Quaestio 2

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-fe44448

Sources:

Bb: Badius1520b

B162v

1
CIrca secundum arguitur quod generatio & spiratio non sunt processiones distinctae aut diuersae
ter se realiter Primo sic. Realis distinctio non est nisi per ea quae realiter sunt alia & alia: sicut
non est distinctio secundum rationem nisi eorum quae secundum rationem sunt alia & alia. sed per alia & alia. secundum
rem absolutam nullo modo pabet distigui, quia sic alia & alia non sunt in diuinis, quia idipsum
sunt omnia secundum rem absolutam vt habitum est supra, nec secundum rem relatiuam siue notionalem:
quia relatio non distiguit nisi secundum oppositionem relatiuam originis scilicet eius quod est ab, ad il
lum a quo est. Vnde & dicunt aliqui secundum quod habitum est supra, quod si spiritus sanctus non procederet a filio, non distigue
retur omnino a filio. generatio autem & spiratio nullam habent relatiuam oppositionem inter se secundum hunc modum, quia
neque a generatione habet esse spiratio, nec econverso, eo quod actionis non est actio, sicut neque motus est motus,
neque sicut terminus, neque sicut subiectum secundum Philosophum. v. phycaiti. & &c.

2 ⁋ Secundo sic. vbi non differunt pricipia
propria proxima & per se agentia nisi secundum rationem, neque principiata: quia principia sunt vnigenea principiatis
Principia proxima, propria & per se generationis & spirationis sunt voluntas & natura: quae in deo non differunt nisi
secundum rationem. & &c.

3 ⁋ Sed forte dicetur secundum superius determinata, quod propter rationes respectuum quos impor
tant diuersimode ad eliciendum actus quid notionales sunt & reales re relationis, in diuinis & voluntas atque
natura differunt atque distiguuntur re. Contra est quod secundum Philosophum potentiae distiguuntur per actus: quare non
econverso: quia aliter idem distigueretur a seipso, quaere cum processiones actus sunt, voluntas autem & natura sunt po
tentiae, nullo modo processiones quae sunt generatio & spiratio distiguuntur distinctione voluntatis & naturae.

4 ⁋ Contra. emanationes indifferentes & indistinctae non sunt ad termimos differentes & distinctos, quaere cum genera-
tio & spiratio sunt ad termios distinctos quid sunt filius & spiritus sanctus: ipsa necessario inter se sunt disticta.

5 ⁋ Dicendum ad hoc quod generatio & spiratio sunt processiones distictae inter se realiter no
re absoluta: sed re relationis, & hoc non nisi penes rationem originis quae hoc est ab hoc, & vnum eorum ab alio
suam trahit originem: vt sit quodammodo hoc ab hoc. Sed hoc contingit dupliciter. Vno modoproprie hoc
habet esse ab hoc qua. scilicet vnum est principium & aliud principiatum, & hoc positiue. Alio modo coniter, qua. scilicet
hoc non habet esse fine illo praeuio vel quasi, & sic ab illo vt a principio sine quo non est, & quo non
posito alterum non habet esse. Primo modo est distinctio re relationis inter relationes relatiue oppositas
quae sunt extrema vnius relationis, quae est interuallum illarum, vt est similitudo quae est Sortis fundata super al-
bedinem Sortis ad illam similitudinem quae est Platonis fundata super albedinem Platonis. & talis distinctio est
inter relationes quae sunt patris ad filium, & quae sunt coniter patris & filii ad spiritum sanctum. Et sic distin-
guuntur generatio actiua & passiua, & similiter spiratio actiua & passiua inter se, & similiter illa quae cum illis habent
identitatem realem. re dico relationis. Differunt autem inter se sola ratione. de quibus sermo habitus est supra
in omnibus enim talibus est distinctio relationum, quia haec ab illa: sed hoc non nisi in suis suppositis. Quia
enim a toto patre in quo est paternitas est totus filius: & filiatio quae est in filio quoquo modo est a pater
nitate quae est in patre: & similiter quia a toto patre & filio, in quibus est vna spiratio actiua, est totus spi
ritus sanctus in quo est spiratio passiua, & spiratio passiua quae est in spiritu sancto quoquo mo
do est a spiratione actiua quae est in patre. Vnde non restat dubitatio nisi de spiratione & ge-
neratione simpliciter. Dico ergo quod inter generationem & spirationem simpliciter acceptas secun
dum iam exponendum, duplex differentia debet assignari: vna quasi materialis: & alia quasi for
malis. Quasi materialis, qualis est illa quae iam assignata est in fine dissolutionis ad corpus quae-
stionis praecedentis: quia (vt ibi expositum est) illa accipitur secundum rationem & modum eliciendi Bb163r
dictas emanationes ex suis principiis quasi materialibus ex quibus eliciuntur. de qua distinctione
adhuc erit sermo in quaestione praesente. Eormalis vero distinctio quae debet assignari inter dictas duas
emanationes, est penes rationes relatiuas originandi vnam illarum ab alia.

6 ⁋ Ad cuius intellectum sciendum est quod
generatio & spiratio sunt processiones distinctae inter se realiter non re absoluta sed re relationis: & hoc non ni
si penes rationem originis quae hoc est ab hoc, & vnum eorum ab alio suam trahit originem: vt sit quodammodo
hoc ex hoc. Sed hoc esse ab hoc contigit dupliciter. Vno modo proprie, quia. scilicet vnum eorum alterius est principium
& aliud principiatum, & hoc positiue. Alio modo coniter, qua. scilicet hoc non habet esse sine illo praeuio vniversalquasi
vel sic ab illo vt a principio sine quo non, & quo non posito alterum non habet esse. Primo modo est distin
ctio re relationis inter relatiue opposita per relationes reales, & talis distinctio est pilrsois ad filium, & pris &
filii ad spiritum sanctum, & per consequens relationum quibus distiguuntur. Cuncta enim quae sunt propria filio, quo
dammodo habent esse ab illis quae sunt, propria pri: & eadem ratione cuncta quae sunt propria spiritum sancto, ab illis
quae sunt coniter propria pri & filio, secundum quod hoc patet ex supra determinati. Et hoc modo distiguuntur
generatio actiua & passiua, & simiter spiratio actiua & passiua inter se, & similiter illa quae cum illis habent identitatem
realem, re dico relationis, & differunt inter se sola ratione, de quibus sermo habitus est supra. In omnibus enim tali
bus distinctio est relationum, quia haec ab illa, & hoc non nisi in suis suppositi. Quia enim a toto philre in quo est
paternitas, est totus filius, & filiatio quae est in filio quoquo modo est a paternitate quae est in pirse: & similiter quia a toto
pre & filio, in quibus est vna spiratio actiua, quae est in pre & filio, sicut & generatio passiua quae est in filio, est a genera
tione actiua quae est in pre: non restat dubitatio nisi de spiratione & generatione comparatis inter se vt simpliciter
accipiuntur, & generatio continet tam actiuam generationem quam passiuam, & similiter spiratio tam actiuam spirationem quam
passiuam. De quibus dico quod distiguuntur realiter etiam re relatiua isto primo modo, quia generatio actiua & spira
tio actiua simul habent esse in prse, & generatio passiua & spiratio actiua simul habent esse in filio. Illorum autem quae sunt in
diuinis, numquam vnum habet esse ab alio isto secundo modo. Spiratio passiua quae habet esse in spiritus sctonm, non habet esse
isto primo modo a generatione actiua aut passiua: sed potius a spiratione actiua. Secundo autem modo praedicto distin-
guendi relatiua & reali distinctione, secundum quam. scilicet hoc habet esse ab hoc: quia hoc est praeuium ad illud: distin-
guitur generatio simpliciter a spiratione simpliciter: quia spiratio simpliciter originem trahit a generatione simpliciter in hoc scilicet
quod generatio tam actiua in pre quam passiua in filio praeuia est vel quasi ad spirationem & actiuam & passiuam. Quemad
modum enim actus intellectus simpliciter praeuius est ad actum voluntati simpliciter vt sine quo voluntas non posset in
suum actum, sic actus intellectus quo sic intelligit declaratiue, praeuius est ad actum voluntatis relatiue: vt sine
quo non posset voluntas in actum talem, secundum quod haec omnia patent ex superius declaratis. Secundum hoc enim
etsi spiritus sanctus procederet a solo prse, sicut & generatur filius, isto secundo modo secundum rationem ori-
ginandi hoc ab hoc, generatio actiua distingueretur a spiratione actiua, & similiter filius a spiritu
sancto: non solum autem secundum modum distinctionis relationum disparatarum.

7 ⁋ Ad primum in oppositum: cum dicit quod non est distictio realis in diuinis nisi relationis ori
ginis eius quid est ab ab alio ad illum a quo est, quaeliter non se habent inter se generatio & spiratio: dicunt aliqui quod tri-
plex est distinctio relationum. Vna. scilicet secundum relatiuam oppositionem: quaelis est inter relationes quibus illa in quibus
iunt, relatiue dicuntur inter se: vt sunt paternitas & filiatio: quae sunt relationes simpliciter: quibus subiecta
dicuntur inuicem ad se quando relationes illae comparantur ad diuersa subiecta in creaturis. Est enim ptr, filii ptur, &
econverso: & si pitier est, filius est, & econverso. Sunt autem relationes relatiue oppositae quibus subiecta a se mu
tuo remouentur secundum quod comparantur ad idem subiectum. Si enim iste est pitur illius, ergo non est filius eiusdem. Alia
vero est distinctio relationum secundum oppositionem contrarietatis: quaelis est inter relationes quibus subiecta in qui
bus sunt dicuntur inter se relatiue illis relationibus: sed potius inter se contrariantur: vt sunt relationes fun
datae super fundamenta quae sunt contraria absoluta: quaeliter opponitur similitudo fundata super duas albedies
in diuersis, & similitudo fundata super duas albedines in aliis. Et est semper ista oppositio inter duas relatio
nes, quarum vtraque continet duas relationes relatiue oppositas inter se: & ipsarum vtraque est quasi interuallum
inter relationes relatiue oppositas. Prima autem oppositio non est nisi inter duas relationes quae sunt extre-
ma vnius quasi interualli. Tertia vero est distinctio relationum secundum oppositionem disparationis: qualis est in
ter relationes quae fundantur super fundamenta absoluta disparata: quaeliter diuersae relationes sunt & dispara
tae aequalitas fundata in quantitate & similitudo fundata in quaelitate. Et est sper ista oppositio sicut praecedens inter
duas relationes: quae sunt quasi interualla duarum extremitatum: quae sunt relationes relatiue oppositae. Vnde di
cunt quod differunt relationes istae seipsis formaliter sicut & sua fundamenta. Et etiam generatio & spiratio se
cundum quod sunt interualla, & coniter continent rationem actionis & passionis, isto tertio modo differunt. Quod nullo
modo potest stare in diuinis: quia talis oppositio non causatur nisi ex diuersitate fundamentorum: quaelis non est in
deo, in quo fundamentum omnium relationum est simplex essentia deitati: in qua relationes fundatae semper sunt
diuersae secundum rationem tantum, nisi inter ipsas sit aliquo modo ratiooriginis qua hoc quoquo modo
habet esse ab hoc. Dico ergo secundum iam dicta, quod licet generatio & spiratio nullam habeant relatiuam Bb163v
oppositionem secundum rationem originandi hoc ab hoc primo modo praedictorum, vt procedit obiectio: bene
habent inter se relatiuam oppositionem secundum rationem originandi hoc ab hoc secundo modo, vt patet
ex iam dictis, & iam amplius patebit ex dicendis in sequenti quaestione. Et secundum relationes quae sic differunt, non
dicuntur aliqua relatiue inter se: & quo ad hoc tales relationes quoquo modo sunt separatae. Et es
set etiam talis differentia inter generationem & spirationem etiam si spiritus sanctus procederet a solo patre
sicut & filius: quia generatio filii adhuc esset necessario quasi praeuia ad spirationem spiritus sancti ea ra-
tione quae iam dicta est supra. Et secundum hoc si spiritus sanctus non procederet a filio, esset tamen ratio origi-
nandi spiritum sanctum a filio secundo modo praedicto: & ordo quidam naturalis filii ad spiritum sanctum: vt
tangetur in sequenti quaestione: & esset distinctio spiritus sancti a filio secundum relatiuam oppositionem ex ra-
tione originandi secundo modo: licet secundum illas relationes neuter ad alterum diceretur, si essent secundum
hoc relationes disparatae tantum. & hoc modo vnus motus in creaturis bene potest esse ab altero, licet
non primo modo.

8 ⁋ Ad secundum cum dicitur quod proxima principia generationis & spirationis quae sunt na-
tura & voluntas non differunt in deo nisi secundum rationem, ergo nec ista: dicendum est respondendo vt su
pra.

9 ⁋ Et quod arguitur in contrarium, quod potentiae distinguuntur per actus, ergo non econuerso: Dicendum quod
potentiae quandoque ordinantur ad actus differentes secundum numerum tantum, quandoque vero ad actus differentes
specie aut genere. Actus secundum numerum tantum differunt vt videre hoc album vniversal illud, videre album & vi
dere nigrum. Actus vero differentes specie sunt videre, audire, & huiusmodi. Actus vero differentes e-
nere sunt audire, intelligere, sentire, velle. De primis actibus est verum solummodo quod potentiae distin
guuntur. i. determinantur per actus. Eadem enim potentia numero puta visiua, non determinatur nisi di-
uersis visionibus: quibus non proprie distinguitur. De secundis autem nequaquam. Per ea enim potentiae distin
guuntur per quae determinantur actus. Actus autem solo numero differentes non determinantur nisi
ipsis actibus, quia ad omnes tales actus vna & eadem potentia naturalis per indifferentiam se habet. Actus
autem differentes specie aut genere non determinantur neque distinguuntur ex actibus: sed potius in se-
ipsis habent suam distinctionem & differentiam in suis fundamentis a generante & producente illas in esse
ta quod potentiae quarum actus sunt separati, habentur perfecte a producente substantias separatas in quibus
sunt: exigente hoc natura earum. Potentiae vero quarum actus sunt in materia & organo corporali: licet in
radice fundamenti habeant distinctionem a producente naturam fundamenti, & sic determinationem ad actus,
vlteriorem tamen determinationem recipiunt per organa corporalia: in qua determinatione habent po
tentiae organicae perfectionem suam. ita quod anima licet separetur cum omnibus potentiis suis, perfecte secum defert non
organicas, licet per illas non possit operari opera, puta intelligendi, modo quo intelligit in corpore
quia quo ad talem modum agendi dependent ab organo. & hoc propter obiectum quod accipitur ab illo quid
est: vt patet de actu nostro intelligendi, & per consequens de actu nostro volendi. Potentias vero
organicas secum defert sub ratione imperfecta: quia sub imperfecta determinatione, & ita vt in radice
tantum. Et sic in deo natura & voluntas potius sunt distinctiua actuum emanationum inter se differem
tium quasi specie aut genere, vt sunt generatio & spiratio: quam econuerso, quod bene ex differentiis
emanationum supra assignatis patet, vt in sequente quaestione amplius declarabitur.