Quaestio 5

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-fe46041

Sources:

Bb: Badius1520b

B168v

1
CIrca Quintum arguitur quod actiua spiratio sit proprietas constitutiua personae
Primo sic, non est minoris efficaciae passio quam actio: quia quicquid in se continet
passio procedit ab actione, quare cum spiratio passiua sit proprietas constitu
tiua personae: ergo & consimiliter spiratio actiua.

2 ⁋ Secundo sic, non est mino
ris efficaciae in agendo apud deum voluntas quam natura: quia ambo sunt per se
principia agendi, quare cum natura in agendo actione quae est productio, illa
constituit personam vt generatione actiua: consimiliter ergo & voluntas in
agendo actione quae est productio, illa constituit personam vt spiratione actiua.

3 ⁋ Contra est: quod
illa persona esset alia a persona patris & filii: quae tamen nec esset a patre nec a filio: sed a nulla
omnino: sicut nec pater a qua esset spiritus sanctus ex parte voluntatis: sicut & filius a patre ex
parte intellectus: & esset quaternitas personarum in diuinis: & duplex binarius personarum in
connexarum secundum relationes: quarum duae non essent ab alia aut aliis omnino: & duae essent
ab aliis a quibus nullae aliae: & duae ex parte voluntatis, sicut sunt & duae ex parte intellectus:
nec esset voluntas in illis quae sunt ex parte intellectus: nec intellectus in illis quae sunt ex parte vo-
luntatis. nisi diceretur contra Augustinum. xiii. de Trinitate, quod illae duae quae sunt ex parte
intellectus, non tantum sibi sed aliis duabus intelligerent: & illae duae quae sunt ex parte voluntatis,
non tantum sibi sed aliis duabus vellent: & illae quae sunt ex parte intellectus, nihil sibi aut aliis vel-
lent: & similiter illae quae sunt ex parte voluntatis, nihil sibi aut aliis intelligerent: quod est
contra fidem catholicam.

4 ⁋ Dico: quod differt dicere proprietatem aliquam esse proprietatem personae: & esse
proprietatem constitutiuam personae. Quia omnis proprietas constitutiua personae, etiam est ir
prietas illius personae quam constituit: sed non econuerso omnis proprietas personae est consti-
tutiua personae illius cuius est proprietas. Et etiam alio & alio modo est illa proprietas perso-
nae: & ista. Illa enim quae est constitutiua personae est in persona: & aliquid personae: ad modum
quo differentia est in specie aliquid ipsius speciei. & non solum dicitur proprietas personae: sed
etiam dicitur proprietas personalis. Ista vero quae non est constitutiua personae est in persona & aliquid
ipsius personae ad modum quo proprium est in specie aliquid ipsius speciei, scilicet consequens
ad ipsam iam constitutam in esse speciei per differentiam. Propter quod secundum Boethium pro-
prium in creaturis est aduentitiae naturae: & manat de genere accidentium. Et ideo in diui-
nis talis proprietas licet dicatur proprietas personae: non tamen dicitur proprietas personalis
& habet magis rationem aduentitii & accidentis respectu personae cuius est, quam proprietas illa
quae est personalis: & hoc quia est personae iam constitutae in esse personae per aliam proprieta-
tem, vt inter istas duas proprietates sit ordo quidam naturae secundum modum supra expositu. Quia
igitur spiratio actiua non est nisi proprietas personae iam constitutae in esse personae per anam
proprietatem, puta paternitate secundum Graecos ponentes quod solus pater spirat: vel potius etiam
filiatione secundum latinos ponentes quod ambo, scilicet pater & filius spirant: idcirco nullo modo spi
ratio actiua est vel potest esse proprietas constitutiua personae: aut oportet ponere quod nec pa-
ter nec filius spirarent: sed solum illa persona constituta in esse personae per spirationem acti-
uam: sicut pater constituitur in esse personae per generationem actiuam. & sequerentur incon-
uenienria conclusa in tertia ratione. Et quod amplius est, si per spirationem actiuam esset persona
aliqua constituta, hoc non esset sub ratione eius quod est spirare: sed potius sub ratione spirari,
secundum tacta superius circa generare.

5 ⁋ Ad rationem primam in oppositum, quod non est maioris efficaciae spiratio passio
in spiratio actio, ergo &c. Dico quod si spiratio passio est constitutiua personae: non sic spiratio actio:
hoc non facit efficacia aliqua quae maior sit in passione quam in actione. Sed hoc solum facit conditio
earum, quod scilicet spiratio actio quasi aduenit personae iam constitutae in esse personae: non sic au-
tem spiratio passio. Spiratus enim nulla alia ratione subsistit, siue vt qui ab alio, siue vt a quo
alius, quam spiratione passiua: spirans autem actiue non est nisi subsistens aut vt a quo alius alio
modo sicut pater: aut vt qui ab alio sicut filius, vt iam videbitur.

6 ⁋ Ad secundum: quod in deo non
est minoris efficaciae voluntas quam natura &c. Dico iuxta id quod iam dictum est, quod si actio no-
tionalis voluntatis non constituit sic personam sicut naturae, hoc non facit aliqua maior efficacia
in agendo naturae, quam voluntatis: sed conditio, eo scilicet quod voluntas in deo non est elicitiua Bb169r
actionis notionalis nisi quasi praeuia ordine quodam naturae actione notionali naturae ex parte in-
tellectus, sicut patet ex praedictis. Quod etiam amplius declaratur, siue actio notionalis voluntatis
ponatur secundum graecos elici a solo patre, siue communiter a patre & filio, licet quoquo modo ali
ter & aliter, hoc modo. Quia enim (vt saepius dictum est supra) secundum Augustinum, nihil potest
voluntas velle nisi cognitum, ordo semper aliquis est inter actum intelligendi quo sit aliquid co-
gnitum, & actum volendi, etsi non secundum prius & posterius, tamen secundum primum & secundum:
vt semper actus intellectus sit primus, & actus voluntatis secundus: & hoc vel secundum rationem
& ordinem rationis, vel secundum rem & naturam atque ordinem naturae: vt si actus intelligendi
essentialis sit in primo signo aliquo, in a actus volendi erit in secundo aliquo signo alio, puta in bo sed hoc
ordine quodam rationis inter actus intellectus & voluntatis essentiales. Nunc autem ita est quod intellectus vt na
turalis est, siue vt est natura, cum est in suo actu intelligendi essentiali qui est intelligere in signo a.
statim convertit se supra se: & hoc non in eo signo quod est a. sed in alio, scilicet in ire vt simul in eo
signo scilicet bi quod secundum rationem est secundum ab a. voluntas elicit suum actum volen-
di essentialem: & intellectus existens in suo actu intelligendi essentiali conuertit se supra se, & in-
quantum est informatus notitia essentiali est foecundus actiue ad eliciendum actum suum notio-
nalem qui est generare siue dicere. Inquantum est intellectus purus conuersus, est foecundus passi-
ue vt de ipso producatur filius siue verbum per actum notionalem. Et tunc in tertio signo, puta in
c. intellectus elicit suum actum generandi siue dicendi notionalem: & producit verbum siue filium.
in eodem etiam signo simul voluntas paterna vt solius est, existens in suo actu volendi essentiali-
ter convertit se supra se, & sic conuersa communicatur per actum generationis filio. In quarto autem
signo puta d. voluntate conversa producitur. lta quod licet haec omnia sint in eodem instanti aeternitatis
sunt tamen in diuersis signis eiusdem per ordinem se habentibus consideratione intellectus nostri.
Et licet ordo rationis tantum sit inter a. b c. est tamen ordo naturae inter c. d. eo quod secundum praedicta actus
intellectus notionalis est quasi praeuius ad actum voluntatis notionalem quodam modo vt causa pro
pter quam sit. Quia sine actu intellectus notionali, quo intellectu producitur notitia declaratiua quae
verbum est, non est fcocunda voluntas existens in suo actu volendi essentiali, etiam conuersa supra
se, non enim potest elicere amorem incentiuum, nisi cognoscens declaratiue: sicut neque amorem simpli
citer, nisi cognoscens simpliciter. Et hoc maxime ponendo quod actus notionalis voluntatis non pro-
cedit ab illa vt est voluntas simpliciter: sed solummodo vt est concors, & duorum, scilicet patris &
filii. Et sic licet voluntas foecunda aequalis efficaciae sit cum intellectu foecundo ad eliciendum suum actum
notionalem, ex conditione tamen voluntatis scilicet quod quasi praeuius ad actum eius tam essentialem, quam no-
tionalem sit actus tam essentialis quam notionalis intellectus: & consimiliter quasi praeuia est productio per
sonae per actionem intellectus ad productionem personae per actionem notionalem voluntatis, pa-
tre actione notionali generandi actiue constituto in esse personae: & similiter filio notione generan
di passiua: & hoc in eodem signo, quemadmodum relatiua sunt simul natura) quasi aduenit in alio
signo voluntas foecunda qua producitur actio notionalis. & sic notio talis est proprietas quasi aduen-
titia personae iam constitutae in esse per aliam proprietatem quasi priorem, etiam si per impossibile, immo
per incompossibile secundum Graecos ponatur quod actio notionalis voluntatis eliciatur a solo patre, & nullo
modo actio notionalis intellectus esset vt causa propter quam sic respectu actionis notionalis vo-
luntatis: nec quo ad hoc esset principalior actio notionalis intellectus quam voluntatis, nec vllo modo volun
tas conversa foecundaretur ad eliciendum actum spirandi per actum dicendi praeuium: quae necesse ha-
bent ponere Graeci: & negare quod ad actum spirandi requiritur voluntas concors duorum: & dice
re quod sola voluntas paterna, & vt solius patris est, per solam conversionem supra se est foecunda ad actum
spirandi & actiue & passiue. & si sit praeuius quoquo modo actus dicendi hoc solum est vt causa si-
ne qua, non & nullo modo vt quo foecundatur voluntas ad actum spirandi. Si enim sic esset praeuia foecun-
dationi voluntatis productio filii: sic voluntas foecundaretur non solum vt est patris, sed etiam
vt iam filio est conicata a patre: vt in signo c. ponantur haec quatuor esse, videlicet voluntatis paternae
conversio, filii generatio, & voluntatis conversae ipsi filio conicatio, & ipsius voluntatis conuersae foecun
datio. Siquam autem rationem habent graeci ad ponendum solum patrem spirare (vt aestimo) illa est
quod putant non posse in eodem signo scilicet c, esse voluntatis conversionem supra se & ipsius conversae
communicationem, quemadmodum impossibile videtur quod graue in aliquo signo generetur sursum, & in
eodem factum sit per descensum deorsum, dato quod non sit medium resistens. Quare cum nihil con-
municetur filio nisi in dicto signo c. in quo generatur, & in eodem signo secundum dicta sit volunta-
tis paternae conuersio: impossibile ergo est secundum graecos quod voluntas vt conuersa communice-
tur filio, etsi ei communicetur vt voluntas informata simpliciter amore essentiali. Quare cum non Bb169v
est vis spiratiua nisi in voluntate conuersa, secundum modum supra expositum: nullo modo (vt vide-
tur) filio conicatur a patre per generationem vis spiratiua, nec spiritus sanctus spiratur a filio. Quia cum spiratur vo
luntate conversa vt nuda est de ipsa vt est essentialis, & informata amore essentiali, sicut expositum est
supra, voluntas vt sic est essentialis & informata conicata est a patre filio per generationem. In eo autem est
per productionem is qui producitur, in quo est id de quo producitur. Et ideo licet secundum graecos spiritus sanctus non
procedat a filio, secundum eosdem tamen a patre procedit in filio, & requiescit in ipso. sicut dicit Damase.
lib. i. cap. xi. Sed proculdubio in dicto signo c. sunt & voluntatis conversio & ipsius communicatio:
licet ordine quodam. Neo est simile de graui. quod enim impossibile est illud in eodem signo sursum genera-
ri, & deorsum ferri, hoc contingit quia illi termini sursum & deorsum sunt extra essentiam gra-
uis, & re differentes ab ipso. In proposito autem non sic est, quia terminus conversionis voluntatis est
ipsa voluntas informata amore simplici, supra quem ipsa nuda se convertit. Terminus autem communica
tionis est ipse filius, cui conicatur ipsa voluntas essentialis informata & etiam conversa. Propter quod be
ne in eodem signo possunt esse & conversio voluntatis & eiusdem communicatio. Quemadmodum in eo-
dem signo temporis potest esse lux generata in aliquo puncto medii, & ab illa eadem altera lux genera
ta in alio puncto,. secundum iam dicta supra in corpore solutionis. Nullo modo spiratio actiua potest esse
proprietas constitutiua personae: sed solummodo est proprietas personae. Et sic impossibile est quod in diui
nis alia notio actiua sit personae constitutiua, quam illa quae consistit in prima productione actiua qua con
stituitur in esse personae illa persona quae in diuinis est prima omnino. Omnes enim aliae productiones
actiuae si plures essent, essent notiones siue proprietates personae aut personarum iam constitutarum in esse
personali per alias proprietates: & omnes aliae personae ab illa quae est omnino prima non constituuntur in
esse personae nisi per notiones siue per proprietates passiuas: nec est aliqua notio, siue proprietas passi-
ua personae iam constitutae in esse personae, sed quaelibet illarum est constitutiua personae, etiam si produ-
ctio personarum in diuinis procederet in infinitum.