Quaestio 2

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-fe37626

Sources:

Bb: Badius1520b

B137r

1
CIrca secundum arguitur generalius quam quaestio est proposita, quod potentia generandi passiue non sit pro
prietas in diuins, Primo sic. generatio passiua siue generari non est nisi accipere siue habere per
eneationem esse ab alio. potentia ergo generandi passiue siue posse generari non est nisi illius
uod possibile est esse ab alio. possibile autem esse ab alio non ex se habet esse: quia tunc frustra
esset possibile esse. tale autem quid non est in diuinis: in quibus nihil est nisi quod est
necesse esse. ergo &c.

2 ⁋ Secundo sic. potentia generandi passiue non conuenit Bb137v
alicui nisi ratione materiae vel quasi, de qua est generatio eius quod est possibile generari. materia autem vel quasi non
est in potentia vt aliquid de ea generetur nisi quia in potentia est ad formam rei generandae & edu-
cendae de potentia materiae vel quasi per generationem. forma autem praeter essentiam diuinam non est in diui-
nis nisi relatio: quae non est per se terminus generationis vel qua generatio terminatur ad aliquid, vt cuius
ipsa est forma. ergo si in diuinis esset potentia generandi passiue, in eis esset aliquid vt materia & in po
tentia ad diuinam essentiam. consequens falsum est: quia in diuinis nihil est quasi materia aliorum
nisi ipsa essentia. ergo &c.

3 ⁋ Tertio sic, quod est proprietas in deo, est in eo secundum veritatem. illa enim quae
sunt in eo secundum similitudinem: vt sedere, vestitum esse, & huiusmodi, nullo modo proprietates sunt in deo.
potentia generandi passiua non est in deo secundum veritatem: quia nec ipsum generari: cum generari
sit pati, sicut generare est agere. pati autem secundum veritatem in deo non est. dicente Boethio de
trinitate cap. xii. Situm passionemque recipi in deo non oportet, non enim vere sunt. ergo &c.

4 ⁋ Quar
to arguitur quod sit proprietas essentiae diuinae, sic. proprietas illius est & in illo cui per se convenit, & cui
libet alteri per ipsum, vt patet de risibili in homine. Potentia autem passiua qualis est potentia generandi, nul
li convenit nisi materiae aut ratione materiae vel quasi quae est in eo. agere enim proprie est formae: pati autem est
alterius potentiae, vt dicit Philosophous. i. de generatione, quare cum in diuinis nihil est quasi materia
ad generationem nisi ipsa diuina essentia, potentia ergo generandi erit ipsius essentiae diuinae & in
ipsa essentia: quare non per se in filio: non ergo est proprietas filii: neque in eo per se.

5 ⁋ Quinto arguitur quod sit
potius proprietas patris & in patre sic. vt iam dictum est, potentia generandi quia est passiua, non
est in aliquo neque conuenit ei nisi ratione materiae vel quasi existentis in illo: quae in diuinis non est nisi
ipsa diuina essentia. sed diuina essentia vt est quasi materia de qua generat pater, est in patre, quia
pater non generat nisi de sua substantia, vt patet ex supra determinatis. ergo potentia generandi pas-
siua est in patre & non nisi in patre. sed non est proprietas nisi eius in quo est. potentia ergo generan
di proprietas patris est & in patre: non ergo filii nec in filio.

6 ⁋ Quia etiam pater generat de sua substan-
tia siue inquantum sua est, ne dicatur quod generat de substantia quae non sua est, sed vt est filii, deducitur qua-
druplici medio. Primo sic. quia si ignis generet ignem de aqua, hoc non est nisi quia generat ignem de
substantia aquae vt est aqua, quia non est alterius, quare cum bene dicitur pater generat filium de seipso
hoc non est nisi quia generat de sua substantia vt sua est.

7 ⁋ Secundo sic. licet eadem sit substantia trium
personarum: non tamen pater generat de illa vt est filii: quia tunc de illa generaret alium filium: quia filius ille
cuius est ipsa substantia, saltem secundum rationem praecedit generationem eius quid generatur de sua substantia vt sua
est. Actus enim praecedit secundum rationem semper id quid de eo generatur, nec de substantia eadem
vt est spiritus sancti: quia ipsa spiritui sancto per spirationem communicatur: quae supponit generationem se-
cundum superius determinata.

8 ⁋ Tertio sic. sicut proprietate paterna in patre determinatur essentia
ad actum generandi actiue, & foecundatur sub ipsa inquantum est forma qua habet agere: sic sub
eadem proprietate foecundatur & determinatur ad actum generandi passiue inquantum est quasi ma
teria in qua habet producere. sub proprietate enim filiationis & communis spirationis foecundari sic non
potest: quia tunc aut frustra esset, aut ex ea filius aut spiritus sanctus posset generare: eo quod inquan
tum huiusmodi, filii est aut spiritus sancti: quod falsum est. sed potentia illius est proprietas illius in quo foe
cundatur ad actum. ergo &c.

9 ⁋ Quarto sic. secundum Commentatorem super primum physicorum, & in
principio de substantia orbis, talis est differentia inter materiam & eius potentiam passiuam, quod materia manet
cum forma. Potentia autem non manet, quare cum in filio est forma, aut ipse potius est forma ad quam
est potentia generandi passiue: nullo ergo modo in ipso est potentia talis. ergo &c.

10 ⁋ In contrarium arguitur
primo sic. sicut se habet posse generare ad patrem generantem: sic posse generari ad filium genitum. illud autem est pro
prietas solius patris & in patre secundum supra determinata. ergo &c.

11 ⁋ Secundo sic. cuius est potentia
eius est & actus, secundum Philosophum. x. meta. actus qui est generari est proprius filio & in ipso. ergo &c.

12 ⁋ De potentia generandi actiue clarum est quod sit proprietas patris secundum superius deter
minata: sed tamen cum hoc solebat esse quaestio & dubitatio an ipsa etiam sit in filio. Videtur enim Magister Sentem
tiarum sentire quod eadem est potentia generandi actiue & passiue: & quod potentiam generandi actiue clarum sit esse in
pre: & potentiam generandi passiue clarum sit esse in filio: & quod idcirco potentia generandi actiue & passiue sit
in patre & in filio, secundum quod de hoc habitus est sermo superius. Sed de potentia generandi passi
ue an sit proprietas filii & in solo filio existens, etiam supposito quod non sunt eadem potentia, potentia generandi
actiue & passiue: siy diuersae, secundum quod supra determinauimus: adhuc obscura est propter rationes praepositas
Supposito igitur ex supra determiati, quod potentia formaliter relationem significat: & quod secundum nomen ab ipsa
imponatur: & non essentiam, nisi materialiter includendo eam in suo significato, & quod alia est potentia generandi actiue: &
alia est potentia generandi passiue: & quod nullo modo potentia generandi actiue est in filio, sicut nec prna proprietas Bb138r
aut potius generatiuum sub quo ad hoc habet determinari: adhuc dubitatio est an potentia generandi pas
siue sit in filio: & per se proprietas eius, & in solo filio.

13 ⁋ Et quia potentiae cognoscuntur per actus: & actus per obie
ctum, vt habetur in secundo de Anima: Potentiae autem generandi passiue actus respondens est generari
passiue: cuius obiectum est id quod generatur passiue: ad dissolutionem igitur huius dubitationis
& difficultatum quae eam circunstant, sciendum quod licet in eo quod generat nulla lateat aequiuocatio: quia
quod generat non dicitur nisi principium actiuum generationis: in eo tamen quod generatur aequiuocatio
est in rebus naturalibus. Generari enim siue esse id quod generatur in naturalibus, vno modo dicitur aliquid
subiectiue: alio vero modo obiectiue. Primo modo dicitur generari vel esse quod generatur subiectum sustinens
actum generationis. Secundo autem modo illud quod productum est per actum generationis dicitur generari
vel esse quod generatur. Secundum quod de primo dicit Philosophus in secundo metaphysicae. Quemadmodum
inter esse & non esse est generatio: ita semper id quod generatur est inter illud quod est ens & non ens. Addiscens
enim est generatum sciens. Et intendit secundum Commenta. quod sicut addiscens est medius inter omnino
ignorantem & perfecte scientem: sic quod generatur vt materia, & subiectum, semper medium est inter purum
non ens & ens in actu. & hoc ideo quia ipsa est ens in potentia. De secundo autem dicit in vii. me-
taphysicae. Omne quod generatur est aliquid & ab aliquo & per aliquid. vbi dicit Commentator. Est aliquid. i. ali-
quod praedicamentorum: & ab aliquo, vt materia: & per aliquid: & est agens. Et sumit ibi Philosophus large
generationem ad omne fieri alicuius decem praedicamentorum siue fuerit a natura siue a voluntate, vt patet
ex serie literae suae. Nos autem eam ad praesens amplius extendamus, scilicet ad generationem diuinam &
ad creationem. Cum igitur dictis duobus modis subiectiue & obiectiue dicitur aliquid esse id quod generatur,
consimiliter ergo & generari dicitur aliquid dupliciter: subiectiue scilicet & obiectiue. & eadem ratione consimili-
ter etiam dupliciter dicitur potentia generandi passiue siue posse generari: vt ipsa potentia generandi passiue
secundum hoc dicatur esse in aliquo dupliciter: aut scilicet vt in eo quod generatur subiectiue: aut in eo quod generatur obiectiue
Similiter & posse generari dicitur eisdem modis. Primo modo certum est quod posse generari & potentia generandi
non sunt nisi materiae vel quasi: sed hoc alio & alio modo in generatione ex materia praecedente, & in crea-
tione sine aliquo praecedente, & in generatione diuina.

14 ⁋ Vt ergo primo prosequamur complete hoc
primum membrum in illis tribus productionibus, perscrutando cuius proprietas sit dicta potentia passi-
ua, & in quo ponenda sit esse: vt per id quid de hoc videmus in aliis duabus productionibus, pateat no
bis quid de hoc sentiendum in productione diuina: Sciendum igitur, quod in prima istarum productio
num scilicet generationis naturalis, duplex est potentia generandi subiectiue, secundum quod duplex est materia
subiecta: quaedam scilicet remota & quaedam propinqua. Secundum enim quod distiguit Philosophus in. ix. metaphy. &
suus Commentator ibidem, illud quod est in potentia simpliciter, est materia simpliciter: & hoc est ma
teria propinqua. Remota enim tantum, non est materia simpliciter nec in potentia simpliciter Non est autem materia
in potentia simpliciter illud cuius est materia, quando indiget in hoc quod exeat in actum alio motore ab eo quod ge
nerat illud quod est in potentia. Verbi gratia: quoniam terra non est idolum in potentia: sed est cuprum, quoniam ter
ra cum transmutatur a corpore caelesti erit cuprum: & cuprum est in potentia idolum, quia est illud quod ab vno
motore fit idolum: & materia quae potest simpliciter, exit in actum non nisi vno motore: materia autem quae non dicitur passi
ue simpliciter, exit in actum per plures motores vno: propter quod & a materia proxima denominatur res: non autem a re-
mota: non enim dicitur quod idolum est terra aut terreum: sed quod est cuprum aut cupreum. Si ergo loquamur de
potentia passiua generandi subiectiue remota, illa nullo modo est in generato: sed in suo contrario. sic enim po
tentia generandi ignem passiue est in aqua quando ignis generatur de aqua. Sed talis potentia generandi nullo modo ha
bet esse in diuinis: quia omnis potentia in diuinis habet esse in actu aeterno ab vnico agente: vel si a pluri-
bus vt contingit in communi spiratione, hoc non est nisi secundum rationem vnam. est autem aliquo modo in eis quae creantur,
vt iam patebit. Si vero loquamur de potentia generandi propinqua, de illa sciendum est quod in naturali generatio-
ne duplex est transmutatio simul in eodem instanti temporis scilicet corruptio vnius formae & generatio alterius. Na
turaliter tamen prior est corruptio & posterior generatio: ita quod secundum Philosophum. viii. physico. signum illud siue
instans idem secundum rem in quo fiunt, debet distingui in prius & posterius secundum rationem: & sit corruptio in
priori, generatio in posteriori: ita quod non dicitur proprie materia esse in potentia propinqua ad generationem nisi pro
posteriore signo in quo iam est denudata a forma priori per corruptionem: & sic in potentia propinquam existens
vt non solum non egeat nisi vno motore, sed etiam non nisi vna transmutatione vt exeat in actum. Quo po
sito, licet materia existens in potentia propinqua in eodem instante tporis simul transmutatur, & transmutata est
existens actu sub forma geniti: tamen hic similiter oportet vnum instans secundum rem & secundum vnam rationem generalem diui
dere in duo secundum rationes speciales: & naturaliter in priori transmutatur & est in potentia ad formam: &
in posteriori transmutata est & est in actu sub forma. Et est materia in illo priori proprie medium inter ens
& non ens: nec est pro illo signo potentia generandi in corrupto nec in generato: sy in ipsa materia sola: vt sic media
est & subiectum transmutationis, quae est via ad generationem. vt sic vnum instans secundum rem distinguamus secundum Bb138v
tria signadifferentia sola ratione. Quorum Primum est in quo sit corruptio: Tertium in quo sit generatio: medium in
quo est transmutatio ad generationem. Sed talem potentiam generandi passiuam non est reperire in diuins, quia in eis nihil est
prius nec duratione nec natura in potentia quam in actu: nec aliquid vadit per transmutationem de potentia
in actum. tali enim potentia nihil est in potentia ad actum, nisi sit in potentia ad transmutationem qua vadit ad
actum: propter quod quando actu est sub transmutatione, est id quod generatur subiectiue. vt nihil possit proprie esse
ad quod generatur subiectiue, nisi possit esse subiectum transmutationis. Et propterea non est, proprie in diuinis
quod generatur subiectiue: quia nihil est ibi transmutabile: sed talis potentia passiua quodammodo habet esse in eis quae
creantur. Si enim creatio qua creatum de non esse simpliciter procedit in esse sit vera mutatio, licet non talis
qualis generatio, est ex praecedente materia: quia illa in naturalibus non per se respicit idem vt subiectum & termi
num sicut ista quae est creatio, vt iam insinuabitur.

15 ⁋ Est igitur sciendum, quod id quod creatur obiectiue, debet habere
etiam aliquid vt subiectum eius quod creatur subiectiue: & hoc non nisi idem secundum rem: quod inquantum
est obiectum & terminus naturaliter transmutationis, posterius est & in signo posteriori diuiden
do vnum in duo secundum rationem: & prius & in signo priori inquantum subiectum sustentans ipsam transmu
tationem. Est enim essentiam creaturae tripliciter considerare, sicut & materiam primam. Primo enim scilicet an instans
suae creationis, solum est in intellectu vt cognitum in cognoscente, & sub non esse actualis existentiae. & sic
est in potentia remota vt creetur: nec sic est subiectum creationis: quemadmodum neque materia secundum
quod est in actu sub forma abiicienda, est subiectum transmutationis quae est generatio, aut in potentia pro
pinqua ad generandum. Secundo modo est considerare ipsam essentiam creaturae vt est in instanti suae
creationis amota priuatione non entitatis per eandem transmutationem qua ei acquiritur esse. Sic non est
proprie subiectum huius transmutationis: sed terminus, quemadmodum neque materia vt est in
actu sub forma generati, est subiectum generationis. Tertio modo est ipsam essentiam creatam consi
derare secundum se scilicet secundum quod est aliquid praeter esse & non esse, secundum quod supra exposuimus. Et
sic pro primo signo & medio est subiectum ipsius creationis: quemadmodum iam dictum est quod materia inquam
tum media est inter ens & non ens, est subiectum generationis: & pro vltimo signo est terminus eius. Nec
est vllum inconuenieus quod vnum & idem secundum hunc modum habeat se respectu suiipsius in diuerso
genere causae, & sit prius & posterius seipso secundum rationem. Materia enim vt est pars compositi, & sic
terminus generationis & aliquod compositi, est causa finalis suiipsius vt est subiectum & materia trans
mutationis, & econuerso: vt secundum hoc materia quoquo modo coincidat cum fine. Sic ergo patet
quod in diuinis nihil est quod generatur subiectiue proprie loquendo: necest in eis aliquid quod est materia & subiectum, in
quo sit potentia generandi subiectiue: nec talis potentia passiua est in diuinis: nec aliquid de quo ge
nerans generat secundum talem potentiam passiuam. Sic enim generaretur genitum in diuinis per hoc quod id
de quo generatur esset in potentia vt de ipso educeretur aliqua forma per transmutationem: quod est
impossibile & in generatione diuina & in creatione. Sed quia in diuinis ponendum est aliquid neces
sario de quo generans generat: quia non de nihilo generat, vt supra habitum est: non autem gene
rat de aliquo nisi per potentiam generandi passiuam quae est in illo: per quam de ipso potest generari ali
quis: potentia autem omnis quae est eius de quo generatur, inest illi respectu actus ad quem est: in diuinis au-
tem necesse est potentiam esse indistantem secundum rem ab actu, & non posse esse distantem: potentia autem quae
nec distat nec distare potest ab actu, necessario est idem cum actu, quia si esset alia ab actu esset simul
& non esset: quia cum res est in potentia quae est alia ab actu, non est sub actu: quia contrariatur actui: &
non manet simul cum eo: & si ponatur esse simul, hoc est per incompossibile: & implicantur contradictoria simul
in eodem: Potentia vero quae est idem cum actu, si in aliquo differt ab eo, non differt ab eo nisi secundum rationem: qua
re cum potentia non dicitur potentia nisi ex eo quod respicit actum: quod autem respicit alterum non respicit illud nisi
secundum quod alterum est ab eo: potentia ergo generandi eius de quo quis generat in diuinis, non est nisi potentia
secundum rationem, & sic similiter id de quo generans generat est quasi subiectum actus & materia solum secundum rationem
Non est ergo in diuinis id de quo generatur genitum nisi secundum rationem tantum, habendo tantummodo rationem sub
iecti siue materiae & potentiae passiuae. Secundum rem tamen in diuinis reali generatione aliquis generatur de ipso: quia cum
potentia generandi de quae, vel quasi vt de quae, est generatio, non est secundum se nisi in materia & ipsius materiae
licet in diuins non sit in aliquo vel alicuius proprie vt in subiecto & subiecti: sed vt in fundamento & funda-
menti, & per ipsum fundamentum inquantum est fundamentum in eo in quo est fundamentum potentiae. Et ideo non est talis po
tentia passiua geniti aut in genito, vt dictum est supra in generatione naturali de potentia passiua materiae
naturalis: sed eo modo quo est potentia non per se nisi eius & in eo de quo generatur, & proprietas eius: sed secundum rationem
sicut est potentia secundum rationem. Et quia est secundum rationem solum: quod praecipue ex hoc patet, quod non est per se vnius perso-
nae respectu alterius personae: si tantummodo eius de quo generatur respectu eius qui generatur, aut respectu actus quo generatur, quid
secundum rationem ab huiusmodi differt potentia, vt dictum est: ideo non est proprietas notionalis, nec ad illam re-
ducenda. Quod quomodo sic habeat esse, patet ex modo generationis diuinae. Cumenm secundum supra determinata Bb139r
pater generat modo opeationis intellectualis: lpse enim generat inquantum est quaedam simplex intellectualis no-
titia, & ita quasi memoria: in quae est considerare tria secundum rationem differentia, intellectum. scilicet in quo est illa no
titia vt forma eius, & ipsam notitiam vt formam intellectus, & ipsam rem intellectam per notitiam informan
tem intellectum vt obiectum: quae sic se habent adiuicem quod a re intelligibili inquantum est intelligibile quid vt ab agen
te, de intellectu vt de possibili quodam formatur notitia: sed actione secundum rationem tantum: Similiter filius siue ver
bum quod generatur inquantum est quaedam intellectualis notitia declaratiua, & ita quasi intelligentia: in ipso similit
est considerare tria differentia secundum rationem solum, consimiliter se habentia inter se: intellectum. scilicet ipsam notitiam
& rem intellectam: & illa tria in patre, istis tribus in filio re sunt eadem, differentia ratione solum, reddendo singu
la singulis. In istis autem tribus vt sic considerantur in patre, obiectum se habet in ratione agentis quasi potentia acti-
ua: & intellectus in ratione patientis quasi potentia passiua: & notitia simplex in ratione producti: & sic vt ab
obiecto agente potens produci obiectiue de intellectu, vt de quo potest quasi produci subiectiue. Et ista omnino
sunt secundum rationem nostri intellectus: propter quod de potentia actiue & passiue dicta secundum istos mo-
dos non loquimur: quia eodem modo habent esse in filio secundum illa tria in ipso: sed sermo noster est de
potentia passiua qua de aliquo potest generari passiue persona distincta secundum rem a generante. Verbum enim
siue filius continens dicta tria in se secundum vnam rationem, natum est generari de patre continente eadem tria in
se secundum aliam rationem. Et generatur verbum vt subsistens in illis tribus secundum vnam rationem, a patre subsistente in il
lis tribus secundum aliam rationem: vt ipse filius totus per se generetur: & totum in quo subsistit habitum sit & conicatum
in ipso per generationem: & ipse pater per se totus generat, & toto eo in quo subsistit, vt ratione generandi
actiue & quadam potentia actiua: sed de se generat vt de eo de quo potest alius generari obiectiue, vt de po
tente generari passiue & subiectiue, & sic vt de habente in se potentiam generandi passiue & subiectiue.
& hoc non de se toto ratione totius in quo subsistit: sed solummodo ratione intellectus. Pater enim per se generat
non autem illa tria in quae subsistit: sed illis generat. Generat autem per se de intellectu in quo subsistit vt ali
quo eius secundum rationem: & non generat de se nisi quia de illo quod est in se, & sic quodammodo non per se de se: sed
per aliquid sui: vt secundum hoc simpliciter generat per se: non autem simpliciter generat de se per se: sed per aliquid
sui de quo generat per se. vt intellectus patris informatus notitia simplici ab obiecto & circa obiectum
secundum vnam rationem intellectus notitiae & obiecti est in potentia vt formetur de ipso totum verbum sine no-
titia declaratiua secundum rationem totius. i. illorum trium quae in ipso differunt ratione: non autem solum ratione ipsius no
titiae: quae est vt aliquid verbi differens ratione ab intellectu vt est in ipso & ab obiecto intelligibili, principiati
ue tamen a toto pfe secundum rationem omnium quae in eo sunt, licet de solo intellectu sub ratione intellectus, vt iam patebit.
Vt hic considerare possimus duplicem rationem potentiae: vnam qua ipsum verbum dicitur posse generari obiectiue de pa
tre vt de principiante: alteram qua de ipso intellectu patris dicitur posse formari quasi subiectiue & quasi de
materiali (coniter loquendo de esse in potentia passiua subiectiue) ipsum verbum. Quae potentiae duae sic se habent
secundum rationem adiuicem, quod vna est ratio alterius: vt videlicet verbum non dicatur posse generari obiectiue de pre prim
cipiante nisi quia de intellectu pino quasi subiectiue potest formari, & hoc quemadmodum in rebus naturali
bus compositum non dicitur posse generari obiectiue ab agente nisi quia de materia potest formari, & de potentia il
lius subiectiua. Et est illud posse quo de intellectu subiectiue potest generari quasi passiue, secundum rationem tantum:
& istud posse quo verbum potest generari passiue & obiectiue, est posse secundum rem: sed secundum vnum
ordinem tantum, vt iam patebit. & secundum illum etiam pertinet ad proprietatem notionalem, vt iam videbitur. Et quia illud pos
se est ratio istius (vt dictum est) & istod habet reduci ad ipsum: sic omne notionale siue personale ad essentiale: non
econverso. Quamquam autem (vt iam diximus) proprietas illa secundum rationem dicta sit ipsius intellectus subiectiue: nondum tamen
satis clarum est an vt est intellectus generantis, an vt est intellectus geniti: sed hoc statim clarescet perscrutan
do cuius proprietas sit, & in quo sit potentia generandi passiua obiectiue dicta, qua dicitur passiue generari id
quod esse habet per generationem. Hoc ergo membrum secundum diuisionis supradictae in dictis tribus productis perscrutam
dum, cuius haec potentia sit proprietas, et in quo sit ponenda: vt per hoc quod de aliis duobus videbimus pateat quid
nobis de hoc sit sentiendum in diuino producto siue generato.

16 ⁋ Et est hic primo considerandum ex parte producto
rum: Secundo aliquid simiter ex parte potentiae generandi passiue quae ei attribuitur. Circa primum igitur sciendum, quod secundum prae-
dictas tres productiones triplex est modus eorum quae producuntur in esse. aliquid enim producitur in esse imperfecte,
aliquod vero perfectius, aliquod autem perfectissime. Primo modo producitur in esse productum per generationem naturalem: quia non
totaliter et omnino recipit esse suum a generante: sed solummodo recipit ab illo perfectionem suam in esse: quia ge
nerans naturaliter non generat nisi principio materiali praesupposito in esse in quo generatum praehabuit esse in potem
tia: quod non dedit ei generans generando: sed solum per generationem conicando. De quo dicit Auic. vii. metaphysicae,
quod eius esse non est post non esse absolute: sed secundum priuationem eius in materia. Et est inductio esse rei ex re
debilis & breuis. Secundo modo producitur in esse productum secundum creationem, totaliter et omnino a pro
ducente recipiendo esse absque aliquo eius praecedente quoquo modo in esse. de quo dicit Auicenna ibidem.
Si fuerit esse post non esse absolute, tunc aduentus eius a causa sua erit causatum. & est dignior omni Bb139v
bus modis dandi esse. Quod verum est dandi esse post non esse. Tertio enim modo producitur in esse productum in
diuinis & modo perfectissimo atque dignissimo, quod totaliter a producente recipit esse, non ex aliquo prae
cedente, nec post non esse natura aut duratione: quia talis productio praestaret ei esse quod non fuit: sed de
aliquo & ab agente aliquo semper existente: a quo & aeque semper & simul natura atque duratione ha-
bet esse secundum iam dictum modum, & iam amplius dicendum: & id esse quo ipse producens est: licet secun
dum alium modum habendi illud. dicente Hila. de natiuitate quae in diuinis est productio filii. Semper pa
trem semper filium praedicantes non post aliqua deum omnium: sed ante omnia esse edocebimus. & infra. lta
semper esse vt & natum praedicemus: ita vero natum esse vt semper fuisse manifestemus, quia & natiui-
tatis auctorem habeat, neque careat aeternitate diuinitatis. & lib. iii. cap. i. Ex his quae in patre, sunt ea in
quibus est filius. i. ex toto patre totus filius natus est non aliunde, quia nihil antequam filius: neque ex nihilo, quia
ex deo filius. Quod in patre est, hoc in filio est, alter ab altero, & vterque vnum. & lib. vi. ca. vi. Non quae non erant
tenet: sed quae dei manebant & manent obtinuit veritate nascendi. Et est perfectissimus modus dandi esse. de
quo dicit Christus Ioan. xvii. Sicut ptr vitam habet in semetipso, sic dedit & filio vitam habere in semetipso
Circa potentiam vero generandi passiue obiectiue, & circa ipsum productum in tribus dictis productionibus
sciendum est quod ipsa potentia potest attribui alicui obiectiue vt ei quod producitur siue generatur, dupliciter: quia secundum
duplicem ordinem scilicet & secundum ordinem ad id de quo subiectiue generatur, & secundum ordinem ad id a quo princi
piatiue generatur. lpsum ei quod obiectiue generatur, & generatur de aliquo subiectiue, & ab aliquo principiatiue: & ideo
etiam potest eisdem modis generari & de aliquo & ab aliquo: & illi potentiae qua potest obiectiue generari de
aliquo respondet potentia in eo de quo generatur, qua illud subiectiue est in potentia vt de eo generet: & eidem
potentiae qua potest obiectiue generari ab aliquo, respondet potentia actiua in eo a quo potest generari, quae actiue po
test generare illd. Et est in diuinis magna differentia inter potentiam generandi passiue & obiectiue de aliquo
vt de subiecto, & ab aliquo vt a principio. Inquantum enim est potentia passiua quae obiectiue productum produci
potest de aliquo, est secundum rationem, quia ipsa potentia passiua subiectiue in eo de quo, est secundum rationem tantum. lpsum autem
generari de aliquo subiectiue, & ipsum generari alicuius obiectiue, sola ratione differunt: quia ab eo quod non habet esse
in diuins nisi secundum solam rationem cuiusmodi est posse generari subiectiue, nihil potest differre secundum rem. Et sic sola
ratione differunt potentiae passiuae qua hoc obiectiue ab illo subiectiue potest produci: licet potentia passiua
subiectiue in eo de quo, sit ratio illius passiuae obiectiue in eo qui ab, non enim habet productum obiecti-
ue potentiam vt producatur de aliquo, nisi quia illud de quo producitur habet potentiam vt de eo producatur, quemad-
modum id de quo producitur non habet potentiam vt de eo producatur nisi quia producens habet potentiam vt de illo il-
lud producat. Et sic potentiae passiuae obiectiue ratio est potentia passiua subiectiue: & potentiae passiuae sub
iectiue ratio est potentia productiua actiue. Dis enim potentia passiua ad potentiam materiae reducitur: & potentia
materiae ad potentiam agentis. Et sicut est de potentiis, similiter est & de actibus. Actus enim quo quis generatur ob
iectiue ratio, est ille actus quo aliquis generatur subiectiue: & illius ratio est actus quo quis generat principiatiue, non
enim generatur filius obiectiue nisi quia de diuina essentia generatur subiectiue: nec de illa generatus subiectiue est nisi
quia pater de ea generat principiatiue. Et sicut generari & posse generari obiectiue & subiectiue inter se dif
ferunt sola ratione: sic & inter se sola ratione differunt posse generare & generare principiatiue, & posse generari
& generari subiectiue. Et posse generare & generare principiatiue secundum rem differunt a posse genera
ri & generari obiectiue. Vnde potentia passiua qua productum potest produci ab alio principiatiue, est po
tentia secundum rem: quia secundum rem differt a potentia generandi actiue: quae ei rmendet in eo a quo producitur. Quemad-
modum enim secundum rem differunt generare & generari, sic & posse generare & posse generari: quia posse generare re-
ducitur ad generare: & posse generari obiectiue, reducitur ad generari obiectiue, vt supra dictum, est & infra amplius
dicetur. In diuinis ergo posse generari obiectiue in ordine ad generantem proprietas est, propter distinctionem secundum
rem personalem generantis & geniti, & similiter generare & generari: non autem in ordie ad id de quo generatur, propter identitatem
secundum rem ipsius posse generari subiectiue & ipsius posse generari obiectiue: quemadmodum identitas est se
cundum rem geniti & illius de quo generatur, & differentia secundum solam rationem. Vnde quia generari per se proprietas est filii
& solius filii & in solo filio: ideo dico quod ista potentia generandi passiue scilicet obiectiue in ordine ad illum a quo
generatur aliquis, in filio est & filii proprietas & solius filii & in solo filio. Et similiter est in solo filio secundum or-
dinem quem habet ad id de quo generatur: sed non est proprietas: quia solum est secundum rationem differens a potentia quae potest
de illo generari. Vnde nulla potentiarum quasi passiuarum in diuina productione proprietas est excepta illa quae persona pro
duci potest passiue & obiectiue, vt genitum a generante. De potentia autem passiua & quasi subiectiua in eo de
quo producitur quis, puta in intellectu de quo producitur verbum, clarum est quod eo modo quo est potentia secundum rationem
in ipso intellectu est secundum rationem. Vtrum autem in ipso intellectu vt est patris quid generat, an vt est filii quid generatur
de hoc nondum est clarum: sed iam videbitur quid de hoc sentiendum sit in dissolutione rationis quintae.

17 ⁋ Quia ergo arguebatur primo, quod potentia generandi passiue non est in filio: quia
pse est necesse esse sicut pater, & potentia generandi ponit posse esse: quia generatio est actus ad esse pos- Bb140r
se autem esse contrarium est ad necesse esse: Dicendum quod aliquid vel aliquis potest intelligi esse pos
sibile esse ab alio, dupliciter: vel formaliter, vel principiatiue. Quod primo modo est possibile esse ab alio, se-
cundum se est natura & essentia aliqua quae quantum est ex se caret forma essendi: & ideo oportet
quod ei esse acquiratur ab alio. & tale solum est in creaturis, & in omnibus creaturis quibus esse acqui
ritur non nisi per aliquid existens extra earum essentiam: quia quantum est de se & sua essentia mu-
tabiles sunt de non esse in esse: & econuerso. & tale posse esse ab alio, est contrarium necesse esse: vnde nec
ab alio potest esse necesse esse. Quod vero est possibile esse ab alio secundo modo, secundum se est natura &
essentia aliqua quae ex se formaliter est ipsa forma essendi & ipsum esse: cui idcirco nihil potest acquiri
ab alio: sed quod ipsum possibile esse tale sit esse secundum actum, hoc habet principiatiue ab alio. Et tale posse esse
ab alio non repugnat ei quod est necesse esse: quia ex se formaliter est necesse esse licet ab alio principia-
tiue. Quia autem esse formaliter necesse esse non potest esse nisi vnum secundum substantiam, quia est primum ens: a quo
autem quis habet quod sit necesse esse ille non potest esse nisi necesse esse: quia possibile esse formaliter cum
sit posterius esse quam sit necesse esse non potest esse principium eius quod est necesse esse: Patet igitur quod
ambo sunt eiusdem substantiae, scilicet & ille qui habet quod sit necesse esse ab alio, & ille a quo habet hoc
Et sic filius siue verbum est possibile esse ab alio principiatiue, a quo habet quod sit necesse esse ex se for
maliter, sicut est ille a quo illud habet. Et sic ex se habens esse formaliter non frustra est possibile ab
alio habere esse principiatiue: quia illud ex se non haberet formaliter nisi posset illud habere ab alio
principiatiue: & hoc per potentiam quae est in producto vt possit produci de alio obiectiue, & quae est in in
tellectu producentis vt de eo possit produci subiectiue secundum praedictum modum.

18 ⁋ Ad cuius am-
pliorem intellectum est aduertendum, quod secundum praedeterminata iam, in deo est tria considerare: scili
cet ipsam substantiam diuinam sub ratione intellectus, & ipsam actualem notitiam quasi formam intelle
ctus secundum formam intelligentis, & ipsam diuinam essentiam vt est quoddam intelligibile obiectum quo
intellectus habet esse quasi a quodam actiuo informante intellectum secundum actum intelligendi termina-
tum ad ipsam vt ad formale cognitum: quae secundum rationem solummodo differunt, & sunt communiter in tri
bus personis diuinis sub proprietatibus quibus personae illae inter se distinguuntur: & conueniunt singulis
formaliter ex seipsis: sed ab alio principiatiue sunt in filio & spiritu sancto, & in patre non ab alio. Et
vt sunt in patre, huiusmodi notitia habet secundum considerationem rationis quasi formari in intellectu vt est intel
lectus simpliciter & pure quasi passiuus, & vt ipsa notitia est simpliciter siue simplex notitia, & vt
ipsum obiectum simpliciter mouens ad actum intelligendi, & simpliciter cognitum. Quibus sic se habentibus in patre
& sola ratione inter se differentibus, ipse intellectus vt pris est non solum stat in simplici notitia ad quam
est quasi pure passiuus: sed spiritualiter se convertit super seipsum & suum actum & super obiectum cognitum
Hoc est enim naturae cuiuslibet substantiae intellectualis sepeatae: quae intellectus actiuus est: & non solum ha
bet rationem intellectus in recipiendo sed aspectus in considerando & diligentius intuendo seipsum, suam naturam, &
ipsum cognitum ab eo. Et per hoc intellectus patris est in potentia propinqua vt de eo generetur verbum
Etem intellectus informatus notitia simplici, qui in patre tenet rationem memoriae siue notitiae quae dicitur
memoria, agit in ipsum intellectum vt aspectus est & conversus super seipsum & super notitiam qua infor
matur & super obiectum cognitum a quo informatur, generando de ipso & in ipso notitiam sibi simillimam termi
natam in idipsum a quo generatur vt in obiectum vnicum, licet tria in se contineat secundum rationem. vt non solum illa no
titia quae verbum est sit similitudo obiecti in simplici notitia: sed & illius notitiae & intellectus in quo est: vt
secundum hoc intellectus quid est aspectus secundum actum, est aliquid verbi secundum rationem, hamens in se notitiam illam quae ter-
minatur ad illud totum in patre. Et per hoc notitia patris simplex notitia est, terminata ad diuinam essen
tiam vt simpliciter cognitum. Notitia vero filil scilicet illa quae verbum est & filius, est declaratiua terminata intui
tiue non solum ad cognitum illa simplici notitia: vt scilicet id quid illa notitia cognitum erat simpliciter, ista
notitia cognoscatur discretiue: sed etiam ad ipsam notitiam & ad intellectum in quo est, & per hoc ad ipsum
totum intelligentem: quia intelligens notitia vt declaratiua est, non solum intelligit rem discretiue quam intellexit
simpliciter notitia simplici: sed intelligit se, & se intelligere illam: in quo perficitur actus intelligendi & perfecta
ratio verbi, ne solum intelligatur verbum generari ex hoc quod intellectum simplici notitia agit in intellectum vt est
aspectus generando in se notitiam discretiuam. Non enim verbum solummodo generatur a cognito in simplici notitia se
cundum modum quem declarauimus in praecedenti quaestione: sed etiam a cognoscente, vt ibidem diximus secundum Au
gustinum. Vt secundum hoc in generatione verbi intellectus simpliciter informatus simplici notitia circa obie
ctum simpliciter cognitum totum inquantum hoc vt intelligibile quiddam agat non tam naturaliter vt obiectum co-
gnoscibile, quam intellectualiter, vt actualiter intelligens & intellectualis notitia in ipsum intellectum, hoc est in
essentiam diuinam sub illa ratione quae est aspectus. Et per hoc habet esse notitiade notitia, intelligentia. scilicet de menoria, de
claratia de simplici. Et dicitur declaratia ni quia clarius cognoscitur aliquid a deo in declaratia quam in simplici: si quia
diuina essentia quae in simplici notitia cognoscitur solum sub ratione intelligibilis cogniti simpliciter, in declaratiua co Bb140v
gnoscitur, & sub ratione intelligibilis cogniti discretiue, & sub ratione qua est simplex notitia discre-
te cognita, & sub ratione qua est intellectus discrete cognitus. Et secundum hoc in creaturis intelli
gentibus aliud a se, verbum non solum continet notitiam qua cognoscitur quid est cognitum vel quid
quid est eius discretiue: sed qua cognoscitur ipse actus cognoscendi illud: qua scilicet cognoscitur sim
plici notitia. Et quando formatur verbum de notitia qua cognoscit seipsum, illa non solum continet
notitiam qua cognoscitur quid est: vel quod quid est circa cognitum in simplici notitia: & qua co
gnoscitur ipsa notitia: sed qua cognoscitur intellectus quo cognoscit cognoscens illa notitia, & per
hoc totus ipse cognoscens. Quod verbum in nobis maxime assimilatur verbo diuino, quod est notitia de-
claratiua secundum iam dictum modum: in qua secundum rationem (vt dictum est) sunt tria: intel-
lectus vt aspectus, notitia vt declaratiua, cognitum vt quid est: quemadmodum tria sunt in notitia
simplici quae pater est, scilicet intellectus vt simpliciter intellectus est, notitia vt simplex, cognitum
vt aliquid est. Et sunt penitus eadem secundum rem absolutam singula singulis & singula omnibus
& in patre & in filio, distinctione solummodo habita in eis per habitudines siue respectus qui sunt
a quo & qui ab: qui constituunt supposita in quibus illa habent esse. Notitia enim quae sub vna ra-
tione differt a seipsa sub alia ratione, ratione illa qua est notitia secundum aliam & aliam rationem
non distingueret personas nisi absolutas & secundum rationem tantum. Inquantum etiam consideran
tur vt absoluta & ratione sola differentia, vna non habet esse de altera vt terminus & principium
alicuius productionis: quoniam in diuinis nihil absolutum est principiatum neque secundum se neque
etiam in alio, secundum modum quo forma naturalis dicitur esse principiata: quia scilicet de potem
tia materiae alicuius a non esse ad esse in composito est producta. Vnde nihil absolutum debet conside
rari in diuinis vt ab & a: quia nihil in illis est quod est ab, sicut terminus: nec quid est a quo, sicut pri
cipium actiuum productionis: sed debent illa absoluta differentia ratione considerari sicut funda-
mentum illorum respectuum, & cum singulis respectibus constituentia singulas personas quae per
se sunt terminus & principium productionis, subsistentes in illis absolutis differentibus secundum
rationem tantum: quae differentia secundum rationem tantum, est fundamentalis origo distinctionis suppositorum
secundum rem: ita tamen quod sicut intellectus patris vt est intellectus simpliciter, semper est informa
tus notitia simplici ab ipsa diuina essentia, ipsa essentia quasi secundum rationem agente in intellectu ipsam sim
plicem notitiam: sic idem intellectus vt est aspectus semper & immutabiliter conuersus ad seipsum
vt est notitia simplici informatus, semper est quasi informatus notitia declaratiua ab ipsa notitia
simplici: quae tria secundum rationem continet in patre, vt iam dictum est: ipsa tali secundum rem agen
te in aspectu ipsam notitiam declaratiuam. Et ideo est imago illius continens in se tantummodo duo se
cundum rationem differentia, scilicet ipsum aspectum de quo quasi formata est, & ipsam notitiam
formatam. Obiectum autem intelligibile de quo formatur simplex notitia, semper se tenet ex parte
notitiae simplicis & eius a quo formatur declaratiua notitia: & solummodo ex hoc quod haec est de illa se
cundum rem principiatiue formata, constituuntur diuersa supposita in ipsis subsistentia distincta
secundum rem. & hoc ideo, quia hoc est esse ab secundum rem. Vbi enim est conuersio alicuius super ali
quid, oportet quod sint distincta secundum rem quoquo modo & quod convertitur & supra quod conuertitur:
cum tamen ex hoc quod de intellectu formatur simplex notitia ab essentia intellecta, est secundum ratio
nem tantum. Et similiter quod est ab & id a quo est, habent esse diuersa secundum rationem tantum: quia hoc est es
se ab secundum rationem tantum: quia absque conuersione. Et secundum hoc magna est differentia inter
hanc generationem & illam quae est in creaturis: in qua absolute diuersa sunt secundum rem in ge-
nerante & genito, & subiectum de quo, & quoid de ipso educitur, quo constituitur genitum in esse. Sed
minor est differentia huius generationis verbi in diuinis a generatione verbi in intellectu nostro &
angelorum. In verbo enim nostro & angeli quoquo modo diuersitas est secundum rem inter noti-
tiam genitam & eam quae generat: propter quod non sine transmutatione verbum in nobis & in
angelis formatur, vt iam patebit.

19 ⁋ Vt ergo modus generandi in diuinis iam tactus magis illucescat
iuxta dissimilem modum generandi verbum in nobis & in angelis, sciendum est quod alius est modus
generandi verbum in nobis & in angelis & in deo, secundum quod alius est modus cognitionis ange
lis & deo. Similiter in nobis alius & alius est modus formandi verbum de alia & alia re cognita.
Est enim nobis modus cognoscendi proprius (secundum dictum Philosophi in principio physicorum)
incipiendo a confusis. Sunt enim (vt dicit) nobis primum manifesta & cognita confusa magis. & hoc
in vita praesente prioritate temporis. Vnde cum de compositis in essentia sua complectentibus par
tes quae constituunt eorum definitiuas rationes dixisset, Primum nobis nota sunt confusa ma-
gis. continuo adiecit. Posterius autem ex his nota fiunt elementa & principia diuidentibus haec. Pro
pter quod de talibus prius est verbum formabile in nobis, habendo scilicet de eis confusam cogni- Bb141r
tionem sub ratione definiti, quam sit actu formatum habendo de eis cognitionem determinatam & distin-
ctam in eorum definitiua ratione. & hoc quemadmodum (vt dicit) pueri confusa cognitione primum
appellant omnes viros patres, & omnes foeminas matres: postmodum vero vigorato intellectu cognitione dis
creta determinant horum vnumquodque, distincte cognoscendo patrem inter alios viros, & matrem
inter alias foeminas. & etiam quemadmodum cum videmus aliquid alonge, primo mediante visu & phan-
tasia intelligimus illud esse aliquam substantiam corpoream: postmodum appropinquando magis & ma
gis per motum cognoscimus quod sit animal: deinde per staturam corporis cognoscimus quod sit homo:
deinde quis homo sit: si tamen eum alias nouerimus. Sed ista cognitio adhuc confusa est apud intellectum
quousque cognoscamus de homine quid sit in sua ratione definitiua, quae est eadem hominis & huius
nominis secundum Philosophum. Sic autem non cognoscimus eum iam habita prius de eo notitia confu
sa, nisi discursu & intuitione intellectus & irradiatione agentis, secundum supra expositum modum
Per quae patescunt nobis in definito partes eius essentiales, quemadmodum (vt supra expositum est)
patescit etiam irradiatione agentis vniuersale in phantasmate. Sunt autem partes illae secundum logicam
definitionem genus & differentia, sed ex his duobus primo nobis innotescit genus tanquam magis con-
fusum: deinde differentia vt distinguens genus & determinans ipsum ad speciem: ita quod in neutro
horum secundum se concipiatur verbum perfectum definiti, sed in vtroque simul. Similiter prioritate tem
poris, licet forte imperceptibilis nobis, nota sunt confusa magis in eis quae sunt simplicia, non haben-
tia partes in essentia sua, neque definitiuas rationes vt sunt vltimae differentiae specierum specialissi-
marum. Talia enim cum primo occurrunt intellectui mouent ipsum ad cognoscendum de eis quod sint ali-
quid in rerum natura, non tamen quid sit determinate, vt scilicet sit differentia talis vel talis. Semper
tamen aut nihil de eis cognoscitur, aut cognoscitur totum quod est in eis cognoscibile quamuis non totaliter.
Et hoc contingit in intellectu, quemadmodum contingit in sensu. Cum enim in luce obscura siue modi-
ca videmus librum scriptum, statim videmus quod in eo aliquid scriptum sit. Sed quod non videmus dis
cretiue quod in eo scriptum sit, hoc fit per duo: quorum primum est lucis intentio, cuius irradiatione cla
riore patescit visui quid scriptum sit amotione tenebrae obumbrantis. secundum quem modum
rradiat lux agentis super phantasmata amouendo vmbram particularium circunstantiarum mate
riae, secundum quem modum etiam irradiat super confuse intellectum amouendo vmbram confusionis. Se
cundum vero est visus approximatio secundum quod visus discernit a propinquo quid non discernit a re
motis. Et est aspectus ipsius intellectus siue intuitio, ipsius ad intelligibile appropinquatio spiritua
lis: qua quasi penetrantur eius interiora: & est in sensu visus illa visio certa & discreta eadem re cum
illa prius confusa, differens solum secundum magis & minus. Et est illa determinata quasi verbum in sen
su, sed non proprie est verbum, eo quod non formatur actione sensus: sed tantummodo obiecti. Magis tamen
habet de ratione verbi quam illud quod quidam dicunt esse verbum essentiale in diuinis, quia ibi visio cer-
ta praesupponit confusam: in diuinis autem notitia essentialis nullam aliam praesupponit. Et notitia decla
tatiua quae verbum est, semper supponit notitiam simplicem: vt vbicumque sit verbum qualecumque, requiri
tur duplex notitia, & ex parte intellectus ascribitur illa notitia simplicis intelligentiae confusa ipsi me-
moriae: quia tunc primo mouet intellectum sub ratione intelligentiae determinata cognitione, quando mouet in
tellectum ad cognoscendum de cognito quid determinate sit in rerum natura. Quicquod eni intellectus noster ap
prehendit, primo subito apprehendit quod aliquid sit, & ex hoc intellectus factus quasi attonitus statim aspectum suum
convertit vi sua actiua super actum suum, & super obiectum confuse cognitum: & mouetur acrius illud diligen
tius intuendo, vt discretius ipsum cognoscat. & hoc quemadmodum oculus corporalis cum subito immu-
tatus fuerit a luce, aspectum suum acrius intuendo in illam extendit vt perfectius eam videat, & hoc
appetitu delectato in eo quod cognoscit intellectus aut sensus, & per hoc mouente intellectum
aut sensum ad amplius intuendum, vt perfectius cognoscat & perfectius delectetur in cognito. Vnde
secundum quod dicit Augustinus xiiii. de Trini. cap. v. hinc coniici potest: quod infantis mens lucis haurien-
dae sic auida est, vt si quisquam minus caute nesciens quid inde possit accidere, nocturnum lumen posue
rit vbi iacet infans in ea parte ad quam iacentis oculi possint retorqueri, aut ceruix possit inflecti,
sic eius inde non remouetur aspectus, vt nonnullos ex hoc etiam strabones fieri nouerimus. Vnde cum obie
ctum non moratur, sed transuolat, solum confusa & indeterminata notitia permanet, quemadmodum
cum aliquid subito transuolat immutando visum corporalem, percipimus nos aliquid vidisse: nesci
mus tamen quid fuerit determinate. Secundum hunc enim modum determinauimus supra, quod deum
intelligimus in praesenti, & cognoscimus de eo quid est generalissima cognitione id est quod aliquid sit quod
mentem nostram quasi in ictu oculi transuolando immutat, sed quae & qualis natura sit determinate
non percipimus. dicente beato Gregorio. xvi. Moralium cap. v. Sic nobis intelligendum praebet, vt tamen
ipsum nobis radium sui intellectus obnubilet, & rursum caligine ignorantiae sic nos reprimit vt Bb141v
tamen menti nostrae radios suae claritatis intermiscet: quatenus & subleuata quippiam videat, & re
uerberata contremiscat: & quia eum sicuti est videre non potest, aliquatenus videndo cognoscat. Quia
vt dicit lib. v. ca. xiii. etsi plane non intimat, quiddam tamen de se humanae menti manifestat. Sed vt dicit lib.
viii. ca. xix. inhaerere diu luci non valet, quia raptim videt. Sic etiam deus se confusa cognitione, qua. scilicet de se quod
aliquid sit cognoscitur, intellectui beato in primo instante visionis gloriosae prius naturaliter manife-
stat: & subito & in eodem instante forsitan conuertit se super obiectum acrius intuendo ipsum: vbi
de deo in intellectus aspectu formatur verbum, quo certe cognoscitur de deo quid sit determinate in
rerum natura, quamuis ipsum videndo non concipiamus de eo verbum indicans quid est secundum
definitiuam rationem, quia nullam habet propter eius simplicitatem, vt dicit Auicen. Secundum quem
modum alias diximus in quaestionibus de Quolibet, quod intellectualiter videndo deum non concipi-
mus verbum de ipso: sed cognoscendo quid sit determinate in rerum natura, verbum de ipso con
cipiemus. secundum illud primae loannis. 4. Similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est. Su
per quo dicit Augustinus, xv. de trinitate cap. xvi. Sed tunc quidem verbum nostrum non erit fal-
sum, quia neque mentiemur neque fallemur: tamen cum hoc fuerit, formata erit creatura quae formabi-
lis fuit, vt nihil iam desit eius formae ad quam peruenire deberet: sed tamen coaequanda non erit illi
simplicitati vbi non formabile formatum vel reformatum est: sed forma neque informis neque forma-
ta ipsa ibi aeterna est immutabilisque substantia. In quo Augustinus tangit vnam differentiam inter ver
bum nostrum & cuiuslibet intellectus creati etiam de deo, & inter verbum dei: videlicet quod ver
bum intellectus creati prius tempore aut natura formabile est quam formatum. Prius tempore, quo
ad verbum nostrum in praesenti quod magis cognitum est nobis. Quia vt dicit Augustinus. xiiii. de triniitate. ca.
vii. facilius dignoscitur quod tpere antecedit, vbi parens proleo per spatia tporis antecedit. Quom autem antecedit epore
vt formabile quid nondum formatum, exponit Augustinus, xv. de triniitate. cap, xv. dicens. Quid est inquam hoc forma
bile nondum formatum &c. vt supra in quaestione de dicere dei. Prius vero natura in intellectu cuiuslibet beati
verbum de quacunque re formabile est quam formetur. Eormabile intelligo in ipsa confusa cognitione, qua
primo cognoscitur de re cognita quod aliquid est: de qua cognitione confusa formatur verbum sicut
completum de incompleto: vt formatur vir de puero, & cognoscitur eadem res prius incompleta & postea con-
pleta cognitione: qua. scilicet cognoscitur de ipsa quid est vel quod quid est. nulla enim notitia verbum est nisi
qua cognoscitur determinate de re quid est vel quod quid est: primum in simplicibus non habentibus defi-
nitiuam rationem, secundum in compositis habentibus eam. Verbum autem diuinum nec tempo
re nec natura prius est formabile quam formatum, nec informe esse potest. Vnde differentiam quo ad
hoc exprimit Augustinus ibidem subdens post iam signata. Quis non videat quanta hic sit dissimi-
litudo ab illo dei verbo quid in forma dei sic est vt non antea fuerit formabile quam formatum: nec aliquam
do possit esse informe: sed sit forma simplex & simpliciter aequalis ei de quo est, & cui mirabiliter
coaeterna est: In quo etiam tangit differentiam aliam verbi dei ad verbum intellectus creati: & hoc
quo ad duo. Quorum primum est, quod licet in intellectu creato eadem secundum rem sit notitia
simplex & notitia declaratiua quae verbum est, & hoc de eadem re, eo quod simul sunt in eodem (Duo
enim actus intelligendi de eadem re cum solo numero differunt, non possunt esse simul in eodem in
tellectu secundum numerum ) differunt tamen sicut magis perfectum & minus perfectum. semper enim
perfectior est in intellectu creato notitia cogitatiua & declaratiua de eadem re, quam sit simplex notitia
Propter quod dicit Augustinus ibidem cap. xxi. Cogitando quid verum inuenimus, hoc maxime intel-
ligere dicimus. Secundum vero est quod verbum intellectus creati cum de re superiore se concipitur
non aequatur rei de qua formatur. dicente Augustino. x. de trinita. cap. xi. Cum deum nouimus, no
titia verbum est: fitque aliqua dei similitudo. Illa tamen notitia inferior est. In deo vero notitia quae ver
bum est, & notitia simplex quae memoriae ascribitur, aeque perfecta est secundum rem & illi aequata de quo
est, quia tantum se nouit Deus quantus est: & aeque perfecte cognoscuntur a deo singularia in notitia simplici & es-
sentiali, & in notitia declaratiua quae verbum est. Dtur tamen verbum notitia declaratiua & manifestatiua respe
ctu notitiae simplicis & eorum quae in ipsa cognoscuntur: quia eo quod dicendo procedit, modo manifestatiuo procedit. Ma
nifestatiuo dico notitiae eius de quae procedit: quemadmodum verbum vocis procedit modo manifestatimo verbi quod
est in mente. Est autem aspectus iste de quo iam locuti sumus, in intellectu vis eius aliqua qua
spirituali conuersione convertit se super ea quae percipit in se: & est in nobis vis cogitatiua intellectualis.
dicente Augustino ibidem cap. vi. Tanta est cogitationis vis vt nec ipsa mens quodammodo in con
spectu suo se ponat nisi quando cogitat: ac per hoc nihil in conspectu mentis est nisi vnde cogitatur. Et
post aliqua interposita quibus probat quod aspectus mentis non sit quicquam aliud a mente, subdit dicens. Pro
inde restat vt aliquid pertinens ad eius naturam sit aspectus eius etiam quando se cogitat: non quasi
per loci spatium, sed incorporea conuersione reuocetur. Cum vero non se cogitat, non fit quid in Bb142r
conspectu suo, nec de illa suus formatur obtutus, sed tamen nouit se tanquam sibi sit memoria sui. Quic-
quid sit de notitia quam mens habet de se: de qua loquitur Augustinus certum tamen est quod quicquid sci-
mus cogitando, prius simplici notitia non cogitatiua apprehendimus: sed nisi cogitando ad illud
nos conuertimus, nihil de apprehenso iudicamus. Vnde notitia ista memoriae deputatur, qua mens
vt cogitet excitatur. Quemadmodum intentus aliunde transeuntes oculis apprehendit, sed de illis non
iudicat nisi cum per phantasmata eorum excitatus de illis cogitat. Et tunc cum cogitat de notitia praece
dente formata de re intellecta, verbum in cogitatione format. dicente Augustinus ibidem. Nec ita sane
gignit istam notitiam suam mens quando cogitando se conspicit tanquam sibi ante incognita fuerit: sed
ita sibi nota erat, quemadmodum notae sunt res quae memoria continentur. Non dico memoria qua in ha
bitu tantum cognoscuntur res, sed qua actu simplici notitia intelliguntur, secundum quod dicit cap. xi. in fine. Si
cut in rebus praeteritis ea memoria dicitur qua sit vt valeat recoli, sic in re praesenti quod sibi mens est
memoria sine absurditate dicenda est. Respectu autem talis memoriae intellectio cogitatiua intelligen
tia dicitur. Vnde de memoria dicitur praedicto cap. vi. Notitia cuiuscunque rei quae inest menti, etiam
quando non de ipsa cogitat ad solam dicitur memoriam pertinere. & cap. vii. dicit de intelligentia. Nunc
dico intelligentiam qua intelligimus cogitantes id est quando eis repertis quae memoriae praesto fuerant
sed non cogitabantur, cogitatio nostra formatur. Sic ergo cum mens aspectu suo se convertit ad simplicem no
titiam quam in se iam comprehendit acrius intuendo, & quasi intellectualiter penetrando interiora in
tellecti, irradiatione intellectus agentis superueniente eidem intellectui, amplius patescit idem, & per
hoc ipse intellectus fit foecundus passiue, vt in se concipiat & pariat notitiam declaratiuam. Est autem ex se fce
cunda actiue ipsa memoria per simplicem notitiam quae est in ea, vt statim aspectum intellectus ad se conuer
sum moueat generando in ipso intellectionem declaratiuam: qua determinate & distincte discernit
de ipso cognito quod quid est si sit compositum, vel quid est in rerum natura si sit simplex. Est autem & in
mente diuina quidam eius aspectus qui ad incommutabilem notitiam essentialem in patre existen
tem aeternaliter & incommutabiliter conversus est. Propter quod aeternaliter & cinonmutabiliter ab illa for
matus est habendo in se formam verbi aeternaliter & incommutabiliter in eo, & de eo, non per potentiam passi-
uam quam habeat in seipso aspectus aut ipsum verbum ad aliquod formabile quod esse posset informe prius quam
formetur siue natura siue duratione: Tunc enim non esset formatum sine mutatione, & tale posse esse contrarium
est necesse esse: sed per potentiam passiuam quam habet in se aspectus subiectiue, & ipsum verbum obiectiue
vt sit aliquid semper ex se formaliter existens forma, quod non habet omnino potentiam ad esse infor-
me. Quia tamen sit, & quod in forma verbi sit, habet ab alio principiatiue a quo habet quod ex se sit formaliter
necesse esse, sicut est & ille a quo habet hoc. Et tale posse esse nullo modo repugnat ei quod est necesse
esse.

20 ⁋ Ad secundum quod directe videtur huic dicto obuiare, quod potentia generandi passiue non conue
nit alicui nisi ratione materiae, vel quasi, quae non est nisi in potentia ad formam eius quod est generandum
ex se non habens formam illam: Dicendum quod secundum praedicta bene verum est quod posse generari pas-
siue nulli conuenit nisi ratione materiae vel quasi. & hoc inquantum omnis potentia passiua vel quasi ad
potentiam passiuam materiae vel quasi habet reduci, & hoc in diuinis secundum quod dictum est, quia
ipsa materia vel quasi in diuinis est ipsa diuina essentia inquantum est intelligens respectu verbi in
potentia ad formam eius quod est generandum, non quae est absolutum in illo, & pars eius, sed quae est ver
bum & ipsum totum relatiue generandum, immo semper genitum habens per generationem eandem formam
absolutam qua ipse pater est necesse esse, & ita qua cum patre ipsum verbum aequaliter habet esse
necesse esse. Quod non esset verum si potentia generandi respiceret principaliter aliquid absolutum ac-
quisitum producto vt partem eius aliam ab eo de quo subiectiue est, & a quo principiatiue produ-
citur, sicut acquiritur forma composito in naturalibus, & hoc iuxta modum iam supra expositum
immo potentia generandi passiue & subiectiue quae non est nisi materiae vel quasi, principaliter respicit
ipsum suppositum relatiuum cui per generationem acquiritur esse quod est absolutum in diuinis vt
aliquid eius, licet non vt pars, quod in illo productum est siue habitum per productionem: ex quo re-
spectus conuenit supposito, quod principaliter intelligitur productum, ita quod in diuinis ipsum ab-
solutum potius intelligatur terminus productionis quam ipse respectus: & sic quod est quasi mate-
ria, quam id quod est quasi forma: econuerso ei quod contingit in naturalibus, licet principaliter nihil
in diuinis intelligatur esse terminus productionis quam ipsum suppositum constitutum quoquomo-
do ab absoluto & ipso respectu, vt habitum est supra.

21 ⁋ Ad tertium quod proprietas secundum verita
tem est in eo cuius est proprietas: posse autem generari pati est: quod non est in deo secundum veritatem:
Dicendum quod generare & generari tam in diuinis quam in creaturis species sunt actionis & passionis,
quia generare & generari sunt species productionum alicuius subsistentis: actio autem & passio bene
possunt esse sine subsistentis productione. Aliter tamen & aliter sunt actio & passio in creaturis & Bb142v
in diuinis. In creaturis enim actionum & similiter passionum quaedam est productio, & quaedam non est
productio: & illa quae est productio, includit in se illam quae non est productio. Actio enim quae in creaturis
non est productio ( vt aliqui ponunt) non includit in suo significato nisi transmutationem: & simi
liter passio quae non est productio: sed sub diuersis respectibus quibus distinguuntur secundum diuer-
sa praedicamenta. Et quod idem motus siue transmutatio secundum diuersos respectus dicitur actio &
passio: qui respectus sunt a quo, & in quem. Motus enim vt est ab agente, actio est: vt vero in passum
recipitur passio est. Generatio autem actiua, est actio productiua actiue alicuius de aliquo. Generatio
vero passiua est passio productiua passiue alicuius de aliquo. Generatio enim actiua & passiua super
actionem & passionem quae non sunt productio, addunt productionem actiuam & passiuam alicuius de ali
quo. Vnde in creaturis actio & passio quae non sunt productiones, non sunt nisi fluxus quidam: qui
est motus aut transmutatio ab agente in passum. Generatio autem actiua & passiua sunt actio &
passio productiue alicuius de aliquo mediante motu. Nam de actione primo modo quae non est gene
ratio, dicitur in vi. principiis. Actio non quaerit quid agat, sed in quid. Actio vero quae est generatio
necessario requirit cum eo in quo agit etiam quid agat. In diuinis autem omnis notionalis actio est productio acti-
ua: & omnis notionalis passio est productio passiua: sed non includunt in suo significato actionem & passionem
quae non est productio, neque quo ad motum quid materialiter cadit in significato actionis & passionis circa crea-
turas, neque quo ad respectus quibus motus dicitur actio vt ab agente, & passio vt in passo: sed solummodo actionem
& passionem quae est productio. Et sic in diuinis in significatione actionis & passionis notionalis siue generatio
nis actiuae & passiuae non cadunt nisi productio de aliquo: quemadmodum non caderent in creaturis, si in creatu
ris posset sine transmutatione educi forma de materia, & sic compositum ex materia & forma producere
tur in esse absque omni transmutatione. Tunc enim solum in hoc esset differentia, quod ibi producens de alie
no produceret, hic vero producit de suo: & ibi realiter educeretur forma alia secundum rem diffe
rens ab eo siue a forma eius de quo produceretur: hic vero non est eductio formae, vt patet ex supra di
ctis. Ista etiam productio in diuinis de aliquo, vt respicit ly de aliquo secundum supra determinata, & solum
secundum rationem, in creaturis est secundum rem: vt secundum hoc in diuinis nihil maneat secundum
rem de ratione actionis & passionis quae sunt in creaturis, nisi ipsa productio quae est absque omni transmuta
tione, & quae nihil ponit absolutum: sed solummodo respectum indefinitum: qui secundum duos respectus deter-
minatos ad diuina transferatur a duobus praedicamentis quae sunt actio & passio in creaturis: non qui
bus motus siue transmutatio dicitur esse ab aliquo, sed in aliquid: sed quibus ipsum productum dicitur esse ab ali
quo, & in aliquem terminari. Productio enim secundum quod est eius a quo est, est actio, quae in diuinis dicitur genera
tio actiua: secundum vero quod est eius qui ab alio producitur, est passio, quae est generatio passiua in diuinis
Et pertinent in diuinis ambo ad praedicamentum relationis, omisso quod erat materiale in praedicamentis
actionis & passionis circa creaturas scilicet motu per quem distinguebantur communiter contra alia praedica
menta: sed inter se distinguebantur penes dictos respectus, vt dictum est. Propter quod quia in diuinis for
male manet per quod erat praedicamentum actionis & passionis circa creaturas scilicet respectus vt erat productionis
terminus non vt erat motus: sicut neque manet materiale per quod erant praedicamenta simpliciter
scilicet motus: licet non per illud diuersa praedicamenta: sed tantum per respectus, vt dictum est: propter
uod nec ista praedicamenta manent in diuinis: generatio ergo in diuinis actiua vera actio debet dici:
vt falsum sit dicere quod non sit vera actio sed relatio: immo vera actio debet dici: sed relatiua. Et ea
dem ratione generatio passiua deberet dici vera passio: sed relatiua: nisi aliud reformaret pactum.
uod (vt aliqui dicunt) est quoniam in creaturis agere non ponit aliquem motum in agente:
sed ponit passio in patiente. Licet enim agens in eo quod dicitur agens & mouens, denominatur a motu, hoc
tamen non est a motu qui est in ipso agente & patiente: aliter enim agens & mouens pateretur &
moueretur, quod falsum est: sed denominatur a motu qui in patiente ab ipso procedit. Est enim motus actus
huius in hoc, scilicet agentis in passum, vt dicit Philosophus. v. physicorum. Patiens vero denominatura
motu qui est in ipso. Propter quod aliqui posuerunt quod motus est de praedicamento passionis & non actionis:
& quod de praedicamento actionis sit solummodo respectus circa motum scilicet ab hoc. a quo respectu secun
dum eos denominatur agens: non autem a motu. vt sic praedicamentum actionis omnino transferatur ad diuina quo
ad rationem respectus qui est ab hoc, licet non quo ad rationem characterizationis realitatis quam a motu tra
hit, qua constituit praedicamentum actionis: quae si non esset, ad praedicamentum relationis pertineret. Vnde etiam
dicunt aliqui quod motus nec est de genere actionis nec de genere passionis, sed quantitatis, vt vult Philo-
sophus. v. metaphysicae: sed respectus dicti solummodo a motu characterizantur vt constituant duo prae
dicamenta: quemadmodum praedicamentum relationis: & alia . i quae solum in respectibus consistunt, ex
eo solummodo quod characteres trahunt accidentales a rebus aliorum praedicamentorum absoluto-
rum, sunt praedicamenta accidentium. ita quod plus realitatis non habeant. vii. praedicamenta super mo Bb143r
dum qui respectus est in ipsis: quam habent ex characterizatione, licet secundum diuersas rationes re-
spectuum constituunt diuersa praedicamenta, secundum quod haec omnia declarauimus in quaestione
quadam de relatione in ix. Quolibet. Qui respectus cum absoluuntur a characterizatione, pertinent ad
vnum praedicamentum relationis in diuinis, vt dictum est supra in quaestione de praedicamentis. Non
ergo dicendum secundum modum iam supra expositum quod motus sit de praedicamento actionis aut pas
sionis in creaturis, aut in significato earum includatur, nisi quo ad rationem characterizationis: sed so
lummodo ipsi duo respectus characterizati a motu. Et debemus ponere quod tam in diuinis quam in crea
turis generare & generari sint species actionis & passionis secundum modum praedictum: praeter
hoc quod non ponamus actionem quae in creaturis non est productio, neque similiter passionem quae
in eisdem non est productio, in suo significato includere motum aut transmutationem, sed solum prae
dictos respectus vt characterizatos a motu. Vnde in diuinis generatio actiua & passiua non includunt
in suo significato actionem aut passionem quae in creaturis non est productio, neque quo ad ipsum mo
tum, neque quo ad illos respectus circa motum qui sunt ab hoc, & in illud: neque quo ad eorum characteri
cationem: sed solummodo includunt in suo significato actionem & passionem quae sunt productiones
quo ad illos duos respectus qui sunt a quo alius, & qui ab alio. Vnde aduertimus in generatione na-
turali creaturarum duo genera respectuum. Vnum circa motum fiuentem ab agente in passum, qui
sunt a quo & in quod. Aliud circa productum mediante motu: qui sunt a quo & quod ab. Et ab istis duo
bus respectibus superadditis praedictis duobus, habent in creaturis actio & passio quod contrahuntur
ad species, & sunt generatio actiua & passiua: ita quod si per impossibile in creaturis esset alicuius con-
positi generatio absque omni motu & transmutatione de materia educendo formam, absolueretur ra
tio speciei quae est generatio actiua & passiua, aratione generis quae est actio & passio simpliciter, si
actio & passio intelligantur constituere praedicamenta ratione motus, aut ratione respectuum prae
dictorum in motu. ita quod actio & passio secundum rationem generis non essent in illis speciebus quae
sunt generare & generari, quia non secundum illos respectus circa motum a quo & in quod, a quibus
habent rationem generum, sed solummodo manerent in illis secundum rationem ipsarum specie-
rum: quoniam secundum illos respectus circa productum a quo & quod ab, differunt omnino illi duo
respectus in quod & quod ab, sicut penitus diuersi modi respectuum, quoniam alia & alia est ratio respectus
sed solummodo circa aliud & aliud. Ex quo patet quod cum actionem & passionem transferimus ad
diuina, hoc est secundum rationem specierum quae sunt generare & generari: non autem secun-
dum rationes generum quae sunt actio & passio fundata in motu. Et sunt in diuinis purae produ-
ctiones sine transmutatione alicuius de aliquo ab alio, nec est ipsa transmutatio etiam in creaturis
de ratione productionis, sicut nec genus de ratione differentiae qua constituitur species. Sed tamen
non potest esse naturalis generatio in creaturis sine ipsa transmutatione media, sicut nec sola diffe
rentia potest constituere speciem sine genere. Si tamen per impossibile absolui posset differentia a
ratione generis, se sola constitueret speciem: & similiter si natura posset agere sine motu, produce-
ret ex materia sine motu, & absolueret actum productionis ab actu qui est motus: qui in rei verita
te est in generatione naturali creaturarum. Et est in creaturis omnis productio motus aut transmuta
tio quaedam, aut respectus characterizatus ab illo: sed agens supernaturale actum productionis omni
no habet absolutum a motu & transmutatione, sicut absolutam & illimitatam habet essentiam. Et
sic secundum rationes specierum vera actio & vera passio sunt generare & generari: & etiam secun
dum rationem generum, vt abstrahuntur a talibus speciebus: quae scilicet non includunt in se rationem mo
tus: licet non secundum rationes generum vt abstrahuntur a speciebus quae circa creaturas in se
includunt rationem motus, vt iam amplius declarabitur. Sed quod aures catholicorum disturbat au
dire quod generari sit vera passio: non autem quod generare sit vera actio, est quod secundum quod iam dictum est
respectus actionis qui est a quo, idem est omnino in ratione generis & in ratione speciei, differens so
lum penes illud circa quod est. Propter quod remoto eo circa quid est secundum rationem generis scilicet motu a di
uinis, actio competenter assumitur ad diuina, & secundum rationem generis, & secundum rationem speciei, quia
eadem est. Respectus vero passionis quid est in quod, secundum primum genus respectuum, quid convenit ei secundum ratio
nem generis, & quid est ab. secundum secundum genus, qui convenit ei secundum rationem speciei, alius & alius est secundum se
praeter hoc quod sunt circa aliud & aliud. Et respectus ille qui est in quod, nullo modo cadit in diuinis nisi secun
dum rationem solum. In passione autem secundum rationem sui generis (vt dicunt) est secundum rem & realis respectus non
rationis tantum. Pater enim generando non agit in suam essentiam nisi secundum rationem tantum, sicut nec educitur de
ea notitiam declaratiuam sub ratione absoluti nisi secundum rationem tantum. Sed respectus ille passionis qui est
ab, bene cadit in diuinis secundum rem, & est realis mutando solum quod in qui. Eilius enim est quid ab alio est ge
neratus. Propter quod remoto a diuinis eo circa quod est respectus ille passionis secundum rationem generis Bb143v
qui est quod in, non adhuc passio secundum rationem illius respectus qui est quod in, aliquo modo recipitur in
diuinis: quia non est talis respectus nisi circa motum. Solum igitur recipitur in diuinis secundum rationem illius re
spectus quid est quod ab, mutato quod in qui. Propter quod passio in diuinis nullo modo recipitur secundum
rationem generis: sed solummodo secundum rationem speciei: cum tamen actio vtroque modo recipiatur. secundum quod iam dictum est.
Et ideo nec secundum naturam rei & proprietatem nominium, nec secundum vsum eloquii sanctorum & doctorum catho
licorum generari est vera passio, sicut generare actio. Immo eam repellit Boethius cum dicit primo de triniitate. ca. xii.
Si tamen passionem recipi in deo non oportet: neque enim vere sunt. Illam vero de actione recipit Augustinus sub vo
cabulo facere, simul repellens illam de passione, cum dicit. v. de triniitate. ca. x. Quod ad faciendum attinet, for-
tassis de solo deo verissime dicatur: solus enim deus facit neque patitur quantum ad eius substantiam parti
net. Non ergo propter motum qui magis pertinet ad passionem quam ad actionem, est quod generatio actiua diuina
vera est generatio & vera actio: generatio vero passiua licet sit vera generatio, non tamen est vera passio
sed quia respectus qui importatur nomine actionis & ratione generis & ratione speciei transferatur ad generationem acti
uam in diuinis: non autem respectus quid importatur nomine passionis: nisi quo ad illum quid convenit ei ratione speciei.
Quod totum verum est intelligendo praedicamenta actionis & passionis constitui & distingui penes respectus
qui sunt a quo & in quod, circa motum: secundum quem modum vsitantur in creaturis. Si tamen intelligantur distigui
penes respectus quid sunt a quo & quod ab siue qui ab, sic non solum intelligimus in creaturis quod ab est, ali
quod productum per motum aut mutationem: sed etiam ipsum motum. tunc actio & passio sunt genera ad omnem
productionem & operationem quae est sine productione tam in creaturis quam in diuinis: & aeque proprie praedicamen
tum passionis cadit in diuinis penes respectum quod vel qui ab, sicut praedicamentum actionis penes respe
ctum a quo.

22 ⁋ Ad cuius intellectum sic vtendo nomine actionis & passionis, sciendum est de actione (& idem in
telligendum de passione) quod actionum quaedam est operatio, vt est illa a qua non relinquitur aliquod operatum.
Quaedam vero est productio: vt est illa a qua relinquitur operatum. Actionis autem quae est operatio, quaedam
est motus vel non sine motu: vt est omnis operatio naturalis in creaturis: sed quandoque est motus corpora-
lis, vt est citharizatio: quandoque vero spiritualis, vt est intellectio aut volitio: quaedam vero non motus & omni-
no est sine motu, vt est omnis opeatio in diuinis manens intra, vt est diuina intellectio aut volitio. Actio
nis autem quae est productio, quaedam est naturalis quae est generatio: & hoc vel simpliciter, vt est
illa quae est secundum substantiam & in deo & in creaturis: vel aliqualis, vt est illa quae accidentium in solis
creaturis: quae dicitur alteratio in qualitatibus, augmentum vel diminutio in quantitatibus. Quaedam vero est vo
luntaria tam in deo quam in creaturis: cuiusmodi actio in creaturis est aedificatio, & in deo creatio. Et sic si
cut in diuinis generare est, proprie agere, quia eius est a quo est alius: sic & generari proprie est pati: quod est eius
qui ab alio obiectiue: licet non eius quod in alio subiectiue, quod proprie facit passionem, quae est in solis creatu
ris. Et loquendo de hoc modo passionis intelliguntur auctoritates praedictae.

23 ⁋ Ad quartum, quod potentia ge
nerandi passiue quia est passiua per se convenit materiae & nulli nisi materiae aut per ipsam: & ideo per se
est proprietas eius: quare in diuinis per se est in diuina essentia & proprietas essentiae, quae ibi est quasi mate
ria: Dicendum secundum praedicta quod posse generari subiectiue per se convenit materiae vel quasi & nulli alii: & sic
posse generari in diuinis bene verum est quod soli essentiae inest, & proprietas eius est: sed secundum rationem tantum: secundum
quod est potentia secundum rationem tantum secundum praedictum modum: qualem non est inconveniens attribuere essentiae: quem
admodum ei attribuitur bonitas aut sapientia sicut proprietas. Posse vero generari obiectiue inest ipsi geni-
to: sed secundum duplicem ordinem secundum praedicta, quia & secundum ordinem ad id de quo generatur, & secundum
ordinem ad generantem. Et secundum vtrumque ordinem posse generari est in generato vt in filio siue in verbo:
sed secundum primum ordinem est in ipso secundum ratione tantum: quia est aliquid differens ab eo sola ratione: & ide
per hunc ordinem est proprietas secundum rationem solum. Secundum ordinem vero secundum est in ipso secundum rem: quia ad
eum qui secundum rem ab ipso distinguitur: & ideo secundum hunc ordinem solummodo habet rationem proprietatis no-
tionalis, & est solius filii & in solo filio, sicut & posse generare ipsi oppositum est proprietas solius patris &
in patre existens. Et reducitur posse generari vt est, proprietas filii, ad generari non secundum ordinem quem habet ge
nitum & ad id de quo generatur: sed secundum ordinem ad eum a quo generatur. sic enim posse generari obiectiue redu
citur ad generari sibi respondens. Vnde magna quasi aequiuocatio est in generari & posse generari: quae non
est in generare & posse generare: propter quod multo difficilior est quaestio de generari & posse generari, & in quo
sit & cuius proprietas: quam de generare & posse generare: quia difficultas quae est circa posse generare, propter quam videtur
quibusdam esse non tantum in pre: sed etiam in filio: eadem est circa posse generari: quia quae ratione posse generare siue potentia
generandi possit poni esse in filio, eadem ratione & posse generari potest poni esse in pre. & hoc loquendo de posse siue
potentia secundum quod est proprietas. illud enim non ponitur nisi quia creditur quod eadem sit potentia generandi actue & passi
ue sicut eadem est essentia. Sed de hoc expeditum est superius. Specialis autem est difficultas circa posse gnari
siue circa potentiam generandi passiue, quae non est circa potentiam generandi actiue: de quo expe-
ditum est modo.

24 ⁋ Ad quintum, quod potentia generandi passiue est in patre vt proprietas eius: quia non Bb144r
est alicuius nisi ratione materiae vel quasi, de qua generatur: quae in diuinis non est nisi essentia, & hoc
vt est in patre, quia generat de sua substantia: quare potentia generandi passiue est in patre solo, & ita pro
prietas solius patris: Dicendum quod quamuis potentia generandi passiue & obiectiue non est nisi ratione
materiae: licet non sit materiae: quia nihil generatur obiectiue, nisi quia de aliquo potest generari sub
iectiue, vt patet ex dictis: de hoc tamen modo potentiae non intendit procedere argumentum, sed
de modo secundum quem potentia generandi passiue subiectiue non est per se nisi materiae, vel quasi
& in ipsa & proprietas eius, & per ipsam eius in quo est ipsa materia, vel quasi, quae est ipsa substantia
diuina, secundum quod est intellectus. Et bene verum est quod potentia generandi, passiue scilicet & subiecti
ue, non est nisi ratione materiae, vel quasi: & in illa est vt proprietas eius, & etiam in illo in quo illa
est, & per ipsam est proprietas illius, secundum modum tamen quo proprietas potest dici. Sed tamen
an de illa generatur sub ratione qua est in patre, an sub ratione qua est in filio, nondum est clarum.
Vnde cum assumitur in argumento quod pater generat de substantia sua, ly sua potest suum antece
dens quod est pater, referre relatione simplici, vt pure relatiue construatur cum suo substantiuo, vel
relatione implicatiua. Si primo modo, sic proculdubio est illa vera, pater generat de sua substantia,
scilicet de substantia quae est sua: quemadmodum generat de substantia quae est totius trinitatis. Sed ista
adhuc triplicem habet intellectum secundum triplicem causam veritatis, quoniam aut quia generat de sub-
stantia sua secundum siue inquantum est sua, vel secundum siue inquantum est alterius, puta filii, siue
inquantum est substantia deitatis simpliciter. Et sic restat adhuc dubitatio in quo est illa potentia per ipsam
essentiam in qua est per se: quod omissum & reseruatum est superius vsque hic. & pertinet hoc ad membrum
secundum. Si ergo ly sua referat suum antecedens relatione implicatiua, sic continet vnum sensuum
dictorum, & implicat rationem causalem explicandam per reduplicationem circa suum substantiuum
sub hoc sensu, pater generat de sua substantia. i. de substantia deitatis inquantum est sua, vt secundum
hoc dicamus quod potentia generandi passiue & subiectiue sit in patre: quia id de quo generat inquam
tum de ipsa generat est in patre & non in alio, neque in filio, de quo est dubitatio. Et perscrutandum
est hic quid de hoc sit sentiendum. Et est dicendum secundum praedeterminata, quod non est simpliciter
potentia subiectiue nisi sit propinqua, & cum hoc distans ab actu, vel secundum rem vel secundum
rationem, quemadmodum potentia passiua subiectiue, quandoque est secundum rem, quandoque est secun-
dum rationem, quia in creaturis est secundum rem, in diuinis secundum rationem tantum, vt patet ex
supra dictis. Vnde cum in diuinis potentia solummodo secundum rationem est distans ab actu, sicut so
lummodo secundum rationem differt ab ipso: igitur quemadmodum non est potentia materiae se-
cundum rem distans ab actu sub actu suo existens: sic nec potentia secundum rationem distans est
secundum rationem ab actu sub actu suo existens. Oportet ergo quod ipsa potentia si sit potentia, ha-
beat esse non secundum quod est sub actu illo, & ita non vt est in filio in quo est actus illi respondens: sed
secundum quod in se consideratur, aut secundum quod in patre est, quia non vt est in spiritu sancto: quia si
lius est principium spiritus sancti: non autem secundum quod consideratur in patre, quia in patre est sub
proprietate opposita quam sit illa sub qua est in filio. Et ideo sicut materia vt est sub forma aquae non est
in potentia propinqua ad formam aeris, sed sub remota tantum, sed solummodo est in potentia pro-
pinqua vt consideratur secundum se, vt medium inter vtramque formam: sic diuina essentia vt est sub pr
prietate patris, non est in potentia propinqua ad filium de ipsa generandum, sed sub remota: immo
solummodo est in potentia propinqua subiectiua ad filium, vt consideratur secundum se vt medium inter vtramque pr
prietatem tantum, vt immediate primo habet esse in patre. Quia vt secundum se consideratur, & non secundum ordinem
vt habet esse primo in aliqua diuinarum personarum, ad nihil determinatur ipsa essentia, & per istam potentiam
determinatur ad actum generandi passiue filium de patre. Vnde sicut materia non est in naturalibus per se &
immediate vt materia propinqua in potentia quasi subiectiua ad filium nisi vt est media inter proprietatem
patris & filii, & sub neutra earum existens, non tamen nisi sub ordine quodam, vt primo quodammodo sit exi
stens in patre sub eius natura: vnde sicut vere dicitur quod acetum non generatur nisi de materia vini, quia oportet vt
immediate in materia praecedat forma vini si de materia illa debeat generari acetum, licet proprie mate-
riae illa non est subiectum & materia generationis aceti, nisi vt est media inter formam vini & formam ace
ti indifferens ad vtramque: sic vere dicitur quod filius non generatur nisi de substantia patris, quia oportet vt
primo ordine naturae immediate diuina essentia habeat esse in patre sub proprietate paternitatis, si de es-
sentia illa diuina debeat generari filius, licet proprie diuina essentia non est quasi subiectum & materia ge-
nerationis filii, nisi vt est quasi media inter proprietatem paternitatis & filiationis, indifferens ad ambas.
& hoc ideo: quia ipsa diuina essentia sub proprietate patris foecundatur inquantum est materia, & id de
quo generatur quasi passiue, quemadmodum in ipsa foecundatur inquantum est forma qua quis generat quasi
actiue. & hoc sub proprietate paternitatis. Et secundum hoc potentia generandi passiue & quasi subiectiue Bb144v
est in essentia diuina vt est essentia simpliciter primo existens in patre sub proprietate opposita: licet
abiicienda. Et sic illa non est, propria & per se, pater generat de sua substantia: nisi sic exponatur, id est de substam
tia quae est sua. scilicet primo. Vnde cum Magister Sententiarum exponit eam sicid i. de se qui est substantia: quaero ab
eo an ly de significat circunstantiam quasi materiae, an principii actiui. Si principii, tunc aequiuoce ex
ponit: quia ly de sua substantia, non notat ibi nisi circunstantiam quasi materiae. Cum enim haeretici quaere-
bant: si pater generat filium: aut ergo de aliquo, aut de nihilo, aut de substantia sua, aut de aliena: non
erat eorum intentio quaerere nisi secundum quod ly de notat circunstantiam quasi causae materialis. Si vero
notet circunstantiam materiae cum dicitur generat de se, hoc non est nisi quia substantia de qua genera
in ipso est scilicet primo. Proprie tamen & primo generat de ipsa substantia simpliciter: sub ordine tamen vt habet esse in
patre primo, sicut dictum est. Et propter hoc illa, pater generat de substantia deitatis simpliciter, magis
propria est quam illa pater generat de sua substantia, quia est magis per se. Quia tamen piter non generat de substantia
deitatis simpliciter nisi sub ordine vt primo habet esse in se: ideo illa conceditur potius, pater generat
de sua substantia, quam de substantia filii aut spiritus sancti, nec tamen generat de substantia vt est sua: nec
vt est filii: nec vt est spiritus sancti: sed vt est substantia simpliciter deitatis, sicut dictum est.

25 ⁋ Ad pri
mum in oppositum de generatione ignis de aqua: quod ignis non generat ignem nisi de substantia aquae: Di-
cendum quod verum est vt de eo quod est in potentia remota vt est aqua: non autem de eo quod est in potentia pro
pinqua vt est substantia materiae simpliciter, prius tamen existens sub forma aquae aut alterius ele-
menti aut mixti, nullum eorum determinando: quemadmodum materia si de ea debet generari acetum, prius
determinat vt sit sub forma vini.

26 ⁋ Ad secundum dicendum quod non sequitur: pater non generat de sub
stantia deitatis vt est filii neque vt est spiritus sancti, ergo generat de illa vt est sua: quia medium est scilicet
br generat de illa vt est substantia deitatis simpliciter secundum dictum modum.

27 ⁋ Ad tertium, quod sub
proprietate paternitatis foecundatur passiue, ergo &c. Dicendum quod verum est: & per hoc est sub illa sola
vt in potentia remota: non autem vt in potentia propinqua, sicut dictum est.

28 ⁋ Ad quartum, quod potentia non
manet cum forma: bene verum est de potentia propiqua quod non est nec sub forma prima nec sub forma se
cunda: nec est in materia vel quasi vt est sub aliqua forma: sed vt secundum se consideratur, sicut dictum est.