Quaestio 1

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-fe41822

Sources:

Bb: Badius1520b

B153r

1 Bb153r
CIrca primum istorum arguitur, quod ratio eliciendi actum spirationis actiuae a patre & filio non
sit aliquo modo voluntas sed tantum natura, Primo sic. actionis quae est ad producendum
de illo simile in forma producenti, principium est non voluntas: sed natura, quia solius
naturae est assimilare productum producenti. secundum conmunem descriptionem naturae
Natura est vis insita rebus ex similibus similia producens. actio quae est spiratio est
ad producendum simile in forma producenti: quia per ipsam spiritus sanctus producitur
in forma deitatis de diuina substantia sicut & filius: quia spiritus sanctus similis est
patri & filio sicut & filius est similis patri. ergo &c.

2 ⁋ Secundo sic. actio cuius ratio eliciendi est volun
tas, praesupponit in cognitione terminum ad quem est. Nihil enim vult voluntas aut amat secundum Augustin
num nisi cognitum, quare cum terminus actionis quae est spiratio, sit spiritus sanctus: & illum non praesuppo
nit ipsa in notitia: quia tunc in spiritu sancto differrent essentia qua esset cognitum, & praesuppositum in no-
titia, & esse existentiae quod haberet per actionem spirantis: & agens producendo ipsum ageret per cognitionem
& regimen rationis, sicut contingit in creaturis: quod falsum est. ergo &c.

3 ⁋ Tertio sic, spiritus sanctus emanat ai
de patre & filio vel vt amor de mente & notitia. secundum quod determinat Augustinus libro ix. & libro x. de
trinita. per totum. vel vt voluntas de memoria & intelligentia, secundum quod determinat a lib. xi. &
deinceps. sed ratio eliciendi eius quod emanat de mente & notitia non est voluntas: sed potius natura. quia
quod est in deo ex parte intellectus, connumeratur cum principio quod est natura: vt habitum est supra. & propter
eandem rationem nec eius quod emanat de memoria & intelligentia, quia ambo se tenent ex parte intel
lectus: & hoc etiam maxime ideo: quia tunc voluntas esset ratio eliciendi actum quo emanat: & sic simi-
liter producendi suiipsius, quod est impossibile. ergo &c.

4 ⁋ Quarto sic. sicut se habet intellectus ad produ
ctionem filii, sic voluntas si sit ratio eliciendi eius, ad productionem spiritus sancti. sed intellectus non est ra
tio eliciendi actum generationis filii vt est intellectus simpliciter, sed vt est natura. ergo &c.

5 ⁋ Qui
to sic: quod est commune tribus, non est ratio eliciendi actum productiuum alicuius illorum, quia tunc aliquid esset ratio
productiua suiipsius: quod est impossibile. Voluntas autem in diuinis est essentiale quid, & communiter tri-
bus personis conveniens. ergo &c.

6 ⁋ Sexto sic, non est productum idem in natura cum producente con-
municando illi naturam producentis, nisi quia ei communicatur per actum naturae, quia orta a principio ei-
dem debent attestari. vnde super illud. vii. metaphy. Sicut in syllogismis est principium cuiuslibet, & hic
generationes. dicit Commentator id i. quemadmodum syllogismi ex quibus fiunt artificiata sunt quidita
tes artificiatorum: ita res generabiles fiunt a suis quiditatibus. Et intendit quod quaecunque producun
tur a suis quiditatibus realiter existentibus sic vt sint eiusdem naturae cum producentibus, sunt generata
naturalia modo naturae: quemadmodum quaecumque producuntur a suis quiditatibus intellectis sic vt non
sint eiusdem naturae cum producentibus, sunt facta artificiali modo artis, & econuerso. spiritui au
tem sancto per spirationem communicatur natura patris & filii, vt sit idem in natura cum producen-
tibus ipsum. ergo producitur modo naturae, non ergo modo voluntatis. ergo &c.

7 ⁋ Septimo sic. ratio
elicitiua actus quo producitur productum naturale est natura non voluntas, quia productum vo-
luntatis potius est artificiale aliquid quam naturale. spiritus sanctus est productum quid naturale: quia
est spiritus connaturalis patri & filio. ergo &c.

8 ⁋ Contrarium arguitur primo sic. Spiratio est actio
qua productum excutitur siue expellitur a producente, sicut patet in nobis de spiratione spiritus, qui est aer
a pulmone expulsus, qui anhelitus dicitur, vnde emanatio ista in diuinis nomen accepit. sed volun
tas non natura proprie est ratio eliciendi actum quo aliquid ab alio quasi excutitur, quia natura po-
tius est ratio actus quo aliquid alicui imprimitur vt forma: & sic aliquid de illo producitur. ergo &c.

9 ⁋ Secundo sic. ratio completa eliciendi actum sibi proprium sic perfecte semel se in suum actum es-
fundit & exhaurit, vt secundum illam decaetero nullus actus restet eliciendus, vt patet ex supra
determinatis de eo quod solum vnicus filius est in diuinis. omnis ratio elicitiua actus in diuinis sum-
me completa est, & ratio elicitiua actus in diuinis quae est natura semel se in suum actum effudit,
scilicet in generatione filii. ergo secundum rationem illam quae est natura praeter generationem
vnici filii nullus restat alius actus eliciendus. Ex hoc enim supra declarauimus quod in diuinis tantum est
vnica generatio: & tantum vnici filii, quare cum spiratio sit alia actio a generatione, ratio elicitiua eius
nullo modo est natura. Est ergo ratio illius sola voluntas.

10 ⁋ Tertio sic. sicut se habet natura ad gene
rationem sic voluntas ad spirationem. ergo permutatim sicut se habet voluntas ad generationem
sic natura ad spirationem. sed voluntas nullo modo est ratio eliciendi in generatione: ergo nec
natura in spiratione.

11 ⁋ Quarto sic. simile productum ratione naturae filius est, vt habitum est supra. Spiritus sctuns
omnino est similis patri in natura & simiter filio: ergo si esset productus ratione naturae ipse esset filius. Esset autem
productus ratione naturae si natura esset ratio eliciendi spirationem. consequens est falsum. ergo &c.

12 ⁋ Quin Bb153v
to sic. semper in eodem natura prior est voluntate. aut si in diuinis non sunt prior & posterior, pri-
mum tamen secundum rationem est natura respectu voluntatis, & voluntas secundum. Quando au
tem primum & secundum agens in eadem actione concurrunt, semper primum est principa-
le, & secundum consequens & annexum. Natura ergo esset principalis ratio eliciendi actum spirationis si
natura esset ratio spirandi cum voluntate: & voluntas secundaria. consequens est falsum. ergo &c.

13 ⁋ Sexto argui
tur quod natura non potest esse ratio spirandi coassistens & annexa voluntati vt principaliter spiranti tam
quam spirans secundario, sic. Sicut se habet natura ad productionem filii, sic & voluntas ad productionem spiritus san
cti. ergo permutatim sicut voluntas ad productionem filii, sic natura ad productionem spiritus sancti.
sed voluntas non sic est assistens productioni filii vt sit aliquo modo ratio cliciendi actum quo producatur: qua
re neque natura est assistens in productione spiritus sancti vt dicatur ratio producendi ipsum.

14 ⁋ Septimo argui
quod natura neutrius productionis sit ratio eliciendi: sed quod voluntas sit ratio vtriusque. Dicit enim Ricar. vi. d
trinitate dap. xvii. Ingenitum velle habere de se conformen atque condignum, idem mihi videtur quod gigne
re filium: tam genitum quam ingenitum velle habere condilectum, idem mihi videtur quod producere spiritum
sanctum. eius autem quod habetur voluntate, habendi ratio est voluntas non natura. ergo &c.

15 ⁋ Deinde
rguebatur quod neutrum eorum est ratio eliciendi spirationis, Primo sic. ad id quod in diuinis habetur ex solis acti
bus essentialibus non requiritur actus notionalis neque ratio elicitiua ipsius. spiritus sanctus in diuinis
habetur ex solis actibus essentialibus. spiratio autem est actus notionalis. ergo ad hoc quod spiritus san
ctus sit in diuinis non requiritur ratio elicitiua spirationis, quae est natura aut voluntas.

16 ⁋ Probatio mino-
ris est: quia Augustinus dicit. ix. de triniitate. cap. ix. Qui perfecte nouit persecteque amat iustitiam iustus est.
etsi iam nulla existat secundum eam forinsecus per membra corporis operandi necessitas. & sic (vt dicit)
vniversalet est in spiritualibus, quare cum spiritus sanctus summe spiritus est, ex hoc quod ex patre & filio per
fecte noscitur & perfecte amatur, iam habetur.

17 ⁋ Sed illi sunt actus essentiales. ergo &c.

18 ⁋ Secundo sic in pro
ductione filii ratio eliciendi actum notionalem qui est generare non est nisi notionalis quia propria
est sicut & actus. sed natura & voluntas in deo essentialia sunt & non notionalia. ergo &c.

19 ⁋ Dein-
de arguitur quod non possunt ambo simul esse rationes eliciendi eiusdem actus, Primo sic. impetus & liber
tas in eadem actione concurrere non possunt, quia sunt contraria. natura est ratio eliciendi per impetum, volun
tas vero per libertatem. ergo &c.

20 ⁋ Secundo sic. sicut se habet ratio eliciendi passiue ad id de quo aliquid
elicitur, sic ratio eliciendi actiue ad eum qui elicit. sed respectu eiusdem actus non possunt esse plu
res rationes eliciendi passiue in eo de quo elicitur: quia plures personae passiuae non possunt esse in mate
ria eadem secundum numerum respectu eiusdem formae: ergo eiusdem elicientis non possunt esse plures ratio-
nes eliciendi actiue vnius actus. spiratio est vnus actus, natura autem & voluntas sunt plures rationes
eliciendi. ergo. &c.

21 ⁋ Tertio sic. vnius naturae non est modus producendi quo aliquid de ea producitur nisi vnius pr
pter quod dicit Commenta. super. viii. physicorum, quod mus generatus per propagationem, cum eo qui est generatus
per putrefactionem non est vnus in specie, quare cum diuina natura sit vnica, & non est nisi vnus modus
producendi quo aliquis producitur ea: ergo nec plures quam vna ratio eliciens actus, qua de ipsa habet es
se productio.

22 ⁋ In contrarium arguitur quod ambo simul necessario concurrunt & aequaliter, quia sicut in
diuinis intellectus est natura & naturalis potentia: sic & voluntas. sed intellectus & natura simul
sunt aeque principaliter rationes eliciendi in actu intellectus: ergo & in actu voluntatis.

23 ⁋ Vlti-
mo arguitur quod voluntas nullius vt termini suae actionis est productiua, in quocumque fuerit, quia motus si-
ue actio voluntatis supponit terminum in quem mouetur vt amatum, in quem terminatur suus motus & sua
actio. Quod autem supponit terminum suae actionis, nullo modo producit illum. ergo &c.

24 ⁋ Dicendum, quod secundum superius determinata in quaestionibus de diuinis emana
tionibus, natura & voluntas sunt duae rationes principales emanandi siue producendi tam in di-
uinis quam in creaturis: ad quaes omnes aliae quae sunt habent reduci: & vbi habent esse perfectius, perfectius producunt.
Quare cum perfectissime habent esse in deo sicut & caetera quae sunt in ipso: igitur secundum vtramque in
diuinis oportet quod sit perfectissima emanatio siue productio, & diuersae siue distinctae, sicut & ipsa inter se
diuersa sunt & distincta. sic tamen quod sicut in radice non separantur, nec in suis productionibus, vt scili-
cet necessarium sit quod in ambabus diuinis emanationibus ambo, scilicet natura & voluntas, quoquo
modo concurrant.

25 ⁋ Sed cum in deo natura consideratur vno modo vt simpliciter natura est, alio
modo vt quasi ratione aliqua determinata, scilicet vt est intellectus siue intellectiua: Sciendum quod
dupliciter potest intelligi quod natura & voluntas in duabus emanationibus concurrunt. Vno scilicet mon
considerando naturam vt natura est & ratio eliciendi actum naturalem. Et alio modo considerando
naturam vt intellectus est. Dico vt intellectus, vt scilicet intellectus est ratio agendi modo intelle-
ctus simpliciter, non modo intellectus vt est natura. Consimiliter enim distinguitur intellectus Bb154r
p vno modo consideratur vt est intellectus simpliciter. Alio modo vt est natura & ratio eliciendi
actum naturalem. Non sic autem distinguo ex parte voluntatis: quia non consideratur vt natura quae
est ratio eliciendi actum naturalem: quia illa natura excludit libertatem, vt iam patebit.

26 ⁋ Supposi
ta ergo dicta distinctione ex parte naturae & intellectus, dico quod quicquid procedit in diuinis a volun
tate, intelligitur ab intellectu simpliciter vt est intellectus: & econuerso quicquod in diuinis procedit
a natura vt natura est simpliciter, vel vt est natura intellectualis, vel (quod idem est) ab intellectu vt est
natura, amatur a voluntate & complacet voluntati in eo quod sic emanat ab intellectu naturali, vt sic
voluntas sit annexa & assistens emanationi intellectus, & econuerso: super quo nulla est dubitatio.
Hinc dicit Augustinus. ix. de triniitate. cap. x. Cum mens se nouit & amat, iugitur ei amore verbum eius.
& quoniam amat notitiam & nouit amorem, & verbum in amore est, & amor in verbo, & vtrun
quod in amante atque dicente. Vnde sicut verbum amore concipitur, vt dicit ibidem cap. vii. sic & spiri-
tus sanctus notitia procedit. praeter hoc quod verbum non concipitur nisi amore essentiali annexo si-
ue assistente: Spiritus sanctus autem procedit notitia assistente siue annexa tam essentiali patri & fi-
lio, quam non essentiali sed notionali, quae est ipsum verbum. De isto autem modo naturae vt ipsa est in
tellectus & ratio agendi modo intellectus simpliciter, non est difficultas quaestionis propositae, an scilicet na
tura cum voluntate est ratio eliciendi communem spirationem actiuam. Quoniam natura vt est in
tellectus iam dicto modo, non concurrit cum voluntate in spiratione actiua sicut ratio eliciendi, si
cut nec econuerso voluntas cum natura in generatione: sed ambo hic mutuo concurrunt, non vt ra
tiones eliciendi: videlicet voluntas cum natura in generatione, & naturam cum voluntate in spiratio
ne: sed solum vt rationes annexae in assistendo & non in coagendo, & sicut ratio sine qua non, elicit eli-
ciens. Vnde quod Ricar. vi. de trinitate cap. iii. videtur ponere rationem productionis filii in sola volun-
tate patris cum dicit: Si in solo volendo non poterit obtinere quod voluerit, quomodo quaeso veraciter omnipo
tens dici poterit: erit itaque ei de se & consubstantialem & conformen producere ratione exigente, idipsum immobili
ter velle: hoc proculdubio erit ei proleo producere in eo ipso sibi per omnia complacere. & ca. v. Inuenimus quod id sit in
nascibili de se prolem producere exigente ratione, idipsum velle. in hoc dicto suo Ricar. absque dubio ni
mium attribuendo voluntati excedit. Non enim est contra omnipotentiam patris si non ex solo velle pote
rit generare: quia hoc non est ex voluntatis conditione. Sed difficultas quaestionis est de modo naturae vt
est natura: aut intellectus vt est intellectus agens modo naturae, & vt ipse intellectus est natura: Ams scilicet
sit ratio eliciendi spirationem cum voluntate. Etenm licet voluntati necessario complacet in natu-
raliter producto per intellectum & in emanatione ipsius: & etiam intellectus cognoscit productum a
voluntate & emanationem ipsius, vt iam dictum est: hoc nullam rationem eliciendi ponit in volun
tate circa productum ab intellectu: nec econuerso. Nec est dubitatio talis de voluntate vtrum con
currat cum natura & intellectu in actu generationis vt ratio eliciendi: sicut est de natura vtrum con
currat cum voluntate in actu spirationis vt ratio eliciendi. Circa enim productionem generationis
quae est solius patris actio, clarum est quod nullo modo voluntas est ratio eliciendi illam. quoniam
ratio eliciendi actum notionalem, aut est quid notionale, aut essentiale determinatum ad actum no
tionalem per proprietatem notionalem, & sic essentiale contractum quodammodo ad notionale, secun-
dum quod haec patent ex supra determinatis. In voluntate autem nec est nec esse potest aliquod notionale aut con
tractum ad ipsum quid soli patri conveniat qui solus generat. Quia quicquod est in diuinis ex parte vo-
luntatis a patre communicatur filio per generationem, eo quod ipse filius generatur actione intellectus. Et ordi
ne quodam naturali ea quae sunt ex parte intellectus notionalia, prima sunt respectu eorum quae sunt ex
parte voluntatis, vt inferius declarabitur. producto autem per primum necessario conicatur id quid est secundum.

27 ⁋ Circa pro
ductionem autem quae est spiratio, non est clarum ex parte intellectus & naturae siue intellectus vt est natura: an scilicet ex par
te eius sit aliqua ratio elicitiua spirationis: quia non est inconveniens ex parte naturae & intellectus quod notio
nale vel contractum ad ipsum sit commune patri & filio respectu actus spirationis: quia producto per primam produ
ctionem, necessario conicatur omnis vis elicitiua secundae productionis. Dico quod quo ad hoc non est inconveniens: sed
aliud est propter quod est inconveniens & impossibile scilicet quod libertas non concurrit cum natura secundo modo
dicta, vt iam videbitur. Nec adhuc est tanta dubitatio an intellectus vt est intellectus concurrat vt ratio eli
ciens spirationem cum voluntate, sicut est de natura vt emt natura. Quia licet voluntas inquantum voluntas cum agit
actum sibi proprium supponit actum intellectus vt est intellectus, quem habet sibi annexum, vt dictum est: non tamen ex
se prosequitur actum suum intellectualiter. hoc enim certum est, eo quod voluntas ex se cognitionem non habet
Certum tamen non est an prosequatur aliquem actum suum naturaliter, an non. immo voluntas in nobis
actum suum circa finem prosequitur naturaliter in volendo ipsum, vt saepius dictum est in quaestionibus de Quo
libet. Non restat ergo dubitatio nisi vtrum in eliciendo actum spirationis a voluntate, etiam ratio eliciendi
modo aliquo sit natura siue ex parte intellectus siue ex parte voluntatis.

28 ⁋ Quia autem negare non Bb154v
possumus quin quoquo modo natura vt natura concurrat cum voluntate in eliciendo actum spi
rationis, patet ex eo quod Ricar. vi. de trinitate determinat vtranque processionem esse modo naturae: sed
illam quae est filii principaliter esse modo naturae siue secundum principalem modum naturae:
quia est immediata & prima ordine naturae. Dicit enim ibi cap. i. In diuina natura nihil potest esse
ex operante gratia: sed totum iuxta proprietatem exigentis naturae. & cap. ii. Processio illa personae
quae est inter parentem & prolem de persona vsquequaque immediata & est secundum principalem
procedendi ordinem, & secundum naturae operationem. Illam vero quae est spiritus sancti, quia
non est vsquequaque immediata, dicit esse non secundum principalem modum procedendi, tamen
secundum naturae operationem, cap, xvi. in fine vt iam videbitur. Et hoc ideo, quia etsi sit imme-
diata a patre, tamen vniformis non est cum illa quae est filii. Illa enim est immediata & tantum immedia
ta a solo patre, & ita prima: illa vero etsi sit immediata, non tamen a solo patre, & ideo ab ipsa mediate
& immediate, & ita secunda. Si enim (vt dicit cap. xvii. vtraque vniformis esset secundum ordinem
naturae, altera principalior non esset. ldem etiam patet ex dicto Hilarii, quid statim sequitur annexo di
cto Magistri Sententiarum: quod etiam clarum est. Ex hoc dicitur spiritus sanctus naturalis spi-
ritus patris & filii, sicut & filius dicitur naturalis filius patris: & de natura eadem spiratur spiritus
sanctus de quae generatur filius: quod non posset contingere nisi spiritus sanctus naturaliter aliquo modo pro
cederet.

29 ⁋ Ad quorum intellectum & ad clariorem solutionem argumentorum superinductorum
sciendum est quod natura in diuinis quadrupliciter dicitur. Vno modo appellatur natura ipsa diuina
essentia in qua tres personae consistunt, & dicitur pure essentialiter. Secundo modo dicitur natura prin
cipium actiuum naturale: & sic natura est vis productiua similis ex simili, & sic potentia generan-
di actiue est natura: & sic est essentiale contractum ad notionale: quia est ipsa natura dicta primo mo-
do. Natura enim quae est ipsa diuina essentia, vt est sub proprietate paterna determinata ad actum
generandi, est potentia generandi actiue in solo patre existens, vt patet ex supra determinatis. Duos
istos modos naturae tangit Hila. v. de trinitate cap. xvii. dicens de filio. Ex virtute naturae in eandem
naturam natiuitate subsistit filius. Ex virtute naturae. ecce secundus modus. In eandem naturam natiuitate
subsistit. ecce primus modus. Tertio modo dicitur natura quaelibet vis naturaliter existens in na-
tura primo modo, etiam etsi sit libera illa vis. & sic voluntas in deo dicitur natura: quia. scilicet est naturalis potentia
existens naturaliter in diuina natura. Quarto modo dicitur natura incommutabilis necessitas circa aliquem actum.
Et istos duos modos exprimere possumus alludendo verbis Hila. dictis de generatione filii circa pro
cessionem spiritus sancti sic dicendo. Spiritus sanctus ex virtute voluntatis naturalis (ecce tertius
modus) in processione subsistit. Vnde post dicta verba Hila. Ex virtute naturae in eandem naturam
natiuitate subsistit filius, immediate subiungit. Magister Sententiarum de suo distinctione. xvii. ca.
Aliquid breuiter. Et ex virtute naturae in naturam eandem processione subsistit spiritus sanctus.
vt hic dicamus spiritum sanctum subsistere in eandem naturam in qua subsistit & filius, & hoc vir-
tute naturae primo modo dictae: quae natura est ipsa diuina essentia, & cuius virtus est eius potentia, li
cet gemina, qua de ipsa subiectiue potest generari filius & spirari spiritus sanctus. In eandem enim
naturam subsistit filius generatione & spiritus sanctus spiratione, & hoc subiectiue non elicitiue,
& hoc non ex eadem virtute: quia ex alia virtute quasi passiua de diuina natura potest generari fi-
lius, & ex alia spirari spiritus sanctus: sicut ex alia virtute naturae actiua pater potest generare filium, &
ex alia pater & filius possunt spirare spiritum sanctum. Vnde Hila. nihil ibi declarat nisi quomodo
pater filius & spiritus sanctus eiusdem naturae sunt. Vnde ante dicta verba praemittit. Perfectum fi-
dei sacramentum est deum ex deo, & deum in deo confiteri potestate naturae. Et post dicta verba sub
iungit. Natiuitas igitur dei non potest non eam ex qua profecta est tenere naturam: neque enim aliud
quam deus subsistit, quod non aliunde quam ex deo subsistit. Et secundum hunc modum dictum illud expo-
nit Magister. iii. Sententiarum quasi vltima clausula fuisset Hila. & forte inuenit eam in libro quem
vidit. Ex quo modo naturae, scilicet primo modo: consequitur quartus modus naturae.

30 ⁋ Loquendo
igitur de natura primo modo, dico quod concurrit ad actum spirationis cum voluntate, non autem elici
tiue sed subiectiue tantum. Sicut enim generatur filius de diuina natura vt est patris, sic spiritus san-
ctus spiratur de natura diuina vt est patris & filii, secundum modum infra exponendum. Loquen
do vero de secundo modo naturae: dico simpliciter quod natura solummodo est principium eliciendi
actus generationis filii, & nullo modo communis spirationis cum voluntate. Loquendo vero de ter-
tio modo naturae, sic dico quod natura concurrit ad actum spirationis: quia voluntas quae est vis
elicitiua spirationis, est ipsa natura isto tertio modo dicta. Sed vt natura, solummodo habet or-
dinem ad subiectum suum siue fundamentum. Ad actum autem spirandi, ordinem ha-
bet non vt est natura naturaliter agens, sed vt est libera liberaliter agens. Loquendo autem Bb155r
de quarto modo naturae: sic dico, quod natura concurrit ad actum spirationis cum voluntate: quia volun-
tas elicit ipsum incommutabili necessitate: qua etiam terminatur & tendit in spiritum sanctum.

31 ⁋ Ad cuius
intellectum, & vt clarius videamus differentiam inter generationem & spirationem: Sciendum est, quod tam intellectus
quam voluntas in quocunque habent esse propter separationem illius a materia, postquam habuerint esse
in actu suo primo simplicis intelligentiae, aut volitionis naturae, sunt conuersiue super se & super
actus suos simplices & eorum obiecta per actus conuersiuos intelligendi & volendi. Quia intellectus
non solum intelligit verum simplici intelligentia: sed etiam intelligentia conuersiua, intelligendo se
esse intelligere, & conuertendo se super obiectum intellectum, & super actum intelligendi simpli-
cem, & super se intelligentem per actum intelligendi conuersiuum. Similiter voluntas non solum
vult bonum simplici volitione: sed etiam volitione conuersiua volendo se velle, conuertendo se su-
per obiectum volitum, & super actum volendi simplicem, & super se volentem per actum volendi con
uersiuum. Sed ista conuersio partim vno & eodem modo conuenit intellectui & voluntati: partim
alio & alio. Quia enim ambo se conuertunt vt sunt purae & nudae & solae potentiae, vt iam patebit,
hoc est vno & eodem modo quantum est ex parte ipsorum se conuertentium: ambo enim se solos
conuertunt vi sua actiua, quae aequaliter eis conuenit: sed alio & alio modo quantum est ex parte eo
rum ad quae se conuertunt. Intellectus enim postquam est conuersus, ad illa ad quae conuersus est se ha
bet vt potentiale quoddam & purum possibile: & vt intellectus purus & nudus natus recipere ab
illis tanquam proprium passiuum a suo proprio actiuo naturali, quod est idem intellectus informatus
notitia simplici, informationem notitiae declaratiuae, secundum quod supra expositum est tam in ema-
natione verbi nostri quam diuini. Voluntas vero postquam conuersa est, ad illa ad quae conuersa est, se ha-
bet vt actiuum quoddam, & vt voluntas pura & nuda nata exprimere de illis tanquam proprium acti-
uum de suo proprio passiuo, cuiusmodi est eadem voluntas informata amore simplici, quendam amo-
rem incentiuum: qui est spiritus sanctus in diuinis: qui habet esse a producentibus ipsum, non per
informationem eius de quo est subiectiue, siue per aliquam impressionem factam eidem, secundum
modum quo filius siue verbum procedit a patre per quandam quasi impressionem & informatio-
nem in intellectu paterno conuerso: & sic sicut notitia declaratiua de notitia simplici: sed per quasi quam
dam excussionem siue expulsionem aut progressum, aut (magis proprie loquendo) per quandam ex
pressionem producti de eo de quo subiectiue producitur: & hoc ad modum quo spiritus corpora-
lis, qui est aer, si in nobis non attraheretur ad pulmonem per inspirationem, sed aliqua virtute exia
stente in ipso pulmone, excuteretur per expirationem de pulmone: & per hoc daret ei esse. Et est quo-
dammodo simile, praeter hoc, quod spiritus corporalis qui est aer, spiratus tali spiratione separatur a
spirante & ab eo de quo spiratur: non sic autem spiritus sanctus. Vnde Ricar. vi. de trinitate expo-
nens in quo sit simile, dicit sic. cap. ix. Quia in scripturis diuinis spiritus dei vel spiritus sanctus dici-
tur, penitus praeter similitudinis rationem non fuit. Dictus est enim spiritus qui ab homine proce-
dit, & sine quo homo omnino non viuit, a quo habet nomen spiritus diuinus: sed per similitudi-
nem. Eorte tamen alicui haec pronunciatio nimis peregrina videbitur: sed ad aliquam proprietatis
suae similitudinem refertur. Nonne magister veritatis spiritum sanctum diuinum esse spiramen per
similitudinem docuit, quando discipulis insufflauit & dixit: accipite spiritum sanctum: Quod in-
telligo ac si aperte diceret: quemadmodum ego insufflando vobis corporaliter spiritum sanctum
do vobis, qui quidem flatus corporalis spiramine corporali a me procedit: sic spiritus sanctus a me
spiramine quodam sicut flatus spiritualis spiritualiter procedit. Vnde Augustinus libro tertio con
tra Maximinum. Nisi procederet de ipso non diceret discipulis: Accipite spiritum sanctum, eumque
insuffiando daret: vt a se quoque procedere significans aperte ostenderet, quod spirando dabat occulte. Et lo-
quitur ibi Augustinus ad literam de differentia inter generationem & spirationem. Ante enim verba iam
dicta: praemisit dicens. Quaeris a me: si de substantia pris est filius, de substantia pris est spiritus sanctus, cur vnu
filius sit. Ecce respondeo siue capias siue non capias: de patre est filius: & de patre est spiritus sanctus
sed ille genitus, iste procedens: ideo ille filius patris est de quo est genitus: iste spiritus vtriusque quo
niam de vtroque procedit: nam nisi procederet de ipso &c. vt supra. & sequitur post verba dicta.
Quid autem inter nasci & procedere intersit, explicare quis potest: Distinguere autem inter illam
generationem & hanc processionem nescio, non valeo, non sufficio. Quanto ergo multo fortius neo
nos valemus: fecimus tamen quod potuimus. Processionem autem spiritus sancti per modum flatus
prosequitur Ricar. vbi supra dicens cap. x. Quid enim spiritus ille qui de corde humano in aliis le
nius, in aliis vehementius spirat, in his tepidius, in illis ardentius flagrat, nisi intimus anim affectus & aestuan-
tis amoris impulsus: Hinc est quod illi dicuntur vnum spiritum habere qui idem amant, idem affectant, & pari
voto desiderant. Ad huius itaque spiritus similitudinem qui procedit & spirat de multorum cordibus, dictus Bb155v
est spiritus ille qui in trinitate personarum procedit ex ambobus. Intelligo autem hanc similitudinem
hoc modo, quod sicut in hominibus qui idem affectant, affectus quidam aestuans & flagrans tendit ad
id quod affectant & diligunt: & hoc de amore qui in illis est et ad illud, & agente illorum volun-
tate concordi: sic & in patre & in filio a voluntate concordi quae est in illis de amore simplici & essen
tiali quem habent ad se, procedit spiritus sanctus in alterutrum: ita quod voluntas idem diligens inho
minibus comparetur concordi voluntati in patre & filio: affectus flagrans comparetur spiritui san
cto: amor de quo flagrat, comparetur amori simplici patris & filii: id autem quo ille processit, ad quod flagrat
& affectant & diligunt, comparetur patri inquantum spiritus sanctus procedit a filio in ipsum, & econ
uerso, vel ab ipsis in creaturam: affectus quo procedit de voluntate principiatiue, & de amore in illo
subiectiue comparetur actui spirationis de simplici amore patris & filii: principiatiue autem tam in ho
minibus quam in patre & filio a voluntate eorum tendente in bonum volitum simplici amore, & inde
excutiendo spiritum vt incentiuum amorem tendentem in alterutrum, & generaliter in omne di-
lectum ab eis: qui se habet in deo ex parte voluntatis ad amorem simplicem, quemadmodum ex par
te intellectus notitia declaratiua, quae verbum est, se habet ad simplicem notitiam: in hoc videlicet
quod sicut secundum superius exposita de verbo quod cognitum simpliciter notitia simplici declaratiue
cognoscitur notitia declaratiua procedente, quae verbum est in diuinis: sic amatum simpliciter amore
simplici intensiue amatur amore incentiuo procedente, quid est spiritus sanctus in diuinis: secundum quod
haec amplius infra patebunt. Et sicut hic intellectus simplici notitia informatus vt natura secundo
modo dicta & principium agens elicitiuum, elicit quasi imprimendo in nudo intellectu conuerso
& de ipso notitiam declaratiuam immutabili necessitate, vt natura quarto modo dicta non sit nisi
conditio & modus circa actum elicitum: sic per simile in contrarium ibi voluntas nuda vt libera
& principium elicitiuum elicit quasi exprimendo de voluntate informata amore simplici ad quam
est conversa, amorem incentiuum quid spiritus sanctus dicitur: & hoc immutabili necessitate: vt natu-
ra quarto modo dicta non sit nisi conditio & modus circa actum elicitum: vt sic sola voluntas vt vo
luntas sit ratio elicitiua actus: & natura quaerto modo dicta non sit nisi sicut conditio & modus circa actum
elicitum. In quo plane patet quomodo differenter voluntas se habet ad spirationem & natura. Est
enim voluntas sic ratio eliciendi: quod sit ratio qua media eliciens elicit: natura autem solum est conditio
& modus circa actum elicitum: nullo autem modo ratio elicitiua. Et sic generatio & spiratio diffe
runt omnino secundum rationes elicitiuas: quia in generatione est ratio eliciendi natura secundo modo: in
spiratione autem voluntas. Conveniunt autem secundum conditiones & modos eliciendi: quia vtro
bique modus eliciendi est natura quarto modo, secundum quam ambae emanationes possunt dici mo-
do naturae: & hoc in eliciendo ipsum, & in progressu & in terminatione eius in obiectum. Quia ta-
men ista necessitas incommutabilis quae est natura quarto modo, in generatione est annexa princi
pio elicitiuo quae est natura secundo modo, ex eo quod est simpliciter natura secundo modo dicta: in
spiratione autem principio elicitiuo quod est voluntas non est annexa incommutabilis necessitas
ex eo quod est voluntas simpliciter: sed solummodo ex eo quod actio voluntatis diuinae in spirando est
circa obiectum summe diligibile, a quo, cum cognitum est, nulla voluntas neque creata neque in-
creata potest se diuertere: vt infra dicetur: Est enim alia ratione talis necessitas propter naturaliter
esse, quam habet voluntas ex hoc quod est in natura diuina, vt iam infra dicetur: Idcirco bene di-
citur quod generatio est productio secundum principaliorem modum naturae: quia principalior na-
turae modus, quomodo natura secundo modo dicta, actum elicit: & natura quarto modo actum de
terminat: quod contingit in generatione. Quam quando tantum determinat & non elicit: quod contin-
git in spiratione secundum praedicta: est etiam generatio secundum principalem ordinem naturae:
quia ordo primus est inter patrem & filium: secundus vero ordo naturae est inter patrem cum fi-
lio ad spiritum sanctum. Ricar. tanmen. vi. de trinitate videtur ponere quod spiritus sanctus procedit modo
naturae secundo modo dictae, vocando vtramque productionem generationem: quod tamen specialiter se-
cundum illam generationem qua aliquis immediate procedit ab vno tantum, sumuntur illa nomina
germanitatis pater & filius: & quod propterea spiritus sanctus licet generetur non tamen possit dici fi-
lius. In. xvi. enim cap dicit sic. Nomen geniti quandoque strictius, quandoque largius accipimus. Non enim
omnibus quae gignere vel gigni dicimus, eadem secundum vsum loquendi germanitatis voca-
bula attribuimus. cum homo hominem gignit, hunc parentem, illum prolem norma loquendi di-
cere consueuit: arbor ramum gignere dicitur: nec tamen arbor parens: nec ramus proles illius no-
minatur. & infra. Generatio autem quando large accipitur nihil aliud videtur esse quam produ-
ctio existentis de existente secundum naturae operationem. Quaedam autem naturalis produ-
ctio praedicta germanitatis nomina suscepit: quaedam omnino non suscepit. Quoniam igitur Bb156r
spiritus sancti productio talis non est vt debeat dici filius, merito non dicitur genitus. Sed quia eius
processio secundum naturae productionem est, non debuit dici ingenitus: ne in hoc naturalem ori
ginem habuisse negetur. Rationabiliter genitus non dicitur, ne qui non est filius, filius esse credatur.
ltem cap. xviii. Generationis significationem modo extendimus, modo restringimus. Quod autem in
hoc dictum est de generatione, idem dicimus & de processione. Quod enim dicimus procedere,
non vbique solemus vniformiter accipere: quantum ad generalem autem acceptionem, idem videtur
esse gigni, quod existens de existente secundum naturalem operationem produci. Secundum hanc ac
ceptionem solus pater ingenitus dicitur: spiritus sanctus ingenitus esse negatur. Ecce quod innuit quod
secundum hanc acceptionem spiritus sanctus potest dici genitus: sed non dicitur, ne filius esse cre
datur. Sed si ita esset, non distingueretur spiratio a generatione, nisi sicut vnus modus generandi ab
alio. secundum quod videtur dicere cap. xvi. Alius (inquit) est modus procedendi filii de patre suo, alius
nepotis ab auo suo: alius pronepotis ab atauo suo. Inter quos (vt continuo subdit) constat locum pri
mum & principaliorem esse illum qui est filii a patre. Ex generatione procedere, idem videtur quod in
procedendo principalem procedendi modum habere. Sine generatione procedere, idem videtur es
se quod in procedendo principalem procedendi modum omnino non habere. Et sic spiritus sanctus proce
deret per generationem a patre sicut nepos ab auo, inquantum procedit a patre mediante filio: & quo
ad hoc non secundum principalem modum naturae & generationis. Nihilominus tamen inquantum
immediate procedit a patre, supponendo tamen generationem filii, procederet vere per generationem
sicut filius secundo genitus ab homine, esto tamen quod non posset generari ab illo nisi altero prius
genito. Et esset distinctio diuinarum productionum in solo modo procedendi primo vel secundo, me
diate vel immediate: nullo autem modo ex parte radicis & virtutis elicitiuae. In quo mihi videtur
Ricar. valde inconuenienter sensisse si sic sensit. Propter quod non mihi videtur in hoc aliquatenus
sustinendus nisi exponendo ipsum quod intelligat operationem naturae a natura quarto modo dicta, quan
do operatio est secundum incommutabilem necessitatem. Vt secundum hoc generatio large ac-
cepta nihil aliud sit quam productio existentis de existente secundum naturae operationem: in quo con
ueniunt generatio & spiratio, vt dictum est: & praeter hoc generatio stricte accepta sit illa in quae prin
cipium elicitiuum est natura secundo modo accepta: quae omnino differt a spiratione: nec spiratio
vllo modo potest dici generatio talis, vt patet ex praedictis. Et secundum hoc spiritus sanctus inge
nitus non dicitur, non ne negetur naturalem originem habuisse, non ne bene negetur naturalem originem, scilicet
ex principio elicitiuo quod est natura habuisse secundum praedicta: sed ingenitus non dicitur ne
negetur omnino originem habuisse, vt patet ex supra determinatis de ingenito.

32 ⁋ Vnde ex iam di-
ctis elicienda est vera differentia inter dictas duas emanationes: super qua Augustinus mouet quaestio
nem. ix. de trinitate cap. xii. dicens. Cur mens notitiam suam gignit cum se nouit: & amorem suum non
gignit cum se amat: Nam si propterea notionis suae causa est: quia noscibilis est: amoris etiam sui
causa est: quia amabilis est. Cur itaque non vtrunque gignit difficile est dicere. Haec autem quaestio de
summa trinitate solet mouere homines cur non spiritus sanctus quoque a deo patre genitus creditur
vt filius etiam & ipse dicatur. & infra. Quod ergo cognoscit se, prolem sibi notitiam gignit. Quid
ergo de amore dicendum est: cur non etiam cum se amat: ipsum quoque amorem suum genuisse vi-
deatur: Et respondet ibidem licet non sufficienter, vt arbitror: quia inferius responsionem complet, vt
iam videbitur. Respondet ergo subdens. Sed non ideo recte dicitur genitus ab eo sicut notitia sua qua se no
uit: quia quod notitia iam inuentum est, partum vel repertum dicitur. Quae autem reperiuntur quasi pa
riuntur: vnde proli similia sunt. vbi, nisi in ipsa notitia: ibi enim quasi expressa formantur. Sed cum
(vt dicit libr. x. cap. vii. inuenire est in id quod quaeritur venire: propterea quae quasi vltro in mentem
veniunt, non vsitate dicuntur inuenta quamuis cognita dici possint: quia non in ea quaerendo tendeba-
mus vt in ea veniremus. Et (vt dicit libro ix. ca. iam dicto scilicet. xii. ) saepe praecedit inquisitio eo fine quie
tatur. Nam inquisitio est appetitus inueniendi, quod idem valet si dicas reperiendi. Et (vt dicitur in eodem, ca.
ix. ) inardescit atque aegrotat animus indigentia donec ad ea perueniat & quasi pariat. Vnde elegan
ter in latina lingua parta dicuntur & reperta atque comperta: quae verba quasi a partu dicta reso-
nant. Clarum est & manifestum quod secundum hunc modum in diuinis non potest dici quod notitia sit ge
nita potius quam amor: quia ipsa scilicet notitia in diuinis non habetur per inquisitionem & appeti-
tum inueniendi quod quaeritur, vt in eo appetitus quiescat: sed vltro venit in mentem: quia natu-
raliter secundum praedicta. Vnde secundum illum modum appellare notitiam partum & prolem
non habet locum nisi in verbo nostro vbi aliquid est cognoscibile prius quam cognitum. Nam (vt di-
cit in praedicto cap duodecimo) etsi iam erant res quas quaerendo inuenimus, notitia tamen ipsa
non erat: quam sicut prolem nascentem deputamus. Nam appetitus ille qui est in quaerendo Bb156v
procedit a quaerente, & pendet: nec requiescit nisi id quod quaeritur inuentum quaerenti copuletur. Vnde in ta-
libus (secundum quod sequitur) partum mentis antecedit appetitus quidam: quo idem quod nosse volumus quaeren-
do & inueniendo nascatur proles ipsa notitia. Et manifestum est quod tale quid in partu diuinae notitiae quae
verbum est, poni non potest: nec hoc modo cum generatione diuina concurrit cum natura volun-
tas siue appetitus: sed solum modo praedeterminato. Propter quod Augustinus videns quod non satisse
cit quaestioni per illa quibus respondit ad eam in lib. xi. resumit eandem & insinuat eiusdem diffi-
cultatem lib, xv. cap. xxvii. dicens. In illa trinitate difficillimum est generationem a processione disti
guere. Et antequam infinuet veram illarum processionum distinctionem, primo reuertitur ad tacta li
ix. quod sanctus spiritus non dicitur filius aut genitus: ostendendo inconueniens esse quod spiritu
sanctus dicitur genitus aut filius, subdens. Vtcunque etiam illud intelligitur cur non dicatur natus es-
se: sed etiam procedere spiritus sanctus: quoniam si & ipse filius diceretur, amborum vtique diceretur
quod absurdissimum est. Et dicit quod hoc debet interim sufficere, & credi potius quod in sacris literis de hoc
inuenitur, quam poscere liquidissimam rationem reddi, quae ab humana mente infirma non capitur nisi in
luce aeterna. secundum quod subditur. Attolle oculos ad istam lucem, & eos in ea fige si potes. Sic enim
videbis quid distat natiuitas verbi dei a processione doni dei. Propter quod filius vnigenitus non de
patre genitum (alioquin frater eius esset) sed procedere dixit spiritum sanctum. Vnde cum sit commu
nio quaedam consubstantialis patris & filii, amborum spiritus non amborum (quod absit) dictus est fi-
lius. Vnde quia per praedicta non sufficienter distinguit generationem & spirationem, in fine cap
breuiter innuit veram distinctionem inter illa ex differentia modorum emanandi secundum prin
cipia elicitiua diuersa, vt supra determinatum est, dicens. Quando quid scimus dicimus, ex illo quod no-
uimus cognitio nostra formatur: fitque in acie cogitantis imago simillima cognitioni eius quam memo
ria continebat, ista duo scilicet velut parentem & prolem tertia voluntate siue dilectione iugente. Quam
quidem voluntatem de cognitione procedere dicimus: nemo enim vult quod omnino quid vel quale sit
nescit: non tamen esse cognitionis imaginem: & ideo quandam in hac re intelligibili natiuitatis & pro
cessionis insinuari distantiam. Quae reuera plane insinuatur in imagine sua quae est in mente no-
stra, licet non explicatur in dicto Augustiniunis. Cum enim dicitur. Ex eo quod nouimus cognitio nostra formatur: &
sit in acie cogitantis imago cognitionis vnde formatur: & licet de nostra cognitione amor proce
dit: non tamen est imago cognitionis a qua procedit: & similiter cum deus pater nouit se formaliter in
telligentia sua: & sit in acie intelligentiae paternae imago simillima notitiae vnde formatur, quae ver
bum est: & notitia declaratiua: de vtraque autem notitia procedit amor qui spiritus sanctus est, & tamen
notitiae de qua procedit imago non est: Per haec nihil aliud dicitur quam quid secundum praedeterminata inuestiga
uimus. Processio enim filii quia habet esse per informationem & impressionem formae eius a quo
cedit in id de quo producit: & per hoc procedit modo actionis naturae producentis simile & secundum
rationem assimilantis: idcirco procedens filius est & imago & character aut figura. Processio autem spi
ritus sancti quia habet esse per expressionem & expulsionem de illo de quo producitur: propter quod
non procedit modo actionis naturae elicientis, neque vt simile, neque secundum rationem assimilantis
quamquam ipse procedens sit similis: non est similitudo, imago, aut character. Et per hoc processio vna differt ab
alia in. v. & ex parte rationis elicitiuae primo, quia hic est natura, ibi vero voluntas: & ex parte elicien
tis secundo, quia hic est eliciens intellectus informatus notitia simplici super quam sit conversio, ibi vo
luntas conversa super voluntatem informatam amore simplici: & ex parte subiecti de quo, tertio: quia hic de
intellectu converso nudo, ibi vero de amore simplici, & informata voluntate per illum: & ex parte modi elicien
di quarto, quia hic fit per impressionem, ibi per expulsionem: & ex parte procedentium quinto, quia
ille procedit vt imago & filius, iste vero nequaquam. Vnde non est distinctio productionum ex parte pro
ductorum tantum. Ex hoc patet quod vnus procedit immediate tantum ab vno: & alter non tantum ab illo imme-
diate: sed etiam ab alio, secundum quod declarat Ricardus. vi. de trinitate cap. vi. Hoc enim solum fa-
cit quod vna est secundum principaliorem modum naturae quam alia. Principalior enim & primus or-
do naturae est inter patrem & filium: non principalis autem & secundarius est inter spirantes & spi
ratum. Sed non ex hoc solo vna esset principalior causa quam altera: si vtrobique principium elicitiuum
esset natura: cum enim ratio naturae est producere per impressionem & informationem: & ita per assi
milationem: tunc non solum filius diceretur filius, imago, & similitudo: sed etiam spiritus sanctus. Non
enim ex hoc est filius quod procedit ex vno solo immediate. Dato enim per impossibile quod spiritus proce
deret ex solo patre immediate & aeque primo cum filio: non tamen spiritus sanctus esset filius aut
imago: cum tamen ex hoc solo ponit filium esse filium, non autem spiritum sanctum esse filium. ca.
xvi. Et cap. xi. ex hoc solo ponit filium esse imaginem non spiritum sanctum: quia scilicet plens-
tudo diuinitatis sicut a patre manat in alium, sic & a filio. De spiritu sancto autem in nullum Bb157r
manat. Secundum haec etiam non esset filius perfecta imago & similitudo patris. Non enim per omnem
modum manat consimiliter plenitudo diuinitatis a patre & filio. Apatre manat in ipsum filium &
etiam in spiritum sanctum: a filio autem in spiritum sanctum tantum: & cum hoc a filio manat in spiritum
sanctum immediate tantum: a patre autem & immediate & mediate: & iterum quod a patre manat, hoc a se ha
bet & non ab alio: quod vero manat a filio, hoc non habet filius a se sed ab alio.

33
⁋ Ad illud ergo quod arguitur primo: quod actionis quae est in aliquid ad producendum
de illo simile in forma producenti, principium est natura non voluntas &c. Dicendum quod tam spiratio
quae est modo voluntatis quam generatio quae est modo naturae, secundum praedicta est productio alicuius
de aliquo vt de subiecto, & similis producenti: sed aliter in spiratione, aliter vero in generatione. De
aliquo enim aliquid simile in forma producitur non solum imprimendo, quod sit in generatione modo
naturae, vbi illud de quo, se habet in ratione subiecti in quod aliquid recipitur & respectu agentis & re-
spectu eius quod habet esse de illo, quia filius est verbum impressum menti paternae, sed etiam exprimen
do, quod sit in spiratione modo voluntatis: vbi illud de quo, se habet in ratione subiecti in quod aliquid
recipitur respectu agentis vt eius actio siue actio productionis eius: sed non respectu eius qui de ipso
exprimitur. Quia spiritus sanctus est amor expressus de amore essentiali existente in voluntate patris
& filii, secundum praeexpositum modum. Et potest assignari simile de forma impressa & expressa.
Si enim pellis tenuis mollis & receptibilis impressionis applicetur vndique faciei hominis, & quo ad
superficiem interiorem, & quo ad superficiem exteriorem, & statim remota indurescat: & retineat
figuram faciei & interius & exterius: sicut dicitur retinuisse Veronica faciei Christin applicata: fi-
gura siue forma faciei in interiori superficie, scilicet concaua illius pellis, esset impressa in pelle. Illa
vero quae esset in exteriori superficie, scilicet conuexa: esset expressa de pelle. Vnde super illud Psal.
lxxvii. Vt excludant eos qui probati sunt argento: dicit Augu. Excludantur dictum est appareant
emineant. Vnde & in arte argentaria exclusores dicuntur qui de confusione massae nouerunt for-
mam vasis exprimere, secundum quod hoc patet in scyphis Turonis factis. Vtrum autem in filio sit alia
similitudo sibi ratione qua solus est imago, vt secundum hoc proprium sit ei produci vt simile, ser
mo erit inferius. Vnde quod dicit Augustinus ix. de Trinita. cap. xii. quod proles in notitia expressa formatur, vt
habitum est iam supra, ibi sumit expressionem pro perfecta ratione assimilationis ipsius producti ad
producentem. Hic autem accepimus expressionem pro modo producendi de aliquo ipsum productum
quo spiritus sanctus producitur non filius.

34 ⁋ Ad secundum: quod actio cuius ratio eliciendi est voluntas
terminum praesupponit in cognitione &c. Dicendum quod aliquid ante actionem voluntatis potest praesupponi
in cognitione dupliciter: vel secundum suum perfectum esse: vel secundum suum imperfectum esse, vel quasi. Primo modo
praesupponit voluntas in cognitione omne quid per ipsam producitur vt est libera arbitrio, sicut artificialia in nobis
& creaturae in deo, & similiter omne in quod fertur amore absque eo quod sit productum ab ipso. & hoc siue feratur in illud
libero arbitrio: quemadmodum voluntas nostra fertur in aliud bonum a summo, siue feratur in illud libere & im
mutabili necessitate, sicut fertur voluntas nostra in summum bonum. Secundo modo in diuinis voluntas & si
militer in nobis praesupponit in cognitione productum a se. Si enim voluntas producit in se amorem
incentiuum de amore simplici habito de aliquo amato, non oportet quod secundum suum perfectum esse
amor ille incentiuus praesupponatur in cognitione, sed sufficit quod praesupponatur amor simpliciter, quo vo
luntas excitata & conuersa de illo producit amorem incentiuum non cognitum secundum esse tale prius quam pro
ducatur. Et consimiliter circa productionem voluntatis diuinae in cognitione supponitur cognitio amo
ris simplicis essentialis, & in illo amore simplici essentiali cognoscunt quodammodo ipsum amorem
procedentem, scilicet vt principiatum in suo principio de quo principiatur, secundum modum prae-
dictum. Secundum hoc enim intelligitur dictum Augustinus iam supra. Nemo vult quod omnino quid sit vel quale ne
scit. hoc est nullo modo scit. vult tamen bene quod non persecte nouit: aliter enim non moueret intellectum
voluntas ad quaerendum illius notitiam. Et loquitur ibi Augustinus de spiritu sancto qui procedit de cogno
scente, de quo tamen vt est amor procedens non habetur cognitio nisi annexa & concomitans, vt
dictum est supra.

35 ⁋ Ad tertium, quod spiritus sanctus emanat vt amor de notitia, & ita de eo quid se ten
net ex parte intellectus: Dicendum quod verum est secundum Auinus, xv. de Trinita. cap. xxvii. vt iam ha-
bitum est supra. Sed de notitia siue de mente aut intelligentia aut memoria potest intelligi spiri-
tus sanctus procedere vt mens, intelligentia, aut memoria, est notitia quaedam, & sic de intelligente
vt est intelligens, vel vt cum illis habet esse essentialis voluntas conuersa secundum modum prae-
dictum, & sic intelligatur procedere de intelligente vt est volens. Et isto secundo modo procedit spi
ritus sanctus de notitia & mente siue de intelligentia & memoria siue de patre & filio vt sunt notitia
simpliciter & notitia de notitia, sed hoc non inquantum sunt notitia sed inquantum sunt amor, secundum
quod de hoc amplius erit sermo inferius.

36 ⁋ Ad quartum, quod intellectus non est elicitiuus actus dicendi siue Bb157v
generandi nisi vt est natura, ergo neque voluntas actus spirandi: Dicendum quod nemque intellectus neque
voluntas ratione qua sunt simpliciter intellectus aut voluntas, sunt principia elicitiua actuum no
tionalium per quos producuntur similes in forma naturali ipsi producenti: quia tunc in quibuscunque
essent, essent principia elicitiua actuum quibus produceretur simile in forma: quod falsum est in creaturis. Sunt
enim solummodo principia elicitiua actuum naturalium vt sunt in natura diuina, & sic vt per il-
lam habent in se naturalitatem quandam ad productiones notionales. Secundum hoc enim diximus in qua
dam quaestione de diuinis emanationibus in generali, quod intellectus & voluntas, vt sunt simpliciter
intellectus & voluntas, modo scilicet intellectuali & voluntario agentes, tantum sunt principia actuum essen
tialium quae sunt intelligere & velle: licet hoc sit passiue ex parte intellectus: actiue vero ex parte vo
luntatis. Vt autem sunt natura & principia actiua naturaliter actus elicientia, sunt principia acti
ua elicitiua actuum notionalium quae sunt generare & spirare, & hoc necessitate naturalitatis qua im
possibile est deum per principia quae sunt natura in ipso, huiusmodi actus non elicere.

37 ⁋ Ad cuius dicti simul
& ad ampliorem propositi declarationem sciendum, quod huiusmodi naturalitatem habent a natura diuina
in qua sunt intellectus & voluntas: sed aliter & aliter: quoniam intellectus diuinus habet ipsam co
incidendo in rationem naturae, quae est ratio principalis elicitiua actus notionalis: & hoc iuxta secun
dum modum naturae praedictum: vt omnino naturalitas ista sit praeuia, & ratio intellectus sit con-
comitans vel quasi. Propter quod non nisi modo naturae & naturali impetu actum suum notionalem
elicit: vt magis proprie pater dicatur generare natura intellectuali, quam intellectu naturali: vt intellectus
potius intelligatur quasi determinare naturam quam econuerso: & secundum hoc ratio qua productus
natura eliciente dicitur filius sit prima: et qua dicitur verbum, sit respectu illius secunda. secundum quod ha
bitum est supra. Voluntas autem habet ipsam non vt incidendo in rationem naturae dictae secundo
modo naturae: sed habendo sibi annexam vim quandam naturae primo modo dictae ex hoc quod fundatur in illo: vt natu
ralitas ista in voluntate nullo modo sit praeueniens eius libertatem, nec ratio elicitiua actus eius notionalis penes se
cundum modum naturae: hoc enim esset omnino contra ipsam libertatem: sed potius vt sit consecutiua & annexa li
bertati, & hoc non vt aliquid quo voluntas suum actum notionalem elicit principiatiue: sed vt ali
quid quo assistente voluntati voluntas ipsa ex vi quam habet eo quod est voluntas, & libera, potest elicere suum
actum notionalem quem sine illo assistente omnino elicere non posset.

38 ⁋ Ex quo patet quod aliter intel
lectus & aliter voluntas vt natura & vt principium actiuum naturale, est elicitiuum actus notiona-
lis. Quoniam in hoc intellectus est natura & principium actiuum naturale & elicitiuum actus ge-
nerationis: quia incidit in idem cum illo quod est per se vis elicitiua & natura secundo modo di-
cta, & vt quasi determinatio eius. Voluntas autem est natura & principium actiuum naturale &
elicitiuum actus spirationis: non quia incidit in idem cum illo quod est vis elicitiua & natura secundo
modo dicta: sed quia habet vim naturae primo modo dictae concomitantem & sibi annexam non vt
quod est principium elicitiuum: sed quo assistente voluntas ipsa vi propria actiua elicit actum suum
notionalem: & sine quo assistente ipsum non eliceret. Et sic intellectus vt est natura, licet magis pro
prie natura vt est intellectualis, est natura elicitiua penes secundum modum naturae: non sic autem
voluntas, licet sit prima elicitiua penes primum modum naturae vt iam expositum est. Secundum hoc
ergo non similiter voluntas se habet ad spirationem & intellectus ad generationem: nec valet argu-
mentum.

39 ⁋ Ad cuius ampliorem declarationem ex parte voluntatis: quia de ipsa est maior dubitatio.
Sciendum quod triplex est actio voluntatis. Prima, quae est elicita a voluntate vt est voluntas simpliciter abs
quod omni naturalitate & necessitate: vt est illa quae procedit a libertatis arbitrio siue in deo siue in
creatura intellectuali & in nobis, & tendit solummodo in bonum amatum quod est citra summum bonum
Secunda quae est elicita a voluntate vt similiter voluntas est simpliciter: & hoc cum sola naturalita-
te necessitatis immutabilis annexa ipsi actioni: vt est illa quae procedit a libertatis arbitrio, & tendit in sum
mum bonum amatum & aperte visum. Tertia quae est elicita a voluntate non vt est voluntas sim
pliciter: sed vt est natura, naturalitate sibi annexa dicto modo: vt est illa quae procedit a voluntatis liber
tate in solo deo: & tendit non solum in summum bonum amatum & visum: sed etiam in ipsum amo
rem procedentem quo incentiue amatur: licet diuersimode tendat in vtrumque. & hoc secundum aliam
& aliam necessitatem immutabilitatis annexam ipsi actioni. Inquantum enim actio ordinatur in ama
tum summum, ab ipsa sola voluntate ratione qua est libera, procedit immutabilitas necessitatis &
in actione eius secunda, & in actione eius tertia. Inquantum vero actio ordinatur in amorem productum
tendentem in amatum terminatum sic, a dicta naturalitate annexa voluntati procedit necessitas in
mutabilitatis circa solum actum notionalem elicitum a voluntate, vel potius ab ipsa libertate vo-
luntatis, vt ei talis naturalitas est annexa.

40 ⁋ Ad quintum, quod voluntas est communis tribus: ergo non est
ratio elicitiua: Dicendum quod eadem ratione nec natura esset ratio elicitiua: quia est communis tribus. Bb158r
Vnde est aduertendum, quod omne principium quod est ratio agendi vt elicitiua actus, absolutum est
sub ratione tamen respectus determinati, qua determinatur ad actum. Diuina enim essentia sub
proprietate paternitatis in patre natura est & ratio quae est potentia generandi actiua: vt vero est sub
proprietate communi patri & filio, voluntas est ratio quae est potentia spirandi actiua, & per hoc natu
ra & voluntas vt sunt rationes elicitiuae sunt essentialia tracta ad potentialia: & secundum hoc sunt
propria, propter proprios scilicet respectus suos ad proprios actus.

41 ⁋ Ad sextum quod spiritui sancto con-
municatur per spirationem natura patris & filii: Dicendum quod verum est inquantum natura sumitur pri-
mo & tertio modo praedictis. Et quod assumitur, quod natura in qua idem sunt realiter producens &
productum, non communicatur nisi per actum naturae agentis modo naturae: Dicendum quod hoc verum
est in rebus creatis communicantibus naturam suam per actionem suam in materia quae est in potentia
ad illam. Propter limitationem enim illarum in materia, & per materiam, non potest eis inesse aliud prin-
cipium conmunicandi suam naturam quam ipsa natura. In separatis autemia materia: limitatis tamen in essentia non
est omnino principium communicandi naturam, licet ibi sit aliud principium agendi quam natura, scilicet
voluntas. In separato autem a materia & illimitato in essentia, propter eius illimitationem est prin-
cipium naturam suam secundum omnem rationem principiandi, scilicet ratione naturae & ratione vo
luntatis, vt habitum est supra. Et quod assumebatur vlterius, quod orta a principiis attestantur eisdem: Dicendum
quod verum est in proposito, natura enim quae est essentia diuina, sub ratione amoris & voluntatis communi
catur per spirationem, sicut sub ratione notitiae communicatur per generationem: & sicut per generationem
communicatur natura quae est essentia sub ratione notitiae per principium quod est notitia & intellectus: sic per spi
rationem conicatur sub ratione amoris per principium quod est amor & voluntas. & sic principiatum attestatur
principio. Medium autem procedit ac si natura sub ratione naturae secundo modo communicaretur in
diuinis, quod non est verum: illa enim soli patri conuenit, nec filio communicatur sub illa ratione, nec spi
ritui sancto. Sed hoc modo communicatur generabilium & corruptibilium natura in creaturis. Secun-
dum enim vnum modum agendi quo natura est ei communicata, & nata est eam alteri communicare. Et
quia philosophi alium modum communicationis naturae non videbant in alia, scilicet in superiori na
tura: immo potius negabant: ideo generali sermone dicebant quod forma quae est essentia & quiditas
rei, in qua conmunicant realiter & per se producens & productum, vt contingit in rebus naturalibus
non potest communicari nisi modo actionis naturalis: sed forma illa quae est essentia & quiditas rei, in qua
non conicant realiter & per se producens & productum, vt contingit in rebus artificialibus, bene communicatur mo
do actionis voluntariae, ita quod quaecumque eandem naturam habeant, si vnum eorum habet eam communicatam ab alio:
conicatio illa fit modo actionis naturalis. & econuerso, vbi est conicatio modo actionis naturalis, eadem
est illorum natura. Quae vero non communicant eandem naturam, si vnum eorum habet aliquid commu-
nicatum ab alio: communicatio illa fit modo actionis voluntariae & artificialis & econuerso. Et proce
dit prima productio a simili secundum totum: Secunda vero a simili secundum partem. dicente Philo
sopho. iiii. Meta. Omne quod sit, sit a conuenienti in nomine, sicut illud quod est per naturam aut a parte eius
quod est conueniens in nomine, vt domus ex domo. Comment. Intendit per conueniens in nomine genera
bilia naturalia. Per hoc autem quod dixit aut a parte, illud quod generatur ab arte: & dixit ex parte quia arti
ficiatum componitur ex materia & forma, & non est in anima artificis ex generato nisi forma tantum id et quod
artifex non est nisi forma generati. & infra super illud. Sicut in similibus est principium cuiuslibet: ita
hic generationes. Comment i e. quemadmodum cuiuslibet rei factae est quiditas quae est similis: ita &
in omnibus generabilibus per naturam est quod sunt a quiditate praecedente, quoniam quemadmodum
similia ex quibus sunt artificiata sunt quiditates artificiatorum, ita res generabiles fiunt a suis qui
ditatibus. Ex quo adducebatur aliud medium ad probationem maioris, videlicet quod in communicantibus
eandem naturam non communicatur natura nisi modo naturae. Et est dicendum secundum iam dicta
quod licet hoc veritatem habet in rebus creatis producentibus simile secundum totum, vt in naturalibus,
vel secundum partem vt in artificialibus, vt videlicet omne productum a simili in natura secundum to-
tum producitur modo naturae & econuerso: & omne productum a simili secundum partem producitur
modo artis & voluntatis & econuerso: in re tamen increata prima pars aperte falsa est in proposito. spi
ritus enim sanctus producitur a simili in natura secundum totum. Non minus enim similis est spiritus san
ctus patri & filio, quam filius patri, licet ex modo producti filius potius dicitur imago & similitudo pa
tris quam spiritus sanctus patris & filii, vt dictum est. Et tamen spiritus sanctus non procedit ab eis mo-
do naturae & naturalis productionis, sed tantum voluntarie. Et si prima pars aperte falsa est in productio
ne de re increata, multum praesumendum est de falsitate secundae partis in eadem re. & re vera falsa est
si intelligatur productum a re increata vt simile secundum partem produci modo artis & voluntatis:
quemadmodum producitur simile secundum partem modo artis & voluntatis a re creata. a creato enim Bb158v
artifice qui est similis domui existenti in materia secundum domum quam habet in mente quo adfor
mam domus non quo ad materiam, producitur domus secundum artem pure practicam: quae est po
tentia in ipso quo ad productionem domus in materia a domo in mente: inquantum ipsa ars siue in-
tellectus aut ratio per formam artis voluntati artificis determinat modum agendi aliquem particula
rem sic quod non alium: vt si vellet aliter agere delinqueret contra regulas artis & ei contrariaretur. Non
sic autem aliqua ars quam deus habet de creaturarum productione, determinat voluntati diuinae in
creatae modum aliquem particularem agendi: quod si vellet aliter agere, contrariaretur regulis rectae ra
tionis & artis in ea. Quare cum impossibile est quod in deo voluntas rationi contrarietur, quae non nisi re
cta esse potest: & ipsa potest diuersis & variis modis producere vel non producere quae producit in creaturis: ergo pe
nitus non determinatur ei a ratione aliquis modus circa producenda: quia aliter posset rectae ratio
ni contrariari etsi nunquam contrariaretur: quod tamen aequale inconueniens est. Quare etsi deus habet cogni
tionem de operandis ab ipso per omnes particulares rationes quibus res possunt fieri: & illa cogni
tio in ipso est potentia producendi illam: nontamen illa cognitio practica est: nec producit res secun-
dum eam vt secundum notitiam practicam: sed vt secundum pure speculatiuam. Quoniam practica cognitio non di
citur operandorum ex hoc quod est circunstantiarum particularium: sed praecipue ex hoc quod secundum eam ratio determi-
nat voluntati operandi modum. Et est hoc formale in practica cognitione: per quod habet quod sit potentia proxi
ma vt secundum eam res extra producatur: quid si non fuerit, non est nisi potentia remota: quia non magis se habet vnus
modus secundum quasdam circunstantias vt secundum ipsum res producatur, quam alius secundum
alias particulares circunstantias, nisi ratio determinauerit opus faciendum potius secundum has quam se-
cundum illas. & sic sine huiusmodi determinatione cognitio non respicit opus nisi in potentia remota, &
ideo potius est speculatiua quam practica, licet sit de operandis. Et hoc modo proprie ratio est contrariorum
quia scientia contrariorum est: & est proprie potentia rationalis valens ad contraria. Cum enim ratio deter
minauerit: tunc non est nisi alterius contrariorum, sicut est potentia naturalis, & tunc primo est vere
potentia artis habendo formam artificiati. dicente Philosopho. ix. metaphysicae. Scientia est potentia
secundum quod habet definitionem, quoniam sanans tantum facit sanitatem, & calefaciens calorem. Scientia autem fa-
cit vtrumque: sed non eodem modo: quoniam scientia est potentia actiua secundum quod habet definitio
nem id est secundum quod habet formale illud principium, non agit nisi alterum contrariorum. Verbi gratia
quod potentia sanans solummodo agit sanitatem & calor calorem. Sciens autem agit duo contraria: quo-
niam apud ipsum sunt intentiones intellectae. Et ideo inuenitur in anima principium motus. aut
enim mouet ab intellectu in actu: aut a ratione: sed non eodem modo. & intelligit intellectum in actu
quando habet determinationem: rationem vero quando non habet determinationem. Quod explicat sub
dens continue, & intendit Commenta. Quando mouetur a potentia agit alterum contrariorum tantum. & hoc quia ratio
vt est ratio habet rationem indeterminatam: potentia vero inquantum potentia habet scientiam de-
terminatam. Vnde sequitur in litera Philosophi. Agit contraria quando agit plurima sine definitione, plu-
rima per definitionem. Determinat enim principium vnum per definitionem. Commen. Sciens enim mouet contra-
rium quod vult facere per principium, proprium, & est definitio propria. Et quod tale est secundum Philosophum
agit ad modum potentiae naturalis quae est sine ratione. illa enim inquantum est determinata, propria defi-
nitione non est proprie cum ratione: sed sine ratione. Propterea enim Philosophus parum post perdicta distin
guens potentiam quae est cum ratione, ab illa quae est sine ratione, dicit quod illa est in animato tantum: & non
agit necessario praecedente possibili, sic inquiens. Et est necesse illa esse in animato: ista vero in vtroque. Po
tentiae vero tales quando appropinquantur secundum quod est possibile eis de actiuo & passiuo, necesse est vt quae
dam agant & quaedam patiantur: alia vero non necesse. ageret ergo contraria insimul: ergo necesse est vt domins
verus sit aliud. Dico appetitus aut voluntas. Commen. Hoc est principium quod magis facit alterum contrario
rum. Ecce quod quando ratio non determinat, & est proprie potentiae rationalis & contrariorum: tunc ipsa voluntas deter-
minat, & absque rationis determinatione agit quodcumque voluerit, quod reuera non est agere practice: nec per
intellectum practicum: sed speculatiue tantum. Cum vero ratio determinat alterum contrariorum, tunc vere practica est
ratio, & non est proprie potentia rationalis: & secundum Philosophum voluntas necessario exequitur in opus quid deter-
minatum est si non fuerit impedimentum secundum eam. Quod dicit de causa motus animalium: quandoque intellectus opera
tur, quandoque non operatur: & mouet quandoque, quandoque autem non mouet. Et videtur similiter accidere de im
mobilibus intelligibilibus & syllogizantibus: sed ibi quidem theorema finis. Cum enim duas propositiones
intellexerit componit. Hic autem ex duabus propositionibus conclusio sit operatio, vt puta cum intellexerit
quod omni homini ambulandum: ipse autem homo: ambulat confestim. Si autem quod nulli nunc ambulandum: ipse autem homo: sta
tim quiescit. & hoc facit si non aliquid prohibeat. Sed in hoc quod sic necessitetur voluntas, non sequmur Philosophum, vt
in ix. Quolibet declarauimus. Et est intellectus sic determinans vere practicus, etsi voluntas nolit exeque
opus: primo modo vere speculatiuus, etiam considerans operanda. dicente Philosopho. iii. de anima. Specu- Bb159r
latiuum intelligit nihil actuale bonum neque dici de fugiendo & imitabili, sed tamen speculatiuus huiusmodi
percipit fugere aut imitari, & multotiens intelligit timendum aliquid aut laetum: non iubet autem ti-
mere. Amplius autem extendente intellectu & dicente fugere aliquid aut etiam imitari &c. Et sic quia
ratio diuina nihil determinat de operandis, sed sola voluntas in operando, non practicam sed speculati
uam habet notitiam deus de operandis, quam habet in nobis operans sine determinatione intellectus.
In eo tamen quod diuina cognitio est de operandis, si velit aliquis appellare practicam notitiam, nolo litigare
de verbis, neque si secundum hoc deus dicatur habere de rebus practicam cognitionem, & modo artis eas
producere. Verbum enim per quod facta sunt omnia, secundum Augustinus ars est plena rationum viuentium.
Est etiam praeter dictam differentiam inter artem quae est in deo respectu creaturarum, & quae est in artifice respe
ctu domus: adhuc magna differentia, quoniam artifex secundum praedicta secundum artem non producit
simile secundum totum sed secundum partem, quia non habet similitudinem domus nisi quo ad formam
domus, & ideo non producit nisi secundum formam. Artifex autem deus producit simile secundum totum,
quia habet similitudinem eius in sua notitia secundum totum, vt secundum hoc multo verius sunt quidita
tes creandorum intellectae in artifice increato vt quiditates eorum, quam in artifice creato.

42 ⁋ Ad septimum quod spiritus
sctuns est naturale productum, ergo ratio producendi ipsum est natura: Dicendum quod aliquid dicitur naturale produ
ctum, quia est vera res naturalis: alio modo quia est productum modo naturae: tertio modo quia elicitum a princi
pio elicitiuo quod est natura. Quae quidem distinctio nihil valet in creaturis & productis ab agente creato,
quia membra concurrunt. In illis enim omne quod est res vera naturalis, producitur modo naturae, & ab elicitiuo prim
cipio quod est natura, & econuerso. Sed in diuinis bona est, quia est aliquis productus qui est vera res
naturalis: vt spiritus sanctus productus est modo naturae, quarto modo naturae: non tamen a principio
elicitiuo quod est natura. Hilius autem est res naturalis illis tribus modis. Nihil enim in diuinis potest
produci nisi sit res vera naturalis: quia quocumque modo producitur vera natura producentis produ
cto communicatur, licet aliquando modo naturae, aliquando autem modo voluntatis quantum est ex parte prin
cipii elicitiui, semper tamen modo naturae, quarto modo naturae, vt patet ex praedictis.

43 ⁋ Ad primum
in oppositum quod natura nullo modo est ratio eliciendi spirationem, quia spiritus sanctus procedit pro
grediendo, & natura agit imprimendo: Dicendum quod verum est, quia illa est natura secundo modo
uae est ratio elicitiua. Natura tamen quarto modo dicta bene potest esse eliciendi modus, & similiter progres
lus ipsius actus & terminationis in obiectum. Hoc enim quod libere elicitur & progreditur ab elicien-
te secundum praedicta, non repugnat incommutabili necessitati: sed simul libere elicitur & progre
ditur a voluntate, & terminatur in productum etiam incommutabili necessitate, & hoc secundum se-
cundum modum naturae quarto modo dictae. Quam quidem necessitatem incommutabilem exigit natura diuina se
cundum praeexpositum modum, quia in ea nihil potest esse aliter quam sit. Propter quod praeter talem neces
sitatem naturae voluntas non potest spirare spiritum sanctum, & tamen libere spirat ipsum, & hoc aspicien-
do ad actum spirationis in ordine ad spirantem, vt ab eo elicitur. Aspiciendo tamen ad actum in ordine
ad spiratum, vt actus ipse ad spiratum terminatur: etsi libere spiratus spiratur quantum est ex parte spirantis
& vt actus ab ipso egreditur, & vt progreditur, & vt in productum terminatur, & hoc immutabilitate ne
cessitatis secundum quartum modum naturae: forte tamen actus spirandi quantum est ex parte actus spiran-
di necessitate naturae secundo modo dictae terminatur in ipsum spiratum, sicut & actus calefaciendi in
calorem, etsi libere procederet a calefaciente, non enim in ipso actu quantum est ex se est aliqua libertas.
Licet enim aliquis libere se praecipitat: actus tamen praecipitationis naturaliter secundo modo naturae terminatur
deorsum.

44 ⁋ Ad secundum quod ratio eliciendi quae est natura, totaliter exhausta est in prima productio-
ne: Dicendum quod verum est de natura secundo modo, quia non est nisi vnus modus eliciendi actum
generationis, non autem de natura quarto modo: quam secundum praedicta ponimus rationem eliciendi
in spiratione, non autem naturam secundo modo, vt patet ex dictis: neque similiter de natura primo
modo, quia illa in prima conmunicatione licet tota communicatur, non tamen totaliter hoc est secundum
omnem modum quo conmunicabilis est.

45 ⁋ Ad tertium quod voluntas non est ratio eliciendi generationem
ergo nec natura spirationem: Dicendum quod verum est loquendo de natura secundo modo. sic enim est simi-
le, & valet commutatio. Loquendo autem de natura quarto modo, sic neganda est similitudo, quia non
sic natura se habet ad generationem vt voluntas ad spirationem. Est enim voluntas ratio elicitiua spiratio
nis, non autem natura quarto modo generationis, sed solum est conditio & modus eliciendi tam circa gene
rationem quam circa spirationem, vt dictum est.

46 ⁋ Ad quartum: quod spiritus sctuns cum sit similis in natura producen-
tibus, si esset productus ratione naturae esset filius: Dicendum quod Ric. diceret quod non est verum, quia non di
citur germanitas patris & filii nisi secundum principaliorem modum & principaliorem ordinem naturae. secundum quem
non producitur spiritus sanctus, vt patet ex praedictis. Sed etsi non propterea diceretur filius secundum vsum
nominis, tamen modo naturae productus diceretur & genitus, licet non secundum modum quo genitus dicitur filius autem Bb159v
proles. Ramus enim dicitur genitus de arbore, & flos de ramo, & vermis de fimo, modo naturae secundo
modo dictae, licet genitus aut filius dicatur. Et sic vtendo nomine filii sicut & nomine geniti, ipse spiritus
sanctus genitus posset dici: quod non est verum. Ideo dicendum aliter: quod argumentum verum concludit si
spiritus sanctus esset productus modo naturae secundo modo. Quod tamen non est verum ponendo ipsum pro
ductum modo naturae quarto modo.

47 ⁋ Ad quintum, quod natura est principium respectu voluntatis, er-
go principalior ratio in spirando: Dicendum quod natura secundo modo prima est respectu voluntatis: &
ideo est principalior ratio producendi: sed non eiusdem productionis cum voluntate. Natura autem
quarto modo quae concurrit cum voluntate in spiratione, illa non est prima: sed secunda & annexa: &
ideo non principalis in spiratione, nec principium elicitiuum, vt patet ex dictis.

48 ⁋ Ad sextum, quod volun
tas non est assistens generationi vt ratio producendi: quare nec natura spirationi: Dicendum quod verum
est de natura secundo modo: de qua vera est similitudo & proportio. Loquendo autem de natura quarto
modo, nequaquam. & de illa non tenet similitudo, vt patet ex dictis.

49 ⁋ Ad septimum, de dicto Ricar. quod na
tura neutrius productionis sit elicitiua: Dicendum quod quantum mihi videtur, Ricar, non distinxit omni-
no diuinas processiones penes rationes procedendi, modo scilicet naturae & voluntatis, secundum quod iam di-
stinximus supra: sed solummodo penes principalitatem & non principalitatem in procedendo, & in
ordine ad eum a quo est processio, vt patet ex praedictis. Vnde dicit dicto cap. xvii. allegato. Ex ge-
neratione procedere idem mihi videtur quod in procedendo principalem procedendi modum ha
bere: sine generatione procedere idem mihi videtur quod in procedendo principalem procedendi modum
omnino non habere. Producenti proculdubio qui est ipsa omnipotentia, idem est de se alium produ
cere, quod ex ordinatissima causa idipsum velle: ex principaliori autem causa id velle, idem est quod genera
re. Et ne dicatur quod loquitur de voluntate annexa secundum modum praedictum, non autem eliciti-
ua, super hoc expressius explicat suum intentum ibidem dicens cap. vi. Quaerendum quid sit in-
ter processionem & alterius generationem. Quamuis enim vterque procedat de voluntate paterna, potest
tamen esse in hac gemina processione causa diuersa. Ecce cum dicit de voluntate, videtur insinuare rationem
elicitiuam. Vnde non videtur mihi in hoc Ricar esse sustinendus: sed exponendus, si fieri posset. Insi
nuauit enim aliquantulum vnam distinctionem inter processiones in eo quid subdit dicens in eodem
cap. vi. Condignum habere voluit vt esset cui communicaret magnitudinis suae diuitias: condilectum ve-
ro habere voluit cui conicaret charitatis delitias. Communio itaque maiestatis fuit (vt sic dicam) causa
originalis vnius. Communio amoris videtur velut quaedam cam originalis alterius. Ex quo concludit continuo.
Quamuis igitur vtriusque personae productio procedat (vt diximus) de voluntate prna, est tamen in hac productione vniversalipro
cessione gemina ratio alia, & causa diuersa. Reuera communio maiestatis modo naturae est causa origi-
nalis filii. Communio vero amoris modo voluntatis, spiritus sancti. Sed quomodo aliter est vtriusque
ratio alia & causa diuersa, non video quomodo intelligi possit aut poni.

50 ⁋ Ad primum quod neu-
trum neque ratio neque voluntas est ratio eliciendi spirationem: quia spiritus sanctus in diuinis habe-
tur ex actibus essentialibus qui sunt nosse & amare: Dicendum quod falsum est: quia non habetur sine actu
notionali sicut nec filius, vt habitum est supra.

51 ⁋ Quod autem assumitur ad eius probationem, quod secundum
Augustinum id quod in spiritualibus noscitur & amatur, habetur: Dicendum quod verum est perfecta noti-
tia & perfecto amore, de quibus ipse loquitur: sed in diuinis perfecta notitia habetur per generationem persona
em verbi: & perfectus amor per emanationem spiritus sancti, vt habitum est supra.

52 ⁋ Quod autem assumitur quod
nosse & amare sunt actus essentiales: Dicendum quod verum est cum simpliciter considerantur. Cum vero consi
derantur vt perfecta & secundum rationem & modum noscendi & amandi perfecte: quia necessario (vt dictum est) in
cludunt actus notionales, quo ad hoc non sunt essentiales, vnde perfecte noscendo & amando habetur spiritus
sanctus. Similiter vt loquar de exemplo Augustini, perfecte nemo potest nosse iustitiam nisi verbo men
tis quod habet de iustitia. dicente Augustino ibidem cap. vii. Nihil agimus quibus approbantur vel im
probantur mores hominum quod non verbo intus edito apud nos praeuenimus: & consimiliter nihil per-
fecte amamus quod non amore incentiuo intus edito praeuenimus. Correspondent enim sibi verbum
ex parte intellectus & amor incentiuus qui est spiritus sanctus ex parte voluntatis, vt infra patebit. Sed quid
est quod dicit Augustinus, quod qui perfecte noscit & perfecte amat iustitiam iustus est: numquod habitus practi-
ci sine actibus exterioribus haberi possunt sicut speculatiui: Quia sine actu exteriori haberi possit iusti
tia noscendo & amando interius non operando exterius, non dicit Augustinus: sed dicit quod haberi potest et
si nulla existat exterius operandi necessitas, quod verum est. Habens enim habitum virtutis moralis ex acti
bus exterioribus iam generatum & acquisitum, etsi desit facultas seu opportunitas opeandi exterius, & exercendi
se in actibus particularibus, non amittit ex hoc habitum suum. Si tamen perfecte noscit & amat habitum opportuni
tatem operandi quaerit, quem etiam perfecte nosse aut amare non potest nisi ipsum perfecte habeat: nec perfecte haberi si
ne experientia singularium potest, nisi miraculose a deo. de quo nobis sermo non est ad praesens. Aliter enim Bb160r
hocomnino est impossibile, & contra Philosophum dicentem. ii. Ethicorum. Operantes in particularibus fiunt hi quoque iusti,
hi autem iniusti. Sunt enim operationes dominae quales fieri habitus, quoniam ex iusta operari fit iustus
& temperata temperatus: ex non operari autem hoc, nullus vtique erit bonus. Sed multi non ope-
rantur ad rationem fugientes: aestimant philosophari, & sic fore studiosi: simile aliquid facientes la-
borantibus qui medicos audiunt studiose: faciunt autem nihil eorum quae praecepta sunt. Quemadmodum
enim illi non bene habebunt corpus curari, neque isti animam ita philosophantes. Reuera isti non habebunt
bene secundum animam, quia nullum ex sic philosophando acquirunt habitum moralis virtutis quantuncun-
quod sciant definitiue & diuisiue & argumentatiue ea quae pertinent ad virtutes & ad virtutum opera.
uare cum secundum Philos. vi. Ethicorum prudentia acquiri aut haberi non potest nisi simul acquirantur &
habeantur morales virtutes: isti ergo sic philosophantes in doctrina moralium studendo, legendo, & dis
putando, nec habitum prudentiae acquirunt, sicut nec moralium virtutum. Si ergo ex tali studio habi
tum aliquem sibi alium acquirunt scientialem, aut ergo est speculatiuus aut practicus. Non practicus:
quia praeter habitum prudentiae non est habitus practicus nisi ars. Tali autem studio non acquiritur
habitus artis, quia studium istud est de agibilibus: & habitus artis non acquiritur nisi per studium
circa factibilia, de quibus est ars. Acquirunt ergo sibi ex tali studio habitum pure speculatiuum. Non
enim est dicere quod nullum omnino sibi habitum acqurunt, sed tantum verba Empedoc, quia tales sine expe
rimento rationem habent, & vniuersale cognoscunt: & ideo per Philosophum prin. Mentaphy. sapientiores
sunt expertis, vt iam dicetur, quod non esset verum si tantum verba haberent. Nec est differentia inter haec
circa agibilia & circa factibilia, quia in ambobus sunt cognitio vniuersalis & particularis: & moralia
Aristoteles descripta sunt secundum rationem vniuersalis non particularis: propter quod artes docentes modos
arguendi debent praecedere moralia Aristoteles icet moralia inquantum traduntur inartificialiter per ad-
monitiones, debeant praecedere logicalia. dicente Simplicio in principio super praedicamenta. Si moralia
Aristoteles essent solum instructiones monitoriae & sine demonstratione, esset ab his incipientes mores praesti
tuere. Si autem & illa tradidit Aristoteles cum diuisionibus & demonstrationibus maxime scientificis, quo
modo sine demonstratiuis artibus procedentes ad ipsa poterimus in aliquo proficere: Eorte igitur
opus est prae morali praestitutione non ea quae tradita est per moralia Aristoteles sed per assuefactionem, & persua
siones inartificiales. Est igitur habitus aliquis speculatiuus acquisitus ex notitia moralium Aristoteles sine experientia
operis, de agibilibus tamen. Vt non sit verum dicere quod ex hoc solo scientia practica est quod sit de agibilibus aut facti
bilibus: & speculatiua quae est nec de agibilibus, nec de factibilibus a nobis. Immo ex fine debent distigui spe
culatiua & practica scientia secundum Philos. vt dicatur quaelibet scientia speculatiua inquantum stat in cognitione
veri circa vniuersales rationes siue agendorum siue faciendorum siue aliorum: practica autem inquantum determi
nat in particulari rationes operum particularium. alias enim de quocumque sit scientia, non est nisi speculationis
gratia. Et tali habitu acquisito in moralibus habentes ipsum vere approbant & reprobant multa in moribus, li
cet nullum habitum moralem habent: & circa similiter artificiata multa approbarent & reprobarent vere, licet
habitum practicum artificiatorum non haberent. Hinc dicit Augustinus de vera religione. Rationalis vtique quia
tanto est peritior quanto alicuius artis vel disciplinae vel sapientiae particeps est: ipsius artis natura quae
renda est. Neque tunc artem intelligi volo quae notatur experiendo: sed quae ratiocinando indagatur. ltaque repe
ritur artem vulgarem nihil aliud esse nisi rerum expertarum placitarumque memoriam vsu quodam eor
poris atque operationis adiuncto, quo si careas, iudicare de operibus possis: quod multo est excellentius
quamuis operari artificiosa non possis, vt iam infra videbitur. Illud tamen iudicium Aug. attribuit regulis aeter
nis ibidem, & similiter. iiii. de Trini. cap, xv. dicens sic. Qui non operatur & tamen videt quid operandum
sit: ipse est qui ab illa luce auertitur a qua tamen tagitur. Multa reprehendunt, recteque laudant in mo-
ribus hominum, quemadmodum quisque viuere debeat: et si ipsi eodem modo non viuant, ibi vident, non in
habitu suae mentis: mentes enim eorum constat esse iniustas. Vnde in artibus factiuis Simplicius di
stinguens theoriam ab operatione, dicit quod theoria incipit a fine & procedit vsque ad principium, a quo
incipit operatio, sic inquiens. Theoria quidem a fine incipiens ratione procedit ad principium: opera
tio autem a principio ad finem progreditur. Sicut in domo theoria quidem a fine incipiens inox aspi
cit finem propter quem est domus, quia propter protectionem a ventis & imbribus & caumate: & inci
piens a fine & qualiter iste fiat considerans, inuenit quod protectionem fieri sine parietibus impossibile est
parietes autem sine fundamentis non est possibile collocari: sed neque hoc fundari antequam terra fodia
tur, & hic desinit. Vnde operatio inchoans primitus fodit terram, deinde fundamenta iacit, & de-
super aedificat parietes, & vltimo tectum imponit. Et non solum sic est in factibilibus sed etiam in agi
bilibus. vnde subdit continue. Hoc igitur simile obserua: sicut enim domo indigemus prohibente cor
ruptionem quae sit a ventis & imbribus & caumate, ita demonstratione indigemus prohibente cor-
ruptionem a falso in theoriam, & eam quae mala operatione, quae principaliter vocatur corruptio. Bb160v
Etenim sicut in speculatione opponitur vero falsum: ita & in practica opponitur bono malum: &
indigemus organo segregante ipsa vt non falsis pro veris & malis pro bonis intendamus. Haec autem
est demonstratio. Ecce sicut in domo praecedit theoria operationem: sic & in actione boni.

53 ⁋ Sed quid
est si non solum non sit necessitas alicui operandi extra secundum iustitiam: sed etiam si nunquam fuerit
operandi facultas: numquid talis noscendo & amando iustitiam posset esse iustus: puta qui numquam habuit
quod posset dare, nec se exercere in opeibus misericordiae, quae est pars iustitiae, nunquod opeibus ex volunta
te mentis posset esse pius & largus: Dico quod nequaquam: quia habitus practici inquantum practici nul
lo modo haberi possunt nisi ex experientia circa particularia opera. Ad cuius intellectum sciendum: quod ad
notitiam aliquam agibilium aut factibilium potest aliquis ad addiscendum se exhibere tripliciter. Vno
modo dissentiendo & discredendo omnino eis quae dicuntur & tractantur circa illa. Alio modo assentiem
do illis quae dicuntur, & credendo ea esse vera: sed nullo modo in particularibus experiendo veritatem co-
gnitam in ratione vniuersali. Tertio modo quod cum hoc quod dictis assentit & credit ea esse vera, experi
tur in particularibus eorum veritatem. In discente primo modo nullus omnino generatur habitus scien
tialis: sed verbalis tantum: qualem habent experti & manuartifices, de quo statim habebitur. Quia ad genera
tionem habitus scientialis non solum in theologicis: sed etiam in omnibus scientiis oportet eum primo crede-
re qui discit, vt dicit Philosophus in Elenchis. Vnde talis solummodo habet notitiam verborum qui
bus potest disputare legere & opponere & respondere, ad modum habentium habitum scientiae: & sunt ei omnia
sicut verba Emped. nihil intelligendo eorum quae dicuntur: sicut nec intelligit caecus quae dicit cum disputat
de coloribus. In discente autem secundo modo bene generatur habitus scientialis qui est pure speculati-
uus, de quo dictum est iam. & si fuerit moralis, nullum habitum moralem nec prudentiam habebit ex hu
iusmodi doctrina, sicut dictum est. Dico priusquam cognita sic dilexerit vt ea experiri in ope voluerit. pu
ta si cognouit iustitiam, & si eius diligat notitiam, non ex hoc iustus est: quia non eam diligit: sed notitiam
eius: propter quod nec eam sic diligit vt eam diligendo habeat & iustus fiat. dicente Augustino sparsim
viii. de trinitate cap. vi. Vbi nouit quid sit iustus qui non est iustus: Vbi nouimus quid sit iu-
stus, cum iusti non sumus: In nobis nouimus. Cum enim dico & sciens dico quia iustus est ani-
mus quia scientia atque ratione in vita ac moribus sua cuique distribuit, non aliquam rem absentem
cogito, sicut Carthaginem, aut fingo: sed praesens quid cerno: & cerno apud me, etsi non sum
ipse quod cerno. lustus autem cum dicit, id quod ipse est cernit & dicit. Quod vnde esse potuerunt nisi in-
haerendo illi formae quam intuentur: vt sint animi non tantum cernentes & dicentes iustum esse animum
qui scientia atque ratione in vita ac moribus sua cuique distribuit: sed etiam vt ipsi iuste viuant sua
cuique distribuendo. Et vnde inhaeretur illi formae nisi amando: Cur igitur alium diligimus quem ere
dimus iustum, & non diligamus ipsam formam: aut nisi istam diligeremus, nullo modo eum dili-
geremus quem ex ista diligimus: sed dum iusti non sumus minus eam diligimus quam vt iusti esse va-
leamus. Est autem dilectio (vt dicit cap. vii. in principio) vt inhaerentes veritati iuste viuamus. & hoc
insistendo experientiae particularium quibus insistit quantum facultas se offert qui iustitiam quam
nouit perfecte diligit. Et sicut de iustitia, sic de temperantia & fortitudine & prudentia & etiam de omni
bus artibus prout ad scientiam practicam pertinent. Et sic in discente tertio modo generetur ha-
bitus practicus: & hoc duobus modis. Vno modo quando cum experientia singularis simul addiscit
vniuersale. Alio modo quando habitus ille qui primo absque experientia operis particularis pure
speculatiuus est cognoscendo quod rationis est & vniuersale, experiendo vniuersale in particulari-
bus fit practicus: & hoc quemadmodum intellectus qui in nuda consideratione terribilium ponen-
do ea prae oculis sicut contingit positis in recordatiuis, est pure speculatiuus nihil dicendo de fugiem
dis extendendo se ad operis determinationem & dicendo quia fugiendum est, sit practicus, vt
iam dictum est supra ex tertio de anima.

54 ⁋ Ad cuius intellectum sciendum quod triplex est experientia
particularium. Quarum prima est instrumentalis tantum. Secunda sensualis tantum. Tertia mixta siue com
posita ex vtraque. Primo modo experientiam habent sine arte & notitia vniuersalis manuartifices circa instru-
menta corporalia exercendo ea quae sunt artis non ex arte: sed ex solo vsu, puta percutientes lyram
citharam & caetera instrumenta musicalia, cum artem vniuersalem musicae penitus ignorent: vel
cantantes ad modum artis voce propria sine arte. Non enim est quo ad hoc differentia in orga-
nis separatis & coniunctis: quia a solo opere practici dicuntur. Secundo modo experientiam ha-
bent etiam sine arte, sensu particulari vno vel pluribus percipiendo opus particulare exercitum in instru
mentis ab expertis primo modo. Dico autem vno sensu, vt audientes cantus aliorum & percipientes
modulationes in singularibus ex vocum eleuatione, depressione, protractione, & modulatione. Dico
autem duobus sensibus, vt videndo citharae percussiones, & audiendo sonorum modulationes. Ex qua sen
suali experientia nouit particulare & potest operari cum vult, nisi defectum patiatur in instrumento: Bb161r
sed non statim tam expedite sicut exercitatus experientia instrumentali: quia ex tali exercitio aptantur ipsa
membra corporis nti ad ipsum faciliter exequendum. Et ideo perfectior est experientia instrumentalis quam sensua
lis tantum: quia illa includit istam, & non econverso. Et tam isti quam illi in operando magis proficiunt & minus errant,
quam habentes artem & scientes vniuersale absque vtraque experientia. dicente Philosopho in principio Meta
physicae. Ad actum experientia ab arte nihil differre videtur: sed expertos magis proficere videmus sine
experientia rationem habentibus. Causa quidem est, quod experimentum singularium est cognitio: ars autem vni
uersalium. Si ergo sine experimento aliquis rationem habeat & vniuersale cognoscat: in hoc au-
tem singulare ignorat: multotiens peccabit. Sed tamen scire magis arte quam experimento arbitra-
mur: & artifices expertis sapientiores esse opinamur. Hoc autem est quod hi causam sciunt: illi au-
tem non. Experti quia sciunt: sed propter quid nesciunt: hi autem propter quid & causam co-
gnoscunt. Vnde architectores circa vnumquodque nobiliores & magis manuartificibus scire de-
monstramus: quia factorum causas sciunt. Illi autem sicut inanimatorum quaedam faciunt: & quae fa-
ciunt, incognita faciunt: vt ignis comburit: sed inanimata natura faciunt vnumquodque: manu ve
ro artifices per consuetudinem. Propter quod dixi supra, quod potentia practica magis circa particula-
ria communicat cum potentia naturali quam cum rationali: & quod est ad alterum contrariorum: cum
potentia rationalis inquantum rationalis est contrariorum. Distinguit tamen Philosophus in. ix.
Metaph. secundum hoc tria genera potentiarum. vbi dicit. Cum fuerint omnes potentiae, quaedam ha-
bent vnum genus vt sensus, & quaedam per additamentum, & quaedam per doctrinam. Commen. Cum
potentiae sunt diuersi modi, quaedam conueniunt in hoc quod existunt per naturam: verbi gratia, sen-
sus: & quaedam assistunt per assuetudinem, & quaedam per doctrinam: verbi gratia, vt plures artes. Et
dixit hoc, quia artes operatiuae quaedam acquiruntur per assuetudinem, & quaedam per rationem. Per
assuetudinem intelligo quando est experientia sine ratione, in quibus in eodem necessario actus prae
cedit potentiam. Per rationem intelligo quando est cognitio vniuersalis sine experientia praecedente,
in quibus non praecedit actus potentiam in eodem: licet necessario praecedit in alio. Quia vt dicitur in
principio Metaphysicae. hominibus scientia & ars per experimentum accidit. Et in hoc differt dicta po-
tentia artis duplex a potentia naturali. dicente Philosophos vbi supra. lam necesse est vt quaedam sint
quorum actio praecedit, & sunt omnia quae sunt per consuetudinem & loquutionem. Quae autem non
talia, sunt ista quae sunt per passionem. Commen. Necesse est vt potentias & habitus praecedant actiones il
larum potentiarum & habituum. Qui enim tangit citharam non acquirit habitum tangendi citha-
ram donec tangat illam. Potentiae autem naturales praecedunt suas actiones in esse. Qui enim habet po
tentiam visibilem non est necessarium in hoc quod acquirat hanc potentiam. hoc, scilicet quod ante vi-
deat. Et est habitus qui est in expertis non scientibus vniuersale, non vere habitus: sed quaedam con
suetudinalis habilitas in intellectu: qualis etiam est in menbris corporeis assuetis ad actum: aut qua
lem ponimus in viribus sensitiuis ab habitibus moralibus impressum, qui sunt in voluntate. Si
ne experientia autem & tali habitu consuetudinali nunquam habitus verus quo cognoscitur vniuersale
practicus est: qui per experientiam duplicem iam dictam dupliciter habet fieri practicus secundum duos
modos iam dictos. Primo quando simul cum experientia singulari addiscitur vniuersale. secundum illud quod dicitur
in principio Metaph. Eit autem ars cum multis experimento intellectis vna fit vniuersalis de similibus ac
ceptio. Sed ista acceptio vniuersalis quando fit experientia instrumentali perfectius acquiritur habitus
vniuersalis & sub ratione qua est speculatiuus & vniuersalis, & sub ratione illa qua ex experientia
practicus est. Vnde de talis habitus acquisitione dicit. ix. Metaph. Impossibile est vt sit aedifica-
tor qui non aedificat omnino, & vt sit citharista, qui non citharizat omnino. Qui enim addiscit
citharizare, citharizat & addiscit, & similiter de aliis. Et Commen. Quia actus praecedit potentiam
tempore, impossibile est vt acquirat artem citharizandi qui nunquam citharizauit, qui enim addiscit ci
tharizare citharizat & addiscit, & sic acquirit artem citharizandi, & sic etiam in aliis artificiis quae
addiscuntur per exercitium. Quando vero dicta acceptio vniversalis fit experientia sensualis tantum in artibus
quae natae sunt acquiri experientia instrumentali, tunc habitus vniuersalis sub ratione qua practi
cus est, minus perfecte acquiritur quam (vt dictum est) acquiritur experientia instrumentali. Aliquando autem
ars ex sola experientia sensuali nata est acquiri: vt medicina: quae tanto perfectius acquiritur quanto plu-
rium sensuum experientia acquiritur, puta si quis discipulus in medicina ambulans cum perito me-
dico practicante, qui simul docet eum vniuersale, & facit ipsum experiri circa aegrotos in particulari:
ipse simul & speculatiuam & practicam artem medicinae acquirit: quae speculatiua est ex ratione vni-
uersalis: practica vero ex ratione determinationis ipsius vniuersalis in particulari cognito ex
sensu. Et talis licet nunquam fuit operatus secundum artem medicinae, nec in addiscendo intendebat vnquam
operari, potens est operari cum vult: & perfecte practicus est licet nunquam fuerit operatus: quia nul- Bb161v
lam experientiam instrumentalem requirit, propriam in qua ars experitur. Et secundum hunc modum ex
perientes experientia sensuali visus & auditus opera iustitiae & largitatis & aliarum virtutum mora-
lium atque prudentiae circa opera aliarum cum bona voluntate operandi consimilia si eis adesset facultas
acquirunt sibi habitus harum virtutum non tam in merito apud deum, qui talem voluntatem pro facto
reputat, quam in substantia habitus, non dico infusi, sed vere acquisiti. Secundo autem modo habitus quo
cognoscitur vniuersale, sit practicus quando primo cognito vniuersali speculatiue, ponit se sciens ad
experiendum, & per hoc ad cognoscendum vniuersale in particulari, quod prius nouit secundum se. Et semper est idem
habitus simpliciter speculatiuus & practicus, sola ratione distinctus & perfectione, sicut idem est
vniuersale quid secundum se consideratur, & quod consideratur existens in particulari. ita quod parum sit cogno
scere vniuersale in particulari tantum: plus autem cognoscere ipsum in vniversali tantum: perfectum autem cogno-
scere ipsum vtroque modo. Propter quod Philosophus non statuit standum in speculatiua moralium: sed progre
diendum esse ad operationem, cum dixit. ii. Ethico. Praesens negotium non contemplationis gratia, non vt
sciamus quid est virtus: sed vt boni efficiamur: quoniam praesens negotium principaliter est gratia
operis virtutum. Propter quod auditor huius scientiae ab initio non debet esse quoquo modo expers
operationum assuefactione siue arte, vt iam dictum est. Hinc dicit primo Ethico. Politicae non proprie
auditor iuuenis. Inexpertus enim est eorum qui secundum vitam sunt actuum. Vnde & in cognoscen-
do ambo simul est distinguere & quo consideratio nata est dici speculatiua, & quo est practi-
ca. Propter quod Philosophus in principio Metaph. ponendo architectonicos qui sciunt vniuersale & par
ticulare, esse sapientiores manuartificibus qui sciunt particulare tantum, distinguendo illa duo in eo-
dem dicit quod non secundum quod est practicos esse sapientiores sunt, sed secundum quod rationem habent &
causas cognoscunt. Vnde qualia illa duo est considerare in habitu operatiuo. Quia tamen dicitur poten-
tia operandi, iuxta illud. ix. metaph. Dia artificia & scientiae sunt potentiae, quia sunt principia trans-
mutantia in aliud secundum quod aliud. hoc contingit ei ab eo quod habet ex experientia in particulari,
non autem ab eo quod habet ex ratione in vniuersali. Saepius enim deficiunt habentes vniuersale sine
experientia, vbi proficiunt habentes experientiam sine ratione vniuersalis.

55 ⁋ Est autem aduertendum quod huiusmodi
habitus non sunt potentiae eo quod per eos potest aliquis operari simpliciter: sed quod potest sic per eos
operari, scilicet saepius aut in pluribus absque omni errore. Ars enim est recta ratio factibilium, & pru
dentia est recta ratio operabilium. Vnde etsi id quod habet ex experientia in particulari posset ha-
bere homo circa cognitionem vniuersalis per infusionem aut miraculum absque omni experientia prae
cedente aut sequente notitiam vniuersalis: adhuc ratione illius ars esset practica, & potentia quaedam
qua artifex potest in opus: & hoc non quia per eam simpliciter artifex potest in opus: sed quia potest determina
re particularem modum operandi circa determinatam materiam, & quia non operatur circa illam priusquam sic
determinet: vt quod aegrotus talis sic debet curari & non aliter, vel aliter non ita commode: vt sic etiam
habitus vt practicus est, & intellectus qui practicus est vt ipso est informatus determinent actio
nem & modum agendi ipsi voluntati: dicendo sic esse agendum praecise. Vnde quamuis scientia sit de opera-
bilibus, si non sit nata determinare opus voluntati, sed a sola voluntate dependet operis determi
natio, practica scientia non est: nec est alius finis eius inquantum huiusmodi quam veritatis cognitio: qua praesen-
tat voluntati operanda non autem determinat. Vnde si per impossibile ponatur in nobis scientia
operandorum qua sciamus omnia particularia & operandi modos particulares, praeter hoc quod nata esset
determinare opus & modum operandi, a sola notitia particularium non posset practica dici: sicut
nec scientia dei de creaturis. Licet autem scientia nostra vniuersalis non potest dici practica, quia
non est nata determinare practica nisi vt potentia remota: magis tamen habet rationem practicae
quia ipsa per experientiam nata est fieri practica, & determinare operanda. Scientia vero Dei quantum
cumque sit rerum secundum earum esse particulare, nequaquam, quemadmodum scientia nostra vniuersalis est
potentia quasi remota operandorum: quae sicut non meretur vere dici potentia illa quae est propinqua
sic nec meretur dici practica. aliquantulum tamen accedit ad naturam ipsius, & est media inter perfecte
speculatiuas & perfecte practicas. Vnde super illud primi Ethic. Practicae autem finis non cognitio sed
actus. dicit Commen. Haec enim ars non speculatiua est simpliciter: vt cognitione dictorum contenti sint
auditores: sed & oportet cognitioni sermonum actus & operationes apponere, & sic verius pra-
ctica est quam speculatiua. Nec dicitur finis scientiae practicae operari ab eo quod habens illam intendit ope-
rari secundum eam vel non: sed quia per ipsam determinantur operanda voluntati, determinat operandum volun
tati: & quod inquantum talis est. secundum eam non contingit operari contraria: sed vnicum tantum. ita etiam: quod
secundum Philosophum non solum determinat voluntati quantum est in se quid & quomodo est agendum di-
mittendo agere vel non agere in libertate voluntatis: sed etiam determinat ipsam voluntatem: vt existen-
te ista determinatione si non sit impediens necesse sit illam velle & agere. Quoniam secundum ipsum in de Bb162r
causis motus animalium (vt habitum est supra) simile est de operabilibus & intelligibilibus. Et vt dicit
in tertio de anima, omnino de actione & sine actu verum & falsum in eodem genere sunt bono & malo. vt
sicut intellectus duabus propositionibus propositis in speculatiuis necessario componit conclusionem aut di
uidit dicendo verum vel falsum ibi sistendo, sic intellectus duabus propositionibus propositis in actiuis con
clusio secundum intellectum. est operandum vel non operandum, & conclusio apud intellectum est operatio apud
voluntatem.

56 ⁋ Ad secundum quod voluntas & natura sunt essentialia in deo, quare non sunt rationes elicien
di actus notionales: Dicendum secundum praedicta quod licet secundum se sunt essentialia, nec principia eliciendi
actus notionales: tamen vt sunt sub proprietatibus personarum notionalibus, trahuntur ad notionalia, & sic
bene possunt esse principia actionum notionalium.

57 ⁋ Ad illud quod vlterius arguitur: quod natura & volun
tas simul concurrunt vt rationes eliciendi actum: quia voluntas est naturalis potentia sicut & intelle
ctus: Dicendum quod potentia habet comparari ad duo, & ad subiectum, & ad actum atque obiectum. Et secundum
primam comparationem voluntas est ita naturalis potentia naturae intellectualis sicut & intellectus. sed
de illa comparatione nihil ad praesens. Secundum vero secundam comparationem quae respicit modum elicien
di actum cum impetu vel sine, intellectus vt naturalis potentia operatur, & respectu illius actus est pu
re naturalis & operatur vt naturalis. Voluntas autem nec respectu illius actus, nec respectu alterius
operatur vt naturalis potentia secundum modum secundum naturae praedictum: sed solum vt libera.

58 ⁋ Primae
duae rationes in oppositum concedendae sunt: quia non concludunt de natura & voluntate quod
non concurrunt simul, nisi inquantum ambo sumuntur vt rationes elicitiuae: vt patet inspicienti
eas.

59 ⁋ Ad tertium quod in vna & eadem natura non est nisi vnus modus producendi & eliciendi
actum: Dicendum quod verum est in natura creata, non autem in natura increata, vt praedictum est. Licet
enim voluntas in creaturis nec potest de materia ipsius producentis, nec de materia aliena producere
simile in specie secundum formam substantialem: quia voluntas in nobis ordinata ad producendum aliquid
nihil producit ex virtute formae substantialis in qua est illa voluntas: sed solum in virtute formae idea
lis quae est in mente. In deo autem producit ex virtute formae substantialis in qua est. Virtus enim naturae
deitatis qua producitur filius elicitiue penes secundum modum naturae, licet non communicatur in voluntate
filii & patris per generationem ad eliciendum actum spirationis: propter quod spiritus sanctus non est filius
aut genitus: communicatur tamen in voluntate vis deitatis vt est natura primo modo, vt per eam volun-
tas sit foecunda actiue ad producendum vt ratio elicitiua, licet modo voluntatis liberae, qui proprius est
ei actus spirationis, & per illum productionis spiritus sancti. Propter quod ipse spiritus sanctus est idem in
natura primo modo dicta cum filio. Communicat etiam ex supra determinatis quod incommutabili neces
sitate actum spirandi eliciat voluntas libere. sic quod non potest ipsum non elicere, necessitate naturae quar-
to modo dictae progreditur, & hoc in ordine ad amatum ex ipsa libertate. In ordine vero ad productum
ex vi naturae primo modo dictae sibi annexae.

60 ⁋ Ad vltimum quod voluntas terminum actionis & motus sui
supponit, nihil autem terminum suum producit: Dicendum quod terminus actionis voluntatis siue motus volunta
tis duplex est. secundum quod duplex est finis actionis. Vnus intra quem consequitur agens sua actione ipsum producendo
quemadmodum artifex carpentatione consequitur formam domus, qui proprie est finis operis, ad quem ipsum opus car
pentationis per se ordinatur. Alter vero est finis extra, quem consequitur agens sua operatione ipsum attingendo
secundum quod inhabitatio est finis carpentationis, qui tamen proprie est finis operantis, quia ipsum principali-
ter intendit. Et sicut hoc contingit in creaturis circa aliam materiam, sic hoc contingit in diuinis circa
propriam naturam deitatis. Finis enim & terminus intra in actione voluntatis diuinae notionali est ipse
amor procedens, qui est spiritus sanctus. Voluntas enim patris & filii conuersa secundum praedictum modum, quasi
separat se a seipsa vt est informata simplici amore siue amatione, & ponit se ex opposito illi. &
ideo agit producendo de amore simplici actu suo flagrationis quae est spiratio actiua, amorem incentiuum
de amore simplici quasi de amore minus feruente per exsufflationem agendo amorem magis feruentem:
quemadmodum in generatione de notitia simplici quasi minus clara agitur notitia declaratiua quasi
magis, & tamen non est nisi vna & eadem notitia: quia in amore incentiuo est amor simplex, & in noti
tia declaratiua est notitia simplex quasi minus intensum in magis intenso, licet non sunt ibi plura
secundum veritatem. Vnde est eadem notitia secundum rem quae est in procedente & quae est in illo a quo procedit: sed
in illo a quo procedit per modum simplicis tantum, in ipso procedente per modum declaratiuae. Et quia per conversio
nem intellectus in quo generatur notitia declaratiua se habet vt oppositus & separatus a se vt est informatus
notitia simplici a quo procedit actio generationis: quae quidem separatio & oppositio non importat nisi
distinctionem relationis & modum habendi huius vt est actiuum in illud vt in proprium passiuum, ideo necessa-
rio est vera distinctio secundum rationem relationis quae haec ab illa. Et consiliter intelligendum suo modo de amore du
plici iuxta superius declarata. Et quia voluntas diuina pris & filii per spirationem quae est flagratio quaedam af-
fectus aestuantis, non producit amorem incentiuum quid est spiritus sanctus quasi flatu aestus illius amplius inflamman-
do amorem essentialem propter se: vt in illo amore incentiuo stetur: sed per illum fertur in amatum prius amore sim Bb162v
plici quasi ardentius se in illud immergendo & maiore flamma amoris. secundum quod dictum suo modo similie de notitia
simplici & declaratiua in idem cognoscendo. Quod quidem quia est amatum primo essentialiter & quasi incomplete, quia
primo cognitum est notitia essentiali quasi incomplete, voluntas essentialis excitat intellectum ad conversionem
& per hoc ad ampliorem cognitionem percipiendam de amatore quae percipit notitia declaratiua in ipso generato.
Vt secundum hoc etiam in diuinis secundum rationem nostram intelligendi partum mentis scilicet personalem praecedit appetitus ei
sentialis. Cum autem illud primo amatum essentialiter cognitum est a notitia declaratiua, statim voluntas inid
quod iam quasi cognitum est amore personali incentiuo fertur in illud, & rmindet amor notitiae & in illo per talem amo
rem vt in finem extra: volens per huiusmodi amorem vt ipsius flagrationis & spirationis per se terminus sit amor fla-
grans: ipsius vero spirantis proprie sit finis quies inillo: tanquam in illo in quo est terminus intentionis agentis, &
propter quem expressit amoris flagrantiam in illud: vt ille illi intimissime & ardentissime vniretur. Et ideo
spirans voluntas non stat in spirato: sed spiratum dirigit in amatum. Secundum quem modum (prout dicit) do
num spiritus sancti spiratur a pre & quiescit in filio vt in amato ipso spiritu sancto: & econverso secundum latinos
spiritus sanctus a filio spiratur, & quiescit in pre vt in amato similite. Breuiter ergo ad argumentum dicendum quod li
cet non producit voluntas terminum actionis: sed supponit quid est vt finis extra, bene tamen in diuinis producit
terminum qui est vt finis intra, ordinatus in finem extra, & hoc per similitudinem in creaturis se
cundum verba Ricar. superius posita & exposita.