Quaestio 3

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-fe36736

Sources:

Bb: Badius1520b

B134r

1
CIrca tertium arguitur quod in patre sit aliqua proprietas, alia a generare & ingenito. Pri
mo sic. paternitas est patris proprietas, quae nec est ingenitum esse eadem ratione qua
ratione generare non est ingenitum esse, nec est ipsum generare: quia non ex eo est aliquis
pater quod generat. Homo enim generans nondum est pater quousque habeat filium secun
existentem. ergo &c.

2 ⁋ Secundo sic. ratio eliciendi actum generationis non est nisi diuina
essentia vt determinata ad talem actum: ad quem non determinatur nisi aliqua
proprietate. secundum quod patet ex supra determinatis, proprietas autem illa necessario est alia a generare
quia nihil determinat aliud respectu suiipsius. similiter est alia ab ingenito, quia ingenitum supo
ponitur principium generandi, vt habitum est supra. ergo &c.

3 ⁋ Contra. si in patre esset proprietas
illi propria alia a generare & ingenito, cum illa necessario esset notio, tunc sex essent notiones, tres pa
tris, vna communis patri & filio, vna propria filio, & vna propria spiritu sancto: quod est contra superius
determinata.

4 ⁋ Dicendum ad hoc: quod proprietatem vnam ab alia esse aliam, potest intelligi dupliciter:
vel secundum rem vel secundum rationem. Si primo modo, hoc secundum superius determinata non contin-
git ex ordine ad eius fundamentum siue subiectum, sed solummodo ex ordine ad obiectum. Cum enim
in diuinis non est proprietas nisi relatiua, & relatio comparationem importat & ad fundamentum
siue subiectum & ad obiectum, & in diuinis fundamentum omnium relationum non tam in eadem persona
quam in diuersis est idem: vt ipsa diuina essentia: eadem est ergo realitas omnium relationum diuina-
rum: & ideo secundum huiusmodi comparationem non differunt realiter siue secundum rem. Vnde
si in diuinis relatio vna secundum rem est alia ab altera, hoc non contingit nisi ex ordine ad obiectum: quia
scilicet illud est aliud & aliud. vt ex alio ordine habeat relatio quod sit realis simpliciter scilicet ex ordie ad
subiectum siue fundamentum: & ex alio ordine quod sit relatio vna realis alia ab altera, scilicet exordine Bb134v
ad obiectum. Quare cum pater non potest habere ordinem relatione aliqua nisi ad triplex obiectum
ad vnum scilicet proprie negatiue scilicet ad non genitorem, quae importatur per ingenitum: & ad vnum proprie affirma
tiue, scilicet ad genitum, quae importatur nomine generare: & ad tertium conmuniter cum filio, scilicet ad spi
ratum, quae importatur communi spiratione actiua: quae non est, proprietas propria patris: de quali quaerit quaestio:
in patre ergo non possunt esse nisi duae proprietates ei propriae, aliae abinuicem secundum rem, scilicet ingeni-
tum & generare. Loquendo autem de alietate secundum rationem, sic necesse est ponere in patre aliam proprietatem ab in
genito & generare: quae tamen non sit alia secundum rem ab altera illarum vt a generare. Proprietas enim importata
nomine geniti ad non genitorem, quia est negatiua, & negatio negat vniuersaliter, vnico modo respectum di
cit non geniti ad non genitorem. Proprietas vero generantis ad genitum quia est positiua siue affirmatiua
necessario pluribus modis secundum rationem dicit respectum generantis ad genitum. Quia vno modo dicit re-
spectum immediate generantis ad genitum, scilicet vt est hambens ipsum secum iam existentem & iam productum: qui im-
portatur nomine prnitatis. pater enim eo est pater, quia secum habet filium a se genitum. Dicente Augustinus vii. de trinitae.
in principio. Ideo pater quia est ei filius. Hic etiam dicit Hila. viii. de trinitate. ca. xix. Pater non est pitr nisi per
filium. Non autem quia generat aut generauit ipsum, vt tangitur in primo argumento, quia nomen paternitatis qua
si consequitur generare & generari. Dicente Hila. ix. de triniitae. ca. xv. Exitio a deo est absoluta natiuitas quam pa
terni nominis consequuta est confessio. Vnde pater non dicitur pater quia generans nec econverso: sed praecise quia
secum habet filium a se genitum: & tam fundatur paternitas super ipsum generantem vt iam generauit, quam super ipsum vt iam
generat, aut super actum, aut super potentiam generandi actiue: & similiter filiatio super ipsum genitum. Alio vero modo
dicit respectum generantis ad genitum mediante actu generationis, qui tripliciter potest mediare inter ge
nerantem & genitum. Vno modo inquantum generans est aptus generare. Alio modo vt est potens generare. Tertio
modo vt est actu generans. Et primo modo significatur nomine generatiui: secundo modo nomine potentiae generandi: ter-
tio modo ipso actu generandi. Et sic eadem proprietas secundum rem & ex ordine ad fundatum & ex ordine ad
obiectum importatur istis quatuor quae sunt generatiuum, potens generare, generans, pater: alia autem & alia secundum ratio-
nem tantum ex diuerso modo respiciendi obiectum.

5 ⁋ De alietate ergo secundum rationem bene procedunt duo prima
obiecta, probantia quod in patre sit proprietas aliqua alia ab ingenito & generare: quae tamen secundum rem
nullo modo potest esse alia ab altera: vt procedit tertia ratio.