Quaestio 1

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-fe37331

Sources:

Bb: Badius1520b

B136r

1
Circa primum arguitur quod generari non sit proprietas filii, Primo sic. si vnum oppositorum
est aliquod nobilitatis simpliciter, reliquum non est aliquid nobilitatis simpliciter quia in omnibus
ppositis semper est alterum eorum nobilius, secundum philosophum. x. Meta. cum ergo generari fiue ge
nitum esse & non generari siue ingenitum esse sint opposita: & non generari siue inge-
nitum esse est nobilitatis simpliciter: & ideo proprietas patris, vt habitum est supra:
genari siue genitum esse non potest esse aliquod nobilitatis simpliciter. Sed nihil est pro-
prietas siue notio alicuius personae nisi sit aliquid quid est nobilitatis simpliciter: vt habitum est supra. er-
go &c.

2 ⁋ Secundo sic. productio similis in natura est generatio. spiritus sancti productio est productio si
milis in natura. Est enim spiritus sanctus similis in natura patri & filio, sicut filius est similis patri.
spiritus sancti ergo productio est generatio. spiritus sanctus ergo generatur. sed quod alteri personae convenit
non est proptietas vnius. ergo &c.

3 ⁋ Contra. relatiue oppositorum in diuinis inter duas solas personas si
vnum eorum est proprietas vnius personae, alterum est proprietas alterius. generare & generari relatiue opponum
tur inter solum patrem & filium: quia solus pater generat & solus filius generatur, vt habitum est
supra: & iam infra amplius patebit, quare cum generare sit proprietas pris: consimiliter generari est proprietas filii. Bb136v

4
⁋ Dicendum ad hoc: quod cum generari dicitur aliquid dupliciter, subiectiue & obie
ctiue, vt in sequenti quaestione declarabitur: & generari subiectiue non est nisi materiae vel quasi, vt
declarabitur ibidem: quasi autem materia siue subiectum generationis diuinae non est nisi essentia diuina
licet sub ratione intellectus: de qua quidem essentia sub ratione intellectus generans generat, vt habitum
est iam supra: generari autem subiectiue non est proprie nisi subiecti generationis vel quasi: & non nisi
in illo: Generari ergo hoc modo non est proprietas nisi essentiae, & in illa: & non filii, neque in filio, ni
si ratione essentiae existentis in illo per generationem: sed sic nullo modo est notio. An tamen sit
eius vt est in filio, an vt est in patre, de hoc erit sermo in sequenti quaestione. Restat ergo dubitatio
de generari obiectiue, & est dicendum quod cum generari obiectiue dicit ab alio esse sub modo quo-
dam determinato: Est enim generari idem quod procedere accipiendo esse ab alio simile in natura il
li a quo accipit: & hoc modo naturae: secundum hoc de ipso generari in diuinis contingit loqui du
pliciter. Vno modo ratione ipsius processionis ab alio, qua simpliciter aliquis habet ab alio esse. Alio
modo ratione modi determinati quo ab alio habet esse siue procedere. scilicet modo naturae: qui distin-
puitur ab alio modo procedendi passiue, qui est spirari, & a quo nomen eius quod est generari imponitur.
Primo modo generati non distinguitur a spirari: quia ambo dicunt processionem passiuam qua ha
betur esse ab alio. Sed secundo modo abinuicem distinguuntur. modus enim determinatus in spi
rari, alius est a modo determinato in generari, vt habitum est supra, & iam amplius habebitur in
fra. Et primo modo nec per generari nec per spirari importatur notio siue proprietas aliqua sic enim
ab alio esse esset proprietas siue notio vna communis filio & spiritu sancto, quia. scilicet ambo habent esse ab alio.
Et si esse ab alio simpliciter esset proprietas siue notio, eius oppositum scilicet non esse ab alio simpli-
citer, nullo modo posset poni proprietas siue notio primae personae in diuinis, quia (vt procedit tertia ob-
iectio) si vnum oppositorum est dignitatis simpliciter, tunc non est reliquum dignitatis simpliciter. Vnde esse ab alio
simpliciter & passiuae. nullo modo potest esse proprietas siue notio: sed si esse ab alio passiue sit notio, hoc non
est nisi ratione modi determinati quo habet esse ab alio, sicut nec esse a quo alius simpliciter. Sic enim cum
a patre est filius, & a filio spiritus sanctus, ex hoc praeter conem spirationem actiuam esset vna notio commu-
nis patri & filio: scilicet quia a patre est filius: & a filio spiritus sanctus: etiam si spiritus sanctus
non a patre, sed a solo filio procederet. Sed si esse a quo alius actiue sit notio, hoc non est nisi ratio
ne modi determinati quo habet esse a quo alius: & hoc ideo, quia ipsum simpliciter eo quod habet ra
tionem communis & confusi, non importat id quod est dignitatis simpliciter, sed illam solummo-
do importat ratio quasi determinans ipsum confusum. Similiter nec est notio esse ab alio simpli
citer: sicut nec notio siue proprietas est esse a quo non est alius: quod convenit spiritui sancto: eo quod est
negatio non fundata in aliquo positiuo, quae nihil dignitatis omnino importare potest: Negatio enim
nihil dignitatis importare potest nisi ratione positiui substrati, vt habitum est supra: sed solummo-
do in eo quod est non ab alio esse: ipsum simpliciter proprietas est siue notio in prima diuinarum persona-
rum: & hoc non ratione negationis, vt dictum est supra loquendo de ingenito: sed ratione positionis
substratae: quae est a quo alius. Quae positio tribus modis potest considerari. Primo modo vt in ge-
nere siue omnino simpliciter & absolute: secundum quod a quo alius, est commune ad a quo alius per gene-
rationem, & per spirationem, & per creationem. Secundo modo vt in specie specialissima siue o-
mnino sub modo determinato: secundum quod a quo alius determinate dicit a quo alius per genera-
tionem, aut per spirationem, aut per creationem. Tertio modo vt a quo alius medio modo intelligatur
quasi in specie subalterna siue sub modo non determiato: secundum quod a quo alius non accipitur omnino
indeterminate, nec omnino determinate per generationem, aut spirationem, aut creationem: sed partim
indeterminate partim determinate, scilicet secundum quod dicit a quo alius primo. Est autem ipsum simpli-
citer non ab alio habere esse, notio siue proprietas ratione positionis substratae negationi quae est a quo alius
non primo modo considerando ipsum a quo alius: quia a quo alius illo modo partim conuenit filio, quia
ab ipso & patre sunt spiritus sanctus & creaturae, & partim toti trinitatii quia a tota trinitate sunt crea-
turae: proprium autem vni personae non convenit ei nisi ratione eius quod sibi soli convenit: nec secundo modo
considerando ipsum a quo alius: quia nec ratione illius a quo alius per spirationem: quia illud etiam conuenit filio si
cut patri: & proprium patri non potest ei convenire per id quid est ei cone cum filio: nec similiter ratione illius a
quo alius per generationem, quia secundum Augustinus vt habitum est supra, prima persona in diuinis etsi non generaret
nihilominus diceretur ingenita esse. Est igitur non ab alio esse notio siue proprietas ratione posi
tionis substratae negationi quae est a quo alius, tertio modo considerando ipsum a quo alius, scilicet
quod dicit a quo alius primo. Ex hoc enim non ab alio esse est notio negatiua personae alicuius, quia ab
illa habet esse alius primo: & hoc simpliciter accipiendo primo: quia si per impossibile persona non
habens esse ab alio in diuinis: non primo generaret, sed primo spiraret: aut nec generaret nec spi Bb137r
raret primo, sed primo crearet: non ab alio habere esse, esset notio in illa inquantum fundatur in eo quod est
a quo alius primo. Et hoc modo intelligitur dictum Augustini de prima persona quae non est ab alia in
diuinis: quod si non generaret, nihil minus esset ingenita: dum tamen primo spiraret & secundo generaret & ter-
tio crearet, aut primo crearet & nec generaret nec spiraret. secundum quod Pagani ponunt vnam personam
absolutam ingenitam in diuinis, quae primo creat, & deinde virtute accepta ab ipsa vlterius ipsa creata ge-
nerant. Vnde non ab alio esse, quod importatur nomine igeniti, non proprie supponit generare sicut nec spirare aut
creare: nec fundatur in ipso: sed in aliquo communiori: quod praecise non supponit nisi producere primo sim-
pliciter, & in illo fundatur, siue ipsum producere primo esset generare siue spirare siue creare. Quia etsi ex na
tura rei in diuinis primum producere necessario & naturaliter non est nisi generare: & ad hoc aspiciendo
supra loquendo de ingenito, determinauimus quod supponit generare: & in quaestione praecedente quod suppo-
nit generatiuum secundum rationem generatiui: cum tamen ingenitum non supponit ipsum producere primo ratione qua
ipsum est generare aut generatiuum, sed solummodo ratione qua ipsum est producere primo simpliciter: quia etsi per im
possibile producere primo non esset generare: non esse tamen ab alio, importatum nomine ingenitum, esset notio, vt di
ctum est: Propter hoc ingenitum dicitur esse notio negatiua ratione primitatis simpliciter quam supponit & in
qua fundatur: cum tamen ipsa primitas non sit notio nisi inquantum incidit in generationem actiuam, quae secundum rem
& naturam est prima productio: vt secundum veritatem ordine quodam rationis a quo alius siue producere primo
sit primum secundum rationem: secundum vero ingenitum: tertium generatiuum: quartum posse gener are: quintum genera-
re: sextum patrem esse. Et est aduertendum quod notio ista negatiua non proprie exprimitur nomine ingeniti: quia nomine
ingeniti magis determinata negatio importatur quam requirat haec proprietas: quia inge nitum dicit non ab
alio esse per generationem: & fundatur negatio vt sic significata in affirmatione magis determinata quam
requirat ista proprietas: quia in eo a quo est alius per generationem. Ista enim proprietas dicit non esse ab alio simplicite
& fundatur negatio haec in affirmatione quae est a quo est alius primo simpliciter, siue fuerit per generationem si-
ue quocumque alio modo. Quia tamen nomen proprium non est impositum productioni simpliciter quae dicitur aliquis esse
a quo alius primo simpliciter: & generare est, proprium nomen primae productionis secundum naturam rei: ideo
in ista proprietate significanda vtimur cum negatione ista productione passiua quae est prima secundum rem-
& determinata loco productionis passiuae, quae est prima indeterminate, dicendo ingenitum quasi vice eius
quod est improcedens. Quod enim sic est ingenitum quod neoc immediate nec mediate habet esse per generatio-
nem omnino, non procedit habendo siue accipiendo esse ab alio. Vnde illud positiuum super quod fundatur non ab
alio esse vt sit notio, non est notio. Non enim a quo alius primo, est notio nisi ratione modi determina
tim scilicet per generationem aut per spirationem. Propter quod dictum est supra: quod ingenitum est notio negatiua
& hoc non nisi ratione negationis: vt tamen fundatur in affirmatione: non autem ratione ipsius affirmationis.
Et sicut a quo alius primo, non est notio nisi ratione modi determinati, quo scilicet est a quo per generationem
quae secundum rem & naturam est prima productio actiua ratione sui modi determinati, importans quod est digni
tatis simpliciter, quod non importat ipsum indeterminatum: sic qui ab alio primo, non est notio nisi ratione
modi determinati: quo scilicet est qui ab alio per generationem: quae secundum rem & naturam est prima productio passiua
ratione sui modi determinati quid importat id quid est dignitatis simpliciter: quod non importat ipsum inde-
terminatum inquantum ratio sua deficit a ratione determinati. Et sic per consimilem modum determinationis in
generare & generari, aequalis dignitatis est in diuinis generare & generari: & est generari notio filii si-
cut & generare est notio patris.

5 ⁋ Ad illud quod arguitur primo in oppositum, quod non generari est dignitas & notio, er-
go eius oppositum quod est generari nec est dignitas nec notio: Dicendum quod verum esset si ingenitum vniversali non
generari esset notio ratione purae negationis: & maxime vt negat specialiter ipsum generari. Nunc autem
quia non est notio nisi ratione negationis vt fundatur super affirmationem quae est a quo alius primo sicut dictum
est: & generari non ponitur notio nisi ratione affirmationis ipsius esse ab alio per generationem: idcirco vtrumque eorum scilicet
& generari & non generari siue non genitum, esse possunt notiones: vnum affirmatiua ratione generationis passiuae af
firmatae: alterum negatiua ratione esse ab alio, etiam per generationem negati cum positione eius a quo alius primo.

6 ⁋ Ad secundum, quod generari convenit non tantum filio: sed & spiritui sancto: quia producitur simul in natura: Di
cendum secundum superius determinata & inferius amplius declaranda, quod generari non conuenit spiritui san-
cto. Quamuis enim ipse productus est similis in natura, non tamen producitur sub ratione similis & modo principa
li naturae: quem requirit productio quae est generari.