Quaestio 2

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-fe3673

Sources:

Bb: Badius1520b

B14r

1
CIrca secundum arguitur: quod infinitas non significat circa deum aliquod positiue: sed priua
tiue siue negatiue tantum. Primo sic. Deus dicitur infinitus ex opposito eius quo
creatura dicitur finita: quia penes finitum & infinitum describitur distantia inter crea
torem & creaturam. sed creatura quod dicitur finita: hoc est ex positione finis limi-
tantis naturam eius & essentiam: quia esse cuiuslibet creaturae sub certis limi-
tibus continetur: vt declarari habet loquendo de creaturis. ergo quod creator deus
dicatur infinitus: hoc erit ex remotione finis limitantis naturam & essentiam. Ex hoc autem solum dicitur
infinitus priuatiue. ergo &c.

2 ⁋ Secundo sic. Ratio infiniti sequitur rationem perfecti & completi. Cum enim ali-
quid est completum & perfectum & totum simpliciter: tunc demum potest dici infinitum. secundum quod dicit
Comment. versus finem. viii. Meta. Si aliqua linea recta est completa, inquantum non potest fieri additio, necesse
est vt sit infinita. sed completio, perfectio, & totalitas comprehendit quicquid positiue significat in re: quia
quicquod est citra vltimum positiuum in re: incompletum est & imperfectum: & rationem partis habet. sed
vltra vltimum positiuum in re nihil est significandum nisi priuatiue. ergo &c.

3 ⁋ In oppositum est: quoniam eo
deus maxime est infinitum: quo excedit rationem omnis finiti: quia non excedens alterum aequatur ei: & ideo si
vnum eorum est finitum, & alterum. sed deus rationem omnis finiti excedit in positiuo, & non in priuatiuo:
quia id in quo excedit, aliquid dignitatis importat. priuatio autem per se nihil dignitatis importat: sed
magis defectus: qui in deo nullo modo poni potest. ergo &c.

4 ⁋ Hic oportet primo distinguere modos infiniti. Dicitur enim infinitum multis
modis. Vno enim modo dicitur infinitum: quod non est natum finiri: quia non habet processum omni
no neque qui natus est finiri: neque qui non natus est finiri: ad modum quo vox dicitur inuisibilis. Et hoc
iuxta primum modum infiniti in magnitudine: quem ponit philosophus in iii. Physiscicae. quo videlicet vt dicit Con
ment. ibidem, dicitur quod punctus est infinitus: quia non habet longitudinem finitam aut infinitam. Et est iste modus in
fi niti priuationis eius quod non est nata res subiecta neque secundum speciem neque secundum genus habere.
quemadmodum arbor dicitur non habere visum. vnde tale infinitum proprie dicitur negatiue. Et tali mo
do infinitatis dicunt aliqui quod deus dicitur infinitus: quia nec habet nec natus est habere aliquam
finitatem. Secundo modo dicitur infinitum cuius processus non habet finem: natum tamen fini- Bb14v
ri: vt est quantitas omnis dimensiua. Etsi enim imaginetur infinita: nata tamen est finiri inquantum
dimensio est: & nata est stare omnis linea inter punctos inquantum linea est: & superficies inter li
neas, & corpus inter superficies. Et talem modum infinitatis nemo potest tribuere deo: quia non caret
omnino aliquo quod natus est habere. hoc enim esset imperfectionis in ipso: vt patet ex supra determi-
natis. Tertio modo dicitur infinitum: cuius processus semper protenditur: & non habet finem in quo deficit: nec
natum est finiri. & iuxta hunc modum (vt credimue) deus dici debet infinitus. Et est infinitum secun-
dum istum modum, vere positiuum alicuius in re: & si secundum rationem & impositionem nominis nega-
tionem importat: illa est eius quod realiter negatio vel priuatio est: & sic etiam illa negatio quam importat
veram positionem vel affirmationem affert & includit: vt iam patebit. Primo ergo modo infinitum
proprie dicitur negatiue: quia nihil ponit circa subiectum positiue. Secundo modo dicitur proprie infi-
nitum priuatiue: quia ponit aptitudinem ad contrarium circa subiectum. Tertio modo infinitur et
si secundum impositionem & modum nominis priuatiue aut negatiue dicitur, secundum rem tamen positiue di
citur: quia illa negatio nobis dat intelligere verissimam affirmationem. Non enim est negatio vel priuatio
alicuius positiui vel affirmationis, sed priuatiui & negationis magis: ad modum quo in genere sub
stantiae incorporeum dicitur priuatio vel incorruptibile.

5 ⁋ Sunt autem aliqui qui in scriptis posuerunt deum
esse infinitum negatiue solum: & hoc dupliciter ponunt. Quidam enim ponit quod deus dicitur infinitus ne-
gatiue a negatione alicuius finitantis ipsum & mensurantis extra: quia impossibile est ipsum finiri
loco, tempore, aut intellectu aliquo creato. Ipse enim solus seipsum perfecte intelligit: & sic ipse solus se-
ipsum finiens est: & suo intellectu mensurans: quia ipse tantum seipsum intelligit quantus est. Alius vero
ponit quod deus dicitur infinitus negatiue: a negatione finientis ipsum & terminantis intra: eo quod nul-
lus perfectionis suae est terminus & finis. & hoc loquendo de fine & termino consumente quantitatem
bonitatis & perfectionis eius, ad modum quo punctus finit & terminat quantitatem lineae.

6 ⁋ Reuera be
ne verum est quod illis modis deus est infinitus. nullo enim termino consumente neque intra neque extra
clauditur suae perfectionis quantitas & magnitudo. Sed quod ad hoc significandum imponitur nomen cum di-
citur deus esse infinitus: vt cogamur dicere quod infinitas in deo non dicitur nisi negatiue: hoc non vi
detur. Primo ex natura negationis quam importat hoc nomen infinitum. Secundo ex natura rei signi-
ficatae per nomen. Tertio ex modo impositionis ipsius nominis. Ex natura negationis hoc bene appa-
ret: quia negatio cum nihil ponat ratione qua negatio est, nihil dignitatis apponit ei de quo aliquoid negat.
nisi forte per accidens ratione subiecti cui de necessitate alterum contrariorum inest: vt si homo est, &
non est caecus, est videns: quod non ponit illa negatio ex natura sui: quoniam si sic: vbicur que poneretur: idem
poneret: & sequeretur, lapis non est caecus, ergo est videns. Vnde magis hoc congruit ei ratione qua
habet vim priuationis quam negationis. Priuatio enim vt priuatio, semper requirit subiectum in quo
sit quasi forma quaedam & dispositio subiecti: negatio autem nequaquam. Vnde differentia est inter nega
tionem & priuationem: vt vult philosophus quarto Meta. quod negatio est ab solutio simpliciter alicuius. Pri
uatio vero habet naturam subiectam. Vbi dicit Comment. Negatio est absolutio negati simpliciter. Priuatio
autem est absolutio eius a natura determinata. Et cum illa natura fuerit disposita per priuationem: erit
in forma affirmationis. Propter quod dicit philosophus. ii. Physicae. Priuatio species quodammodo est. Si ergo solum
negatiue praedicaretur infinitum: & nihil positiue significaret circa deum: tunc nihil dignitatis & perfe
ctionis diceret infinitum circa ipsum: nisi per accidens ratione subiecti. Quantum enim est de se, pura negatio in
differenter conuenit enti & non enti: sicut patet de negatione termini infiniti. Sed hoc nihil ad ra
tionem dignitatis in significato eius quod est infinitum: sicut neque innascibilitas in patre ex hoc est notio
dignitatis in patre quod imponitur a negatione qua non habet esse ab alio per natiuitatem: sed ratione primita
tis affirmatae sub negatione: neque incorporale est differentia constitutiua speciei ratione negationis
sed affirmationis alicuius incogniti subintellecti.

7 ⁋ ldem etiam patet secundo scilicet ex natura rei, quae dici
tur infinita ex conditione eius secundum quam dicitur infinita. Ad cuius intellectum oportet considerare
gradus secundum rationem intelligendi, quibus res eadem in esse suo perficitur. Cum enim perfectio omnis est in re a fine, & si
nis & bonum idem, secundum philosophum. iii. Meta. res igitur quaecumque in natura essentiae suae ex hoc dicitur bona: quod
attingit aliquo modo finem in complemento naturae & essentiae suae. Sed non dicitur ex hoc perfecta nisi attingat
complete finem illum: vt nullius completionis pertinentis ad illam naturam ei possit fieri vlterior additio.
Hlaec enim est definitio completi: vt dicit Comment. super finem. viii. Phycita. & patet ex praedeterminatis. Sed
adhuc ex hac ratione non dicitur totum: sed ex hoc scilicet quod continet in se omnia illa ex quibus completur tanquam compo
situm ex rationibus completionis quasi ex partibus: quia. scilicet continet in se omnes rationes perfectionis quasi
partes ex quibus completur & constituitur in esse, & nulla earum est extra. haec enim est definitio totius: vt dicit
philosophus. iii. Physicae. & habitum est supra. Et licet valde propinqua sint secundum hoc in significato suo perfectum
& totum: vt idem significent re: significant tamen differenti ratione vt dictum est: & praecedit secundum Bb15r
rationem intelligendi, ratio perfecti rationem totius: quia ex eo quod res habet completionem & est consummata
in natura sua: vt nihil ei addendum sit: ex hoc habet totalitatem qua continet omnia quae suae naturae sunt:
vt nihil eorum sit extra. Et propter istam propinquitatem dicit philosophus. iii. Phyisiae. quod totum & perfectum: aut idem si
gnificant penitus: aut proximum secundum naturam. Vbi dicit Comment. Aut sunt nomina synonyma: aut con
sequentia. & verum est quod sunt synonyma ex parte rei significatae: consequentia autem sunt quantum ad rationem
significandi: vt dictum est supra. Ex hoc autem quod res est perfectum quid, & totum, non ex hoc adhuc habet quica
quod dignitatis natum est esse in re. Si enim res sic perfecta est vt naturae suae habeat completionem: & sic tota
est vt quaecunque naturae suae sunt, in se contineat: si cum hoc in vtrcque sic sit protensa: vt quicumque intel
lectus finitus aliquid eius quod est completionis & totalitatis suae concipiat: & in concipiendo semper vl-
terius procedere possit: vt semper concipiendo magis ac magis concipiat: & sic in concipiendo semper ma
gis ac magis proficiat: ita vt nunquam quo vltio standum sit inueniat: & sic numquam a procedendo deficiat: quod cum
hoc omnia illa secundum quae procedendo proficit res illa in se actu contineat: hoc magnae dignitatis & perfe-
ctionis est: non solum negatiue sed positiue significando. Ad hoc ergo significandum debet esse aliquod
nomen impositum, quod rationem superioris gradus dignitatis significat in re quam significet hoc nomen per
fectum: aut hoc nomen totum. Et si illud nomen non sit hoc nomen infinitum: quia non significat aliquid po
sitiue circa deum: debet esse aliud. Quare cum aliud non inuenimus: & tamen illum gradum dignitatis circa
rem diuinam concipimus & exprimimus in communi vsu: & non nisi hoc nomine infinitum: oportet ergo con-
cedere quod infinitum aliquod positiue circa deum significet: vt sic ista quatuor nomina, bonum, perfectum, totum,
infinitum, se habeant per ordinem in significando gradus conceptionum nostrarum circa simplex diuinum esse.
Vt bonum significet absolute in ipso esse aliquid in quo finitur fine esse diuinae naturae complente: iu
xta illud Psal. Bonus es tu. Glos. Proprie est bonus & ex se. Perfectum vero significat bonitatem esse in ip
so: in quae diuinum esse consummate & complete finitur. iuxta illud Psal. Dis consummationis vidi finem. Glos.
Intrauerat iste in sanctuarium dei: viderat altissima quae non possunt explicari: sed breui scientia conclu
sit dicens: Dis consummationis vidi fi. Glos. Consummatio est omnium virtutum perfectio. i. perfectio
in virtute: quae nihil aliud est quam vltima potentia in bonitate. Virtus enim est vltimum de potentia. ii.
cael. & Mum. Vnde talis completio in bonitate: dicitur virtus. De qua dicit etiam philosophus. vii. Metaphysicae. quod tunc
vnumquodque perfectum est cum attingit, propriae virtuti. De qua etiam dicit quod virtus est dispositio perfecti
ad optimum. Totum vero significat ipsam consummationem. inquantum in se omnis boni & perfectionis
actu simul est contentiua. iuxta illud quod dicit Dominus Moysi. Exo. xxxiii. Ostendam tibi omne bonum.
Infinitum vero significat ipsam consummationem omnino perfectionem omnem continentem: vt semper in vlterius &
profundius procedentem quocumque finito in eo per intellectum concepto. Vt ad hoc adducamus quod dicitur de
sapientia. Sapientiam. vii. Infinitus thesaurus est hominibus. Glos. Quanto quisque profundius discit: tanto profunditatem co
gnoscit. Cum igitur ad tale quid positiuum significandum vtimur principaliter in deo hoc nomine infinitum, ponendum est
simpliciter quod infinitum principaliter significat aliquid positiue in deo. Illud enim debet dici nominis significatum ad quod si-
gnificandum eo vtimur coniter: quia loquendum est vt plures: secundum quod dicit Philosophus. Ene tamen verum est quod in hoc
nomine infinitum positiuo huic annexa est negatio quam significat ex ratione impositionis nominis: & hoc non
primo & principaliter sicut illi dicunt: sed secundario & ex consequente: vt circa diuinam bonitatem siue
in essentia: siue in potentia: siue in quocumque alio attributo (Infinitas enim omnia consequitur quae sunt in deo
vt supra dictum est) dicamus infinitum significare rationem semper vlterius procedendi quocumque termino signato:
quod est positiuum quid, cui annexa est negatio termini & finis consumentis, a quae sit nominis impositio. ad modum
quo linea semper in vlterius protensa, infinita dicitur quia sic protensa est: cui protensioni necessario annexa est priuatio
termini, vt puncti signati: in quo deficit protensio lineae. Imponitur enim sic nomen infinitum in linea imaginata sem
per protensa. Nihil enim potest esse semper protensum nisi careat termio in quo stat protensio: & sic illi affirmationi necessa
rio consequens & annexa est ista negatio: a quae tamquam ab eo quod nobis notius est, per habitum. scilicet siniti sibi contrarium,
quam sit illa protensio, sit nominis impositio. Et consiliter in proposito nomen infiniti circa deum imponitur a negatione termini
siue finis, tamquam ab eo quod nobis notius est per finitum sibi contrarium in creaturis quibus nomina primo sunt imposita: &
deinm ad deum translata. Vnde et si interius velimus considerare significata horum nominium infinitum, finitum, patebit
nobis tertio quod hoc nomen infinitum circa deum vel quodcumque semper protensum non imponitur ad significandum negatio
nem termini consumentis: vt propter hoc infinitum in deo non dicatur nisi negatiue. Et hoc parti ex ipsius nominis impo
ntione. Clarum enim est nobis quod hoc nomen finitum inquantum significat finem consumentem realiter priuationem importat
vlterioris protensionis: infinitum autem simpliciter in creaturis si ponatur esse in actu, importat huius priuationis pri
uationem: in deo autem negationem. Priuatio autem vel negatio priuationis realis affirmatio est. In eo igitur
in quo infinitum videtur significare negationem aut priuationem, realiter significat affirmationem. Et sic ab
solute dicendum quod infinitum in deo affirmationem & positiuum quid significat non negatiuum: etsi nomen a nega-
tione imponitur. Dico a negatione: non a priuatione: quia infinitum priuatiue dictum nullo modo cadit in deo: sicut ca
dit in quantitate dimensionali. Nam huiusmodi quantitas nata est habere finem. Quantitas autem spiritualis indeo finem na Bb15v
ta habere non est. Vnde quantitas dimensionalis infinita dicitur subtractione eius quod nata est habere. Quam
titas vero spiritualis in deo dicitur infinita subtractione eius quod non est ipsa nata habere: sed quod
nata est habere creatura a qua nomen mutuauit: cuius est ratio finitatis: quae nota nobis est & co-
gnita: & per ipsam infinitum inquantum dicit eius negationem vel priuationem. Patet igitur ex nominis
impositione tam in deo quam in creatura, quod hoc nomen infinitum non significat principaliter negatio
nem vel priuationem: sed potius alicuius positionem: quoniam infinitum secundum philosophum, inquantum infinitum incognitum est.
Non est autem incognitum secundum quod importat negationem vel priuationem finis consumentis: vt dictum
est: oportet igitur quod infinitum inquantum infinitum significet positionem contrariam illi fini consumenti: se-
cundum quam est incognitum, & hoc intellectui creato vt dictum est. Quod autem significat infinitum
inquantum infinitum est: hoc est significatum principale. Infinitum ergo non tantum in deo: sed & in creatura
principaliter significat positionem siue aliquod affirmatiue. Vnde quod mundus quem philosophus posuit esse totum
& summe perfectum, non potuit dici ab eo infinitus: hoc non erat tam quia terminum habebat scilicet supersi
ciem extremae sphaerae: quam quia non habebat aliquam vlteriorem protensionem. Vnde patet quod talis finitas mundi rea
lem importat negationem: licet imponatur a modo affirmationis. Propter quod non est mirum, si econtrario infi
nitum tam in deo quam in creaturis realiter importet affirmationem, licet imponatur a modo negationis vel
priuationis, quia negatio per quam via remotionis a deo quod est in creaturis, cognoscimus aliquid in
deo, nobis notior est quam affirmatio absoluta eius quid secundum veritatem est in deo. Et hoc est quod dicit Dio
niy. tagens vtrumque in significato huius nominis infiniti. ca. ii. cael. Hier. loquens de diuina essentia. Aliquando dissi
milibus manifestationibus ab ipsis eloquiis supermundane laudatur, eam inuisibilem & infinitam & incon
prehensibilem vocantibus: ex quibus non quid est: sed quid non est significatur. hoc enim (vt aestimo-
patentius est in ipsa. Ecce quo ad significatum negatiuum: & sequitur quo ad affirmatiuum. lgnoramus
autem superessentialem ipsius, & inuisibilem, & ineffabilem infinalitatem. Et quod illa ineffabilis infinali
tas re affirmatio est, licet modo negationis propter defectum nostri intellectus in ipsam compre-
hendendo significata, aperte declarat Dionysius. in similitudinibus ca. vii. de di. no. vbi dicit sic. Consuetu
do est theologis contrario mentis affectu a deo quae sunt priuationes depellere: sicut & inuisibilem
aiunt eloquia claram lucem & multum laudabilem, & multiuocum, ineffabilem, & innominabilem: &
omnibus praesentem: & ex omnibus inuentum incomprehensibilem & non inuestigabilem. Ecce quia dicimus deum
tanquam claram lucem inuisibilem: vt contrario affectu negationis vel priuationis nomine exprimi-
mus, realem priuationem vel negationem depellamus: & apicem visibilitatis exprimamus: a cuius visi
one apex mentis niae necesse habet deficere. Propter quod cum nomina imponimus rebus sicut ipsas con
prehendimus, sub modo priuationis nomen imponimus propter nostram defectibilitatem circa ipsam:
per quam tamen intendimus insinuare nobis incomprehensibilem positionem. Et sic deum qui est finis omnis
consummationis, dicimus infinitum: insfinuando in ipso finem consummantem vltra capacitatem omnis crea-
turae semper vlterius protensum. Et quod dictum est de inuisibili & infinito: hoc intelligatur de quolibet no
mine priuatiuo in deo.

8 ⁋ Et quod illa ad literam sit intentio Diony. patet: quia per hoc exponit illud
Apostoli. Quid stultum est dei, sapientius est hominibus, dicens. Eodem modo & diuinus Apostolus laudasse dici
tur stultitiam ineffabilem: & ante omnem rationem referens veritatem, hanc igitur irrationalem
& mente carentem.

9 ⁋ Ad primum igitur in oppositum quod creatura dicitur finita positiue: ergo econtra deus di
citur infinitus negatiue: Dicendum secundum iam dicta, quod verum est: sed illa affirmatio finis quam dicit finitum
in creatura, est per carentiam perfectissimae positionis scilicet protensionis in infinitum, eius cuius non tam
consummationem quam consumptionem dicit finis in creaturis: & ad illius protensionem circa naturam diuinam
significandam, vtimur hoc nomine infinitum: licet imponatur a negatione finis consumentis, quem posi
tiue dicit finitum in creatura. Et sic quo ad modum significandi & nominis impositionem finitum magis signi-
ficat aliquid positiue quam infinitum: quantum tamen ad rem intentam significari est econverso: vt dictum est.

10 ⁋ Ad secun
dum quod vltra rationem completi, perfecti, & totius significat aliquod hoc nomen infinitum, quod non potest esse aliquid posi
tiuum: Dicendum secundum praedicta quod infinitum non significat aliquid vltra rationem totius & perfecti quod omni-
no sit extra rationem perfecti & totius: sed quod in ipsa concluditur sicut determinatum in indeterminato. Sic
enim perfectum addit super rationem boni simpliciter accepti rationem completionis & consummationis in bonitate: quam bo
num absolute dictum non explicat suo nomine: includit tamen ipsam sicut confusum determinatum. Ratio enim con-
pletionis est ratio bonitatis cuiusdam. Vnde cum nihil potest esse actu infinitum quin sit persectissimum: &
summe totum: licet infinitum in potentia: rationem imperfecti & partis habet vt dictum est supra: tunc
demum dicitur aliquid vere infinitum cum perfectioni suae & totalitati eius non potest fieri additio. Quod non solum
est propter negationem, vel priuationem finis consumentis: sed magis propter protensionem quae omnem huiusmodi
finem excludit. & est vera ratio positiua: non vltra rationem positiuam in nomine imperfecti vel totius Bb16r
lta quod sit extra ipsum: sed quae est inclusa in ipsa vt in confuso: & explicata determinate nomine in
finiti, vt dictum est. Et sic ratio infiniti est vltima ratio determinata positiua, quae in re quacunque
potest haberi: Et exprimit summe rationem dignitatis diuinae.

11 ⁋ Et quod arguitur, quod id quod est citra
vltimum positiuum in re, habet rationem imperfecti & incompleti: & sic completum, perfectum, & totum si
gnificant id quod est vltimo positiuum in re: Dicendum quod positiuum in re significatum vltra rationem totis
& perfecti, potest intelligi dupliciter: vel quod illud positiuum sit omnino extra rationem totius & perfecti: vel
inclusum vt in confuso. Primo modo verum est assumptum: & hoc modo nullum est attributum diuinum quid si
gnificat in deo aliquid positiue super ditiinam essentiam: & quod est citra tale positiuum in re significatum non po
test esse nisi imperfectum & incompletum. Secundo modo bene significant attributa diuina aliquid positi
ue super diuinam essentiam, & vnum attributum super aliud: & sic non est verum quod id quod citra tale positiuum in re
significatur: non sit nisi imperfectum: immo est aeque perfectum secundum rem: licet non secundum rationem in
telligendi: secundum quod esse in deo continet omnem diuinam perfectionem. sed secundum rationem intelligendi sub perfe-
ctiori ratione significat viuere in deo quam esse. Et sic vltra rationem totius & perfecti significat rationem po
sitiuam hoc nomen infinitum: quia explicat rationem perfecti & totius, quod hoc nomen totum vel perfectum non ex
plicat: ita quod perfectum & totum simpliciter & in summo non intelliguntur in deo: nisi quia includant
rationem infiniti: vt sic nullum finitum inquantum finitum per limitationem protensionis spiritualis bonitatis
& perfectionis habet rationem perfecti simpliciter & absolute: sed solum infinitum. & si finitum habeat ratio
nem totius & perfecti: hoc est in genere aliquo non absolute. Quomodo autem talis ratio positiua in diuinis
attributis super rationem essentiae non sumitur ex aliquo absoluto: sed solum respectiuo: videbitur
infra cum erit sermo de diuersitate attributorum.