Quaestio 4

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-fe45703

Sources:

Bb: Badius1520b

B167r

1
CIrca quartum arguitur quod generatio non sit principalior productio quam sit spi-
Iratio: sed potius econtrario, Primo sic. illa est principalior quae procedit a po-
tentia siue virtute principaliore, quia sicut se habet potentia ad potentiam in
principalitate & aliis conditionibus, sic actus ad actum. sicut enim visus princi
palior siue nobilior sensus est: sic & actus eius quid est videre, nobilior siue princi
palior actus sentiendi est, quare cum voluntas est vis siue potentia principalior quam
tintellectus: quia dominium habet in nobis super intellectum vt alibi saepius declarauimus:
ergo in deo est actus voluntatis cuiusmodi est productio quae est spiratio, principalior est quam actus intellect
cuiusmodi est generatio.

2 ⁋ Secundo sic. illa productio est principalior per quam adipiscitur maior perfectio: quia actus
determinantur per obiecta. sed maior est perfectio quae voluntas sua productione perficitur in amore procedente, quam
qua intellectus perficitur in notitia procedente, quia per amorem amans convertitur in amatum: per notitiam vero noscens
solum cognito informatur, vt alibi declarauimus. ergo &c.

3 ⁋ In contrarium est Ric. cum dicit quod filius procedit
secundum modum principaliorem, vt habitum est supra. Procedit autem secundum generationem. ergo &c.

4 ⁋ Dico in diuinis de principalitate esse sentiendum sicut & de auctoritate & de
maioritate. haec enim fundantur super rationem principii siue primitatis in originando: & ob
hoc auctoritas attribuitur patri respectu filii: & similiter principalitas atque maioritas. Principa
litas autem auctoritas, & maioritas conveniunt deo respectu creaturae ratione respectus siue relationis
secundum rationem: respectu vero personarum diuinarum inter se deo conveniunt ratione respectus
realis. Licet enim in deo magnitudo non nisi substantiam absolutam & absolute significet: tamen
quod secundum Hilarium pater dicitur maior esse filio, hoc non dicitur nisi ratione relationis. Dicitur
enim secundum Hilarium & Damascenum maior filio etiam non habendo respectum ad humanitatem
filii: & hoc quia pater ipse habet in se vim principiandi filium. Et per hoc etiam habet principa
litatem & auctoritatem respectu filii. dicente Damasceno de maioritate patris lib. primo. ca. ix.
Cum audimus maiorem filio patrem, causam intelligimus. vbi accipit Damascenus nomen cau Bb167v
sae pro nomine originis siue principii. secundum quod se exponit parum ante dicens sic. Neque secundum aliud:
hoc est quam quoniam filius ex patre genitus est. Et secundum hunc modum etiam cum audimus au-
ctorem filii patrem, vel principalem personam in diuinis esse patrem, causam intelligamus: quia
scilicet filius est ex patre. Et per aliqualem consimilem modum in proposito: quia vis spira-
tiua quoquo modo ortum habet a vi generatiua, quantum ordine quodam naturae genera-
tio quasi praeuia est ad spirationem secundum modum iam supra expositum: Dico quod principa-
lior productio in diuinis est generatio quam spiratio, quia scilicet per actum generationis quasi prae
uium habet pater quod possit spirare secundum modum praeexpositum: & etiam ipsi filio vim suam
spiratiuam generando communicat. Propter quod etiam pater dicitur principaliter spirare spi-
ritum sanctum, vt habitum est supra. Sed hoc non inquantum immediate spirat: & filius aeque
immediate cum ipso: quia vna & eadem vi spirant: sed inquantum pater spirat mediante filio:
eo quod filius habet per sui generationem a patre etiam vim spiratiuam ab illo. Et secundum hoc con
cedenda est ratio pro hac parte adducta: quamuis Ricardus non dicat simpliciter quod filius procedit
secundum principaliorem modum quam spiritus sanctus: sed quod procedat secundum principaliorem modum
naturae. Alia enim ratione dicitur generatio principalior productio simpliciter quam spiratio, quod
iam expositum est hic. Alia vero ratione dicitur filius procedere secundum principaliorem modum
naturae: quod satis expositum est supra.

5 ⁋ Ad primum in oppositum quod voluntas est principalior vis quam sit intellectus: quare
& actus voluntatis & eius productio quae est spiratio, principalior est quam sit actus siue productio in
tellectus quae est generatio: Dico quod duplex est actus siue actio intellectus & voluntatis. Quaedam
naturalis: quae dicitur operatio, vt intelligere & velle. Quaedam vero notionalis, quae dicitur pro
ductio: vt sunt generare siue dicere ex parte intellectus: & spirare siue flagrare ex parte volun-
tatis. Et multum differunt inter se ista duo genera actionum: quoniam operatio quae est actio
essentialis vt intelligere & velle, causantur a nuda potentia & vi intellectus & voluntatis in
ipso intellectu & voluntate a quibus causantur: licet differenter ab intellectu & a voluntate. Quia
ab intellectu in seipso causatur operatio vitalis quae est intelligere in virtute obiecti coagentis
cum intellectu & mouentis ipsum vt agens & mouens primum: eo quod intellectus est vis passi-
ua: & nihil agit nisi passa prius. Avoluntate autem in seipsa causatur operatio vitalis quae est
velle, non in virtute obiecti coagentis cum voluntate & mouentis ipsam: sed solummodo assisten
te praesentia obiecti in intellectu: eo quod voluntas non est passiua ab alio, & agit non passa ab alio
ad praesentiam solam obiecti. Operatio autem quae est actio notionalis, vt generare siue dicere
& spirare siue fiagrare, causantur contrario modo ex parte intellectus & voluntatis. Ex parte
enim intellectus causatur a notitia simplici in intellectu nudo conuerso supra se & supra noti
tiam suam simplicem. ita quod intellectus informatus notitia simplici est principium actiuum & elici-
tiuum actus notionalis intellectus. Ipse autem intellectus nudus conversus non est nisi principium quasi
passiuum: de quo quasi de materiali producitur verbum quasi per impressionem. Ex parte autem voluntatis
causatur actio notionalis ab ipsa voluntate nuda conuersa supra se & supra suum amorem sim-
plicem in ipsam voluntatem informatam amore simplici: ita quod voluntas nuda conversa est prin
cipium actiuum & elicitiuum actus notionalis voluntatis. lpsa vero voluntas informata amore sim
plici non est nisi principium quasi passiuum: de quo quasi de materiali producitur spiritus sanctus
quasi per quandam exclusionem. secundum quod haec superius amplius sunt exposita. Comparando igitur
intellectum & voluntatem penes principalitatem inter se: Dico quod si considerentur in ordine ad actus
suos essentiales: semper principalior vis est voluntas quam intellectus: eo quod nullo modo est passiua
respectu sui actus essentialis, sed pure actiua a nullo dependens, neque ab intellectus notitia nisi sicut a
causa sine qua non. Vis autem intellectus respectu sui actus essentialis potius est passiua quam actiua:
quia non actiua, nisi quia prius passiua, vt dictum est. Et quo ad exercitium talis actus intellectus voluntas
habet merum imperium super intellectum: licet non quo ad determinationem primi actus intelligen-
di quid occurrit, sicut contingit ab obiecto, secundum quod in xii. Quolibet satis declaraui. Si vero conside-
rentur intellectus & voluntas in ordine ad actus suos notionales: Dico quod simpliciter principalior
vis est intellectus quam voluntas: eo quod intellectus informatus notitia simplici pure actus est, & qui
vt agat in intellectum conversum quid est suum, proprium passibile, a nullo dependet: sed a seipso omnino pro-
pter perfectam foecunditatem naturalem impetu eliciendi actum notionalem in intellectum nudum conversum
& producendum de ipso verbum. Voluntas autem nuda conversa licet sit pure actiua: & a nullo passiua vt
dictum est: tamen secundum iam dicta vt agat in voluntatem informatam amore simplici qui est eius, proprium quasi
passibile, quasi dependet ab actione notionali intellectus, vt ipsa foecundetur ad eliciendum suum Bb168r
actum notionalem: vel saltem vt sine qua praeuia non potest voluntas suum actum notiona
lem elicere. Et sic licet respectu vtriusque generis actionis actio intellectus semper necessario sit
praeuia vt causa sine qua non ad actionem voluntatis: respectu tamen actus essentialis principa
lior potentia est voluntas quam intellectus: & similiter productus actione voluntatis quam productus
actione intellectus etiam si vna illarum procederet ab altera: eo quod intellectus plus passiuus
est quam actiuus respectu talis actus: voluntas autem pure actiua, & hoc pura libertate non impe
tu naturali in eliciendo. Respectu autem actus notionalis principalior potentia est intellectus
quam voluntas: & similiter actio notionalis intellectus quam actio notionalis voluntatis in diuinis: eo quod
respectu talis actus aeque pure actus est intellectus informatus notitia simplici in diuinis vt vo
luntas nuda. Et in tali actione sua a nullo ibi dependet intellectus: quemadmodum quasi dependet
voluntas ab intellectu: maxime ponendo secundum veritatem catholicam spiritum sanctum proce-
dere non nisi a concordi voluntate patris & filii: sicut patet ex iam dictis. In nobis autem etiam
respectu actus quasi notionalis quo concipimus verbum per intellectum, & flagramus amorem
incentiuum per voluntatem, omnino voluntas est etiam principalior: quia quo ad hunc actum
etiam in nobis nihil positiue habet voluntas ab intellectu sicut habet intellectus a voluntate: quia
hunc actum intellectus habet voluntas imperare, & ab ipso si vult retrahere.

6 ⁋ Ad secundum: quod per
productionem quae est spiratio, maior adipiscitur perfectio: ergo &c. Dico quod in diuinis secundum
rem & substantiam non sunt magis & minus: licet possunt esse ratione modi perficiendi: qui in
creaturis bene ponit maiorem & minorem perfectionem secundum rem. Vnde in diuinis secundum rem
non est maior perfectio qua voluntas perficitur in amore, quam qua intellectus perficitur in co-
gnitione, vt procedit obiectio. Quia tamen in creaturis est maior persectio secundum rem qua
voluntas perficitur in amore, quam qua intellectus perficitur in cognitione: bene potest in diui-
nis modum maioris perfectionis secundum rationem intelligendi habere voluntas in amo-
re quam intellectus in cognitione. Et est distinguendum de amore & cognitione: quia possunt
considerari in ordine ad terminum siue obiectum amatum aut cognitum: & in ordine ad prin-
cipium elicitiuum quod est amans & intelligens. Est etiam aduertendum quod circa adeptionem per
fectionis duo considerantur, scilicet ipsa perfectio adeptiua, quae per se respicit ordinem ad ter-
minum: & modus adipiscendi illam: qui per se respicit elicitiuum principium. Licet ergo quana
tum est de ratione perfectionis adeptae maior perfectio adipiscatur per productionem amoris quam
cognitionis: eo quod magis perficitur voluntas per amorem productum in ipsa quam intellectus per co-
gnitionem productam in illo, vt procedit obiectio: quantum tamen est de ratione modi adipi-
icendi illam perfectionem, perfectiori modo adipisci potest perfectio cognitionis in intellectu quam
amoris in voluntate. Et hoc vbi in eliciendo suam actionem qua adipiscitur sua perfectio, mi-
nus dependet ab alio intellectus quam voluntas. Nunc autem ita est in proposito quod licet volun-
tas in sua actione essentiali qua adipiscitur perfectionem secundum amorem essentialem, minus de-
pendet ab alio quam intellectus in sua actione essentiali qua adipiscitur perfectionem secundum cogni-
tionem essentialem: eo quod intellectus non elicit illam actionem nisi passus ab obiecto: volun-
tas autem eam elicit non passa omnino: & sic comparando intellectum & voluntatem in-
ter se secundum perfectionem respectu essentialis amoris & cognitionis secundum vtrunque dictorum or
dinum, & ratione ipsius perfectionis adeptae, & etiam ratione modi adipiscendi illam, principa-
lior est actio voluntatis qua adipiscitur perfectio eius secundum amorem: quam intellectus qua ac
quiritur persectio eius secundum cognitionem: Voluntas tamen in sua actione notionali
qua adipiscitur persectionem secundum amorem notionalem, magis dependet ab alio quam in-
tellectus in sua actione notionali qua adipiscitur persectionem secundum cognitionem no-
tionalem: eo quod intellectus elicit illam actionem pure actiue absque omni alia actione praeuia. Vo
luntas autem etsi illam elicit pure actiue, non tamen sine actione notionali intellectus praeuia
vt dictum est iam. Et ideo comparando intellectum & voluntatem inter se secundum perfectionem
notionalis amoris & cognitionis, licet ratione modi ipsius perfectionis adeptae principalior esset actio
notionalis voluntatis quam intellectus: Modus enim est maioris perfectionis in deo diligere se quam
cognoscere se cum notionali dilectione & cognitione quam essentiali: ratione tamen modi adipiscendi
perfectionem, principalior est actio notionalis intellectus quam voluntatis. Modus enim perfectior
est eliciendi actum notionalem intellectus absque omni dependentia ad actionem alterius, quam sit
modus eliciendi actum notionalem voluntatis cum dependentia vel quasi ad actionem intellectus. Et haec
est perfectio quae per se respicit ipsum actum: quia per se est circa ipsum. Praecedens autem perfectio respicit ipsum
per accidens: quia non est per se nisi circa subiectum actionis. Propter quod loquaendo de principalitate Bb168v
actuum simpliciter, principalior est actio notionalis intellectus quam voluntatis in diuinis. secus au
tem est in nobis, vt dictum est.