Quaestio 4

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-fe39941

Sources:

Bb: Badius1520b

B146r

1
CIrca Quartum arguitur quod in filio sit aliqua alia proprietas a generari, Primo
sic. Filiatio est proprietas filii, & est alia a generari: quia non ex hoc aliquis est
filius quod generatur, vt iam habitum est supra. ergo &c.

2 ⁋ Secundo sic. Augusti
nus dicit libro de trinitate. vi. ca. ii. quod non est in diuinis imago nisi filius, quod autem soli
lfilio conuenit est eius proprietas. Imago autem alia est a generari: quia per generari habe
tur ratio imaginis. ergo &c.

3 ⁋ Tertio sic. dicit Augustinus lii. de Trinitate. xv.
scap. xvii. & li. vii. cap. vltimo. & li. vi. caplo ii. quod in diuinis non dicitur verbum
nisi filius. sed quid soli filio conuenit proprium est eius: ergo verbum, proprium est filio. sed verbum
non est idem quod generari: quia filius per generari habet quod sit verbum: eo quod generare idem est
quod dicere: & generari idem est quod dici. ergo &c.

4 ⁋ Contra. si in filio esset alia proprietas a generari
cum omnis proprietas est notio: tunc in filio essent plures notiones propriae quam vna: & essent plu
res notiones quam quinque: & plures proprietates quam quatuor: quod est contra superius determinata.
ergo &c.

5 ⁋ Item filius non est imago patris nisi quia procedit a patre vt similis a simili. imaginis
enim ratio fundatur in ratione similitudinis. sed spiritus sanctus procedit a patre & filio vt similis
illis. ergo eadem ratione diceretur esse imago illorum. consequens falsum est. ergo &c.

6 ⁋ Praeterea in pa-
tre non sunt nisi substantia & proprietas personae constitutiua. filius autem non potest dici imago patris
ratione substantiae: quia ratione substantiae est eadem veritas cum patre: non autem est eadem ratione ad
aliquod quod imago eius. Adhuc: eadem est substantia spiritus sancti cum patre sicut & filii: & tamen ratione
illius spiritus sanctus non dicitur imago patris.

7 ⁋ Nec simiter filius potest dici imago patris ratione proprietatis:
quia ratione proprietatis pater habet oppositionem ad filium, & econverso, siue distinctionem ad illum & diffe
rentiam ab illo. Imago autem eo quod est imago non ponit nisi convenientiam ad id cuius est imago, quae re-
pugnat oppositioni, distinctioni, & differentiae. nullo ergo modo filius est imago patris. Sed praeter ima
ginem non apparet alia proprietas in filio quam generari. ergo &c.

8 ⁋ Praeterea, verbum est idem quod filius: &
est nomen personae sicut est filius: & eiusdem personae, vt habitum est supra. tale autem nullo modo potest
esse proprietas illius. ergo &c. vt iam supra conclusum est.

9 ⁋ Dicendum: quod licet proprietas aliquando extenditur ad commune pluribus personis
secundum quod communis spiratio actiua dicitur esse communis proprietas, sicut est communis notio patris
& filii: tamen in proposito proprietas appellatur, proprium quod tantum vni personae convenit. Sed vni personae aliquid
convenire potest tripliciter. Primo modo quia est constitutiuum personae & distinctiuum illius ab alio. Alio
modo quia habet esse in ipsa persona ratione eius quod est constitutiuum illius. Tertio modo quia est signi
ficatiuum ipsius personae. Primo modo secundum praedeterminata non est in vna persona nisi vna proprie
tas secundum rem: licet in ea sit aliqua alia illi propria non constitutiua personae: vt est ingenitum in
patre, praeter generatiuum quod est proprietas constitutiua personae patris: & licet illa vna secundum
rem possit plurificari secundum rationem, vt supra expositum est. Et sic in filio non est alia proprie-
tas a generari siue generatum esse: quod idem est secundum rem, licet differant secundum rationem, quem Bb146v
admodum generare & generatiuum esse, vt habitum est supra. Et hoc modo nec imago nec ver
bum nec aliquid aliud potest dici proprietas filii, etsi secundum rem sint idem cum, proprietate constitutiua per
sonae filii: & differunt ab illa sola ratione: quoniam id quod ponunt non est aliquid pertinens ad personae constitutionem
& distinctionem tamquam quo constituitur & distinguitur. Vnde secundo modo imago est proprietas filii: quia licet ratio
imaginis non sit constitutiua personae filii, nec cadit in idem re, notionaliter sumendo rem, cum eo quod est con
stitutiuum personae filii, sicut cum generatiuo in patre inquantum est proprietas constitutiua personae patris ca
dunt in idem re notionaliter non solum essentialiter sumendo rem, potentia generandi & generare &
paternitas, vt habitum est supra: conuenit tamen ratio imaginis filio ratione eius quod est consti
tutiuum personae ipsius scilicet ratione eius quod est generari siue generatum esse. Ex eo enim quod filius procedit modo
generationis naturalis: & secundum rationem assimilandi & vt simie, dicitur similitudo & imago patris a quo
procedit. Natura enim est vis insita rebus ex similibus similia producens. Dico autem secundum rationem
assimilandi prout comprehendit assimilationem secundum quamlibet speciem qualitatis: vt scilicet simili
tudo quae proprie dicitur secundum tres primas species qualitatis: est comprehendit rationem imaginis
quae dicitur proprie secundum quartam speciem qualitatis. Et sic imago seu similitudo est proprietas filii
non ratione substantiae eius aut eorum quae sunt substantialia in ipsa. Ratione enim illorum quae
libet personarum dicitur similis alteri: de qua similitudine inferius sermo est habendus: sicut & de
aequalitate. Sed tali similitudine nulla diuinarum personarum dicitur esse similitudo alterius, de qua
hic sermo est: immo quod filius sic dicitur similitudo aut imago patris, hoc ei convenit ex suo modo
procedendi: & sic ratione eius quod est constitutiuum & distinctiuum personae filii a persona patris: & hoc
quodammodo quemadmodum risibile & vniuersaliter proprium suum conuenit cuilibet speciei in creatu
ris ratione suae differentiae specisicae. vt secundum hoc in diuinis imago vel similitudo magis habet
rationem, proprii in diuinis quam proprietas constitutiua personae filii: & illa magis habet rationem dicitriae. Et est
duertendum quod cum filius procedit vt filius modo naturae simpliciter: vt verbum autem procedit mo-
do naturae intellectualis, inquantum procedit modo naturae simpliciter, principaliter ei convenit
quod sit similitudo aut imago. Quoniam procedens modo naturae simpliciter in corporalibus & natura
libus absque processu modo intellectuali, procedit vt similitudo & imago. Quae ratio imaginis in cor
poralibus, includit in se rationem figurae & characteris. Generatio enim naturalis & processus modo
naturae sit impressione quadam formae in materia in rebus naturalibus ad modum aliqualiter quo si-
gillum similitudinem & imaginem suam imprimit in caeram mollem configurando & characterizando eam si
bi. Aquibus ratio imaginis, figurae, & characteris, & talium tranffertur ad diuina: vt filius ratione processus
modo generationis naturalis simpliciter proprie dicatur imago & figura & character patris. vt quia proces-
sus naturalis modo intellectuali quasi addit aliquid supra modum procedendi modo naturali simpliciter, idcirco
secundum rationem processus ille qui est modo naturae simpliciter, & id quid per se ratione eius convenit procedenti, primum secundum
rationem est respectu modi procedendi modo intellectuali, & eius quod procedenti ratione illius convenit. Nunc autem
sicut filio inquantum est filius ratione processus modo naturae simpliciter: vt ratione suae proprieta-
tis constitutiuae personae inquantum est filius simpliciter, conuenit quod sit imago figura & character: sic
eidem inquantum est verbum ratione processus sui modo naturae intellectualis, vt ratione proprietatis eiusdem consti-
tutiuae personae eiusdem inquantum est verbum, conuenit quod sit splendor candor lux aut lumen. Primum er
go secundum rationem sunt generatum esse quo constituitur persona filii vt est filius & imago figura siue
character: quae rationem eandem vnius proprietatis important respectu eius quod est dictum esse, quo con
stituitur persona verbi vt est verbum & splendor candor lux siue lumen. Sicut enim idem sunt re differentia
sola ratione generare & dicere, vt actus productiui: similiter filius & verbum secundum supius deter-
minata sic idem sunt re: & sunt eadem notio constitutiua personae eiusdem secundum rem generatum esse &
dictum esse. Et similiter eadem proprietas consequens ex eo quod est constitutiuum personae, sunt imago, figura,
character, cum splendore, candore, & luce: differunt autem sola ratione. Vnde si inter rationes proprie-
tatum personarum cum. xxix. praedictis & praeordinatis in quaestione praecedenti in suo ordine iuxta ge-
neratum esse connumerentur imago, sigura, siue character sub vna ratione vnius proprietatis: &
deinde iuxta dictum esse connumerentur splendor, lux, & huiusmodi, sub vna ratione vnius pro
prietatis, erunt rationes proprietatum. xxxi. quibus si connumeretur dictum quod est, proprium spiritus
sancti, quemadmodum imago est, proprium filii, erunt in vniuerso rationes. xxxii. vt infra videbitur. Tertio
autem modo praedictorum conuenit tantum vni personae scilicet quia est significatiuum ipsius personae quod sit verbum
hoc enim est proprium personae filii. vtrumque enim tam filius quam verbum est nomen significatiuum personae
Dicitur tamen potius, verbum est, proprium personae filii, quam econuerso: quia (vt iam dictum est) filius
& verbum differunt secundum rationem: & ratio qua persona est filius, prima est respectu illius qua
est verbum: sed idcirco hoc modo improprie dicitur aliquid esse proprium vel proprietas alterius. Bb147r

10
⁋ Ad quaestionem ergo breuiter dicendum: quod in filio non est aliqua alia proprietas a generari secundum
rem differens ab illa: & secundum eundem modum proprietatis: & quae vere proprietas debeat dici. Est
tamen aliqua alia differens secundum rationem ab illa, & secundum eundem modum, proprietatis: quae vere proprietas
constitutiua personae debet dici, vt est posse generari, & similiter dici & posse dici: quae minus secundum
rationem differunt quam generari. Est etiam in filio aliqua alia secundum alium modum proprietatis, scili
cet non constitutiuae personae, qualis est imago, vt dictum est. Et similiter est aliqua alia quae non vere pro
prietas dici potest, cuiusmodi est ipsum verbum.

11
⁋ Quia ergo arguitur primo quod alia sit proprietas filii a generari: quia non ex hoc
est aliquis filius quod generatur &c. Dicendum quod non est aliqua alia secundum rem proprietas qua dicitur
filius quam sit generari, qua filius est, siue quae est personae filii constitutiua: licet non sub ratione quae
est generari sit filii constitutiua: quoniam secundum praedicta, eadem est proprietas filii quae est ge
nerari & generatum esse. Tumen non sub ratione generari constitutiua est personae filii: sed sub ratione
eius quod est generatum esse: sicut generare sub ratione generare non est constitutiua personae pa-
tris: sed solummodo sub ratione eius quod est generatiuum esse. Et similiter non est simpliciter
alia proprietas filii quae est constitutiua personae eius a generari: est tamen aliqua proprietas alia consequens prin
cipia constitutiua ratione eius quod est personae filii constitutiuum, vt imago sicut dictum est: & illa est vni
ca secundum rem: sicut in creaturis vnicum est, proprie proprium ratione formae & speciei.

12 ⁋ Ad secundum
probans quod imago non est, proprietas filii: Dicendum quod immo est proprietas, & alia a generari: sed
secundum alium modum proprietatis. Quia (vt dictum est) generari sub ratione eius quod est genera-
tum esse, est proprietas constitutiua filii. Imago autem est proprietas consecutiua personae filii iam
constitutae ratione eius quod est consecutiuum illius.

13 ⁋ Ad tertium: quod verbum est, proprium filio in
diuinis quia ei soli conuenit: Dicendum quod aliquod alicui personae conuenit soli tripliciter. Vno mo-
do quia est constitutiuum & distinctiuum personae eius ab aliis. Alio modo: quia est idem ipsi
secundum rem, etsi secundum rationem differat ab ipso. Tertio modo: quia est consequens ipsum ratione eius quod est constituti
uum illius. Primo modo proprietas siue proprium dicitur personae constitutiuum illius, quod tamen verius habet rationem di
cere: si sic pateretur ipsum nominari consuetudo & modus loquendi sanctorum. Secundo modo proprium filio dicitur
verbum. Sunt enim secundum superius declarata filius & verbum eandem personam explicantia: sed tamen
verbum potius dicitur proprium filio: quia ratio filii prior est respectu rationis verbi: & ratio
verbi secunda, vt patet ex dictis. Tertio autem modo imago proprium est filio, vt dictum est: &
iam amplius declarabitur.

14 ⁋ Quia autem arguitur primo in contrarium: quod si in filio esset alia
proprietas quam generari, esset in ipso & alia propria notio: Dicendum quod in diuinis non dicitur pro
prietas notio nisi sit pertinens ad rationem originis siue originandi per se: & hoc vel actiue vel
passiue: qualis non est aliqua propria in filio nisi generari: per quod non excluditur quin sit
aliqua alia proprietas consequens illam quae pertinet ad rationem originandi, quae non sit no-
tio: quemadmodum imago in filio sequitur ipsum generari. Et est secundum hoc alius & alius mo-
dus proprietatis, nomine imaginis, & eo quod est generari, vt patet ex dictis.

15 ⁋ Ad secundum
quod spiritus sanctus procedit a patre & filio vt similis: ergo est imago eorum: nec est ideo ima-
go proprium filio: Dicendum quod cum dicitur, Spiritus sanctus procedit vt similis, ly vt potest
notare modum respicientem actum procedendi: sic est falsa. Spiritus sanctus enim ex ratione modi
procedendi non procedit vt similis, sed solus filius. De ratione enim generationis est, quia est qua
si per formae impressionem, assimilare productum producenti: non sic autem de ratione spira-
tionis: quia non est quasi per formae impressionem in aliud: sed potius quasi per excussionem & exsuf
ationem alicuius de aliquo, vt infra videbitur. Vel potest ly vt notare modum respicientem solum
modo ipsum productum: sic est vera. Spiritus sanctus enim est persona quae vere similis est illis a qui-
bus procedit. Nunc autem ratio imaginis licet fundatur in similitudine: hoc tamen non est nisi vt
respicit modum producendi. nihil enim simile procedens dicitur imago aut similitudo eius a quo pro-
cedit nisi procedat actione assimilatiua. Vnde multum differt dicere aliquid esse simile alteri,
& esse imaginem siue similitudinem illius. Vt enim dictum est supra in quaestione de dicere, si
mile dicitur producens producenti & econuerso, siue vnum sit ab altero secundum rationem exem-
pli & exemplati, siue non Similitudo autem aut imago alterius nihil dicitur nisi sit ab alio pro-
ductum vt exemplatum ab exemplari, quae quidem ratio exemplandi includit productionem secundum rationem
assimilandi. Cum ergo aliquid procedit ab alio quantuncumque sit simile illi: si ex modo procedendi non
procedit secundum rationem assimilandi & exemplati, non dicitur esse imago aut similitudo eius a
quo procedit. Quantuncumque ergo spiritus sanctus sit similis patri & filio: quia tamen non procedit mo
do assimilandi sicut filius, nullo modo potest dici imago aut similitudo eorum sicut dicitur filius. Bb147v

16
⁋ Ad tertium: quod filius non poestest dici imago patris neque ratione substantiae: neque ratione proprie
tatis personalis: Dicendum quod immo ratione proprietatis personalis. secundum quod consistit in modo proceden-
di siue producendi.

17 ⁋ Et quod arguitur, quod proprietate personali differt filius a patre: non ergo per eam est
ei similis, neque imago aut similitudo eius: Dicendum quod verum est loquendo de similitudine quae
fundatur in identitate qua tres personae inter se sunt similes propter substantiae identitatem nu
meralem. vel duo homines quorum vnus non est ab alio, sunt similes propter qualitatis identitatem
secundum speciem: propter quam non dicitur vnum eorum similitudo vel imago alterius. Loquendo vero
de similitudine quae fundatur in modo procedendi secundum assimilationem, non est verum. Illa enim simi
litudine eo quod distinguitur vt procedens sit alter ab illo a quo procedit, assimilatur illi non propter
identitatem illius quo assimilatur, vt contingit in dicta similitudine: sed propter correspondentiam
vnius eorum ad alterum in ratione exemplati ad exemplar, vt dictum est. Et sic similitudo in di
uinis aequiuoca est. Vno enim modo nominat tantum vnum extremum relationis, vt similitudo secundum
imaginem. Alia continet duo extrema, vt similitudo quae est secundum substantiam.

18 ⁋ Ad quintum: quod
verbum non est, proprium filio: quia est nomen eius personae: Dicendum quod verum est secundum praedicta loquem
do proprie de proprio siue de proprietate. Propter quod inter rationes proprietatum non debet connu-
merari. Habet tamen quandam rationem proprii respectu filii: quia illi soli convenit: & ratione differt
ab illo quasi consequente ipsum, vt dictum est.