Quaestio 2

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-fe4387

Sources:

Bb: Badius1520b

B16v

1
CIrca secundum arguitur: quod voluntas dei sit virtus passiua: Primo sic. quoniam omnis vis non
mouens nisi prius mota, est vis passiua: quia moueri pati est. voluntas dei est huiusmodi:
quia non mouetur ad actionem nisi mota per obiectum. appetitiuum enim mouet: & pro
pter hoc intelligentia mouet, quia principium ipsius est appetitiuum. ergo &c.

2 ⁋ Secundo sic. secundum Priscianum in fine minoris, omnia verba ad animam per
tinentia significant passionem. velle verbum est ad animam pertinens: ergo passio
nem significat. sed velle est actus voluntatis: passio autem non est actus nisi virtutis passiuae. ergo &c.

3 ⁋ In contrarium est: quoniam omnis vis passiua in suo actu necessitatem habet ab alio mo uente ipsam.
quod si moueat illud, necesse est ipsam in suo actu moueri ab illo. voluntas autem dei quia est omni
no libera, a nullo in suo actu necessitatur, vt patebit in sequenti quaestione. ergo &c.

4 ⁋ Dicendum ad hoc: quod sic est in omnibus potentiis & virtutibus quae habent actus
determinatos ad obiecta: quod secundum rationem formalem obiectorum determinantur & distinguun
tur ipsae potentiae & actus earum. Verbi gratia: quia secundum formam & speciem differunt color
& sonus: & secundum formam & speciem differunt visus & auditus: similiter videre & audire. Quae
cunque autem potentiae determinantur secundum rationem formalem obiecti, actus earum secundum esse Bb17r
completum & formale habent terminari ad obiectum, secundum quod habet esse perfectum & completum in esse suo
ormali. vt cum color habet esse formale & completum potius in obiecto quam in medio vel in organo,
actus videndi perfectus habet terminari ad colorem prout habet esse inobiecto. Nunc autem ita est iuxta
illud dictum philosophi in. vi. Meta. Verum & falsum non sunt in rebus sicut bonum & malum: sed sunt in cogitatio
ne. quod licet verum & falsum quodammodo habent esse in cogitatione, & quodammodo in rebus: quia
imbo & res & cogitatio dicuntur vera: & veritas habet esse in rebus, & habet esse in cogitatione
tamen perfectius esse habent in cogitatione quam in rebus: non quod cogitatio perfectius dicenda est esse ve
ra quam res: & veritas cogitationis denominans cogitationem, perfectiorem habeat rationem veritatis quam
veritas rei denominans rem ipsam esse veram: sed quod res ipsa perfectiorem habeat in se rationem veri-
tatis secundum esse quod habet in cogitatione, quam secundum esse quod habet in se extra: secundum quod expositum est, &
declaratum supra in quaestionibus de veritate dei. Bonum vero & malum econtrario licet ambo habent esse
quodammodo in re, & quodammodo in voluntate: quia ambo scilicet res & voluntas dicuntur esse bona, tamen perfe
ctius esse habent ambo in re volita quam in voluntate. Cuius ratio est: quia (vt supra dictum est in quaestio
nibus de bonitate dei) veritas consequitur rem ratione suae formae vt est manifestatiua eius apud
cognoscentem. Bonitas vero consequitur rem ratione suae formae vt ipsa est perfectiua ipsius rei in seipsa
Quare cum propterea veritas perfectius rationem veritatis habet in cogitatione quam in rebus. secundum quod
supra deteriatum est in quaestionibus de veritate dei: consimili ratione bonitas econtrario perfectius habet
rationem bonitatis in re quam in voluntate. Propter quod philosophus non dicit absolute quod veritas & falsitas sunt
in cogitatione, & non in rebus: bonum vero & malum in rebus non in voluntate: quia cum ambo sint
in ambobus, tamen verum & falsum non habent esse in rebus sicut bonum & malum: quia haec secundum perfe-
ctius esse sumuntur esse in rebus, & non in voluntate: illa vero econtrario in cogitatione & non in rebus. Cum
ergo voluntas & intellectus, & vniuersaliter actus eorum quid sunt velle & intelligere, determinantur
& distinguuntur secundum formam & speciem: licet secundum rationem solum in deo, & habent obiecta formalia bo-
num, & verum: actus ergo illi quid sunt velle & intelligere, in suo esse & perfecto & formali habent terminari
ad illa. secundum quod habent esse perfectum simpliciter in suo esse formali. Quare cum (vt iam declaratum est) verum ha
bet suum esse perfectum formale in cogitatione, non in ipsa re vt est extra cogitationem: Bonum vero econver
o habet suum esse perfectum forale in re, & non in ipsa voluntate: sicut ergo actus intelligendum terminatur ad
verum vt habet esse in ipsa cogitatione, siue in intellectu, sic actus volendi terminatur ad bonum vt habet
esse in ipsa re volita. vt intelligere sit actus intellectus ex habitudine quam habet ad rem secundum quod est in
eo principaliter: velle autem sit actus voluntatis ex habitudine quam habet ad rem secundum quod ipsa res est
in se existens. Quare cum bonum quod est in re, vt in re existens, nullo modo habet mouere voluntatem
sicut verum quod est in re non habet mouere intellectum secundum quod habet esse in re: sed solum secundum quod habet esse in
intellectu: actus ergo voluntatis qui est velle: etsi terminatur ad bonum vt est in re existens: nullo
tamen modo ad huiusmodi actum eliciendum habet voluntas moueri a bono nisi metaphorice, aut pati ab
ipso. Quare cum non possit aliquid dici virtus passiua nisi quia ab aliquo patiatur quod agat in ipsam
eliciendo actum suum: quemadmodum intellectus dicitur virtus passiua, quia non agit eliciendo actum intelligendi,
nisi moueatur a re obiecta quae sit in ipsa vt forma eius secundum esse spirituale, vt habitum est supra de
intellectu dei: non est autem aliud quod natum est agere in virtute quaecunque nisi proprium obiectum, sicut
non agit in visum nisi color vel lux: Dicendum igitur quod voluntas & in deo & in aliis simpliciter de-
bet dici virtus actiua & non passiua, econtrario intellectui: qui (vt habitum est) debet dici simpliciter vir
tus passiua & non actiua. Vnde licet ambo actus consistant in habitudine quae est inter potentiam
& eius obiectum: hoc tamen sit contrario modo. Intelligere enim est quasi motus circularis aut reflexus
incipiens a re intellecta in intellectum: & ab intellectu iterato terminatur in rem intellectam. Velle vero
econtrario est quasi motus circularis aut reflexus incipiens a voluntate in obiectum: & ab obiecto
iterato terminatur in voluntatem. Verbi gratia in actu intelligendi, res intelligibilis secundum esse spi
rituale facit se in intellectu: & sit intelligibile quasi forma intellectus expressa: etsi non impressa:
& sic intellectus patitur ab intelligibili: & intellectus per esse formale intelligibilis in ipso, immo to
tum compositum ex intellectu & intelligibili potius, elicit ex se actum intelligendi. dicente Augustino
in fine. ix. de trinitate. Liquido tenendum est quod omnis res quamcumque recognoscimus, congenerat in nobis suam no
titiam. Ab vtroque enim notitia paritur, a cognoscente & cognito. Et hoc quemadmodum ex visibili & videm
te gignitur visio, vt dicit li. xi. Ca. ii. Actus intelligendi ex intelligente & intelligibili (vt dictum est) elicitus
terminatur in ipsum intelligibile, vt in cognitum per ipsum. Et per hoc intellectus respectu actus intelligendi
actiuus est non passiuus. Quia tamen (vt dictum est) non agit nisi primo patiatur: ideo simpliciter dicitur
esse passiuus. actiuus vero secundum quod. In actu autem volendi absque eo quod aliquod agat primo in volun
tatem nisi metaphorice: ipsa voluntas seipsa ex seipsa elicit actum volendi, quo se quodammodo facit Bb17v
in volitum, & vnit se volito. Etsi enim actus volendi necessario praesupponit actum intelligendi: quia
non mouet se voluntas, vel (vt magis proprie loquar) volens per voluntatem, nisi in bonum cognitum: bonum
tamen cognitum nullam impressionem aut motum facit in voluntatem: sed voluntas in obiectum ostensum seipsam
mouet seipsa, ac si visus non perficeretur intus recipiendo sed extra mittendo, praesentato visibili ad rectam
oppositionem. Tunc enim vis visiua seipsam seipsa moueret in obiectum videndum absque eo quod esset prius
mota ab ipso. Vnde bonum quod est obiectum voluntatis, nullum esse habet in voluntate, sicut verum habet
esse in intellectu: vt non sit quaestio de bono, an perfectius habet esse in re an in voluntate: quemadmodum
est de vero, vt supra disputatum est. Cum autem voluntas per actum volendi se vnierit volito, statim im
pressionem delectationis aut alicuius alterius passionis concipit in se a volito. Et in hoc solum passi
uus est: secundum quod amplius videbitur infra loquendo de amore.

5 ⁋ Ad primum in oppositum: quod primum mouens in appetitu est appetibile: Dicendum
secundum iam dicta, quod intellectus secundum philosophum, & appetitus mouent, non quia aliquam impressionem faciant
in vi appetitiua aut voluntate: sed quia sine cognitione boni appetibilis appetitus non mouet se
in appetibile, vt dictum est.

6 ⁋ Ad secundum: quod omnia verba pertinentia ad animam, passionem significant: Di
cendum quod hoc non dicitur quia anima nullum habet actum quin sit passio in ipsa: sed quia nullum habet actum
quin oriatur ex passione: quod contingit in omnibus actibus intellectus: vel quin ipsum concomitetur ali-
qua passio. quod contingit in omnibus actibus voluntatis.