Quaestio 3

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-fe39550

Sources:

Bb: Badius1520b

B144v

1
CIrca tertium arguitur quod generari sit proprietas constitutiua personae filii, Primo sic.
esse ab alio per generationem est ratio pertinens ad originem, distinctiua filii a patre: quae
eadem est constitutiua filii. generari autem non est nisi esse ab alio per generationem. er
go &c.

2 ⁋ Secundo sic, quid est, proprium personae & non constitutiuum eius, est supueniens
psonae iam constitutae. generari est, proprium personae filii, vt iam habitum est. ergo si non est
constitutiuum eius, superueniens est ei iam constitutae: aut non erit proprietas personae. conse
quens falsum est: quia generari est proprietas personae. filius enim non habet esse nisi quia ge
neratur. ergo &c.

3 ⁋ Contra. terminus generationis tam actiuae quam passiuae est per suppositum sed quod est
constitutum generatione, non est terminus illius, quia tunc idem esset terminus suiipsius: quod falsum
est. ergo &c

4 ⁋ Hic distinguendum est de generari respectu filii: secundum quod supra in quaestio-
ne praecedente distinctum est de generare respectu patris. Generari enim obiectiue in filio de quo ad prae
sens est sermo, vt habitum est ibidem, dupliciter consideratur. Vno modo communiter, vt comprehen-
dit sub se omnem modum quo genitum respicit generantem. Alio modo proprie, vt secundum rationem
distinguitur a genito esse & potente generari obiectiue, & habente secum ipsum generantem. Lo-
quendo autem de generari primo modo, bene verum est quod est proprietas constitutiua personae filii,
vt procedunt duo prima obiecta. Sic enim praeter generari non est alia proprietas propria filio: sicut praeter ge
nerare non est alia positiua propria patri, vt habitum est supra. Loquendo autem de generari secundo
modo, sic proprie intelligitur proponi quaestio. An scilicet generari sub ratione eius quod est gene-
rari, sit proprietas constitutiua personae filii: an sub ratione geniti: an sub aliqua alia ratione.

5 ⁋ Et est di
cendum, quod quia generari sub ratione generari dicit quasi passionem circa subiectum generationis
terminatam in personam genitam, quae necessario includit proprietatem constitutiuam sui sub ra
tione termini, sub qua non potest includi id quod est ad terminum inquantum huiusmodi: nullo
igitur modo generari sub ratione eius quod est generari, potest esse proprietas constitutiua perso-
nae filii, secundum quod procedit tertia obiectio: immo ordine quodam rationis ratio secundum
quam proprietas est constitutiua personae filii, debet esse secundo respectu eius quod est generari, secun-
dum rationem eius quod est generari considerati. Ad cuius intellectum sciendum est, quod sicut secun
dum supra determinata in proprietate propria patris quae est alia ab ingenito, quae pertinet ad genera
tionem actiuam, est considerare identitatem secundum rem & alietatem secundum rationem: sic & in proprietate Bb145r
propria filii, quae pertinet ad generationem passiuam. Sic tamen licet in patre sit ponere plures proprias
proprietates diuersas secundum rem, vnam affirmatiuam & aliam negatiuam ex ordine ad diuersa obiecta
ad vnum affirmatiue: & ad alterum negatiue, vt habitum est supra: in filio tamen non est ponere proprie-
tatem secundum rem nisi vnicam: quia proprie non habet ordinem nisi ad vnicum obiectum, scilicet ad
patrem a quo est. Quia enim habet ordine ad spiritum sanctum: hoc est ei commune cum patre. Est autem
in proprietate filii quae pertinet ad generationem passiuam, considerare diuersitatem secundum rationem penens
iiii. respondentia illis. iiii. quae superius considerata sunt circa generare: quae sunt posse generari, generari, ge
nitum esse, filium esse. Et hoc in comparatione ad ipsum patrem eius oppositum secundum mediatius & im-
mediatius: & per hoc secundum rationem primi, secundi, tertii, & huiusmodi. Quia semper ratio secundum
quam mediatius respicit generantem, prima est respectu cuiuslibet alterius: & quia non respicit
generantem nisi vt persona constituta in esse: ideo non est nisi proprietas vna secundum rem qua geni
tum constituitur in esse: & qua secundum plures rationes respicit generantem. Quia vero non consti
tuit personam nisi vt est dans esse eidem: ideo non est constitutiua personae filii: nisi secundum rationem illam quae
dat esse eidem. Haec autem ratio est terminus omnium rationum secundum quas ipsa habet esse a persona alia
vel ab illa emanare, econtra ei quod dictum est supra de ratione illa secundum quam proprietas patris in or
dine ad filium est constitutiua personae patris. Et hoc ideo: quia pater sae habet ad filium vt principium
FHilius autem ad patrem vt principiatum. Illa autem proprietas in filio remotior a patre dans esse filio est esse
genitum. Secundum rationem ergo illam quae est esse genitum, proprietas propria personae filii est constitutiua per
sonae ipsius: & terminus in quo stat emanatio filii a patre: & aliae duae rationes sunt quasi praeuiae
ad ista. scilicet posse generari obiectiue, & generari obiectiue: & solum ipsum genitum esse sonat in actu producti esse:
ipsum autem quod est filium esse, est ratio quasi superuentitia personae iam constitutae in esse. Ex eo enim solo genitus
dicitur filius, quod habet secum in esse generantem: qui secundum praedicta vice versa etiam ex hoc solo dicitur
pater quod habet secum in esse illum quem genuit. Vnde genitus non habens secum in esse illum quid eum genuit: licet
dici possit genitus: non tamen dici potest filius. Vnde econtrario illis quae supra dicta sunt de rationibus proprieta
tis patris, omnis filius est genitus: sed non econtrario: & omnis genitus generatur obiectiue aut generabatur
aliquando: sed non econverso. Dico pro diuersis instantibus distinctis sola ratione, vt habitum est in qua
stione praecedente. Et similiter omnis qui generatur obiectiue potest generari obiectiue & non econ-
uerso. Et sic in proprietate filii posse generari est secundum rationem primum: generari vero est secundum ratio
nem secundum: genitum esse secundum rationem tertium: filium esse secundum rationem quartum.

6 ⁋ Et est hic aduer-
tendum: quod comparando rationes in proprietate filii respectu patris: & similiter rationes existentes in
proprietate patris respectu filii: quod aliae quae sunt in patre & filio a filiatione & paternitate, ha-
bent inter se ordinem naturae. Primae enim sunt ordine naturae rationes proprietatis patris respe-
ctu rationum proprietatis filii: cum tamen illae quae sunt proprietatis patris, inter se solum habent ordinem rationis
& similiter illae inter se quae sunt proprietatis filii. Vnde illa quinque praedicta, a quo alius primo, in
genitum, generatiuum, posse generare, generare, inter se habent ordinem rationis: & habent ordinem naturae
secundum rationem primi & secundi ad iam dicta tria: quae sunt posse generari obiectiue, generari obiectiue, & geni
tum esse: quae inter se non habent nisi ordinem rationis. Rationes autem importatae nomine paternitatis & no
mine filiationis, se habent ordine rationis ad omnes praecedentes tam patris quam filii secundae respe
ctu illarum. Pater enim non est pater quia generans, nec econuerso est generans quia est pater, sed
solummodo quia habet filium a se genitum secum existentem. dicente Augustino de trinitate, vt habitum
est supra. Similiter filius non est filius quia genitus: nec econverso est genitus quia filius: sed solum
modo quia habet patrem a quo est genitus secum existentem. Inter se autem paternitas & filiatio nullum
ordinem habent neque naturae neque rationis: sed tantummodo simultatem ex eo quod simul habent esse gene
tans & genitus. Vnde paternitas sub nomine paternitatis non habet rationem principii respectu filia
tionis, sicut nec econverso: sed caetera quae sunt in patre: & habent ordinem ad illa quae sunt in filio. & secundum
suas rationes habent inter se ea quae sunt in patre, & simliter ea quae sunt in filio, ordinem secundum rationem. Quae enim sunt
in pre, habent ordinem ad ea quae sunt in filio secundum rationem principii & principiati: quia ea quae sunt in patre ha
bent rationem principii respectu illorum quae sunt in filio, vt generatiuum ad genitum, posse generare ad posse
generari, generare ad generari. Et propterea verissima ratio relationis est inter talia quae simultatem ha
bent absque omni ordine & naturae & rationis: qualis est inter patrem & filium secundum rationes paterni-
tatis & filiationis: & hoc iuxta illam definitionem relatiuorum qua dicitur in praedicamentis quod re-
latiua sunt simul natura: & neutrum eorum est causa alterius vt sit.

7 ⁋ Est autem aduertendum quod praeter
omnes praedictas rationes proprietatum tam in patre quam in filio: & praecipue praeter rationes illas filii
quae sunt posse generari & generari obiectiue, sunt adhuc duae rationes quae secundum determina-
ta in quaestione praecedente proprie sunt rationes proprietatis circa diuinam essentiam & in Bb145v
diuina essentia, scilicet generari & posse generari subiectiue: quae habent esse secundum rationem solum
quia essentiae nulla est proprietas realis. Et habent istae duae rationes circa diuinam essentiam ordinem
rationis inter se: quia omne quod subiectiue generatur, subiectiue potest generari: & non econverso
Habent etiam ordinem ad alias rationes praedictas quae sunt in patre & filio: sed secundum rationem tantum. Licet
enim (vt dictum est in quaestione praecedente) generari & posse generari subiectiue & obiectiue differum
secundum rationem tantum: & similiter posse generare & generare principiatiue differunt secundum rationem tantum a posse ge
nerari & generari subiectiue: tamen posse generari & generari inquantum sunt subiectiue dicta in
ipsa essentia, sunt quasi principia eorum vt sunt obiectiue dicta in filio generato. Et similiter posse
generare & generare, vt sunt principiatiue dicta in patre, sunt quasi principia posse generari
& generari vt sunt obiectiue in filio. Vt secundum hoc quamquam praedictae rationes proprietatis quae secundum rem
est in patre, ordinem naturae habent ad rationes proprietatis quae secundum rem est in filio, praeter pa-
ternitatem & filiationem: & praeter consimilia duo innominata: quorum vnum conmuniter est no
men patris & filii, vt habent secum in esse spiritum sanctum ab illis procedentem: aliud vero est pro
prium spiritui sancto inquantum secum habet in esse patrem & filium a quibus procedit: ad rationes
tamen proprietatis quae secundum rationem tantum habet esse in essentia, ambae rationes & quae sunt in
patre & quae sunt in filio, habent ordinem rationis tantum. Vnde colligendo praedicta, series & ordo
proprietatum quae sunt in patre & filio, & rationum earum, & ex abundanti quae sunt in spiritu
sancto, colligendo eas ex dictis circa rationes proprietatum patris & filii: & consimiles rationes cir
ca proprietates spiritus sancti: patet quod nunerus earum est iste: a quo alius primo, ingenitum, generatiuum,
posse generare, generare, posse generari subiectiue, generari subiectiue, posse generari obiectiue,
generari obiectiue, genitum esse, paternitas, filiatio, posse spirare actiue, spirare actiue, & tunc est. xv.
ratio, posse spirari subiectiue, &. xvi. spirari: subiectiue, &. xvii. posse spirari obiectiue, &. xviii. spira
ri obiectiue: &. xix. spiratum esse. Quibus si coniugantur & vnum innominatum circa patrem & filium conmu
niter respectu spiritus sancti: & consimiliter vnum inominatum circa spiritum sanctum respectu patris
& filii communiter: & similiter si iuxta illa. viii. quae sunt generatiuum &c. vsque genitum esse, con-
iungantur alia. viii. quae sola ratione differunt ab illis, vt iuxta generatiuum dictiuum, iuxta gene
rari posse dici: & sic de caeteris: erunt. xxix. rationes. Per dicta patet quid dicendum ad obiectum.

8 ⁋ Ad primum ergo quod generari est proprietas constitutiua personae filii: quia ge-
nerari est ab alio esse per generationem: quod est proprietas constitutiua personae filii: Dicendum quod
proprie loquendo & distinguendo rationes proprietatum, sicut generare non est esse a quo est
alius per generationem: immo hoc potius est ipsum generatiuum: sed generare proprie est actio
qua aliquis alteri dat esse: sic generari non est esse ab alio per generationem: immo hoc potius est ipsum
genitum esse: sed generari proprie est quasi passio qua aliquis ab altero recipit esse. Et ideo sicut
ex parte patris generare non est, proprietas constitutiua personae patris: sed potius generatiuum esse: sic ex parte
filii generari non est proprietas constitutiua personae filii: sed potius genitum esse.

9 ⁋ Ad secundum: quod si gene
rari non esset proprietas constitutiua personae filii, esset superueniens personae filii iam institutae
aut non esset proprietas personae: consequens falsum est: Dicendum est quod in ordine rationum consti
tutiuarum personarum patris & filii, posse generare, & generare ex parte patris respectu personae patris
& respectu rationis constitutiuae personae ipsius, contrario modo se habent ipsi posse generari ob
iectiue, & generari obiectiue ex parte filii respectu personae filii, & respectu rationis constitutiuae perso
nae filii. Quia ex parte patris ratio constitutiua personae habet rationem principii siue primi respectu
posse generare, & generare: eo enim pater quod est generatiuus habendo naturalem foecunditatem
potest generare: & eo quod potest generare, potentia quae est necessitas generat. Propter quod ratio eius
quod est posse generare, & generare, est personae patris vt supueniens in illo rationi constitutiuae ipsius
personae. Ex parte vero filii ratio constitutiua personae filii habet rationem termini respectu posse gene
rari obiectiue, & generari obiectiue: eo enim quod potest generari obiectiue, potentia quae est necessitas
generatur obiectiue: & eo quod generatur genitum est. Propter quod ratio eius quod est posse generari, & ge
nerari obiectiue, est personae filii vt praeueniens in illa rationem constitutiuam ipsius personae. Vt secundum
hoc aliqualiter alio modo sunt proprietates personarum generare & generari. Generare enim sub ra-
tione generare est proprietas personae quia est actio elicita a persona in id de quo generat. Generari
vero sub ratione generari est proprietas personae quia est quasi passio terminata ad personam ex eo
de quo generatur. Et sic sicut generare est proprietas personae: non quia sub ratione eius quod est ge
nerare est per se in persona generante: sed quia est ab ipso in subiecto generationis, sicut & in
naturalibus actio est agentis proprietas non quia est in agente, sed quia est ab agente in subiecto
passo subiectiue: consimiliter generari obiectiue est proprietas personae non quia sub ratione eius Bb146r
quod est generari, est per se in persona genita: sed quia est ad ipsum in illo existens, ex quo vt ex subiecto ge
neratur. Non enim (vt dictum est supra) generatur aliquod obiectiue nisi quia generatur aliquid subiectiue. Et sic quod
proprietates dicuntur esse in personis, hoc non intelligitur proprie nisi secundum rationes illas secundum quas sunt
personarum constitutiuae. Secundum rationes autem generare & generari. secundum quas non sunt consti
tutiuae (vt dictum est) nequaquam. Proprie dico loquendo. Vnde nec omnis proprietas non constitutiua
personae est supueniens personae iam constitutae, vt dicitur in argumento. Hoc enim verum esset
si non esset proprietas personae nisi quia esset in persona proprie loquendo: nunc autem quia dicitur proprietas non solum
quia est in persona, sed etiam quia est a persona aut ad personam, vt dictum est: ideo secundum huiusmodi ratio
nes proprietas personae quia est a persona, est quasi consequens & superueniens personalitati: Proprie
tas vero personae quia est ad personam, proprietas personae quasi praecedens eam. Vnde secundum hoc. v. sunt
modi proprietatis personalis. Quaedam quasi praecedens personam & ad personam: non in persona proprie:
sed potius in eo ex quo habet generari subiectiue, vt generari & posse generari subiectiue. Quae
dam vero est in persona & quasi praecedens, vt posse generari & generari obiectiue. Quaedam vero est
constitutiua personae & in persona, vt generatiuum respectu patris, & generatum esse respectu filii. Quae
dam autem quasi consecutiua personae, & a persona, non in persona: sed in eo quod subiicitur: vt ge-
nerare. Quaedam vero quasi consecutiua personae & a persona, vt paternitas in patre, & filiatio in filio:
& similiter posse generare in patre.

10 ⁋ Argumentum in oppositum bene procedit secundum dictam de
terminationem. Generari enim sub ratione generari: quia filium non respicit nisi vt terminum,
nullo modo potest esse proprietas constitutiua personae filii.