Quaestio 6

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-fe41332

Sources:

Bb: Badius1520b

B151r

1
Irca sextum arguitur: quod verbum in diuinis sit verbum practicum non speculatiuum, Pri
mo sic. Augustinus dicit. iiii. de triniitate. c. v. de hoc verbo siue de filio, quod est ars plena
omnium rationum viuentium. Ars autem ad praxim pertinet, non ad speculationem.
ergo &c.

2 ⁋ Secundo sic. Id quod est principium factiuum & operandi potentia, practicum est
& non speculatiuum: vt patet in arte. verbum diuinum principium factiuum est. Ioan. i.
Omnia per ipsum facta sunt. & similiter potentia siue virtus operandi. Ad Rom. i.
Praedicamus Christum dei virtutem &c.

3 ⁋ Contra, quod est dignissimum & nobilissimum semper deo attribuem l
dum est, vt habitum est supra in sermone de attributis. esse speculatiuum dignius est. & nobilius quam
esse practicum. secundum Philosophum in i. Metaphysicae. ergo &c.

4 ⁋ Dicendum ad hoc: quod verbum diuinum dupliciter potest considerari. Vno modo vt est
aliquid in se subsistens: & sic vt est verbum solius patris: & terminus ipsius actus dicendi notionalis.
Alio modo vt est perfectio intellectus essentialis dei: & sic vt est perfectio essentialis intellectus to-
tius trinitatis, & ratio actus dicendi essentialis. Et primo quidem modo consideratum pure specula
tiuum est, quia absque omni ordine & respectu ad creaturas consideratur: vt patet ex dictis iam in praece-
dente quaestione. Ratio autem praxis nullo modo potest conuenire verbo diuino nisi ex respectu & ordi
ne quem habet ad creaturas. & sic si verbum diuinum vllo modo possit practicum dici, oportet quod hoc
sit ex ipso considerato secundo modo.

5 ⁋ Sed hoc secundo modo adhuc potest considerari dupliciter. Vno
modo, vt est ratio actus dicendi essentialis quo ad manifestationem & declarationem notitiae creatu-
rarum. Alio modo vt est ratio eius quo ad actum producendi ipsas creaturas dispositiue: vt infra dice
tur. Actus enim dicendi essentialis respectu creaturarum, & actum manifestandi ipsas, & actum dispositiue
pducendi easdem importat: vt patet ex dictis in proxima quaestione praecedente, & etiam ex dictis in quaestione de
dicere. Primo modo, scilicet quo ad actum manifestandi, adhuc clarum est quod verbum diuinum
est pure speculatiuum: quia ratio manifestandi solum notitiam speculatiuam importat: & nul-
lum ordinem ad creaturarum productionem siue ad aliquam operationem aliam circa ipsas. Ratio autem
praxis nullo modo potest convenire verbo diuino nisi in ordine ad productionem creaturarum, vel ad
aliquam aliam operationem siue actionem circa ipsas. Et sic si verbum diuinum dicendum est aliquo modo fore
practicum, oportet quod hoc sit inquantum est perfectio intellectus essentialis dei: & vt est toti trinitati
ratio dicendi essentialiter creaturas in producendo illas, vel in agendo aliquid aliud circa ipsas iam
productas, quarum inquantum huiusmodi verbum diuinum quoquo modo est ratio & similitudo, vt
in praecedentibus declaratum est. Sed praeter modum quo tres communiter dicunt verbo: quia verbum
est perfectio intellectus essentialis eorum: vt patet ibidem: pater specialiter dicit verbo quia ver-
bum ab ipso procedit, & filius specialiter dicit verbo quia ipse est verbum, & similiter idem verbum est
sapientia & ratio qua tres simul operanda disponunt, non solus pater per se, sed simul cum ipso fi-
lius & spiritus sanctus. Vt secundum hoc si aliquo modo verbum diuinum sit practicum, oportet quod
hoc sit aut inquantum est virtus siue potentia operis circa creaturas elicitiua: si tamen sit talis potenm Bb151v
tia, quod non puto: aut inquantum est sapientia operandorum dispositiua. Vtroque enim mo-
do dicitur aliquid potentia qua agens agit. Verbi gratia, Aedificator dicitur potens aedifica-
re: vt potentia elicitiua actus virtute naturali, quae primo est motiua membrorum, & secundo
per membra mota est motiua instrumentorum, & tertio per instrumenta est motiua materiae
domus, puta lignorum & lapidum: vt eis forma domus imprimatur. Dicitur autem aedifica-
tor potens aedificare: vt potentia dispositiua operandorum ipsa arte aedificatoria regulatiua mo-
tuum membrorum & instrumentorum in modo mouendi materiam. Primo quidem modo
clarum est quod verbum diuinum non est potentia operatiua: qua scilicet pater aut tota trini-
tas eliciat actum creandi siue producendi aut agendi aliquid circa creaturas: quoniam poten-
tia huiusmodi est id quo pater & filius & spiritus sanctus sunt vnum principium immedia-
tum creaturarum: quod non potest esse nisi aliquid essentiale, in quo vnum sunt tres personae
sub quadam indistinctione: quale non est verbum diuinum: quod non est nisi personale siue no
tionale: sed hoc est solum ipsa diuina essentia indistincta, & hoc vt est essentia simpliciter: non
autem vt est patris determinate, neque vt est filii determinate, neque vt est spiritus sancti deter-
minate: sed vt est communis & indifferens tribus, & vt in ipsa nullam omnino habet distin-
ctionem, propter quam dicuntur vnus creator, vt habitum est in praecedentibus. Si ergo ver-
bum diuinum sit iuxta secundum modum operandorum dispositiua potentia, oportet quod hoc
sit inquantum est sapientia siue ars qua operanda disponuntur. Sed cum duplex sit opus: vnum
quod operans omnino operatur in seipso, aliud vero quod operatur in alio & circa aliud extra
se: potentia qua quis operatur opus primum, est etiam quicunque habitus pure speculatiuus.
Hoc enim modo peritia syllogizandi potentia est qua quis potest expedite syllogizare: & vni-
uersaliter quilibet habitus cognitiuus potentia est qua quis potest considerare secundum illum
si velit. Et est ista potentia in tali operatione non practica sed pure speculatiua, siue fuerit ope-
rans in pure speculatiuis, siue fuerit operans in pure practicis: quia non considerat practica si-
ue operanda vt operanda, scilicet ad ipsorum executionem in opus, sed potius vt speculanda,
scilicet ad ipsorum notitiam inspiciendam: etiam licet sit consideratio circa modos operandi &
exequendi operabilia in opus: licet forte sit verius speculatiua vt est in pure speculatiuis, quam
vt est in pure practicis: maxime quo ad modos operandi & exequendi operabilia in opus: cir-
ca quos magis est practica, quia respicit particularia: quam vt est circa vniuersalia operandorum-
vt circa virtutis diuisionem & definitionem & caeterorum huiusmodi. Sicut etiam magis est
practica vt est circa particularia cognita per experientiam, quam circa cognita absque omni expe-
rientia vt iam dicetur, & magis patebit in prima quaestione articuli sequentis. Et clarum est
etiam quod hoc modo verbum diuinum non est practicum sed speculatiuum, inquantum scili-
cet deus trinitas ipso declaratiue seipsum & essentias creaturarum & operandorum circa ip-
sas speculatur absque omni ordine & respectu ad operis executionem: licet verius fortasse sit
speculatiuum vt ipso speculatur seipsum & essentias rerum secundum se: quam vt specunatur cir-
ca ipsas creaturas modos operandi & exequendi operabilia in opus. Absque omni enim or-
dine ad operis executionem non est aliquis habitus proprie practicus: quae quidem executio
pertinet ad operationem in aliud & circa aliud. Potentia enim qua quis operatur opus ali-
quod in aliquid vel circa aliquid extra se, est solummodo habitus practicus siue moralis, qui
est circa operabilia proprie loquendo, cuiusmodi sunt iustitia, fortitudo, temperantia: siue
intellectualis, & hoc siue sit tantum circa factibilia: vt est ars: siue indifferenter circa agibi-
lia & facti bilia, vt est prudentia. lustitia enim est potentia qua quis potest expedite iusta
agere, & sic de aliis. Et est ista potentia in tali operatione vt iustitia in operando iusta,
non speculatiua, sed pure practica, quia est circa executionem operandorum particula-
rium: & eo magis est practica quo magis est circa particularium operandorum executio-
nem cognitorum per experientiam operis: quam quo minus, aut quo est circa particularium ope-
randorum executionem cognitorum absque omni experientia. Licet enim habitus aut poten-
tia talis quanto magis descendit ad particularia, tanto magis accedit ad praxim, nullo tamen
modo intantum practica potest dici illa quae acquisita est absque omni operis experientia,
quantum illa quae est acquisita ex operis experientia. Quantumcunque enim habet quis ar-
tem citharizandi aut fabricandi ex doctrina absque experientia, per illam tamen citharizare aut
fabricare expedite non potest, quod tamen requiritur ad hoc quod potentia simpliciter & perfecte
practica dici possit. Simpliciter ergo nulla potentia talis simpliciter & perfecte potest dici practica Bb152r
nisi sit acquisita ex operum particularium executione & experientia: quam cum quis habet simpliciter
potens est operari secundum eam cum vult. & simpliciter practicum denominat habentem: vt carpentarium
a tali potentia siue arte carpentandi, aut fabrum a tali potentia siue arte fabrili. Propter quod dicit
Philosophus in. i. Ethico. quod citharizantes citharistae fimus, & fabricantes fabri, & sic de caeteris.
Vnde faber non potest proprie dici quis quantuncunque sciat artem fabrilem si tantum sciat eam ex so-
la doctrina absque experientia. Vlterius autem est aduertendum quod talis potentia per operis executionem
atque experientiam acquisita potest dupliciter considerari. Vno modo vt secundum ipsam intellectus in
formatus proponit voluntati modos operandi particulares possibiles & convenientes, atque impossi-
biles & inconvenientes, aut magis convenientes & minus convenientes per indifferentiam. Alio mo
do vt secundum ipsam vnum possibilium & conuenientium determinat voluntati, & illum praefert aliis, dicen
do sic esse operandum & non aliter tanquam modo conuenientiori. Primo modo non est adhuc potentia
proprie practica, quoniam non est per se principium operandi siue exequendi opus idoneum & sufficiens
& proximum. Sicut enim ab eo quod se habet vt principale operans per indifferentiam omnimodam ad plura
operabilia, nulla omnino procedit actio nisi sit suiipsius determinatiuum sicut est libera voluntas
sic illud quod se habet per indifferentiam ad plura operabilia vt ratio operandi, non est omnino ratio
eliciendi etiam dispositiue actum operandi aliquod illorum. Et propter idem nec intellectus, inquantum ta-
li potentia siue habitu perficitur, proprie practicus: sed potius speculatiuus dicendus est. Secundo autem
modo potentia proprie practica dicitur, quia est per se principium idoneum & sufficiens & proximum
operandi dispositiue, operantem scilicet si velit dirigendo in opus. Et propter idem intellectus inquam
tum perficitur tali potentia siue habitu, proprie practicus dicitur, secundum quod haec alibi clarius expo-
suimus, & inferius quaestione id est articuli sequentis adhuc exponemus. Si ergo verbum diuinum consi-
deretur vt potentia qua tota trinitas operatur extra se ipsas creaturas: vel aliquid circa illas: hoc so
lo modo habet rationem praxis siquam habet: & dicitur ars plena rationum viuentium, secundum quod
procedit prima obiectio. Sunt autem illae rationes ideales, non vt sunt absolute rationes cognoscen
di declaratiue operanda & operandi modos: sic enim (vt patet ex iam dictis) potius sunt rationes spe
culatiuae quam practicae: sed hoc vt sunt rationes dirigendi operantem in operis executione, & hoc quo
ad particularia operandorum, quia vt solum sunt rationes dirigendi circa vniuersalia operandorum
potius sunt speculatiuae quam practicae: vt patet ex dictis: & quanto magis descendunt ad particularium
cognitionem, tanto magis habent rationem praxis. Quia tamen huiusmodi rationes ideales non habentur in
verbo ex aliqua operis experientia: sed ex aeterna sapientia sine aliqua experientia (vt dictum est) ni
hil potest dici simpliciter practicum: idcirco verbum diuinum nullo modo potest propter huiusmodi ratio
nes operandorum dici practicum simpliciter, sicut neque ipsa diuina scientia essentialiter dicta, quan-
uis sit potentia qua trinitas potest operari creaturas, in esse producendo eas vel aliqua circa ipsas. &
hoc maxime ideo: quod licet verbum secundum dictas rationes disponit modos diuersos operandorum, & pro
ponit eos voluntati, nullum tamen eorum determinat illi. Ipsa enim diuina voluntas sola seipsam circa ope-
randa determinat, secundum quod alibi declarauimus. Et sic multo minus verbum diuinum habet rationem
praxis quam habitus particularium operandorum acquisitus ex doctrina absque experientia. Ille enim quodammodo
modos operandorum voluntati determinat. Et sic deus sua scientia & verbo simpliciter speculatiuis cogno
scit operanda sicut non operanda: & simiter de operandis disponit, licet inquantum huiusmodi quandam rationem
praxis habent.

6 ⁋ Ad cuius ampliorem intellectum aduertendum est quod aliquid dicitur practicum quia est cir
ca operanda & circa operandi modos, multipliciter. Vno modo propriissime & strictissime: quid scili-
cet est acquisitum circa particularia, & ex particularium experientia, & determinat secundum actum volun-
tati modum operandi. Propter hoc enim in talibus finis est non verum & cognitio: sed bonum & operatio.
& hoc tam ipsius cognoscentis quam ipsius habitus cognitiui. Alio autem modo dicitur aliquid practicum quia
est circa operanda & circa operandi modos coniter & large: quid scilicet est acquisitum circa particula
ria & ex experientia particularium: & determinat voluntati modum operandi non secundum actum: sed secundum habitum
tantum: in qualibus finis cognoscentis est verum & cognitio: finis vero notitiae est bonum & operatio. Ter
tio modo dicitur aliquid practicum quia est circa operanda & circa operandi modos communius & largius: quod scilicet est
acquisitum circa particularia absque experientia particularium: sed ex sola doctrina circa particularia indeter-
minata: quod modum operandi non est natum determinare nisi in vniversali. Quarto modo dicitur aliquid practicum
quia est circa operanda & circa operandi modos adhuc communius & largius: quod scilicet est acquisitum circa vniversalia ex so
la doctrina vniuersalium absque omni experientia particularium, & hoc maxime quando est circa quiditates eorum: quod
siliter non est natum determinare modum operandi nisi in vniversali. Quito modo dicitur aliquid practicum conmunissi-
me & largissime, quia improprie, quia est circa operanda & circa operandi modos: quod scilicet non est omni-
no acquisitum nec doctrina vniuersalium, nec experientia particularium: quod etiam nullo modo natum est Bb152v
determinare voluntati operandi modum: licet sit circa particularia signatorum operandorum. Sic enim
scientia dei simpliciter essentialis de operandis circa creaturas, & similiter verbum quod est notitia
declaratiua de eisdem, practica dicuntur, & non alio modo. Nascitur enim verbum circa operanda
ex operandorum notitia simplici, sicut circa speculanda ex notitia speculandorum simplici. Et propterea
quia scilicet notitia dei siue simplex siue declaratiua non est operis determinatiua respectu volun-
tatis diuinae vt alibi declarauimus: idcirco scientiae siue notitiae dei, siue fuerit simplex, siue fuerit
declaratiua, cuiusmodi est ipsum verbum diuinum: nullo modo est finis operatio siue bonum aliquod
extra ipsum quod consistit in creaturis: sed finis eius solummodo est verum, sicut cognitio habita de
illis, & hoc non solum ipsius notitiae: sed etiam ipsius cognoscentis. Qui quidem finis qui est notitia
non excludit bonum amoris quod est intra, quod est annexum notitiae: immo huiusmodi est finis intra
ipsius notitiae diuinae circa quodcumque fuerit. Omnis enim notitia in amore vt in suo fine intra persi
citur: simplex scilicet notitia quae est coniter in patre & filio & spiritu sancto, perficitur in amore
essentiali simplici qui est ei essentialiter annexus in eisdem: & notitia declaratiua quae proprie verbum est
in amore inflammatiuo, qui proprie est spiritus sanctus: vt infra videbitur. In quo etiam mediante noti-
tia declaratiua perficitur amor simpliciter, sicut & notitia simpliciter mediante amore simpliciter
perficitur in notitia declaratiua. Sed perficitur notitia simplex in notitia declaratiua, & amor sim
plex in amore inflammatiuo, tanquam in eo quod est quasi sui generis: sed notitia simplex perficitur in amo-
re simplici, & notitia declaratiua in amore inflammatiuo, tanquam in eo quod est quasi non sui ge-
neris. In quo quidem amore inflammatiuo est quasi finis intra & complementum totius trinitatis: vt
secundum hoc finis scientiae dei simplicis aut declaratiuae nullo modo potest esse opus aliquod extra,
aut bonum: quemadmodum illud est finis potentiae aut habitus practici: sicut neque est finis amoris sim
plicis, aut inflammatiui: sed potius ipsa dei scientia simplex & declaratiua, similiter amor simplex
& inflammatiuus, sicut sunt principium omnis eius quod operatur deus trinitas circa creatu-
ras, sic sunt illorum etiam finis. Omnia enim propter semetipsum operatus est domins: vt dicitur in Eccle
siastico: sed finis scientiae dei quasi extra est amor. secundum iam dictum modum: in eo scilicet quod amor
est quasi alterius generis quam sit scientia, ex eo quod scientia est ex parte intellectus, amor vero ex par
te voluntatis. vt secundum hoc proprie scientia dei simplex aut declaratiua quae verbum est, nullo mo
do potest dici practica: sed solummodo improprie vt dictum est: & hoc praeter alias dictas causas secundum
quod dictum est, quia finis eius nullo modo bonum siue opus aut operatio extra est. Potest tamen dici pro
prie scientia dei affectiua & verbum affectiuum, inquantum secundum dictum modum scientiae dei finis amor est.

7 ⁋ Per iam dicta patet quid dicendum est ad argumenta. Quod enim assumitur in pri
mo quod verbum est ars &c. Patet quod hoc non dicitur nisi quatenus respicit operanda & modos ope
rationum extra. Respectu quorum non dicitur practicum nisi communissime & improprie, & simili-
ter communissime & improprie attribuitur ei nomen artis. Proprie autem ei attribuitur nomen sa-
pientiae: quae vt proprie accipitur, distinguitur contra artem proprie acceptam: vt patetex principio
vi. Ethic.

8 ⁋ Quod arguitur secundo, quod verbum diuinum est principium operandi &c. Dicendum quod verum est dispo
nendo tantum: non autem opus determinando aut opus sibi finem statuendo: sine quo nihil proprie dicitur
practicum: licet communiter & improprie practicum potest dici: vt similiter patet ex dictis.

9 ⁋ Et se-
cundum hoc tertium, quod erat ad oppositum, concedendum est.