Quaestio 5

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-fe37075

Sources:

Bb: Badius1520b

B135v

1 Bb135v
CIrca. v. arguitur, quod generare non sit per se opus prni intellectus, primo sic. nihil perfectum est per se
generatiuum perfectionis suae in seipso: quia per hoc esset generatiuum suiipsius, & idem secundum idem re
pectu suiipsius esset in actum & in potentia, & iret seipso de potentia in actum: quae omnia falsa
iunt & incompossibilia. intellectus pinus perfectus est verbo generato in ipso, vt habitum est
ex supra determinatis. ergo intellectus prnus non est per se generatiuus verbi. Sed ge
nerare non est opus nisi eius quod est generatiuum verbii, quia in diuinis non generatur nisi
erbum, quid est ipse filius, vt patet ex praedeterminatis. ergo &c.

2 ⁋ Secundo sic. generare est agere. intellectus
non est virtus actiua sed passiua. ergo &c.

3 ⁋ Contra sic. Secundum suprius determiata generare in diuinis est opus
naturae vt intellectualis est: natura autem intellectualis vt intellectualis est, non est nisi intellectus. ergo &c.

4 ⁋ In huius quaestionis dissolutione non est opus diu immorari: quia patet ex prae-
determinatis. Cum enim natura incorporea quaelibet intellectualis est & voluntaria, intellectus &
voluntas duae sunt potentiae principales in illa: & se tenet intellectus cum principio quod est natura, quod ex
opposito distinguitur contra principium quod est voluntas, quae sunt principia duarum productionum in di-
uinis. Est enim intellectus principium productionis verbi, siue filii: voluntas vero spiritus sancti. Et ideo
cum productio verbi sit generare, principium generationis actiuae est intellectus non vt qui generat, sed vt quo
generans generat. Qui enim generat, non est nisi persona, sed aliquo sui vt principio generatiuo. Et hoc
iuxta illud quod dicit Auinus, xv. de triniitate. cap. xxii. Intellectus & amor mea sunt non sua, nec sibi, sed
mihi agunt quod agunt: immo ego per illa. Et secundum hoc dico quod proprie loquendo generare in diuinis
non est opus paterni intellectus, sed ipsius patris, cuius est intellectus. Ascribendo tamen actionem ei quo
agens agit vt principaliter actiuo, quaestio est vtrum ascribenda est paterno intellectui actio quae est genera
re. Et est dicendum quod intellectus vt distinguitur contra voluntatem dupliciter potest considerari. Vno
modo vt nudus & purus non informatus ab obiecto aliqua notitia siue habituali, siue actuali. Alio
modo vt est notitia aliqua informatus. Primo modo quasi virtus passiua est & quasi materialis nata
informari notitia ab obiecto agente in ipsam. Secundo modo consideratur dupliciter. Vno modo vt est informatus no-
titia quasi simplici, & quasi confusa. Alio modo vt est informatus notitia declaratiua. Primo mo-
do vocatur memoria, nec generatur aliquid in ipso intellectu ipso agente, aut etiam agente illo ipso
cuius est intellectus, sed solum agente obiecto, nec dicitur talis notitia in creaturis aut in diuinis ver
bum. Et licet in creaturis differt re ab ipso obiecto cognito, & ab intellectu in quo est, in deo tamen
differt ab eisdem sola ratione. Secundo autem modo vocatur intelligentia: & est in ipsa generatio notitiae
declaratiuae ab illa quae est simplex in memoria. dicente Augustinus, xv. de trinite. ca. xxi. Cignitur intimum verbum
uod nullius linguae est, tanquam scientia de scientia, & visio de visione, & intelligentia quae apparet in co
gitatione de intelligentia quae in memoria iam fuerat. & cap. x. Ex ipsa scientia quam memoria tene-
mus. &c. vt supra habitum est saepius. Et sit ista cognitio non a sola notitia memoriae, sed etiam ab ipsa me
moria continente notitiam illam in se, & ab ipso obiecto relucente in ipsa notitia, & sic & ab ipso cognoscen-
te inquantum cognoscens est, & a cognito simul, vt declaratum est supra. Sed hoc non nisi conversione intel
lectus, qui sub ratione memoriae est notitia simplici informatus. Intellectus enim qui vt est sub tali no
titia habet rationem memoriae, & vt est sub notitia declaratiua habet rationem intelligentiae, idem se-
cundum se consideratus, vt scilicet non est aliqua notitia informatus, est intellectus tantum, & vt talis
conversiuus est ex se super seipsum, & super notitiam qua est informatus sub ratione memoriae, & simili
ter super eius obiectum. Cumque super illa sic conversus fuerit spirituali quadam conversione, & se vt potentiale quid
dam atque informabile notitia intellectuali non autem formatum quantum est ex se, illis opposuerit tanquam informa
tiuo intellectus notitia intellectuali, confestim illa omnia agunt notitiam declaratiuam in ipso intellectu sic conver
so, tanquam vnum per se principium generatiuum intelligentiae informatae notitia declaratiua. Propter quod dicit Augustinus
ca. xxii. Ad memoriam meam aciem cognitionis aduerto, ac sic in corde meo dico quid scio, verbumque de scien-
tia mea gignitur. Est tamen in diuinis eadem scientia penitus & aeque perfecta secundum rem & quae gignit & quae
gignitur, sicut idem est intellectus sub vtraque. In creaturis autem bene potest differre sicut completum & incom
pletum, existens tamen in completo sub complemento, & idem re cum ipso.

5 ⁋ Et sic ad quaestionem dicendum quod generare est
opus paterni intellectus, prout opus attribuitur vi aut potentiae qua elicitur: & hoc non vt est intellectus nudus,
neque vt est formata intelligentia, sed vt est menoria existens in actuali notitia intellectiua essentiali, intelli
gendo diuinam essentiam simpliciter. vt enim talis, in intellectu ad illam converso sub ratione qua est intellectus purus
agit in ipsum, naturaliter informando ipsum sub ratione intelligentiae notitia simillima declaratiua, & generan-
do de ipso notitiam declaratiuam quae verbum dicitur. Quam informationem agit in ipsum non solum vt res & natu-
ra aliqua & obiectum intelligibile, sed vt est natura intellectiua actu intellectus. Aliter enim productum non esset
verbum, neque ipsum producere tale esset dicere, sicut neque informatio menoriae siue simplicis intelligentiae a solo
obiecto intelligibili dicitur esse verbum, aut actio eius huiusmodi dicitur esse dicere. Bb136r

6
⁋ Ad primum in oppositum quod intellectus paternus perfectus est verbo generato in
ipso, ergo non est generatiuus ipsius, quia tunc idem respectu suiipsius esset in actum & in potentia, & seipso &
de potentia in actu, quod est impossibile: Dicendum quod verum esset si secundum eandem rationem vnus & idem esset
modo in potentia & modo in actu secundum generationem verbi: hoc enim esset omnino impossibile. Nunc
autem quia intellectus in potentia est ad generatiouem verbi in ipso & de ipso vt purus est & nudus:
in actu vero est vt iam informatus est notitia simplici sub ratione memoriae, vt a quo procedit gene
randi seu dicendi actio, & sic non secundum eandem rationem est in potentia & in actu, sed in potentia est vt con
uersus, in actu vt actiuus in conversum, & sic non vt vnus, sed vt duo, immo vt duae vires eiusdem
potentiae intellectiuae: idcirco igitur nullum est inconveniens quod sic vnum vt duo, & secundum duas rationes respectu
suiipsius sit in potentia & in actu, & seipso vadens de potentia in actum. Est igitur aduertendum quod in-
tellectus paternus quadrupliciter consideratur. Vno modo vt est purus & nudus, & sic est in poten-
tia solum ad notitiam in ipso & de ipso generandam. Sed hoc dupliciter. primo enim modo consideratur vt
est in potentia ad notitiam simplicem generatam secundum rationem in ipso a sua essentia vt sub ratione
veri est obiectum cognitum. Secundo autem modo consideratur vt est in potentia ad notitiam declaratiuam
generatam secundum rem in ipso & de ipso ab eodem vt est informatus notitia simplici habente rationem me-
moriae. Et iste modus considerandi paternum intellectum, scilicet vt est informatus notitia simplici
secundum praedictum, est tertius modus principalis considerandi ipsum: qui secundum quartum mo-
dum principalem consideratur vt perfectus est notitia declaratiua siue verbo generato de se actiue vt est
intellectus informatus notitia simplici: & de se quasi passiue vt est intellectus nudus & purus. Et
per hoc paternus intellectus secundum quod est perfectus notitia declaratiua, summe perfectus est: non
sic autem secundum quod est informatus & perfectus tantum notitia simplici. Vnde & secundum illam rationem perfectionis quam
habet a notitia declaratiua, non est eius generare: sicut neque creaturis perfectis simpliciter, cuius-
modi sunt angeli & corpora caelestia, conpetit generare. Secundum illam vero rationem perfectionis quam ha
bet a notitia simplici, conpetit ei generare: & hoc quia notitia simplex non omnimodam rationem perfectio-
nis importat: quod, proprium generanti. Vnde & in creaturis non conpetit aliquibus generare nisi propter ali
quam rationem imperfectionis eis annexam. secundum quod alibi plenius declaraui.

7 ⁋ Ad secundum quod generare est age
re: intellectus autem est virtus passiua. &c. Medium hoc tactum est in argumento quodam quaestionis se
cundae praecedentis: & ad ipsum diffusius in magno digressu responsum est ibidem. Vnde ad dissolutionem
huius argumenti & necessariorum ad eius declarationem, ad dicta illa recurratur.