Praeambulum

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-fe3dsa

Sources:

Bb: Badius1520b

B1r

1 Bb1r
VIso de proprietatibus communibus diuinae essentiae pertinen
tibus ad intellectum, sequitur de pertinentibus ad voluntatem. Et quia
secundum quatuor praedeterminata pertinentia ad intellectum: quae sunt in-
telligibile, intellectus, intelligendi habitus, & intelligendi actus: quatuor
sunt similiter pertinentia ad voluntatem illis respondentia. scilicet volitum, vt ipsum
volibile siue appetibile, tamquam obiectum voluntatis: ipsa voluntas, tamquam potentia vo
lendi: & volendi habitus, & volendi actus: ideo ad modum quatuor inqui
sitorum circa diuinum intellectum restant quatuor inquirenda circa diui-
nam voluntatem. Quorum
Primum est de ipso volibili siue amabili in deo.
Secundum de ipsa voluntate dei.
Tertium de habitu vel quasi habitu in ipsa voluntate eius.
Quartum de ipso actu volendi eius.
Et quia volibile siue amabile inquantum volibile aut amabile habent rationem boni, ideo circa primum
istorum restant duo inquirenda. Quorum
Primum est de ratione volibilis siue amabilis in deo simpliciter.
Secundum vero est de ratione boni siue bonitatis in ipso.
Circa primum istorum quaerenda sunt tria correspondentia illis tribus quae supra inquisita sunt
circa dei intelligibilitatem. Quorum
Primum est: vtrum deus sit volibilis siue amabilis.
Secundum: vtrum deus seipso est amabilis.
Tertium: vtrum ratio amabilitatis in deo sit ratio amabilitatis circa omnia alia ab ipso. Sed quia deus habet
rationem volibilis siue amabilis inquantum habet rationem finis & boni: quemadmodum habet rationem intel
ligibilis inquantum habet rationem formae & veri: Ideo de istis tribus quaestionibus tractandis supersedendum
est: quia earum determinatio patet iuxta determinationem illarum trium eis respondentium de dei intel-
ligibilitate. Et sequuntur quaestiones de bonitate dei. Vtrum autem dicatur bonus essentialiter tantum, an
etiam personaliter: patet ex determinatis in consimili quaestione de dei veritate. Et quia bonitas habet
rationem finis: quem cum res vltimate attingit habet rationem perfecti: & perfectum habet rationem totius ex
eo quod omnia continet quae ad eius perfectionem requiruntur: & ex hoc quod haec continet absque limita
tione & termino, dicitur infinitum: ideo circa haec quaerenda sunt quatuor.
Primum dedei bonitate. Secundum de eius perfectione.
Tertium de eius totalitate. Quartum de eius infinitate.
Circa primum istorum de Dei bonitate inquirenda sunt tria.
Primum: vtrum deus dicendus est esse bonus.
Secundum: vtrum deus dicendus est esse summe bonus.
Tertium: vtrum in deo sit ponere aliquod malum.