Quaestio 1

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-fe4207

Sources:

Bb: Badius1520b

B16r

1
CIrca primum arguitur quod in deo non sit voluntas. Primo
sic. Voluntas secundum Anselmum de libe. arbi. est in-
strumentum seipsum mouens. in deo autem nihil est seips
sum mouens: quia seipsum mouens est simul mouens
& motum: & reducitur ad aliud prius mouens non
motum. secundum philosophum. viii. Phyisici,. quod non potest contin
gere alicui quod est in deo: quia est primum mouens immobile dans cuncta moueri, secundum Boethium
ergo &c.

2 ⁋ Secundo sic. voluntas non est in aliquo nisi ex ordinatione eius in finem per voluntatem.
voluntas enim finis est secundum philosophum. iii. Ethico. Deus autem nullum ordinem habet in finem: quia non est
ipsi finis: sed ipse est omnium finis. ergo &c.

3 ⁋ In contrarium est illud Ephesi. v. Nolite esse imprudentes:
sed intelligentes quae sit voluntas dei. & Roma. xii. Vt probetis quae sit voluntas dei.

4 ⁋ Quaestionem de voluntate in quo habet esse: oportet determinare pro rationem boni:
sicut quaestionem de intellectu in quo habet esse, oportet determinare per rationem veri: sed econtra
rio determinatis supra circa illam de intellectu diuino.

5 ⁋ Est igitur sciendum quod ex parte intellectus, &
vniuersaliter ex parte virtutis cognitiuae ita est quod nihil habet cognosci nisi secundum quod habet esse apud
cognoscentem vt perfectio eius: & secundum quod secundum actum est declaratiuum & manifestatiuum suiipsius
apud ipsum, & habens apud ipsum perfectam rationem veri. Actus enim cognoscendi in patiendo
perficitur, & quasi per motum rei cognitae in cognoscenti. Cognitum autem apud cognoscentem non habet esse ni
si sub ratione esse immaterialis. Vnde vbi non habet esse rationem in materialis sed materialis, ibi non
habet rationem cogniti: & ibi habet rationem cogniti quantum est de se, vbi habet rationem esse imma-
terialis, secundum Commenta. super principium secundi Metaph. Eadem autem semper est ratio cognoscen-
tis & cogniti sicut in sensibus & sensibilibus eadem est ratio organi & obiecti. Eadem ergo ratione
nihil habet aliquod cognoscere nisi sub ratione esse immaterialis. Ex quo contingit quod illa quae omni-
no habent esse materiale, nihil omnino cognoscunt, neque cognoscuntur nisi per aliquam sui abstra
ctionem a materia & esse materiali. Quae vero habent aliquod esse imateriale, secundum gra-
dus immaterialitatis plus sunt cognoscentia & cognoscibilia. Vnde sensibilia quae habent formax
alligatas omnino materiae secundum substantiam & esse, infimum gradum habent cognoscen-
tium: & post haec, illa quae habent formas alligatas materiae secundum esse: & non secundum essen
tiam: vt sunt rationabilia sicut homines: & super haec, illa quae habent formas omnino abstractas Bb16v
a materia & secundum esse & secundum essentiam, limitatas tamen vt sunt intellectualia, sicut angeli: &
super omnia forma illa est cognitiua, quae omnino est libera a materia & conditionibus materiae, vt est
illa quae omnino est illimitata, vt est deitatis essentia: propter quod est medium & ratio seipsum co-
gnoscendi & omnia alia: quod nulli formae creatae conuenit: vt supra dictum est in parte, & amplius
dicetur inferius. Et sicut secundum iam dictum modum est ex parte intellectus, & virtutis cognitiuae.
sic est econtrario ex parte voluntatis & virtutis appetitiuae: quod nihil habet appeti nisi secundum quod ha-
bet esse in se vt perfectio appetentis: & vt secundum actum quietatiuum illius, & habens in se secundum se
perfectam rationem boni. Actus enim appetitius rationalis in agendo perficitur, & quasi per modum appetentis in
id quod appetitur. Appetitum autem secundum seipsum non habet esse nisi sub ratione esse naturalis. Vnde vbi res
naturalis habet rationem esse abstracti ab esse naturali: vt in consideratione mathematica: ibi non ha
bet omnino rationem appetiti: quia neque boni. secundum philosophum. iii. Metaphy. & vbi habet suum esse na
turale, ibi habet rationem boni & appetiti quantum est de se. Quare cum eadem debet esse ratio appete-
tis & appetiti: sicut cognoscentis & cogniti: eadem ergo ratione nihil habet appetere nisi ratione
sui esse in se naturalis: & quaecunque habent in se aliquod esse naturale, habent rationem appeti-
tus & appetentis. Ex quo contingit, quod cum omnia quaecunque sunt habent aliquod esse naturale in se
quod omnia entia habent appetere: sed diuersimode secundum gradus esse & naturae suae. Vnde quae
non habent perfectionem in natura sua & esse: nisi quia sunt similitudo & participatio eius quod est
perfectum per essentiam & in suo esse: sicut bonum ipsorum proprium quod consistit in ipsa perfectione
eorum non est bonum perfectum secundum determinata: sic non habent illud appetere, vt perfecte quie
tata in eo: sed appetunt ipsum vt in ipsum per appetitum tendentia sicut in finem & bonum simpli-
citer, a quo habent quod sunt bona per participationem. Et sic appetentia sunt omnia creata quae ha-
bent suum proprium bonum per participationem, licet diuersimode, vt in sequenti quaestione. iii. dicetur.
lllud vero ens quod habet perfectionem simpliciter in natura sua & essentia: sicut bonum ipsius quod con-
sistit in eius perfectione, est bonum perfectum secundum supra determinata: sic appetit illud vt per-
fecte in suo bono quietatum. Et hoc modo soli deo convenit appetere. Appetitus aut cum est absque
cognitione, tunc dicitur pure naturalis sicut materia appetit formam. Cum vero cum cognitiua est
sensitiua, tunc vocatur appetitus animalis. Quando vero est cum cognitione intellectuali, tunc
dicitur voluntas. Cum ergo deus est naturae intellectualis, in deo ponendum est esse voluntatem: non quia
ex hoc quod deus habet intellectum, argui posset quod habeat voluntatem, vt habere intellectum sit ra
tio habendi voluntatem: sed quia sine intellectu non est voluntas.

6 ⁋ Ad primum in oppositum: quod voluntas est instrumentum seipsum mouens: Dicen
dum quod si motus sumatur proprie pro variatione quacunque, sic definitio illa solum conuenit volunta
ti creaturae. Si autem sumatur improprie pro quacunque actione, sic conuenit voluntati increatae: quia
est primum principium actionis suae: & seipsum libere ponit in actum: vt in tertia quaestione sequenti vi
debitur.

7 ⁋ Ad secundum quod non est voluntas nisi ordinati in finem &c. Dicendum quod non est volun
tas nisi finis. Sed hoc contingit dupliciter: vel vt distantis ab ipso: & ideo tendentis in ipsum mo-
do praedicto: & quid sic est finis, proprie dicituriordinatum in finem: & solum conuenit voluntati crea-
tae: vel vt quietati in fine: & quid sic est finis, non proprie dicitur ordinari in finem: sed dicitur finis
absolute: & hoc modo finis est voluntas increata.