Quaestio 3

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-fe4610

Sources:

Bb: Badius1520b

B17v

1
Irca Tertium arguitur: quod voluntas dei non sit libera. Primo sic. Voluntas libe
ra se habet ad opposita: non sic autem voluntas dei: quia tale non est nisi mutabile
quod deo non convenit. ergo &c.

2 ⁋ Secundo sic. gloriosius habetur id quod habetur
naturae necessitate quam contrario modo, vt supra declaratum est. Habere autem vo-
luntatem necessariam naturae necessitate, alius modus est habendi quam sit habere eam
liberam. Quicquod autem habet deus, hoc habet modo meliori & magis glorioso
quia semper quod melius & dignius est, deo attribuendum est, vt habitum est supra. ergo &c.

3 ⁋ In con-
trarium est: quoniam voluntas & natura sunt duo principia agendi ex opposito distincta: ad quae omnia agen
tia reducuntur. secundum philosophum. ii. Physicae. &. vii. Metaph. Esse necessarium, & esse liberum, sunt duo modi es-
sendi contrarii. Cum ergo omne principium agendi quod est natura, sit necessarium, omne principium agen
di quod est voluntas, erit liberum. ergo &c.

4 ⁋ Dicendum ad hoc, quod singula quaecumque sunt in rerum natura, sicut habent determi-
natos gradus perfectionum in natura & essentia sua, sic habent determinatas operationes sibi debi-
tas, per quas in fines sibi debitos & proprios ordinantur, & per proprios fines ad finem communem omnium.
Aliter enim omnia contingerent casu vel de necessitate ex connexione causarum praecedentium: quod reprobat
philosophus. ii. Physicae. Cum hoc enim quod res singulae propriis actionibus tendunt in proprios fines per proprias formas,
habent vnum primum motorem communem omnium, quid immobilis manens dat cuncta moueri, a quo formas
suas participatas habent, & in cuius motu ad vnum finem communem omnium mouentur: quid est finis intentus
ab illo omnium motore. Quod enim inclinatur vel dirigitur in aliquid per principium sibi inditum ab alio, & non per
principium, proprium sibi inditum, dirigit ad aliquid determinatum: non tamen in ipsum dirigit nisi vt est inten-
tum ab illo quid illud principium indidit, quemadmodum sagitta virtute sibi indita etiam violenter a sagit
tario non dirigitur nisi in signum intentum a sagittario, si artificialiter dirigatur. Multo fortius ergo nec
in aliquod dirigit virtus impressa naturaliter nisi in id quod est intentum ab imprimente: quia per naturalem
impressionem virtutis magis sibi determinat rem quam per violentiam. Haec autem quae sic propriis in-
clinationibus tendunt in proprios fines, & mediantibus illis ad finem omnium conmunem: licet cum hoc
moueantur a primo motore omnium, motus eorum differt a motu illorum quae mouentur ab aliquo extra
absque inclinatione, propria, vt sunt illa quae mouentur violenter: quemadmodum graue mouetur sursum
vel circulariter. Quae sic enim mouentur ad aliquem finem, solum violenter impelluntur a dirigente absque
eo quod a quocumque motore extra consequantur formam aliquam naturalem, per quam illo motu moueantur: &
in illum finem inclinentur. Quae autem talem formam consequuntur: & per eam motibus suis ad suos fines proprios
tendunt: & per hoc ad finem omnium communem, non dicuntur moueri violenter. Tali autem modo mouentur
omnia quaecumque sunt in rerum natura: sed diuersimode secundum diuersas formas diuersarum perfectionum quas
in natura & essentia sua receperunt a primo motore, ita quod illa quae consequuntur formam perfectiorem in
gradu, digniori modo mouentur in suos fines scilicet magis ex se & minus cum inclinatione alterius
Et econtrario illa, quae consequuntur formas inferioris gradus. Vnde illa quae sunt in inferiori gradu per
fectionis, & magis distant a perfectione primi motoris, vt sunt illa quae non habent aliquod genus cogni
tionis, etsi in eis sit principium inclinans illa in suum motum, & dirigens in proprium finem: non tamen est Bb18r
roprie mouens. Propter quod vult philosophus. viii. Physilice. de grauibus & leuibus: quod non mouentur ex se nisi per
ccidens, quando scilicet sunt extra loca, propria, in quibus naturaliter quiescunt. Et ideo quod talia mouentur mo
tibus sibi propriis, principium motus eorum pure naturaliter mouet: & vocatur appetitus pure natu-
ralis. Illa vero quae aliquod genus cognitionis habent, ex se mouentur per se: & secundum philosophum sunt diuisibilia
in duo: quorum vnum est per se mouens: aliud vero per se motum: vt in eis sit ponere non solum principium
inclinans: sed aliquid per se mouens. Sed in istis adhuc est differentia secundum gradus perfectionis formarum
quoniam in quibusdam determinatur motus ab appetibili apprehenso: a quo non potest motiuum se diuertere
postquam appetibile fuerit apprehensum. & sic mouentur bruta animalia in prosequendo delectabile, & fugien
do triste: vt licet motiuum in eis ex se sit indeterminatum ad hoc vt moueat & non moueat: in quo
differt a motiuo in non sensibilibus: postquam tamen fuerit determinatum ab obiecto, non est in potestate eius
vt non moueatur, & sequatur delectabile: aut vt non fugiat quantum est in se tristabile. Et tale principium
etsi non pure naturaliter mouet: mouet tamen pure seruiliter: & appellatur appetitus animalis seu sensi
tiuus: cui motum & finem determinat obiectum sensu apprehensum, sicut in non cognitiuis determi-
nat ipsos principium naturaliter inditum. Nec possunt ista sibi finem aut motum determinare, quia finem
& motum sibiipsi determinans, non potest esse nisi cognoscens finem & circunstantias eius: & similiter eorum quae
sunt ad finem, & habitudinem illorum ad finem: quod rationis siue intellectus est, & tantum illius, & cuiuslibet
rationalis & intellectualis naturae. Et propter hoc solum talia liberam habent ordinationem in motus &
in fines: alia autem non, sed solum pure naturalem, vt non cognitiua, vel seruilem vt bruta. Cuius causa
& ratio est: quia non cognitiua non habent esse nisi omnino materiale & determinatum per materiam: pro
pter quod forma in ipsis terminata per materiam, & omnino concreta ipsi, nullam habet vim cognitiuam.
quia (vt dictum est supra) nihil est cognoscens vel cognitum, nisi secundum aliquam rationem esse immateria
lis. Et propter eandem rationem talis forma non inclinatur nisi in vnum determinate. Cognitiua vero, sensiti
ua tamen, ideo sunt aliquo modo cognitiua: quia etsi formas habent in materia, tamen contrarietates mate
riales habent in se reductas ad rationem mediam & proportionem: per quam quodammodo sunt elongata a con
ditione pure materialium: in quibus non est talis proportio vt possint recipere formas sensibiles ma
teriales praeter materiam ipsorum sensibilium, vt dicit philosophus. ii. de anima. Et propter hoc dicit in fine. iii. de anima
quod impossibile est quod corpus animalis sit simplex elementum: quia tactus est primus sensuum, sine quo non est
animal: & ipse est medietas calidi & frigidi & omnium aliorum. Dicit etiam quod propter idem ossa, capilli, plantae,
& huiusmodi non sentiunt: quia terrae sunt. Et licet sensitiua sicut quodammodo cognitiua sunt: & reci-
piunt formas rerum sine earum materia: tam cognitiua tamen pers in ipsis quam appetitiua: quia concreta est
materiae secundum esse & essentiam: nec recipit cognitiua formas rerum absque materiae conditionibus na
turalibus, ex hoc quod recipiunt eas in organo corporaliter: propter quod tam cognitiua quam appetitiua in
actu suo determinatur secundum illam formam corporalem, vt appetitus in brutis necesse habet sequi cognitionem
vt sicut ex parte cognitiuae nullum habent iudicium nisi secundum conditionem apprehensi: sic & ex parte appeti-
tus nullum habent desiderium nisi secundum illius conditionem. propter quod omnia eiusdem speciei eundem habent mo
dum agendi: & quantum ad regimen cognitiuae: & quantum ad regimen appetitiuae. Vnde sicut ad regimen
cognitiuae omnis hyrundo eodem modo facit nidum, & apes fauos mellis, sic omnes habent eosdem motus secundum
appetitum: vt quaelibet ouis in fugiendo lupum: & quilibet lupus in persequendo ouem. Cuius ratio non est nisi
materialitas ex parte obiecti concepti particulariter & vniformiter in imaginatiua omnium quae sunt eiusdem
speciei. Cognitiua vero rationalia & intellectualia, quia sunt formae abstractae omnino per essentiam suam a
materia: ideo recipiunt formas omnino abstractas a materia, & a conditionibus materiae: & sic pure
sub ratione vniversalis: propter quod neque cognitiua, neque appetitiua in ipsis determinatur in suo opere ad
rationem alicuius particularis. Vnde arca existens in mente artificis est absoluta & vniversalis: & abstracta a mate
ria & omnibus conditionibus particularibus, non se habens quantum est ex natura essentiae suae plus ad
esse quam ad non esse: neque ad figuram triagularem, vel rotundam, vel aliquam aliam: remanet artifici iudicium
rationis de faciendo vel non faciendo: & de sic vel aliter faciendo: & simiter libertas appetitus de eligen
do facere, vel non facere, vel sic facere, vel alio modo. Et quo ad hoc appetitus rationalis semper se-
quitur apprehensionem rationis: & dependet libertas appetitus ex modo cognitionis, & appe-
titus omnino sequitur cognitionem. Sed hoc verum est de appetitu indeterminato quid est boni simpliciter, &
cognitione indeterminata quae est boni in vniversali secundum quod bonum. Sed vlterius quod appetitus determinetur
& sit huius boni determinati: de hoc aliqui adhuc dicunt quod sequitur determinationem rationis: ita
quod quando sunt circa idem, siue de eodem iudicium rationis & appetitus, numquam possunt contrariari, neque in
vniversali, neque in particulari: vt iudicium de vniversali numquam potest contrariari appetitui de vniversali, neque iudicium de hoc
particulari appetitui de eodem. Sed quod contrariatur, hoc est quia non sunt de eodem: quia. scilicet iudicium rationis est de
aliquo vniversali, cuius contrarium appetitur in particulari: & circa quod iudicium rationis sibiipsi contrariatur iudi- Bb18v
cando non fugiendum in vniversali quod fugiendum iudicat in particulari, vel econverso.

5 ⁋ Sed verius tenendum est ( quod
tamen non est hic perscrutandum) quod libertas determinandi appetitum ad hoc particulare, vel ad illud, nullo modo
est ex parte rationis: quia habet iudicium liberum: vt necesse non sit appetitum sequi rationem particularem: immo ipse
appetitus immaterialis & abstractus seipso habet se deteriare sua electione. & hoc liberius quam ratio seihabe
at deteriare suo iudicio. In rationalibus ergo & intellectualibus non deteriatur motus ipsi principio motiuo
ab appetibili apprehenso & diiudicato per rationem: sed omnino habet in sua ptante motum, vt non sit ipsi necessa
rium inclinare secundum deteriationem appetibilis apprehensi secundum quod apprehensum est. Sed quod moueat, & secundum actum in
clinet in finem, hoc facit non quia abextra aliquid ipsum violenter impellat, vel abitra naturaliter inclinet, vel
seruiliter ducat: sed quia libere & eligibiliter, aut quasi eligibiliter & tamquam domins suae actionis ex seipso hoc
velit. Et tale principium mouens appellatur voluntas: quod in se & in suo significato includit appetitum & libet
tatem: vt voluntas nihil alid sit quam appetitus liber, vt appetitus sit quasi genus: libertas vero quasi dicituria in signi
ficatione & essentia voluntatis. Sed in talibus quae libere & eligibiliter vel quasi, & vt domini suorum actuum mo
uent & inclinant actus suos in fines, est dicituria appetituum secundum differentiam naturarum. Est enim in aliquo eorum ap-
petitus quid libere & eligibifrvel quasi & inuariabiliter inclinat motum in finem vltimum, ita quod nullo modo praet de
cliare a directione in illum. Est & alius in aliquibus eorum quid libere & eligibiliter, vel quasi, sed variabilitur incliat mo
tum in finem vltimum, ita quod aliquo modo praet decliare a directione in ipsum. Et iste adhuc est in duplici genere: quoniam
quidam est appetitus in aliquibus eorum quid libere praet incliare motum: si sic variabiliter vt priusquam incepeit motum eligibiliter
inclinare in ipsum, praet decliare ab eo: sed postquam coepit inclinare eligibiliter in ipsum vel deuiare ab ipso nequaqua
potest de caeto variare motum. Alius vero est qui libere & variabilitur an incliationem & post praet incliare in finem
vltimum vel deuiare ab eo. Isto tertio modo est. libertas appetitus in sou hominibus. Voluntas enim in hominibus quia libe
re & eligibiliter appetit: excedit in gradu quodam appetitum brutorum: & habet aliquem gradum libertatis
infimum tamen, sicut gradus naturae hominium insimus est inter rationalia siue intellectualia. Cum enim voluntas & liber
tas fundantur in essentia rei, natura inferior libertatem voluntatis naturalitur deb hre in gradu inferiori. Vnde
propter inferiorem gradum naturae debilior & infirmior est libertas voluntatis in hominibus inter omnia intellectualia:
si & ideo magis variabilu: vt homo statim cum deuenerit ad vsum liberi arbitrii, suo primo actu potest incliare in
motum directum in finem vltimum, vel in motum deuiantem ab eo, vtilibere & eligibilitur incliet in vnum vel in alte
rum. Postquam est homo libere & eligibilitur inclimauerit in vnum motum vel in alterum: quantum est ex natura sua, potest
variare motum quousque fuerit confirmatus in bono vel in malo. Vnde penes hoc Damas. assignans diciruria-
iter appetitum hominis & brutorum dicit li. ii. c. xx. In irrationalibus fit appetitus alicuius: & confestim ipetus ad
opeationem: & aguntur. In omnibus rationalibus entibus ducit magis appetitus quam ducitur. Et in ca. xxix. Irronalia ni
sunt libera arbitrio. Aguntur enim a natura magis quam agant. Et ideo non contradicunt naturali appetitui: sed
simul appetunt & impetum faciunt ad actum. Hon autem rationalis ens magis agit naturam quam agatur: ideo appetens si quid
velit, habet refrenare appetitum vel sequi eum. Et sic voluntas libera dicitur: quia suiipsius gratia mouet:
non quia ab alio impellatur, vel incliuetur, vel determinetur: & hoc in genere causae mouentis, quemadmodum
secundum philosophum: liber homo dicitur quia est suiipsius gratia, & non ad alterius seruitium ordinatur: & hoc in genere
causae finalis. Secundo vero dictorum trium modorum est libertas appetitus in solis angelis. Voluntas enim
angelorum eligibiliter & libere appetendo excedit in gradu appetitum hominium, & habet aliquem gradum li
bertatis super gradum libertatis appetitus hominium: sicut gradus naturae angelorum est super gradum natu
rae hominium. Vnde propter supiorem gradum naturae angelorum, fortior & firmior est electio, & libertas in an
gelis quam in hominibus, & ideo minus variabilis. vt licet angelus an omnem actum quem eligibiliter & libera
liter elicit: potest suo actu primo inclinare vel in motum directum in finem vltimum, vel in motum deuiantem ab
eo: tamen postquam angelus libere & eligibiliter inclinauit vel in vnum motum, vel in alterum, quantum est ex natu
ra sua non potest variare motum quiando quantum est ex ipsa natura angelica ex ordinatione diuinae iustitiae
vel proprio delicto exigente obstinetur in malo, si inclinet motum a fine vltio, vel per gratiam confirmetur in bo
num, si adiutus gratia inclinet motum in vltimum finem. Et quia fortior & firmior est ista libertas & electio
in angelis in hoc quod fortius adhaeret ei quod primo agit, vt de caetero non possit variare: quam sit in ho-
minibus, in quibus debilius adhaeret ei quod primo agit, vt post actum primum possit variare, sicut dictum est:
ldeo est quo ad hoc in angelis fortior & firmior est libertas appetitus quam in hominibus. Est enim libertatis
infirmitas quod non adhaeret ei cui libere semel statuit adhaerendum. Quod autem in viribus & principiis actiuis
fortius est & firmius, hoc est melius. Et secundum Augustinus in eis quae sunt mole magna, id quod est melius est
maius. Ideo simpliciter & absolute maior est libertas voluntatis in angelis, quam in hominibus. vt quod voluntas in
hominibus post primam electionem & actum elicitum possit variare: & sic sit ad vtrumlibet: & valeat ad oppo
sita: hoc contingit ei non ex voluntatis libertate: sed ex quodam naturali defectu ab illa perfectiori
libertate quae est in angelis. Tertio autem dictorum trium modorum est libertas appetitus siue voluntatis in solo
deo. Voluntas enim diuina in libere & eligibiliter appetendo siue volendo, excedit super omnes gradum appetitum
& voluntatem agelorum: & hent libertatem super gradum libertatis appetitus seu voluntatis agelorum: sicut di Bb19r
uina natura vltra omnem gradum excedit gradum naturae angelorum. vt propterea in infinitum fortior & fir
mior sit libertas voluntatis in deo quam in agelis: & ideo omnino inuariabilis: vt nullo modo possit incliare in mo
tum alium quam directum in seipsum vt est omnium finis vltimus. Et hoc convenit ei ex firmitate & fortitudine li
bertatis: propter quod & libertas voluntatis suae summa est: a quae deficit libertas angelorum inquantum aliquo modo
variari potest in actione sua & electione, vt pti ex iam dictis. Vnde quia a variabilitate quae voluntas angeli vel
hominis declinare potest motum a fine vltimo, procedit potentia peccandi: ideo Anselmus optime dicit in princi.
lib. de libe. arb. Nec libertas, nec pers libertatis est peccandi potestas.

6 ⁋ Ad quaestionem ergo dicendum sim
pliciter & absolute quod diuina voluntas libera est simpliciter & absolute in actu suo volendi, non distinguen-
do quod libertatem habet in volendo alia a se: quia nulla necessitate vult aliquod illorum: non autem in volendo se:
quia habet necessitatem volendi seipsum: secundum quod haec infra debent declarari. immo quia non vult alia a se nisi
volendo seipsum, sicut neque scit alia a se nisi sciendo seipsum: vt declarari debet inferius. Et sicut non ali-
ter scit se & alia, sic non aliter vult se & alia: sed aeque libere: quia per voluntatis complacentiam: non per na-
turae inpetum: nec per obiecti aliquam deteriationem. & hoc quanto diuina cognitio & eius appetitus propter
obiecti simplicitatem & abstractionem a matuia, quid est singularis deitas quae a deo cognoscitur & appetitur
sub ratione singlaris, excedit cognitionem & appetitum creaturae propter obiecti matialitatem, quid est vniversale abstra
ctum a singlaribus. Ex hoc enim est quasi matiale: & similiter virtutes cognitiuae & appetitiuae per se & primo
vniversali sub ratione vniversalis sunt quasi matiales respectu virtutis diuinae cognitiuae & appetitiuae: quae per se & primo
non cognoscit nec appetit nisi singlare abstractum omnino sub ratione singlaris, cuiusmodi est ipsa deitas.

7 ⁋ Ad illud ergo quod arguitur primo in oppositum: quod libera voluntas se habet ad oppo
sita: & ita mutabilis est: &c. Dicendum quod sunt quaedam opposita in genere moris: & quaedam in genere naturae.
in genere moris secundum philosophum, Bonum & malum non sunt in genere: sed sunt genera aliorum: quia. scilicet sub ipsis omnia ope
posita in genere moris continentur: & sunt solummodo virtutis & peccati opea. In genere naturae sunt decen
genera praedicamentorum: sub quibus omnia opposita & diuersa & contraria in rerum natura existentia continentur
Loquaendo de oppositis primo modo, patet per iam dicta quod de ratione libertatis non est se habere ad opposi
ta: quia posse peccare (vt dictum est) nec est libertas: neque pers libertatis: & voluntas quae sic se habet ad
opposita, mutabilis est, cuiusmodoi non est voluntas dei: sed ageli aut hominis tantum, vt patet ex praedictis. Loquen
do vero de oppositis secundo modo, voluntas valet ad opposita dupliciter: vel sub ratione incomplexi, vniversl sub
ratione complexi. Primo modo de libertate voluntatis est se hre ad opposita: quia de ratione libertatis est posse
velle omne volibile. Quicquod autem est res & natura aliqua praedicamenti, in eo quod bonum quoddam est volibile est. Et
hoc modo deus immutabiliter volendo se, vult omnem creaturam: quia omnia in natura & essentia sua placent vo
luntati diuinae: quia vidit deus cuncta quae fecerat, & erant valde bona. Gene. i. Secundo modo subdistiguem
dum: quia quaedam sunt complexiones super quas non cadit nisi voluntas vitiosa, vt super hoc quod est hominem pec
care. Aliae sunt complexiones super quaes cadit voluntas absque omni vitio: vt super hoc quod est Sortem curre-
re vel non currere. Complexiones primo modo velle non pertinet ad libertatem, quia sunt in vitio. Sed comple
xiones secundo modo, quia de se sunt indifferentia & ordiabilia & non ordiabilia ad bonum vltimum, secundum diuer
sos status rerum, hoc modo se hre ad opposita pertinet ad libertatem arbitrii: & hoc modo deus praet velle hoc
vel illud vel ambo, vel neutrum: & hoc sine omni mutabilitate in suo actu volendi: sed solum circa volita, quae
sunt exteriora connotata circa actum volendi dei, secundum quod hoc inferius debet declarari. Et cum hoc quod sic
voluntas valet ad opposita, de hoc nihil ad voluntatis libertatem: sed ad libertatem arbitrii in voluntate
Haec enim inter se differunt multum, vt in patebit quaestione sequenti.

8 ⁋ Ad secundum quod illud glorio
sius habetur quod habetur necessitate naturae quam quod alio modo: Dicendum quod ly de necessitate naturae, potest de
terminare actum habendi & dicere modum eius: vel rem habitam & dicere modum illius rei. Primo modo
verum est: intelligendo scilicet alietatem ex parte modi habendi, illo quod habetur existente eiusdem rationis vtrobi
quod secundum modum supra determinatum. Secundo modo non est verum. Vnde sentiendum est quod deus quicquod habet:
habet necessitate naturae suae ex parte modi habendi: & hoc est sume gloriosum. Et sic de necessitate
suae naturae habet voluntatem omnino liberam: quod est multo gloriosius quam si eam haberet alio modo: & etiam
multo gloriosius quam si de necessitate naturae suae haberet voluntatem necessariam necessitate naturae:
quod implicaret contradictoria. cum voluntas vt voluntas, libertatem importat: vt patet ex praedictis.
Irca Quartum arguitur: quod voluntas dei non sit liberi arbitrii. Primo sic. actus li-
beri arbitrii est eligere, quod non convenit deo: tum quia electio non est sine consilio
quod non est nisi dubitantis quaelis non est deus: tum quia electio secundum Damas. est duo
bus propositis alteri alterum libere praeferre, quod non convenit voluntati diuinae, quae semper
lvult melius. ergo &c.

9 ⁋ Secundo sic. liberum arbitrium quod vult potest non velle, non
asic autem deus, quia esset mutabilis. ergo &c.

10 ⁋ In contrarium est illud Anselmi in
principio de libero arbitrio. Libertatem arbitrii non puto esse potentiam peccandi
& non peccandi: quippe si haec huiusmodi esset definitio, nec deus, nec angeli qui peccare nequeunt Bb19v
liberum arbitrium haberent, quod nesas est dicere. ltem. i. Corin. xii. super illud: Haec omnia operatur vnus
atque idem spiritus, diuidens singulis prout vult: dicit Glos. Ambrosii. de trinitate primo. Pro li-
bero voluntatis arbitrio, non pro necessitatis imperio. ergo &c.

11
⁋ Ad videndum vtrum in voluntate dei sit libertas arbitrii: cum (vt concessum est) quia in ipsa
est libertas: oportet hic primum videre quom se habeat ratio arbitrii ad rationem libertatis: viso ergo in
praecedenti quaestione quid dicatur esse libertas in voluntate: hic primo videndum est quid dicatur esse arbitrium. Est ergo
sciendum: quod arbitrari est duobus vniversal pluribus propositis per indifferentiam respectu alicuius, alterum alteri praeferre
respectu illius. vt puta si duo litigent inter se super aliqua re hambenda, sumitur arbiter: cui committitur a partibus
quod definiat & determinet quod quasque illorum debeat hre in re illa: vt quod vnus habeat duas partes: alter ve-
ro tertiam: vel vnus vnam medietatem & alter aliam: vel secundum aliquem aliorum modorum possibilium definiendi
inter eos: vt sic vnum modum definiendi quaerelam praeferat aliis. & ptans ei sic definiendi commissa vocatur ar-
bitrium. Sed tamul definitio ab arbitro habet fieri duobus modis: quorum vnus potest esse sine altero & con
mitti sine altero. Et secundum hoc duplex est arbitrium, & duo sunt modi arbitrandi: quorum vnus consistit
in diiudiando quod quisque illorum secundum iustitiam debeat hre: alter vero in praeeligendo quid vni illorum & quod alteri
velit tribuere. Primum arbitrium pertinet ad rationem: & est ratio arbiter: quod per opus rationis terminatur: quando
inuestigatione & discursu facto per consilium recto iudicio sententiat conclusione practica quid secundum regu
lam iustitiae quisque illorum debeat in re dicta habere. Quo facto adhuc in arbitrio voluntatis suae est quod
vni, & quod alteri assignare velit: quia si omnino purae voluntati suae commissum est arbitrium, non astringitur
in suo arbitrio sequi arbitrium rationis: immo potest contrario modo arbitrari si sit iniustus. Et sicut est de
arbitrio & arbitro electo in partium discordia ad definiendum inter ipsas: sic est de arbitrio & arbi-
tro in qualibet natura rationali & intellectuali ex natura sibi indito: quod scilicet in omni actione
sua arbitrali duplicem habet in se arbitrum, rationem scilicet & voluntatem. Rationis enim est discernere per iudi-
cium quod cui praeferendum est: quod est arbitrari apud ipsam. Et finito arbitrio rationis adhuc restat volun
tati suum arbitrium quo potest sequi arbitrium rationis, vel ipsi contrariari libera electione: vt sic arbitrium
simpliciter dictum cone est ad arbitrium rationis & ad arbitrium voluntatis. quae in hoc differunt: quod arbitrium
hoc est potestas arbitrandi pertinens ad voluntatem, omnino liberum est: quia nec est determinatum ad vnum
per aliquod principium naturalis inclinationis: quemadmodum grauia determinata sunt ad descensum
neque per rationem obiecti, quemadmodum deteriatur appetitus brutorum: neque est per iudicium rationis, quemadmodum
voluntas in sua actione in nullo dependet a ratione, nisi quod ei praeponat obiectum absque hoc quod quicquam patiatur
ab obiecto aut alteretur in seipso, vt sic moueatur ab obiecto aliquam impssionem recipiendo in se ab ipso prius
quam moueat & agat actionem propriam circa obiectum: quemadmodum mouetur appetitus brutorum, cum determi
natur per appetibile prius quam moueat & actionem, propriam agat circa obiectum. Non enim obiectum mouet volun
tatem nisi metaphorice: sicut amatum & desideratum mouet amantem & desiderantem: quod est bonitate
sua allicere: & per hoc metaphorice sibi attrahere amantem. Immo obiecto voluntati proposito, per simpli
cem apprehensionem potest ferri in bonum apprehensum an omne iudicium & arbitrium rationis prout vult: & similit
completo iudicio rationis. Arbitrium vero pertinens ad rationem, seruile est: & nullo modo liberum: quoniam quo ad
actum simplicis intelligentiae omnino est passiua: & determinatur per speciem intelligibilis: vt ipsa praesente in ipsa
secundum actum, non potest per ipsam non intelligere, quemadmodum oculus praesente visibili in luce & recta opposi
tione non impedita non potest non videre. Quo ad actum vero iudicandi de apprehenso simplici intelli
gentia, seruilis est dupliciter. Vno modo per voluntatem: quia hoc non facit nisi ad imperium voluntatis, quae potest
ipsam ad inquirendum conpellere, & ab inquirendo prout vult retrahere. Alio vero modo per medium: inuento enim
medio proprio, & per se, non potest ratio non assentire, vel non dissentire quin oporteat eam iudicare & sen
tentiare vel arbitrari secundum exigentiam medii. De libero igitur arbitrio quantum pertinet ad voluntatem, dici
mus quod nihil est aliud quam libera potestas voluntatis ad eliciendum: hoc est ad aliquod alteri praeferendum: vt
nomine arbitrii nihil significetur nisi potestas voluntatis ordinata ad actum eligendi: vt supra rationem pote
tiae quae significatur nomine voluntatis, vt ordinata ad actum volendi simpliciter, addat arbitrium determinatio
nem actus. Vt sic cum voluntas includit in suo significato duo tantum, vnum tamquam genus, alterum tamquam diffe
rentia. scilicet appetitum simpliciter, & libertatem. Voluntas enim nihil aliud est quam appetitus liber, vt dictum est in prae
cedenti quaestione. Liberum vero arbitrium includit haec duo in suo significato: & cum hoc ordinem ad actum
eliciendi deteriatum. Et sic tria includit in suo significato, vt liberum arbitrium sit liber appetitus ad eli-
ciendum: non tamen proprie tria, sed tantum duo, quae includit in suo significato voluntas: vt sic liberum arbitrium ni
hil aliud sit quam voluntas, vt dicit Dama. li. iii. c. xiiii. praeter hoc quod appetitus vt cadit in significato vo
luntatis, dicit respectum ad actum volendi simpliciter. Vt vero cadit in significato liberi arbitrii, dicit respe
ctum ad actum volendi deteriatum quid est eligere. Et est liberum arbitrium nomen potentiae quae est ipsa voluntas:
sed solummodo addit deteriationem respectus ad actum determinatum, quid est eligere. Quare cum eligere secundum Bb20r
philosophum. iii. Ethicorum sit actio voluntatis circa ea quae sunt ad finem: & voluntas indifferenter est circa finem, &
circa ea quae sunt ad finem, vt scilicet ratio voluntatis distinguatur proprie a ratione liberi arbitrii, distinguendo
voluntatem simpliciter dictam in illam quae respicit actum circa finem, quae dicitur voluntas absolute, & in illam quae
est circa ea quae sunt ad finem, quae est liberum arbitrium: quod philosophus appellat electionem, quando dicit. iii. Ethicoru
quod voluntas est finis: electio vero eorum quae sunt ad finem: Libertas igitur simpliciter in nomine voluntatis simpliciter
dictae intellecta, est libertas simpliciter & absoluta respectu cuiuscumque actus voluntatis. Libertas vero
expressa in libero arbitrio, est libertas respectu actus eligendi solum. Vt sic, differunt libertas voluntatis
& liberum arbitrium voluntatis: quod libertas voluntatis est libertas simpliciter dicta: et est pars volun
tatis nomine eius significata, sicut differentia est pers in significato speciei: liberum vero arbitrium
includit totam voluntatem quo ad rationem appetitus quid est sicut genus, & libertatis quae est sicut dif-
ferentia in voluntate: & cum hoc addit determinatum respectum ad actum eligendi: per quem contrahitur liber
tas simpliciter significata nomine voluntatis: quemadmodum differentia indeterminata in genere subal
terno, contrahitur per differentiam determinatam in specie specialissima: vt sic liberum arbitrium sit quasi
vna species voluntatis simpliciter dictae, quae est ad actum volendi ea quae sunt ad finem distinctum contra aliam
quae est ad actum volendi finem quae continet nomen voluntatis absolute. Vnde has duas quasi species volun
tatis expressit philosophus cum dixit quod voluntas est finis: electio vero eorum quae sunt ad finem. Quare cum secundum
philosophum cuius est potentia eius est actus & econverso: cuiuscunque ergo voluntas habet esse circa
ea quae sunt ad finem, ipsa est liberi arbitrii. Quare cum non tantum voluntas creaturae vt hominis &
angeli, habet esse circa ea quae sunt ad finem: sed etiam voluntas dei. secundum quod infra determinandum est
loquendo de voluntate dei in respectu ad creaturas & ad volita extra se:

12 ⁋ Simpliciter igitur dicendum
est quod voluntas dei est liberi arbitrii: & hoc non respectu suiipsius: sed respectu aliorum a se. Non re
spectu sui, quando libere & sponte velit seipsum deus nonnecessario necessitate quasi praeueniente, neque na
tura sua determinante, neque etiam intellectu determinante: sed sola necessitate immutabilitatis con
comitante, vt dictum est in praecedenti quaestione, & amplius infra dicetur. Sed quia in deo neque in eis qui
deum vident aperte per speciem, non cadit electio vera de volendo deum vel alia ab ipso: & hoc ideo quia
in deo videtur omne bonum & omnis boni bonum, a quo omne aliud bonum deficit: immo ipso viso nihil
potest ei praeferri: sed ipse simplici libertate, & amoris naturalis allectione quasi solus amatur immuta
bilis necessitatis comitatione. Respectu autem creaturae & aliorum a deo, est in voluntate dei li-
bertas arbitrii: non solum quia libere & spoteste velit alia a se, & non necessario, necessitate quasi praeue
uiente aut subsequente siue comitante: neque etiam iudicio rationis determinante: sed quia velit ea vo-
luntate determinante seipsam, & libere alterum alteri praeferente: eo quod vnumquodque eorum accidentaliter or-
dinatur in finem, quid est ipse. Veruntam libertas ista arbitrii aliter est in deo, aliter in creaturis: quoniam libe
rum arbitrium fundatur in natura & essentia rei: qua diuersa existente tamquam eo quod est quasi prius secundum
rationem, necesse est variari ea quae in ipsa fundantur. Et consistit ista diuersitas in actione eligendi quam
respicit (vt dictum est) liberum arbitrium. Et hoc quo ad duo: quorum primum est quod electio in deo
est absque omni discursu consilii praecedentis: sed simplici intelligentia, vt infra dicetur. Electio vero
creaturae non est festina, neque simplici intelligentia tantum praecedente: sed cum aliquo discursu post simplicen
intelligentiam & actum volendi quid in ipsa fundatur. secundum quod exponi debet loquendo de electione hominum
& angelorum. Secundum vero est quod in electione dei per liberum arbitrium tantummodo est diuersitas & variabili
tas ex parte ipsorum in quae terminatur actus eligendi, quae sunt eius connotata: non ex parte ipsius actus: quia
est ipsa diuina essentia. In electione vero creaturae per liberum arbitrium est diuersitas & variabilitas
ex parte ipsorum in quae terminatur actus eligendi: & ex parte ipsius actus existentis in eligente: sed in homine
ante electionem & post: in angelo vero ante tantum, vt dictum est in praecedenti quaestione.

13 ⁋ Ad primum in oppositum: quod in deo non est libertas arbitrii, eo quod in ipso non est
electio quia neque consilium: Dicendum quod verum est de electione quae procedit ex consilio: quia illa non est festina
sed deliberatiua, quod est imperfectionis. Est tamen in ipso electio festina ex simplici intelligentia.

14 ⁋ Ad se
cundum, quod deus non potest non velle quod vult: quia esset mutabilis: Dicendum quod verum esset si illa nega-
tio negaret actum volendi ratione principalis significati sicut & ratione connotati quemadmodum negat
in creaturis. Nunc autem in deo non negat negatio actum eligendi nisi ratione connotati tantum. Quemadmodum
enim cum dicitur Sortes non est animal irrationale, vera est propositio: quia totum quod est animal irrationale negatur
de Sorte, non ratione totius, neque ratione animalis, sed ratione irrationalis tantum: sic cum dicitur deus vult
a. fore, & potest non velle a. fore: totum negatur de deo: non ratione actus quid est velle: sed ratione
ipsius a connotati, quia non ex parte actus: sed ex parte connotati soltur modo variabilitas est sine omni
variatione dei. Vnde quantum est ex parte sua, eodem actu quo vult a. fore, potest velle a non fore: secundum
quod infra magis habet exponi suo loco.