Quaestio 5

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-fe40362

Sources:

Bb: Badius1520b

B147v

1
Irca Quintum arguitur quod verbum ex eo quod est verbum, habet respectum ad
solum patrem dicentem verbum, Primo sic. Quod habet respectum ad aliud di
citur ad illud. verbum diuinum secundum quod verbum, non dicitur nisi ad solum di
centem. Non enim dicitur verbum nisi dicentis verbum, non dicitur autem
verbum eius quod dicitur verbo: tunc enim diceretur verbum creaturae, quia creatura
verbo diuino dicitur. Illud autem negat Anselmus.

2 ⁋ Quod etiam arguitur per rationem:
quia etsi creatura nihil esset omnino, sicut nihil aliquando fuit: tamen esset verbum in diui
nis: & tunc nullum omnino importaret respectum ad creaturam, quia non est in vno sine respectu sibi respondem
te in alio: quare neque modo. Si enim verbum inquantum verbum importaret talem respectum, non posset esse
verbum quiando eum importaret: & sic etiam non posset esse verbum nisi simul essent & creaturae.

3 ⁋ Praeterea
respectus quo verbum est verbum, realis est: & ordinem essentialem & naturalem ponit verbi ad id quid
respicit. ad creaturam autem non habet deus respectum realem aut ordinem essentialem aut
naturalem, vt habet declarari inferius loquendo de deo in ordine & comparatione ad creatu-
ras. ergo &c.

4 ⁋ Praeterea simul sunt natura relatiua, non sic verbum diuinum & creatura. ergo &c.

5 ⁋ Praeterea spiritus sanctus quia ad nos refertur, noster dicitur. v. de trinitate ca. x. Quod datum
est, & ad eum qui dedit refertur, & ad eos quibus dedit: itaque spiritus sanctus non tantum patris &
filii qui dederunt: sed & noster dicitur qui accepimus. Verbum autem dei non dicitur nostrum:
quia verbum dicitur filius patris & non noster: & eo verbum quo filius. ergo &c.

6 ⁋ Praeterea ema
nationes diuinae natura praecedunt omne quod est in creatura. sed quod habet respectum ad aliquod inquantum
huiusmodi, simul est cum eo. ergo &c.

7 ⁋ Item verbum inquantum verbum est, verbum est secundum proprietatem con
stitutiuam verbi: quia reduplicatio est eius quod est formale & completiuum in re, proprietate constituti
ua verbi a solo patre distinguitur: & ea ad illum solum refertur a quo per eam distinguitur. ergo &c.

8 ⁋ Item
vii. de triniitate. cap. ii. dicit Augustinus. Eo filius quo verbum: & eo verbum quo filius. Sed filius eo quo
filius siue inquantum filius non habet respectum nisi ad patrem. ergo &c.

9 ⁋ Item ibidem. Accipiamus cum dicitur
filius, ac si dicatur nata sapientia: & in eo quod nata, & verbum & imago & filius intelligatur. Quod
ergo convenit verbo eo quod verbum, conuenit ei eo quod natum. sed eo quod natum non habet respectum nisi ad
illum a quo nascitur: quia. v. de trinitate ca. xiiii. dicitur. Quod de patre natum est ad solum patrem refertur.
ergo &c.

10 ⁋ Contra. Primo sic. lxxxiii. quod q. lxiii. exponens illud, In principio erat verbum. dicit Au
gustinus. Quod graece logos dicitur, latinae & verbum & rationem significat. Sed hoc loco melius
rationem interpretatur: vt significetur non solum ad patrem respectus: sed etiam ad illa quae per verbum
facta sunt. Ratio autem etsi idem per illam fiat, recte ratio dicitur.

11 ⁋ Secundo sic. sicut se habet donum ad spi
ritum sanctum: ita verbum ad filium. Est enim donum, proprium spiritus sancti sicut & verbum filii, xv. de trini-
tate ca. xvii. Non dicitur verbum nisi filius: nec donum dei nisi spiritus sanctus. Sed donum refertur non
solum ad dantes, sed etiam ad recipientes. v. de trinitate cap. xiiii. vt dictum est. ergo & ver-
in bum non solum ad dicentes refertur, sed etiam ad eos qui verbo dicuntur.

12 ⁋ Tertio sic. super
illud Psal. Semel loquutus est deus. Glossa. Verbum aeternaliter genuit: in quo omnia dispo
suit. Genuit autem verbum inquantum verbum: quia secundum perfectam & formalem rationem verbi. Bb148r
ergo verbo inquantum verbum omnia disposuit. sed dispositio dicit respectum ad ea quae dispo-
nuntur. ergo &c.

13 ⁋ Quarto sic. nihil dicitur aliquo nisi illud quo dicitur habeat respectum ad illud.
omnia dicuntur verbo inquantum est verbum: quia nihil potest dici nisi verbo. ergo &c.

14
⁋ Dicendum: quod notitia huius, an scilicet filius ex eo quod est verbum: habet respectum
ad solum patrem, dependet de notitia illius: an scilicet verbum ex eo quod est verbum, siue inquam
tum est verbum, habet respectum ad solum patrem. De hoc ergo considerandum. Et est dicen-
dum ad hoc, quod verbum ad nihil habet respectum nisi mediante actu dicendi. Non enim est
verbum nisi quia ipsum dicitur, vel quia eo aliquid dicitur. Et secundum hoc mediante actu dicendi
potest aliquid respicere dupliciter. Vno modo vt est ipsum dictum & terminus actus dicendi
notionalis. Alio modo vt est ratio actus dicendi essentialis. Primo modo respicit solum dicen-
tem notionaliter: vt scilicet a quo habet esse: quod etiam & per verbum est. & hoc respectu realis
originis constitutiuo personae verbi. Et ideo hoc modo loquendo de verbo, verbum ex eo quod est
verbum ad solum patrem dicentem verbum habet respectum. Secundo autem modo verbum
respicit solum ipsum dictum essentialiter: vt quo dictum est manifestatum & declaratum secundum
modum supra determinatum in quaestione de dicere essentiali. Et hoc modo loquendo de ver-
bo, verbum ex eo quod est verbum, ad omne dictum verbo habet respectum: de quo nulla est du-
bitatio stando in respectu simpliciter circa verbum simpliciter. Est enim ipsum verbum per
aliquam conformitatem ad dicta se habens, inquantum scilicet est declaratiuum & manifesta-
tiuum eorum quae verbo dicuntur. Quae quidem conformitas sine respectu non est: sed vnde &
quomodo conueniat verbo iste respectus, & quis sit: de hoc etiam est dubitatio: an scilicet con-
ueniat ei ratione sui proprii: & sic inquantum verbum: an ratione sibi appropriati: & sic non
inquantum verbum. Et putant aliqui quod conueniat ei ratione sibi appropriati. Dicunt enim quod
ipsa essentia diuina inquantum habet rationem veri, est ratio cognoscendi omne verum. Essen
tia autem diuina licet secundum rationem veri communis est tribus personis: quia tamen veritas per
se respicit intellectum & notitiam eius in qua lucet: & est manifestatiua sui & aliorum: solum
autem verbum in diuinis notitia est manifestatiua & declaratiua, vt saepius expositum est supra:
idcirco appropriatur verbo: & ratione eius (vt dicunt) verbum habet respectum ad manifestata
& declarata verbo: sed diuersimode secundum diuersitatem eorum quae verbo manifestantur. Ea
enim quae sunt infra diuinam essentiam (vt dicunt) manifestantur siue dicuntur verbo vt ipsa
diuina essentia est ei appropriata sub ratione veri simpliciter. Et ideo (vt dicunt) per huiusmo
di rationem habet respectum ad illa. Quae vero sunt extra diuinam essentiam, manifestantur ver
bo vt ipsa diuina essentia sub ratione veri est eis rationes ideales diuersae, secundum quas ipsa est ra
tio cognoscendi & manifestandi ipsas creaturas: & per respectus idealium rationum sic in verbo exi
stentium appropriate verbum habet respectum ad creaturas secundum rationem: quemadmodum & ipsae
rationes ideales sunt respectus secundum rationem ad creaturas: secundum quod nuper exposuimus in. ix.
Quolibet nostro in quaestione. iiii. de ideis. Istud non potest stare: quoniam verbum respectum de quo lo
quimur non habet ad manifestata per ipsum vt manifestata sunt quocumque modo, scilicet simplici
notitia: & vt ipsa essentia secundum quod est veritas, est ratio manifestandi: sed solummodo vt manife-
stata sunt notitia declaratiua: & vt ipsum verbum est ratio manifestandi declaratiue. Nunc autem ratio
dicendi & manifestandi aliqua hoc modo, non potest esse verbum ratione veri appropriati sibi: quia tunc
ipsum verum siue diuina essentia sub ratione veri, potius esset ratio dicendi & sic manifestandi
dicendo, quam ipsum verbum inquantum ei appropriatur, quoniam quandocumque aliquod convenit alicui per sibi appropria
tum, aeque aut magis proprie convenit ipsi appropriato: vt si dicatur: Pater disponit de opeandis ver
bo quia ei appropriatur sapientia: aeque proprie dicitur: Pater disponit de opeandis sapientia. Nunc autem
diuina essentia per se, siue sub ratione veri simpliciter siue secundum rationes ideales: non est ratio dicen-
di neque manifestandi aliquod dicendo. Non enim proprie dicitur: Pater dicit aliquid essentia siue veritate si
ue idea. Similiter enim & aliae personae diuinae in quibus sunt essentia diuina, & ideae, essent ratio-
nes dicendi: licet non appropriatae: vt conpetenter diceretur: Pater dicit spiritu sancto: quod falsum est:
quia idea aut essentia aut spiritus sanctus nullo modo dicuntur verbum: & quicquid dicitur non nisi verbo di
citur, vt habitum est supra in quaestione de dicere essentiali. Non ergo est verum quod verbum est ratio mani
festandi ea quae dicuntur verbo ratione essentialis alicuius vt diuinae essentiae sub ratione veri aut
idealis rationis. Cum ergo respectum habet verbum ad dicta & manifestata verbo: eo quod sunt manife
stata per ipsum in dicendo: manifestum est quod respectus iste non convenit ei ratione alicuius sibi appropriati:
imo quia verbum non est ratio dicendi aliqua & manifestandi ea nisi quia est verbum, respectus igitur
iste non conuenit ei nisi inquantum verbum est: & sic ex eo quod verbum est, respectum habet ad omnia Bb148v
dicta verbo: quae sunt non pater tantum: sed quaecunque alia a deo cognoscuntur. Omnia enim a deo
ipso verbo personali dicuntur: quia sic dicuntur verbo, vt solo verbo personali dicuntur. & hoc non
ratione communis & essentialis, sed ratione proprii & personalis tantum. Cuiuscumque enim actionis in
diuinis ratio est verbum secundum quod est verbum, eius non est ratio aliquod essentiale existens in di-
uinis, nec aliquid ex caeteris ratione essentialis est illius ratio: sicut & econverso cuiuscumque actio
nis in diuinis ratio est aliquod essentiale, ratio illius non potest esse verbum. Quia enim bene di
citur, Pater sapit aut intelligit sapientia, non bene dicitur, sapit aut intelligit verbo: secundum Augustinum
vii. de trinitate. Vnde et si aliquando actionis eiusdem ratio est essentiale aliquod & verbum: quen-
admodum dicimus quod deus creat sua sapientia: & quod creat verbo suo: hoc non est eodem modo
neque secundum eandem rationem. Pater enim creat sua sapientia vt notitia & arte simpliciter: creat
autem verbo vt notitia & arte declaratiua.

15 ⁋ Sic ergo dico quod respectus verbi ad ea quae dicuntur
verbo inquantum huiusmodi, non conuenit verbo ratione sibi appropriati, sed ratione sui pro
prii. Quod contingit & bene & male intelligi. Cum enim proprium sit hoc quod vni soli convenit ita
quod non alteri: vt in diuinis dicatur proprium quod conuenit vni personae ita quod nulli alteri: quemad
modum in creaturis hoc dicitur proprium quod sic conuenit vni speciei quod non alteri: Est enim sin
gula persona in diuinis quasi vnicum singulare in ratione personalitatis suae quasi in ratione vnius
speciei: Sicut ergo vni soli personae in diuinis potest aliquid conuenire ita quod non alii dupliciter:
et sic esse, proprium vni personae dupliciter: sic dupliciter potest alicui conuenire respectus ali-
quis ratione sui proprii. Vno enim modo aliquid in diuinis conuenit vni soli personae ita quod non
alii principaliter: scilicet quia est id quo vna persona distinguitur ab alia. Alio vero modo conue
nit illi consequenter, scilicet quia consequitur ex illo principali in illa persona cuius est. Primo mo
do conuenit personae diuinae vt proprium ei, proprietas ad originem pertinens: vt qua principaliter ori-
ginat alteram, vel qua principaliter originatur ab altera. Et isto modo, scilicet principaliter ra-
tione, proprii, vni diuinarum personarum solummodo conuenit respectus ad alteram: immo tale pro
prium est ipse respectus: cuiusmodi sunt generatiuum in patre: & genitum esse in filio. Secundo
autem modo conuenit personae diuinae vt proprium ei proprietas non pertinens ad originem, vt qua
principaliter originat alteram: vel qua ab altera originatur: sed consequens in persona ex ipso
modo originandi: & ita ratione illius proprii in eo quod dicto modo pertinet ad originem: quemad
modum imago (vt dictum est in praecedente quaestione) proprium est filio. Et isto modo scilicet con
sequenter ratione, proprii, in diuinis non solum vna persona habet respectum ad alteram quam ori-
ginat vel a qua originatur: sed etiam ad quaecumque alia vt est ad alia. Huiusmodi respectus est secundum
rationem solum in diuinis: qualis est iste quem quaerimus: quem sic verbum habet ad ea quae
dicuntur verbo. Et sic ratione, proprii consequenter non principaliter conuenit verbo respectus
ad ea quae dicuntur verbo.

16 ⁋ Quod vt melius intelligatur: sciendum quod secundum Augustinum. vii. de
trinitate: Verbum siue filius in diuinis non est nisi notitia siue sapientia genita siue dicta: vt per
notitiam intelligamus quod absolutum est & essentiale in verbo: per genitum vero respectum originalem
constitutiuum personae verbi. Quae quidem notitia licet secundum quod est notitia simpliciter, est essentiale
& comnmune, & non proprium: inquantum tamen est genita siue dicta, non solum est praecise notitia:
sed etiam est notitia declaratiua siue manifestatiua notitiae, scilicet eius de quo est. Quod convenit ei
ex eo quod est notitia de notitia: & ita ratione sui proprii originalis & modi emanandi. Et est notitia de
claratiua essentiale quod contractum ad personale siue ad personam, cui ratione qua declaratiua siue mani
festatiua est, annexus est respectus quidam ad id cuius est declaratiuum: inquantum scilicet est
declaratiuum ipsius. Quare cum ratione, proprii originalis habet quod sit notitia declaratiua, cui ne-
cessario est annexus respectus ad id cuius est declaratiuum: ratione ergo proprii originalis
ipsius verbi praeter respectum quem habet ipsum verbum ad dicentem vt habet esse ab ipso: habet
etiam respectum alium consequentem ad id quod declaratur verbo, vt habet esse declaratiuum & ma
nifestatiuum illius. Et quia manifestatio per verbum consequens est ad esse ipsius: idcirco ille respe-
ctus consequens dicitur respectu illius qui dicitur originalis: & est vterque proprius verbo. Sed ille
qui est originalis, solus est constitutiuus personae verbi: & ipso refertur verbum ad solum dicentem
verbum inquantum est dicens. Ille vero qui est consequens non est constitutiuus personae verbi:
sed consequens & quasi adiunctus personae in sua constitutione a proprietate originali consti-
tuente personam, & a modo emanandi eius, quo scilicet notitia quae simpliciter notitia est in no-
tionaliter dicente, habet esse declaratiua notitia in notionaliter dicto. Tali autem respectu pri
mo & principaliter refertur verbum ad dicentem non inquantum dicens est ipsum verbum actu
dicendi notionali: sed inquantum dictus siue declaratus est siue manifestatus ipso verbo, & actu Bb149r
dicendi essentiali quo pater dicens verbum notionaliter: ipso verbo sic dicto dicit seipsum essentiali
ter. Ipso enim actu dicendi notionali dicens verbum producendo ipsum, simul verbo dicto notionali-
ter dicit seipsum actu dicendi essentiali manifestando seipsum sibiipsi. Et licet dicto respectu conse-
quente verbum primo & principaliter ipsum verbum refertur ad dicentem vt ad manifestatum sibi
ipso suo verbo: vlterius tamen eodem respectu refertur ad diuinam essentiam & quaecumque sunt essen
tialia in eo, & ad alias personas diuinas, & etiam ad omnes creaturas, & quaecunque sunt cognoscibi-
lia in eis: vt etiam manifestata sunt ipsi dicenti verbum. Pater enim notionaliter dicens ipsum verbum-
etiam essentialiter dicit omnia alia ipso verbo: vt quo & in quo cognoscit notitia declaratiua & mani-
festatiua quaecumque cognoscit sua essentia & in sua essentia notitia simplici. Et licet sic primo illo respe
ctu verbum respicit omnia praedicta inquantum sunt dicta & declarata ipsi patri verbo suo quod a se dicitur
notionaliter, & quo dicit se & omnem alium & omnia alia essentialiter: consequenter tamen illo eodem
respectu verbum respicit omnia praedicta inquantum declarata sunt omni videnti verbum ipso verbo
patris, quod ab illo solo dicitur notionaliter, & quo omnis intellectus siue creatus siue increatus di
cit essentialiter se & omnem alium & omnia alia, secundum quod supra determinatum est in quaestione de
dicere essentiali.

17 ⁋ Sic ergo breuiter dico ad quaestionem, quod verbum inquantum verbum, siue ex eo quod est
verbum, siue quocumque alio modo reduplicetur, si intelligatur reduplicatio fieri ratione solius respe-
ctus originalis, sic respectum habet ad ipsum patrem vt dicentem notionaliter ipsum verbum. Si vero in-
telligatur reduplicatio fieri ratione respectus consequentis, licet ad solum patrem vt ad dictum actu
dicendi essentialiter sibiipsi ipso verbo primo & principaliter: vlterius tamen secundo habet respe-
ctum ad omnem alium, & ad omnia alia vt dicta & manifestata sunt soli patri verbo suo a se dicto no
tionaliter. Et vlterius tertio habet respectum ad quodcumque manifestatum eodem verbo intellectui cu-
iuslibet alterius. Et quia non potest aliquod habere respectum ad aliqua: quin viceuersa illa cointelligantur
habere respectum ad illud: idcirco etiam omnia dicta verba inquantum dicta habent respectum ad verbum. Sed
ipsum verbum suum respectum habet ex se & ex suo proprio originali, & vt suum,proprium consequens ad proprium
originale secundum praedicta, & ita non quia aliud habet respectum ad ipsum. Caetera vero quaecumque dicta sunt ver-
bo, inquantum dicta respectum habent ad verbum, quia verbum habet respectum ad illa: quemadmodum secundum ratio-
nem mensurationis scibile habet respectum ad scientiam: quia scientia habet respectum ad scibile: praeter hoc quod re
latio inter scibile & scientiam ex parte scibilis est secundum rationem, ex parte vero scientiae est secundum rem.
Verbum vero ad dicta verbo, & econverso dicta verbo ad verbum, ambo habent relationem mutuo
secundum rationem tantum. Cum enim pater verbo dicit spiritum sanctum, spiritus sanctus ex hoc nullam re-
lationem realem habet ad verbum, quare nec eadem ratione aliquid aliorum in eo quod dicitur verbo ad
ipsum verbum: nec econuerso verbum ad aliquod illorum: sed rationis tantum. Inter dicentem quidem ver-
bo & ipsum verbum similiter est respectus talis qualis est inter scientiam & scientem inquantum est
sciens. Sciens enim quia habet esse sciens scientia vt ipsa est forma intellectus eius, ideo ipse ad
scientiam refertur: sed relatione secundum rationem tantum, & econuerso scientia quia nullo modo habet
esse a sciente sed a scito. Aliter enim idem diceretur bis, & esset causa & causatum eiusdem: vt dicitur. v.
metaph. Ideo non refertur ad scientem nisi secundum rationem tantum: quia scilicet sciens refertur ad ipsam. Et
sic dicens essentialiter verbo: quia instituitur per verbum vt sit dicens: non autem instituit verbum inquantum
huiusmodi: ideo dicens inquantum dicens refertur secundum rationem ad verbum: non autem verbum ad di
centem, nisi quia dicens refertur ad ipsum. Et patet ex hoc differens respectus inter verbum & dictum
verbo: & inter scientiam & scitum. Scientia enim in creaturis quia instituitur per scitum, ex se ha-
bet relationem dupliciter secundum rem ad scitum: quia vt instituta ab illo, & vt mensuratum ab eodem:
& econuerso scitum inquantum est institutiuum scientiae habet ex se relationem realem ad scien-
tiam penes secundum modum relationis. Inquantum vero est mensura scientiae, habet relationem ad illam
secundum rationem: quia scientia refertur ad scitum penes tertium modum relationis. Verbum autem quia
non instituitur per dictum, nec mensuratur ab ipso, ideo nullam habent inter se relationem secundum
rem: sed solum secundum rationem praedicto modo. De isto autem respectu consequenti existente in ver-
bo est aduertendum quod ad ea quae sunt in deo secundum diuinam essentiam: habet ipsum verbum huiusmo-
di respectum secundum actum dicendi cognitiuum solum. Ad creaturas autem & secundum actum dicendi
cognitiuum: & secundum actum dicendi factiuum. Est igitur praedictus respectus in verbo ab aeterno
secundum actum dicendi cognitiuum ad omnia quae sunt in deo, & quae pertinent ad creaturas, & hoc
quo ad earum essentias, & quo ad earum existentias. secundum singulas differentias temporum vt sunt in di-
uina notitia. Essentias enim rerum quas deus cognoscit & quo ad ipsarum essentias, & quo ad earum
existentias & omnes modos existendi, & hoc simplici notitia per rationes ideales earum secundum mo-
dum declaratum in ix. Quolibet in quaestione de ideis, ipse cognoscit verbo, & per verbum, & hoc notitia Bb149v
declaratiua. Secundum actum vero dicendi factiuum, de quo in Psal. Dixit & facta sunt: idem respe-
ctus est in verbo ad existentias creaturarum secundum habitum ab aeterno, licet secundum actum ex tempore tantum
luxta illud Anselmi mond. xxxiiii. Quemadmodum opus quod sit secundum aliquam artem, non solum quando sit.
verum & antequam fiat, & postquam dissoluitur, semper est in ipsa arte &c. Et sic patet quod praeter modos relatio-
nis dei ad creaturas secundum rationem, quibus ab aeterno refertur ad creaturas, non quia creaturae referuntur
ad ipsum, expositos in dicta quaestione de ideis: est iste modus relationis secundum dictum respectum dei
ad creaturas ab aeterno secundum rationem, non quia creaturae referuntur ad ipsum, sed ex seipso potius.
Cum ergo quaeritur vtrum verbum inquantum verbum habet respectum ad solum patrem dicentem: Di-
cendum quod si intelligatur reduplicari verbum ratione respectus originalis qui convenit ei quasi iuxta
primum modum dicendi per se, sic (vt dictum est) verbum inquantum verbum habet respectum ad solum
patrem. Si vero intelligatur reduplicari ratione respectus consequentis qui convenit ei quasi iuxta
secundum modum dicendi per se, sic verbum inquantum verbum non solum ad patrem habet relationem:
sed etiam ad omnia essentialiter dicta verbo, vt dictum est.

18 ⁋ Ad primum ergo quod verbum inquantum verbum habet respectum ad solum patrem di
centem verbum, quia ad solum illum dicitur: Dicendum secundum iam dicta, quod respectu principali & reali
qui in verbo pertinet ad originem, non dicitur verbum nisi ad solum dicentem, & hoc inquantum dicens:
quia illius solius est similitudo, imago, & figura, siue character: a quo solo quasi formatur & impri
mitur. & ideo secundum hoc ipsius solius est verbum, & non spiritus sancti, nec creaturae: quamuis ptr illo verbo
dicat spiritum sanctum & creaturam. Et secundum hoc dicit Anselmus Mon. xxxiii. Verbum quo pater dicit se
non inconvenienter sicut similitudo, ita & imago, & figura, & character eius dici potest. Verbum
autem quo creaturam dicit, nequaquam similiter est verbum creaturae: quia non est eius similitudo. & per
eundem modum nec est verbum spiritus sancti. Respectu vero consequenti non principali, quo secundum ra-
tionem tantum, dicitur verbum ad omnia quae dicuntur verbo, & hoc non secundum habitudinem imaginis
aut similitudinis ad id cuius est similitudo aut imago: sed secundum habitudinem declaratiui adid
cuius est declaratiuum, etiam si in veritate sit eius similitudo & imago. Vnde si pater dicit se verbo-
hoc non est per se, eo quod verbum imago eius est & similitudo: sed eo solo quod est notitia declarati-
ua. Quantuncumque enim aliquid est similitudo aut imago alicuius, non illo dicitur nisi cum hoc sit noti
tia eius declaratiua. Non enim dicitur illo ille cuius est. ex hoc enim quod aliquid, est sola imago. Vnde pa
ter non dicit se filio inquantum filius est, licet inquantum est filius sit imago: sed solum dicit se ver-
bo inquantum verbum est: quia ratione illius quod verbum addit super rationem filii. Vnde quod dicit Anselmu
mus mondo. xxxi. Dia huiusmodi verba quibus quaslibet res mente dicimus, similitudines & ima-
gines sunt rerum quarum verba sunt: Verum est: non tamen eo quod imagines res dicuntur eis: sed eo quod sunt
earum declaratiua notitia. Vnde & cum alia a patre dicantur verbo patris vt creaturae, non dicuntur ex
hoc illo verbo quod verbum habet imitabilitates in se ad creaturas, & creaturae ipsum imitantur
quoquo modo: sed quia est notitia declaratiua illorum secundum praedicta. Et secundum huiusmodi
habitudinem dicitur verbum eorum quorum non est imago aut similitudo: quod non contingit de
quolibet alio verbo vt dictum est iam secundum Anselmum. Ex quo soluta est quaestio quam quaerit Ansels
mus cap. xxxii. Quomodo simplex veritas potest esse verbum eorum, quorum non est similitudo: &
omne verbum quo aliqua res sic mente dicitur similitudo sit rei eiusdem:

19 ⁋ Ad secundum quod arguitur
specialiter: quod verbum non habet respectum ad creaturas: quia verbum esset etsi non esset creatura
&c. hanc dubitationem mouet Anselmus de creatura quo ad eius existentiam, cum dicit praedi-
cto cap. Denique si nunquam creatura esset, nullum eius esset verbum: Quid ergo: An concludendum: si nullo
modo esset creatura, nunquam esset verbum illud: Immo esset, vt probat continue. secundum quod patere po-
test inspicienti. Et concludit in fine. Siue igitur ille cogitetur nulla alia existente essentia, siue aliis
existentibus, necesse est verbum illius coaeternum illi esse cum illo. Et est dicendum secundum praedicta: quod si
nulla creata essentia esset, non esset verbum earum factiuum: esset tamen verbum earum cognitiuum. di
cente Ansemmo. c. xxxiiii. Quomodo tam differentes res (scilicet creans & creata essentia) dici possunt
vno verbo: praesertim cum verbum ipsum sit dicenti coaeternum: creatura autem non sit illi coaeterna: Eor
san quia ipse est summa sapientia & summa ratio in qua sunt omnia quae facta sunt. scilicet ab aeter
no in sua notitia, secundum quod subdit. Nam & antequam fierent & postquam facta sunt & cum corrumpun
tur siue aliquo modo variantur, semper in ipso sunt, non quod sunt in seipsis, scilicet extra notitiam
per actualem existentiam: sed quod est idem ipse. Etenim in seipsis sunt essentiae mutabiles secundum immuta-
bilem rationem creata. In ipso vero sunt ipsa prima essentia: & non solum secundum quod est idem ipse: sed se
cundum quod sunt ipsa immutabiliter in eius notitia vt obiecta cognita, secundum quod expositum est Bb150r
in ix. Quolibet in quaestione de ideis. & sic vt sunt essentiae cognitae in eius notitia habent respectum rmndem
tem respectui verbi ad ipsa.

20 ⁋ Sed fortificando argumentum arguamus sic. id quid pertinet ad diuinam essentiam
prius est omni eo quod pertinet ad essentiam creaturae etiam consideratae secundum se vt est essentia absque
omni existentia, quia essentia creaturae id quod est ad se, a deo est secundum rationem formae exemplaris: vt
dictum est in dicta quaestione. Prius ergo verbum habet esse a patre in eius intellectu formatum vt
patris est intellectus, quam esse creaturae sit id quid est a deo secundum rationem formae exemplaris. Et si sic,
tunc dicamus iuxta dictum Anselmi. Denique si non esset creatura aliquid per essentiam in diuina
cognitione, nullum esset verbum in deo: Immo esset, vt convincitur ex verbis Anselmi ibidem. Vnde
luxta illud quod dicit cap. xxxiii. si nihil vnquam aliud esset, neque scilicet per essentiam in diuina cogni-
tione, neque per existentiam extra nisi summus ille spiritus: ratio tamen cogit verbum illud quo se dicit
ex necessitate esse. Sic igitur ille cogitetur siue nulla alia existente essentia non tam exterius quam inte-
rius in diuina cognitione, siue aliis existentibus. Et siue sic, siue sic, necesse est verbum illius coaeter-
num illi, in rerum natura esse cum illo: & sic inquantum verbum, nullum omnino respectum habet ad
creaturas vt videtur: quia non potest esse respectus ad illas nisi sint aliquid saltem per essentiam: quen-
admodum ad pure non existens quod non est factibile, non habet verbum respectum, nec ipse deus per ali
quam ideam. Et est dicendum quod bene verum est quod essentiae creaturarum immutabiliter vt obiecta &
cognita quaedam ab aeterno, habent esse in diuina cognitione id quod sunt ad se. Bene etiam verum est
quod id quod sunt per essentiam aliquid ad se, non habent nisi a deo secundum rationem causae formalis exem-
plaris: vt dictum est: quod similiter id quid sunt per existentiam aliquid non habent nisi per diuinam operatio-
nem secundum rationem causae efficientis: & similiter quod vtroque esse naturaliter prior est ipsa diuina es-
sentia & quaecumque infra illam sunt. Omnes enim diuini respectus personales adintra naturaliter ter
minati sunt inter personas prius quam considerari possit aliquis respectus eius essentialis communis to
ti trinitati ad extra: etiam licet simul per totam durationem aeternitatis deus nunquam erat deus, quin omnium
creaturarum essentias in notitia sua haberet vt obiecta cognita. Hoc enim est de sua perfectione qua
deus est, quod resplendent in sua notitia alia a se. Vnde & Philosophis non distinguentes inter rerum essentias & exi-
stentias, posuerunt quod de perfectione dei esset creaturas mundi secum existere, & hoc secundum Auicennam
ab ipso principiatiue: vt ipse deus natura non duratione intelligatur praecessisse creaturam. Et sic
deus natura praecedit rerum essentias in sua notitia, licet non duratione. Idcirco enim dicitur quod domins
regnauit in aeternum & vltra. Vltra dico, inquantum natura prior est deus existentiis rerum in sua
notitia. In aeternum, inquantum in regno notitiae suae aeternaliter essentias creaturarum intuitus
est, & non solum essentias: sed etiam omnes mutationes & mutationum modos quos habuerunt, & iam
habiturae sunt in aeternum. dicente Augustino. xii. de triniitate. cap. penul. Ad sermonem sapientiae pertinent
ea quae nec fuerunt nec futura sunt, sed sunt. Quomodo autem sunt & vbi, subdit continue. Sed
ppter aeternitatem in qua sunt, & fuisse, & esse, & futura esse dicuntur sine vlla mutatione temporum.
Non enim sic fuerunt vt esse definerent: aut sic futura sunt quasi nunc non sint: sed idipsum esse sem
per habuerunt, semper habitura sunt. Manent autem non tanquam in spatiis locorum fixa velut corpora:
sed in natura incorporali. Et infra. Non solum autem rerum sensibilium in locis positarum sine spatiis lo-
calibus manent intelligibiles & incorporales rationes: verunetiam motionum & temporum transeun-
tium sine temporali transitu stant etiam vtique ipsae intelligibiles non sensibiles. Quia si rationes illae
ab aliquibus intelligantur ipsae ideales rationes, tunc proculdubio ideae non sunt nisi respectus essen-
tiales ad ipsas creaturas: non quo ad ipsarum existentias: sed solummodo quo ad ipsarum essentias. Si
considerentur essentiae creaturarum, & ipsae creaturae nihil esse omnino, vt non sit ad quid sint illi respe-
ctus: ergo nec erunt illi respectus. Et sic non esset omnino ponere huiusmodi respectus siue ideas in deo
quemadmodum si verbum diuinum non haberet alium respectum, scilicet adintra, quam illum quem habet adextra
scilicet ad creaturas, amotis creaturis omnino non erit verbum natura praecedens essentiam creaturarum.
Si ergo ponantur ideae in deo, necesse est ponere creaturas esse per essentiam aliquid in eius notitia
& aeque aeternaliter vt ideae ponuntur esse in ipso. vt quicumque neget essentias esse aliquid etiam in
diuina cognitione praeter existentias earum, vt si non sint in existentia quod sint purum nihil, necesse habent
negare ideas. quod aliqui forte nituntur. Nunc autem sic est quod sicut se habent ideae ad rerum existentias
quod eas respiciunt in habitu non autem in actu: sic se habet ipsum verbum ad rerum essentias, quod illas vt
natura prior est illis solum respicit in habitu, non autem in actu siue secundum actum. Si ergo con-
sideremus verbum dei inquantum ipsum in diuina essentia praecedit natura rerum essentias quae sunt
in notitia eius, nullum habet actualem respectum ad aliquid extra diuinam notitiam. & hoc quem-
admodum nec spiritus sanctus vt est donum, respicit creaturas quibus donabilis est ab aeterno.
Cum enim creaturae sunt, & actualiter eis donatur, datum est & donum secundum actum. Antequam au Bb150v
tem daretur & antequam essent in actu in respectu ad essentias creaturarum rationalium in diuina no-
titia, quae natae sunt eum recipere postquam fuerint existentes extra secundum actum, dicitur ab aeterno donum.
Dicente Augustino. v. de triniitate. c. xv. Spiritus sanctus ab aeterno procedit: sed quia sic procedit vt es
set donabile, iam donum erat & antequam esset cui daretur. Aliter enim intelligitur cum dicitur donum, ali-
ter cum dicitur donatum. Nam donum potest esse & antequam detur. Donatum vero nisi datum fuerit nul-
lo modo dici potest. Nam vt dicit in principio. xvi. c. sempiterne Spiritus donum: temporaliter autem do
natum. Sempiterne re vera donum: quia aptum donari creaturae: quod nata est recipere de propinquo
vt est in actuali existentia: vel de remotiori, vt est aliquid in diuina notitia absque actuali existentia.

21
⁋ Est igitur aduertendum quod spiritus sctuns in triplici habitudine consideratur respectu creaturae cui donabilis
est. Primo enim spiritus sanctus consideratur in diuina essentia secundum quod naturaliter prior est rerum essentia in diui
na notitia. Et sic solummodo remotissima aptitudie donabile est creaturae: donabile tamen, quia procedit ra
tione sui modi procedendo vt donabile. Et secundum hanc enim considerationem spiritus sanctus procedit vt donum
datum: extendendo nomen doni & dati actu inquantum procedit a patre in filium, & econuerso: & sic vt
donum mutuum ab vno in alterum, & actu datum vtrique ab vtroque: sed procedit vt donum tantummodo
aptitudine remotissima donabile, inquantum donabilis est creaturae. Quae quidem aptitudo remo
tissima circa creaturam, non requirit terminum existentem in actu extra aut in cognitione: sed so-
lummodo in virtute: quemadmodum forma artis existens habitu in artifice, aptitudine habet respe
ctum ad domum quae nec est in materia extra, nec in actuali consideratione artificis. Secundo autem spiritus
sanctus consideratur vt simul duratione est cum creatura existente in beneplacito diuinae volunta
tis. Secundum hanc considerationem spiritus sanctus procedit a patre & filio vt donum donabile creaturae apti
tudine remota: quae requirit terminum existentem secundum actum in diuino beneplacito: sed hoc vel
ordinante creaturam ad actualem productionem quandoque futuram, vel non ordinante. Tertio quidem spiri
tus sanctus consideratur vt praecedens duratione creaturam existentem in effectu extra. Secundum hanc conside
rationem spiritus sanctus procedit a patre & filio vt donum donabile creaturae aptitudine propinqua
quae requirit terminum sic existentem vt possit ei dari secundum actum & esse actu datum. Et consimiliter
verbum in triplici habitudine consideratur respectu creaturae simpliciter, cuius est declaratiuum siue
manifestatiuum. Primo enim consideratur secundum quod in diuina essentia naturaliter prior est omni
essentia creaturae, & sic solummodo remotissima aptitudine procedit vt declaratiuum essentiae crea-
turae: nec requirit terminum scilicet essentiam creaturae in existentia actuali extra, nec in actuali noti
tia: sed solummodo in virtute exemplaris: vt iam dictum est de forma artis: quae est exemplum magis
proprium circa verbum quam circa spiritum sanctum. Secundo modo consideratur verbum vt simul duratione est
cum essentia creaturae existente in diuina notitia. Tertio autem modo consideratur vt duratione praecedit
essentiam creaturae existentem in effectu extra. Et vtroque modo procedit verbum vt declaratiuum essen-
tiae creaturae aptitudine propinqua: quia vtroque modo secundum actum declarat siue manifestat ipsam: li
cet primo vt est in sola notitia: & deinde vt est in exteriori existentia. & in hoc est distinctio ali-
qua respectu creaturarum in verbo & in spiritu sancto. Et sic omnibus modis verbum dicit respectum
ad creaturas, nec potest esse verbum, quin huiusmodi respectum importet.

22 ⁋ Ad tertium quod respectus
uo verbum est verbum, realis est: Dicendum quod verum est, quia ille non est nisi respectus originalis consti
tutiuus verbi, quid & ordinem naturalem & essentialem ponit ad id quod respicit. Est tamen alius respectus eius
qui convenit verbo inquantum verbum: quia ratione suae proprietatis constitutiuae & consequenter vt
dictum est supra: licet ipso verbum non sit verbum: quia non est realis: nec per ipsum, ordinem naturalem, sed
rationis tantum, scilicet per voluntatem & intellectum, habet ad creaturas. Propter quod verbum inquantum
verbum duplicem habet respectum: primum scilicet & secundum. Primum enim ad patrem, scilicet a quo di-
citur, habet: quasi iuxta primum modum dicendi per se. Secundum vero ad ea scilicet quae dicuntur verbo, ha
bet quasi iuxta secundum modum dicendi per se.

23 ⁋ Ad quartum, quod relatiua sunt simul: Dicendum quod verum
est de relatione secundum actum & habitudinem propinquam, non autem de illa quae est secundum habitum & habi
tudinem: vt patet ex dictis.

24 ⁋ Ad quintum, quod spiritus sanctus quia respectum habet ad nos, noster di
citur: non sic filius: quare necverbum: quia eo verbum quo filius: Dicendum secundum praedicta, quod verbum Dei
secundum modum quo habet respectum ad nos, bene dicitur nostrum, non tamen a nobis dictum notionaliter
sed quo nos dicimur & quo nos dicimus essentialiter. Et quod assumitur quod filius non dicitur noster:
Dicendum quod sicut secundum supra determinata idem sunt in diuinis generare & dicere notionaliter-
alia tamen & alia ratione, quia dicere aliquam rationem addit super generare: Sicut enim in diuinis super
naturam simpliciter addit intellectuale rationem aliquam, scilicet intellectualiter, sic super generare
quod dicit actum producendi modo naturae simpliciter, rationem quandam addit ipsum dicere quid dicit
actum producendi modo intellectualis operationis: Consimiliter in proposito, licet eo filius quo ver- Bb151r
bum & econverso, rationem tamen quandam addit verbum super l filius: quia filius dicit productum vt simile secundum
naturam praecise: verbum vero dicit vt simile productum secundum naturam intellectualem: quo habetur ratio declarati
ui, in quo fundatur respectus, de quo loquimur, & sic consequitur secundum rationem illam quae proprie convenit ver-
bo vt verbum est, super rationem filii. Propter quod filius vt filius nullum omnino habet respectum ad nos, nec dicitur
noster: verbum vero vt verbum, respectum habet ad nos: & secundum hoc non inconvenienter (vt dictum est) potest
dici verbum nostrum.

25 ⁋ Ad sextum responsum est supra in responsione ad secundum.

26 ⁋ Ad. vii, quod erat scilicet
secundum principale, quod scilicet formale reduplicatum cum dicitur verbum inquantum verbum, non potest esse ni
si proprium constitutiuum quo refertur ad solum patrem: Dicendum secundum praedicta quod si intelligatur redupli-
cari in ratione formae iuxta primum modum dicendi per se, tunc verbum inquantum verbum ad solum
patrem habet respectum. Si vero intelligatur reduplicari in ratione eius ad quod quasi consequens est pro
prium aliud, sic verbum non ad solum dicentem verbum habet respectum: sed etiam ad creaturas vt dictae sunt
verbo: & hoc quasi iuxta secundum modum dicendi per se.

27 ⁋ Ad octauum, quod filius inquantum filius non ha
bet respectum nisi ad patrem, ergo nec verbum inquantum verbum: patet ex dictis iam.

28 ⁋ Ad vltimum, quod ver-
bum est nata sapientia: & eo quod nata, verbum est, & ad solum patrem habet respectum: Dicendum quod natum dupli
citer potest considerari. Vno modo simpliciter: alio modo vt sub modo intellectuali. Primo modo
natum proprie convenit filio vt est filius. Secundo modo vt est verbum. Et propter secundum modum verbum
non solum est nata sapientia simpliciter sed declaratiua: vt dictum est. & ratione huius habet respectum non
solum ad patrem sed ad omnia alia: licet non habet eum filius: vt dictum est.

29 ⁋ Argumenta in op-
positum concedenda sunt secundum modum tamen expositum iam.