Quaestio 3

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-fe44773

Sources:

Bb: Badius1520b

B163v

1
CIrca tertium arguitur quod in diuinis non sit aliquis ordo naturae siue naturalis inter
generationem & spirationem, Primo sic. secundum Augu. li. iii. contra Maxi. ordo natu
rae in diuinis est non quod alter est prius altero: sed quod alter est ex altero. Spiratio
autem non est ex generatione: nec econverso, quia quod alter sit ex altero hoc solum
personis conpetit: ergo &c.

2 ⁋ Secundo sic. Non est ordo in principiatis nisi ex or-
dine in principiis. In hoc enim vnigenea sunt principia principiatis. sed in diui
nis inter naturam & voluntatem quae sunt principia emanationum, generationis scilicet & spirationis, non est
ordo naturae sed rationis tantum: quia sunt attributa essentialia aeque primo secundum rem fundata in diui
na essentia. ergo &c.

3 ⁋ Tertio sic. Ordo est comparatio illorum quae inter se habent respectus diuersos cum
respectu ad aliquod principium determinatum, neutrum autem inuenitur in comparatione generationis ad spi
rationem: quia non habent inter se respectus diuersos, eo quod non sunt relatiua inter se vt habent respe-
ctum ad vnum principium determinatum in ordine ad quod comparentur inter se, quia etsi generatio respicit vnum
principium, non tamen spiratio: sed respicit duo supra patrem & filium. e& &c.

4 ⁋ Quarto sic. Ordo naturae i-
portat naturalem distinctionem. generatio & spiratio non distiguuntur naturaliter in diuinis: quia ambo sunt in ea-
dem natura: & talia inter se non distiguuntur vt sunt in eodem, quia sunt idem re,. es &c.

5 ⁋ Quito sic. filio acci
dit generari inquantum spirat, quia non genitus generare posset: exemplum in Adam. & similiter patri accidir ge
nerare inquantum spirat, quia voluntate artifex producit artificium absque primo generante. Si er-
go ordo est inter generationem & spirationem, ille est per accidens.

6 ⁋ Contra. inter mediatum & im-
mediatum secundum naturam necessario est ordo naturae: quia non sunt medium & extremum sine Bb164r
ordine. sed generatio est processio a patre immediata, spiratio autem non est processio nisi me-
diante generatione: quia ad actum voluntatis cuiusmodi est spiratio, necessario praeuius vel qua
si praeuius est actus intellectus: cuiusmodi est generatio in diuinis. ergo &c.

7 ⁋ Secundo sic. illa quae de se &
per se & de sua ratione sunt principia ordinis naturalis in aliis, sunt naturaliter ordinata inter se:
quia non est ordo in principiatis nisi ab ordine in principiis. talia sunt generatio & spiratio: quia
generatione & spiratione ordinantur diuinae personae inter se, vt principiis quibus originantur.
ergo &c.

8 ⁋ Tertio sic. Sicut se habet generatio ad generatum, sic se habet spiratio ad spiratum. er-
go permutatim, sicut se habet generatum ad spiratum, ita se habet generatio ad spirationem. sed
generatum sic se habet ad spiratum quod inter illos est ordo naturae. ergo &c.

9 ⁋ Ante quaestionis huius determinationem tria sunt aduertenda. Primum, vnde oria
tur. Secundum, quomodo intelligatur. Tertium, qualis difficultas in ea contineatur.

10 ⁋ Circa pri-
mum istorum sciendum est, quod in praecedentibus duabus quaestionibus inuestigantes distinctio-
nem inter generationem & spirationem coniecimus quod distinctionem habent disparationis,
quia a disparatis principiis oriuntur & eliciuntur, cuiusmodi sunt natura & voluntas. Distin-
ctionem enim omnem realem in diuinis secundum relatiuam oppositionem oportet reduci ad
distinctionem realem disparatam. Oppositionem enim relatiuam inter generare & generari, simi
liter inter spirare & spirari, oportet reducere ad oppositionem disparationis inter generare & spira
re, & hanc oportet reducere ad distinctionem rationis inter intellectum & voluntatem: & sic per ordi-
nem omnem distinctionem maiorem oportet reducere ad minorem, quousque tota reducatur, sicut &
omnis pluralitas in diuinis ad vnitatem simplicissimam re & ratione simul, cuiusmodi est esse pri-
mun diuinorum, simplicissimum scilicet esse, ad quod omnia alia se habent quasi per quandam attri
butionem & additionem, secundum quod superius diffusius expositum est. Natura autem & volun
tas a quibus generatio & spiratio principiantur in diuinis, non per vniformitatem mutuo se ha
bent adinuicem, vt videlicet aequaliter abalterutrum in suo actu inuicem mutuo quasi depen-
deant, vel non dependeant: quemadmodum contingit in simul trahentibus nauem: quod scilicet
mutuo aequaliter abinuicem dependent in suis tractibus: & sicut contingit in visu & auditu,
quorum neutrum ab altero in suo actu eliciendo dependet. Sicut enim visus non requirit omni-
no ad actum suum siue simul siue praeuium actum auditus, sic nec econuerso. Sed natura &
voluntas in deo difformiter se habent adinuicem: quia voluntas in suo actu exercendo quasi de-
pendet ab intellectu & eius actu, & non econuerso. Voluntas enim vt eliciat actum volendi neces-
sario requirit quasi praeuium actum intellectus: quemadmodum actus intellectus in hominibus re-
quirit praeuium actum phantasiae, quia non intelligimus nisi ex phantasmatibus existentibus in actu.
lgitur voluntas necessario requirit quasi praeuium actum intellectus, sed non econverso intellectus
quo ad suum actum eliciendum requirit actum voluntatis praeuium. Nunc autem ita est quod vbi duo se habent
sic, quod vnum necessario praeuium vel quasi praeuium est ad alterum, inquantum huiusmodi necessario esttor
do aliquis inter illa, prout procedit prima ratio ad secundam partem quaestionis inducta. Quare cum
generatio in diuinis sit actus intellectus, & spiratio sit actus voluntatis secundum superius declara-
ta: generatio ergo in diuinis praeuia est ad spirationem: quare necessario inter generationem &
spirationem est aliquis ordo. Propter quod restabat videre quis & qualis ordo esset inter generatio-
nem & spirationem. Et quia doctores non signabant in diuinis praeter ordinem rationis in attributis alium
ordinem nisi ordinem naturae, & hoc solummodo inter diuinas personas, secundum quod in primo argu-
mento propositum est secundum Augu. idcirco restabat dubitatio, Vtrum inter generationem & spirationem quae
non sunt personae sed emanationes quibus emanant personae, esset ordo naturae.

11 ⁋ Circa secundum praedicto
rum est aduertendum quod ordo naturae tripliciter accipitur, primo materialiter, secundo elicitiue, tertio
subiectiue. In diuinis autem non potest esse ordo naturae materialiter, quia in illis quae materialiter
ordinantur ordine naturae: ipsa natura eorum in illis ordinatur & habet esse in illis per ordinem quendam:
quemadmodum est ordo naturae inter duas species sub eodem genere: quia in diuisione generis per
differentias nobilius est alterum extremum contrarietatis: & nobiliori differentia constituitur nobilior spe
cies, quia vt per rationale quam per irrationale in diuisione animalis: per animatum quam per inainatum in diuisione corporis. Et
est iste ordo secundum differentias ordinis quae sunt superius & inferius, in gradu dignitatis & perfectionis
naturae: quaeles gradus in diuinis inueniri non possunt, in quibus non est nisi vnica natura. Similiter in diuinis: non
potest proprie esse ordo naturae elicitiuae: quia in illis quae elicitiue ordinantur ordie naturae ipsa natura eorum in
ipsis existens illa ordinat: quemadmodum ordo naturae est inter florem & fructum, quia natura naturaliter ex
slore fructum producit. Dico autem quod in diuinis proprie non potest esse ordo iste, & hoc quo ad tres personas.
Licet enim natura sit elicitiue principium ordinis inter patrem & filium, quia pater simpliciter produ Bb164v
cit filium modo naturae, & secundum principaliorem modum naturae, non tamen proprie est
principium elicitiue principaliter ordinis inter patrem & filium ex vna parte, & spiritum sanctum
ex alia: quia pater & filius producunt spiritum sanctum modo voluntatis, & filium modo naturae
quoquo modo, non tamen principaliter, neque secundum principaliorem modum naturae, secundum quod superius de
clarauimus. Quia tamen spiritus sanctus aliquo modo producitur modo naturae, & principalior modus na
turae quo producitur filius est origo processionis quae est modo non principaliori: ideo diximus superius
quod ordo in diuinis personis est modo naturae elicitiue. Sed quia hoc non est omnino proprie quo
ad ordinem spiritus sancti ad patrem & filium, ideo distinctioni bimembri ibi positae hic adiunximus
tertium, sub quo proprie continetur omnis ordo naturae in diuinis. Sed est in diuinis ordo naturae
subiectiue: qui est in illis quae in eadem natura eis quasi subiecta & substrata ordinate subsistunt
aut existunt: sed hoc vel in eadem natura secundum speciem, differente autem secundum nu-
merum: vel in eadem natura singulari omnino indifferente. Primo enim modo est ordo natu-
rae quandoque in diuersis indiuiduis sub eadem specie, puta in diuersis hominibus, quorum vnus
est pater alterius. Secundo modo est in diuinis personis inter patrem & filium & spiritum sanctum. Et dif
fert ordo in istis tribus modis, quia primus non est secundum superius & inferius in gradu natu-
rae: Secundus autem non est natura secundum prius & posterius in tempore: sed tertius prout inuenitur in
creaturis, aliquando non est nisi secundum prius & posterius in tempore, sicut pater prior est filio: aliquand
autem est sine priori & posteriori in tempore: sed non fine priori & posteriori natura: quemadmodum
ordo naturae est in illuminatione aeris a sole, quo ad partem eius superiorem & inferiorem. Pars enim
superior natura, id est naturali aptitudine prius illuminatur a sole quam inferior: quia pars superior imme-
diate illuminatur a sole: pars autem inferior non recipit illuminationem nisi a parte superiori & median-
te illa. Tertius autem modus prout inuenitur in diuinis, est omnino fine superiori & inferiori gra-
du naturae, & sine priori & posteriori tempore aut natura: non tamen est sine ratione primi secundi &
tertii, vt patet ex diu superius declaratis. Et sicut in primo modo est ordo naturae quia vnum illo
rum est superius altero in gradu naturae: sic in isto tertio modo est ordo naturae quia vnum illorum
est ab altero. ita quod si esse vnum illorum ab altero amoueretur etiam in creaturis, nullus esset ordo naturae in
ter illa omnino: quia inter indiuidua quae sunt sub eadem specie, non est ante similiter neque post, & hoc
secundum primum modorum dictorum, prout vult Philosophus in v. Metaph. An autem sit secus in omnibus
animalibus, de hoc nihil ad praesens. Sed quia clarum est secundum dicta sanctorum quod in diuinis est ordo
naturae inter diuinas personas quod vna est ab altera: prout tactum est supra per Augustiu ian id est argumento: non
autem ita clarum est an talis ordo sit inter ipsas diuinas emanationes, quia nequaquam ita potest dici vna
earum esse ab altera, eo quod esse ab alio & esse a quo alius, est proprie personarum, sicut & generare &
generari, spirare & spirari, eo quod omnis actio notionalis in diuinis procedit a persona, & terminatur
in personam, prout procedit primum argumentum: ideo dubium est an sit ordo naturae inter diuinas
emanationes quae sunt generatio & spiratio: licet certum sit ex praedeterminatis quod ordo aliquis
sit inter illas.

12 ⁋ Circa tertium est considerandum, quod quaestio ista multum est inuoluta, & mul-
tos sinus habet. Generatio enim simpliciter dicta comprehendit & generationem actiuam existentem in
solo patre, & generationem passiuam existentem in solo filio, & similiter spiratio comprehendit &
spirationem actiuam existentem communiter in patre & filio, & spirationem passiuam existentem
in solo spiritu sancto. vt quaestio proposita de ordine inter generationem & spirationem, intelli
gatur de generatione & spiratione vt comprehendunt generationem actiuam & passiuam, & si-
militer spirationem actiuam & passiuam. Vbi oportet considerare ordinem generationis actiuae in
patre ad generationem passiuam in filio, & similiter spirationis actiuae in patre & filio ex vna par
te ad spirationem passiuam in spiritu sancto ex altera, & similiter ordinem generationis acti-
uae & passiuae ad spirationem tam actiuam quam passiuam, & similiter spirationis actiuae prout est in pa
tre ad eandem prout est in filio.

13 ⁋ Descendendo ergo ad quaestionem dico secundum iam superius
in quaestione praecedente inchoata, quod ratio originis qua hoc habet esse ab hoc siue ex hoc, duplici
ter habet esse inter aliquos aut aliqua. Vno modo proprie, scilicet quia vnum eorum proprie est
principiatum alterius, & ab illo habet emanare per suam actionem: vt terminus actionis illius
quod est eius principium. Alio modo communiter & minus proprie secundum vsitatum mo-
dum loquendi sanctorum, quia scilicet licet vnum eorum non sit principiatum ab altero per
eius actionem vt a suo principio: quia sic omne principiatum & principium solum modo supr
positorum est, quorum est elicere actionem & terminare illam: tamen vnum illorum est quasi prae
uium vt alterum sit. Primo quidem modo non est ordo originis seu naturae nisi inter tres diui-
nas personas: primum se subsistentes, scilicet inter patrem & filium: quia a patre est filius: & sic Bb165r
inter ipsos est vnus ordo naturae. Et similiter inter patrem & filium ad spiritum sanctum,
quia a patre & filio est spiritus sanctus. Et sic. inter ipsos est secundus ordo: de quo nihil ad
praesens: sed aliquantulum habitum est supra. Secundo autem modo est ordo naturae inter
diuinas emanationes quae sunt generatio & spiratio: de quibus proposita est quaestio. Vna enim
non est principiata ab altera: nec habet ab illa emanare per eius actionem, eo quod actionis non est
actio: & similiter neque a generatione actiua aut spiratione actiua generatio aut spiratio passi-
ua: nec econuerso: tamen vna earum est praeuia ad alteram vt sit, & sic originetur non vt
subsistens in se sed vt existens in alio. Sed hoc contingit dupliciter. Vno modo emanatio vna
potest esse praeuia ad alteram positiue, & propter quam alia quodammodo habet esse. Alio modo
negatiue, & solummodo sine qua alia non habet esse omnino. Primo istorum modorum adhuc con
tingit dupliciter: quia emanatio originata vt existens in aliquo subsistente, non vt in se subsistens
& hoc ab alia, per hoc quod praeuia est illi, aut est originata in illo alio vt in subsistente per ipsam: aut
in non subsistente per ipsam. Et primo istorum duorum modorum est ratio originis & ordinis na-
turae ad quatuor secundum duplicem ordinem. Vnum inter generationem actiuam in patre, & passiuam
in filio: & per quam in subsistentia constituitur filius. Alium inter spirationem actiuum in patre & filio, & spi
rationem passiuam existentem in spiritu sancto, per quam in subsistentia constituitur spiritus sanctus. Procedit
enim isto modo generatio passiua a generatione actiua: & similiter spiratio passiua a spiratione
actiua: secundum modum quo a philosophis quibus libere loqui licitum fuit, dictum est quod passio & effectus
illius quod actionis. Sed hoc non est procedere ab alio proprie, quemadmodum persona procedit a
persona in se subsistendo: sed potius proprie haberi per aliud in eo quod subsistit tamquam passio quaedam
in ipsa per actionem illius alterius. Proprie enim generari filii in filio est a patre per generationem
patris. Secundo autem modo iam dicto est ratio originis inter generationem & spirationem
actiuam: per quam spirationem actiuam non subsistit persona, nec substituitur in personalitate
secundum quod inferius declarabitur. Habet enim esse in patre & filio spiratio actiua per generatio-
nem actiuam patris: quia per hoc quod pater generat communicatur voluntas patris filio: ex quo etiam
existit voluntas duorum, quae solius patris erat quantum ex se erat. & per hoc voluntas illa est
concors & foecunda ad eliciendum actum productiuum personae spiritus sancti, qui est spira-
re. Et sic a generatione actiua habet quoquo modo originari positiue vis spiratiua: & per hoc
in sua origine etiam actus spirandi actiue in illis in quibus est illa concors voluntas, scilicet in pa-
tre & filio. Et per hoc est ordo quidam naturae generationis ad spirationem actiuam in patre
& filio: & vlterius mediante spiratione actiua ad spirationem passiuam in spiritu sancto: quae
ab illa procedit secundum dictum modum. Sed dices quod diuina essentia habet esse in filio per gene-
rare patris: & tamen non dicitur esse aliquis ordo inter generare patris & essentiam diuinam.
Dico quod secus est: quia essentia alias habet esse in patre quam per generare: & ideo vt existens non
per generare communicatur filio: & sine ordine ad generare. Spirare autem non habet alias
esse in diuinis quam a generare in patre & filio secundum dictum modum. & sic ipsum spirare quoquo
modo habet esse a generare: propter quod est ordo inter illa. Loquendo autem de ratione originis ne-
gatiue, & sine qua non, penes secundum membrum primae subdiuisionis, Dico quod a generatione passi-
ua quae est in filio, qua scilicet filius genitus est, habet esse spiratio actiua communiter in patre &
filio. Et est ordo naturae secundum hoc inter generationem passiuam & spirationem actiuam: quia nec per
generationem passiuam communicatur voluntas patris filio: nec est concors & foecunda in eis:
non tamen sine ipsa praeuia habet filio communicari: quia ipsa est de constitutione filii: qui vt ver
bum necessario secundum praedicta praeuius est vt habeant pater & filius vim spiratiuam actiue. Secundum
hos ergo modos partim positiue, partim negatiue generatio communis ad actiuam & passiuam
est quasi primum & principium respectu spirationis communis ad actiuam & passiuam: & hoc po-
sitiue quo ad generationem actiuam: & negatiue quo ad generationem passiuam. Et quia vna & sim
plex est spiratio actiua quae conmunis est patri & filio, in ipsa non cadit aliquis ordo prout est pa
tris & prout est filii: quia in spirando actiue sunt vnum principium: & ideo absque ordine naturae in spiratio
ne actiua vt est patris & vt est filii, generatio actiua & passiua sunt primum & principium spirationis acti
uae: vnum positiue vt est patris scilicet generatio actiua: & alterum negatiue vt est filil scilicet generatio passi-
ua. secundum quod iam dictum est. Ordinem tamen quendam in principiando spirationem actiuam prout est in patre &
in filio, habent inter se generatio actiua in patre & generatio passiua in filio. Eo enim ordine quid est
inter generare & generari, procedit spirare ab vtroque prout est in patre & in filio: quia non proce
dit ab eis nisi prout pertinet ad actum generationis conmuniter continentis & generationem actiuam
& passiuam: ad quem pertinent ordine quodam secundum praedicta. In principiando autem ipsum spirare prout habet Bb165v
esse in filio, nullum ordinem habent omnino generare & generari. Quod proculdubio verum est po
nendo secundum latinos spiritum sanctum procedere communiter a patre & filio. Sed si secundum Graecos spi-
ritus sanctus procederet a solo patre, in parte idem esset sentiendum de hoc, & in parte aliud. ldem sen-
tiendum esset quo ad hoc videlicet quod generatio esset quasi praeuium & principium respectu spiratio-
nis: etiam si spiritus sanctus procederet a solo patre, & principium spiratiuum in ipso esset voluntas
vt voluntas simpliciter & solius patris: & non vt concors duorum. Quia voluntas etiam vt solius pa-
tris est, sicut non potest exire in actum volendi simpliciter & essentialiter nisi praeuia notitia sim-
pliciter & essentiali in intellectu: sic nec eadem voluntas potest exire in actum volendi & incentiue
& notionaliter qui est spirare, nisi praeuia notitia declaratiua. In deo enim actus intellectus & vo
luntatis communicantes semper sibi correspondent. Et secundum quod dictum est supra, & amplius dicetur
adhuc, quod diligere simpliciter est actio simplex siue simpliciter dicta voluntatis vt est libera: spi
rare vero siue diligere incentiue est actio eiusdem perfecta: sic & intelligere simpliciter est actio
simplex siue simpliciter dicta intellectus vt est natura: generare autem siue dicere est actio eiusdem
perfecta. lta quod sicut tali actione perficitur intellectus per notitiam declaratiuam quae est verbum
sic dicta actione spirandi siue diligendi incentiue perficitur voluntas per amorem incentiuum, qui
est spiritus sanctus. Secus autem esset & aliud sentiendum quo ad hoc, videlicet quod si a solo pa
tre procederet spiritus sanctus, generatio communis ad actiuam & passiuam solummodo negatiue esset
quasi praeuium & principium ad spirationem nihil operando positiue ad productionem actus spira
tionis actiuae a voluntate circa voluntatem: sicut neque operatur circa ipsam in nobis ad produ-
cendum actum volendi siue simplicem siue incentiuum, in quibus intellectus suo actu siue intelli
gendi siue dicendi non mouet voluntatem: nec quicquam positiue circa eam facit vt fiat in actus
sed ipsa sola seipsam facit esse in suo actu: licet non nisi praeuia actione intellectus: secundum quod in quae-
stionibus de Quolibet saepius exposuimus. Ipsa enim voluntas in nobis actus suos elicit sola li-
bertate sua, & nulla naturalitate siue quam habet ex se in ordine ad actum suum eliciendum, siue quam
nata sit recipere ab alio: vt a motu intellectus, secundum quod dicunt aliqui: nisi quatenus voluntati
naturale est quod sit libera, sic quod sua libertas sit sua natura, & ita naturale sit ei actum suum eli-
cere libere, & suo vltroneo appetitu proprio, & nullo festino a seipso nec violento impulsu neque
consentaneo sibi seu conuenienti motu eius ab alio, puta ab intellectu, vt quidam dicunt. Quae
omnia excludit libertas voluntatis: quia est, propria conditio potentiae pure actiuae: & nullo mo
do passiuae: sicut econverso necessitas naturalitatis virtutis pure passiuae, quae excludit omnem li
bertatem. Libertas enim solius virtutis actiuae conditio est, & nequaquam passiuae. Aliquod enim solum
modo libere agit & non naturaliter: sed nihil libere patitur: sed quicquid patitur, id quod patitur
solum naturaliter siue sola naturalitate patitur. Vt mirum sit quomodo aliqui possunt dicere vo
luntatem esse vim passiuam, libere tamen. Siue enim voluntas ponatur pati modo congruenti natu
rae suae, qualiter dicunt aliqui ipsam pati ab intellectu: siue modo non congruenti naturae suae: vtro
quod modo patitur id quod patitur absque omni libertate: sed sola recipiendi necessitate illata sibi ab
alio: quae tamen libertas voluntatis ex parte voluntatis elicientis suum actum nullo modo excludit necessita
tem immutabilitatis circa ipsum actum in eliciendo ipsum & in processu eius a voluntate. Ta
lis enim necessitas non est nisi modus quidam circa actum & quo ad eius processum ab elicien-
te & quo ad eius processum in terminum siue obiectum, vt tactum est in praecedenti quaestione. Quae qui
dem necessitas circa actionem voluntatis est coniuncta eius libertati non ratione voluntatis cir
ca finem vltimum & summe diligibile: quid sic ad se ligat voluntatem, quod postquam visum & cogni-
tum fuerit, nulla voluntas creata aut mutata ab illo se potest diuertere. Sed hoc non quia ob-
iectum cognitum aliquid agit in voluntate: sed quia ipsa in illo nata est quiescere naturaliter
vt in suo fine: in quo se tenet vi eiusdem libertatis qua se mouit in illud. Sicut autem volun-
tas nostra ab actione intellectus siue intelligendi siue dicendi praeuia nullam vim aut immutationem
habet ad eliciendum suum actum siue amationis simplicis siue incentiuae: sed solummodo a se
ipsa: sic neque voluntas patris si a solo patre procederet spiritus sanctus, suam foecunditatem aut
quicquam aliud reciperet ab actione intellectus, siue sit actio intelligendi vel gubernandi, siue dicen
di praeuia: quamuis non sine ipsa praesupposita quasi remouente prohibens. Vnde si vniformiter se ha
berent inter se voluntas & intellectus in eodem: vt sicut intellectus non requirit praeuiam actionem
voluntatis, sic nec econuerso actio voluntatis requireret praeuiam actionem intellectus: sicut se
habent in eodem auditus & visus: quia neuter illorum sensuum ad actum suum requirit actio-
nem alterius praeuiam: tunc aeque primo naturaliter absque omni ordine rerum si solus pater gene-
raret filium, & spiraret spiritum sanctum, non plus ordine naturae esset praeuia spirationi generatio sicut Bb166r
nec econuerso. Sed quod modo est ordo naturae inter generationem & spirationem si solus pater
ponatur spirare: hoc non est nisi quia voluntas ad suam actionem requirit praeuiam voluntatem:
& sic ordo naturae intercidit propter solam necessitatem voluntatis, nequaquam intellectus: quia si
pater non spiraret, sed solum natus esset spirare, generaret tamen. ita quod licet impossibile esset
eum ponere generare & non spirare: quia quicquid est in deo necessario est in ipso, & impossi-
bile est non esse in ipso: & quicquid non est in ipso: impossibile est esse in ipso: & hoc propter
eius incommutabilitatem: non tamen ponendo quod generaret aut spiraret, in hoc ponerentur in
compossibilia: eo quod generatio nulla necessitate requireret spirationem subsequentem: sicut ne
quod intelligere in nobis aliqua necessitate requirit quod subsequatur velle. Et sic si postquam solus pater
ponatur generare & spirare, necessario est ordo naturae inter generare & spirare: hoc est quia voluntas
ratione sui actus ad intellectum aliquem naturalem respectum habet: sed non econverso. Et quod intellectus habet
aliquem respectum ad voluntatem: hoc est quia voluntas habet respectum ad ipsum. sicut contingit in scien-
tia & scibili. Sine respectu enim mutuo ordinatorum non est ordo quicunque inter aliqua. Qui
quidem respectus relatio non est: licet ad praedicamentum relationis habeat reduci, non enim
omnis respectus est relatio: puta accidentis ad suum subiectum. Scientia enim respectum
quendam habet ad scientem vt ad subiectum in quo est: sed non habet relationem nisi ad sci-
bile ad quod est. secundum philosophum. v. Metaphysicae. Sed ponendo quod non solum pater spirat
sed & filius: sicut secundum veritatem ponunt latini: ordo naturae est inter generare & spirare non so
lum propter necessitatem voluntatis quae ad suum actum requirit praeuium actum intellectus
sicut contingeret si solus pater spiraret, vt dictum est: sed etiam propter necessitatem intelle-
ctus. Et hoc non propter necessitatem suam qua requirit actum voluntatis subsequentem, quasi
illo indigeat aliquo modo: sicut indiget & requirit voluntas ad suum actum eliciendum praeuium
actum intellectus: sed potius propter necessitatem suam, ratione scilicet perfectionis suae: qua exigen
te in generando filium communicat ei suam voluntatem vt sit concors duorum, & per hoc perfecte
specunda ad spirandum spiritum sanctum sicut dictum est. lta quod non solum impossibile esset ponere pa
trem generare filium & non spirare spiritum sanctum: immo hoc ponendo ponerentur incom
possibilia: quia ex quo voluntas est foecunda, & in ea est potentia ad spirandum, quae est necessi
tas: quod (vt dictum est) habet ex generatione: si poneretur quod generaret & non spiraret, esset po
nere quod non esset potentia foecunda, ex eo quod non spiraret secundum actum: quia in aeternis non
differunt neque distant (secundum philosophum) actus & potentia: & quod esset foecunda, ex eo quod ge-
neraret: & sic quod esset foecunda, & non foecunda: & sic contradictoria, quae incompossibilia sunt.
Propter quod cum simul spirant pater & filius, non solum voluntas patris ratione sui actus
respectum naturalem habet ad eius intellectum, & actum eius quasi praeuium: sed & natura,
siue eius intellectus vt est natura, ratione perfectionis sui actus habet naturalem ex se respectum
ad voluntatem & actum eius quasi subsequentem, non quia voluntas habet respectum ad illum.

14 ⁋ Quia ergo arguitur Primo quia secundum Augustinum non est ordo naturae in diui-
nis nisi quia alter est ex altero: quid solum conuenit personis: Dico quod verum est proprie loquen
do secundum quod loquitur Augustinus. & hoc solummodo de ordine naturae inter diuinas perso-
nas. De quo licet solummodo expresse loquatur nihil tangendo de ordine emanationum: quia
tamen personae non ordinantur quia altera ex altera, nisi per ipsas emanationes: quibus habent
esse altera ab altera, impossibile esset ordinem esse in personis nisi esset in emanationibus eo-
rum: & propterea licet illum non expressit, per illum tamen quem expressit intellexit de alio:
& insinuauit nobis illum intelligendum. Spiritus sanctus enim sic suam ecclesiam ordinauit,
ne praecedentes doctores omnia & singula declararent & exponerent quae declaranda & expo-
nenda essent in ecclesia: vt aliquid inuenirent declarandum doctores sequentes in quo profi-
cerent: vt secundum hoc vsque in finem seculi semper magis & magis declarabitur & cognoscetur
doctrina veritatis, secundum quod supra versus principium disputationis nostrae declarauimus. Vn
de Gregorius li. xxvii. Moralium super illud lob. xxxvii. Aufert stillas pluuiae, & effundit im
bres ad instar gurgitis. dicit sic. An non Moyses astrum pluuiae extitit: An non Esaias, an
non Hieremias, & prophetae caeteri astra pluuiae fuerunt: qui in praedicationis culmine ere-
cti quasi verborum guttis obcaecationis humanae puluerem rigando praesunt: Cum prophe-
tas abstulit, eorum vice dominus apostolos misit, qui in similitudine gurgitum pluerent post
quam subductis antiquis patribus exteriora praedicamenta tacuissent. Quia dum praedicatores le-
gis ad secreta intima retulit, per dicta sequentium vberior vis praedicationis emicauit. Redu- Bb166v
ctis etiam ad superna Apostolis, per expositorum sequentium linguas fluenta diuinae scientiae
diu abscondita largiori effusione patefecit: qui quod illi sub breultate locuti sunt, hoc exponendo
multipliciter auxerunt: quia dum multorum praecedentium dicta colligunt, ipsi in eo quod asse
runt profundius dilatantur. Nam dum testimonia testimoniis iungunt, quasi ex guttis gurgi-
tes faciunt. Et sicut hic dicit Gregorius de doctoribus, puta Hilario, Augustino, Ambrolio,
& caeteris qui secuti sunt apostolos, quo ad ea quae apostoli & praecedentes doctores obscu-
ra reliquerunt: sic dici potest de doctoribus qui illos subsecuti, & de caeteris secundum quod suis
temporibus succedent post alios. Nequaquam tamen propter hoc debent se posteriores praeferre
prioribus: quia nisi ab illis accepissent, nihil amplius protulissent. dicente Gregorio ibidem. Sed ne
quaquam se apostolis expositores in scientia praeferant cum exponendo latius loquuntur. Meminisse quip
pe incessanter debent per quos eiusdem scientiae inuentiones acceperunt. Quia si ex sanctis apostolis
vim intelligentiae non acciperent, nequaquam per ora doctorum largior manaret. Et hoc est quod aper
te dicit Augustinus in Sermone de assumptione beatae Mariae virginis. Quaedam scriptura sa-
cra veris indagationum studiis quaerenda reliquit: quae non sunt superflua aestimanda dum ve
ra indagatione fuerint patefacta. Eoecunda est enim veritatis auctoritas: & dum diligenter discu
titur, de se gignere quod ipsa est cognoscitur. Saepe enim discussa veram intelligentiam parit, quam
manifestis sermonibus abscondit. Quid ergo dicendum est vnde diuina scriptura nihil commen
dat, nisi quaerendum ratione quid consentiat veritati: fiatque ipsa veritas auctoritas, sine qua ne
cesse est nec valeat auctoritas:

15 ⁋ Haec digrediendo diximus ne aliquis miretur si aliqua ex dictis
sanctorum declarando inuestigare nitimur quae in scriptis praecedentium inuestigata non in-
ueniuntur. Dico ergo reuertendo ad propositum: quod Augustinus loquutus est de hoc proprie lo-
quendo & circa personas tantum. Communiter tamen loquendo & quodammodo improprie: bene
est hoc ex hoc inter emanationes. secundum praedictum modum tactum in prima diuisione praepo-
sita.

16 ⁋ Ad secundum: quod inter naturam & voluntatem in diuinis quae sunt principia emanatio
num, non est ordo naturae: sed rationis tantum: quare neque inter emanationes: Dico quod licet hoc
verum sit de natura & voluntate in diuinis vt sunt pure essentialia & principia quasi remota
emanationum, inquantum tamen sunt contracta ad notionalia & principia emanationum quasi proxima
secundum modum superius expositum, inter ipsa bene est ordo naturae. Quia (vt iam dictum est) volun-
tas non est foecunda & quasi proximum principium eliciendi actum spirationis nisi praecedente
actu notionali naturae.

17 ⁋ Ad tertium: quod ordo est comparatio duorum per respectus inter se cum
respectu ad aliquod principium determinatum: Dico quod quandoque verum est quod ordo aliquorum inter
se accipitur in respectu ad aliquod principium ad quod ambo ordinantur: puta in tempore praeterito
& futuro est ordo inter praeterita inter se, & similiter inter futura inter se respectu praesentis.
Praeteritum eni est prius quod est remotius a praesenti, & posterius quod est proximius praesenti. Econtrario autem
futurum est prius quod est proximius praesenti: posterius autem quod est remotius a praesenti. Illud tamen
non semper est necessarium: bene enim contingit aliqua esse ordinata inter se: non tamen in respectu
ad aliquod tertium: puta duo indiuidua sub eadem specie: quorum vnum est ab altero, vt fi-
lius a patre: quae vt comparantur ad tertium, puta ad illam speciem, in respectu illius nullum ha-
bent ordinem omnino, sicut dictum est. Et sic est in diuinis absque comparatione ad tertium in-
ter tres personas: & similiter inter earum emanationes. Nisi velimus dicere quod emanationes ordi
nem habent inter se, & hoc respectu patris qui est principium & origo ambarum emanationum
Quamquam enim spiratio actiua sit in respectu ad duo, quia procedit a patre & filio: hoc tamen est per redu
ctionem vnius illorum ad alterum: quia quod filius habet vim spiratiuam illam habet a patre.

18 ⁋ Quia arguitur quod generatio & spiratio nullum respectum habent inter se: quia non sunt rela-
tiua: Dicendum secundum praedicta quod non omnis respectus ponit relationem qua respectus haben-
tes relatiue dicuntur inter se. Vel possumus dicere quod secundum modum quo est ordo generationis
ad spirationem, & hoc ab hoc: eodem modo est relatio inter illa: sed innominata sunt extrema
eius: sicut & relationis inter patrem & filium essent extrema innominata si non essent imposi-
ta haec omnia, pater & filius, generans & genitus: & reduceretur illa relatio ad tertium ge-
nus relationis quod est in actiuis & passiuis: ad quod pertinet relatio inter patrem & filium. Sed
relatio illa quantum est ex parte generationis non est alia secundum rem a relatione quae est inter
patrem & filium: sicut nec alia actione foecundatur voluntas ad actum spirandi quam qua gene-
ratur filius, nec alia est actio qua producitur spiritus sanctus quam spiratio actiua. vt non oporteat
ponere plures quam quatuor relationes reales esse notionales. Et secundum hoc generatio & spira-
tio non solum distinguuntur vt relationes disparatae: sed quoquo modo vt relatiue oppositae Bb167r

19
⁋ Nquartum, quod generare & spirare non distinguuntur naturaliter: & ideo nec habent ordi-
nem naturae: quia ambo sunt in eodem: & ita idem re: Dico quod argumentum hoc procedit secundum
illos qui ponunt quod quiditas relationis & distinctio non est nisi in ordine & ex ordine ad alterum
ad quod relatiue dicitur. Qui etiam dicunt quod non est distinctio inter relationes disparatas: sed so
lum inter relatiue oppositas: ita quod si non consideretur relatio in ordine ad illud sed ad aliud, non
distinguitur ab illo secundum rem & proprietatem suam: qualis est consideratio spirationis actiuae
ad generationem: quia sunt in eodem. Sed ponendo quod relatio quiditatem habet a fundamento
absque operatione rationis: licet non sine opposito & respectu ad illud: non procedit argumentum. quia
relationes ad diuersa opposita ex hoc solo quod in eodem fundantur diuersimode, sicut dominium &
paternitas fundantur in eodem in ordine ad diuersa opposita, bene distinguuntur inter se vt dis-
parata, quia vna comparatio non aufert aliam. Et sic licet in eodem sint generatio & spiratio: &
ad diuersa opposita inter se: tamen bene possunt esse re distincta naturaliter & realiter vt dispa
rata: & per hoc esse ordo naturae inter illa: sed non ex hoc quia sunt disparata & ad diuersa ope
posita: sed quia vnum eorum quoquo modo habet esse ab altero. & per hoc habent quoquo modo
relationem licet innominata inter se: quae tamen non distinguitur ex vna parte a relatione quae
est inter generare & generari: & ex alia parte quae est inter spirare & spirari, sicut dictum est.

20 ⁋ Ad quintum quod accidit generanti & generato spirare: ergo ordo per accidens solummodo est in
ter praedicta: & non ordo naturae: licet non est per accidens: Dico quod tam patri quam filio non acci-
dit generare aut generari: immo est necessarium & naturale secundum praedicta. Et non est simile de
homine generante absque eo quod generatus: quia etsi non potest esse generatus, est tamen creatus aut fa-
ctus, & ab alio in esse productus: quod generari appellamus quoquo modo. Et sic non solum filio in diuinis ne
cessarium est prius generari si debeat spirare: sed etiam cuicumque habenti esse ab alio necesse est generari quo
quo modo vt generet. Similiter non est simile de artifice & deo patre: quia artifex non habet vim artis ad
producendum artificium ex eo quod generaret, sicut habet deus pater. secundum iam dicta.

21 ⁋ Quod dicitur
primo arguendo in oppositum: quod inter mediatum & immediatum necessarius est ordo &c. Dico ad in
tellectum non ad dissolutionem rationis, quod in emanationibus in diuinis dupliciter habetur mediatum
& immediatum. Vno modo inter personas producentes, quia spiritus sanctus immediate procedit a patre &
a filio: & etiam mediante filio inquantum vim spiratiuam habet a patre. de quo non procedit ar
gumentum. Alio autem modo inter ipsas emanationes in ordine ad personas a quibus procedunt emana
tiones. de qua mediatione procedit argumentum. Spiratio enim procedit a patre & filio mediante ge
neratione actiua & passiua.

22 ⁋ Alia autem duo argumenta bene & clare procedunt.