Praeambulum

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-fe41781

Sources:

Bb: Badius1520b

Br

1
Arti. LX. de spiratione actiua, quae est proprietas patri & filio communis.
Equitur de proprietate communi patri & filio, quae est spira-
tio actiua. Circa quam. x. sunt dubitanda.
guorum primum est: vtrum principium elicitiuum eius sint ambo si
mul natura & voluntas in patre & filio communiter existentes: an
alterum eorum tantum.
Secundum: vtrum realiter distincta sit & diuersa a generatione.
Tertium: vtrum sit aliquis ordo inter generationem & spirationem
Quartum: vtrum generatio sit principalior productio quam spiratio.
Quintum: vtrum actiua spiratio sit proprietas constitutiua alicuius personae.
Sextum: vtrum spiratio actiua sit proprietas siue actio vnius spiratoris.
Septimum: vtrum plures spirantes sint vnum principium spirandi.
Octauum: vtrum aliquis spirantium habeat rationem spiratiuam ab alio.
Nonum: vtrum vnus spirantium scilicet pater, principalius spiret quam alter, puta filius.
Decimum: vtrum spirantes habeant aliquam aliam proprietatem communem quam spirationem actiuam.