Quaestio 2

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-fe34631

Sources:

Bb: Badius1520b

B126v

1
CIrca Secundum arguitur: quod generare non sit idem quod dicere: Primo sic. generare
secundum Damascenum, est opus naturae, scilicet vt natura est. dicere vero est opus
intellectus, vt intellectus est siue ratio. Diuersae autem rationes principiandi sunt
natura & intellectus ea ratione qua diuersae sunt rationes principiandi natura
il& voluntas. Aequaliter enim diuina natura est voluntaria sicut est intellectua
alis: & quasi determinatur per vtrumque. sed diuersarum rationum principiandi diuersi
sunt actus principiati: ergo &c.

2 ⁋ Secundo sic. generare, proprium est patris, & non
terminatur ad alium nisi ad filium genitum. secundum supra determinata. Dicere autem commune est tribus
personis: & indifferenter terminatur ad ipsum dicentem, & ad alios. dicente Anselmus mon. lxii. cap
Pater & filius & eorum spiritus sanctus vnusquisque seipsum & alios ambos dicit sicut se & alios in
telligit. ergo &c.

3 ⁋ Tertio sic. dicere pati quoddam est, tum quia idem est quod intelligere, vt dictum est iam
secundum Anselmum, & intelligere pati quoddam est: tum quia respectu formarum intelligibilium intelle
ctus cuius est dicere non est nisi passiuus, se habens quemadmodum materia prima respectu formarum
sensibilium particularium & primarum & secundarum: quae nullo modo est actiua aliquarum formarum in se
ipsa: nec etiam secundarum, vt est informata primis. Generare vero non est pati: sed verum agere & ve
ra actio secundum supra exposita. ergo &c.

4 ⁋ Quarto sic. si dicere esset idem quod generare, tunc dici esset
idem quod generari: consequens falsum est, quia dicit Anselmus in ca. iam dicto. Quid ibi dicitur nisi eorum
essentia: & loquitur de dicere diuinarum personarum. Essentia autem eorum non generatur. secundum superius de
terminata. ergo &c.

5 ⁋ Quinto sic. Augustinus super loannem parted. Sermo. xxii. Qui dicit aliquid
verb o dicit. & sic dicere supponit verbi productionem. Qui autem generat, non verbo generat, nec
generare praesupponit verbi productionem. ergo &c.

6 ⁋ Sexto sic. si tres personae generarent essent
res generantes. tres personae dicunt: & tamen non sunt tres dicentes sed vnus dicens. ergo &c.

7 ⁋ In
contrarium autem arguitur Primo sic. Gregorius dicit. xxiii. Moral. ca. xviii. Loqui dei est verbum ge-
nuisse. Loqui autem dei idem est quod dicere eius. ergo &c.

8 ⁋ Secundo sic. super illud Genesis. i. Dixit deus
Glo sid est verbum genuit.

9 ⁋ Tertio sic. si dicere non esset penitus idem quod generare: sed aliquod aliud
ab ipso: cum ipsi dicere respondet verbum proprium: esset in deo aliud verbum quam sit filius genitus.
consequens falsum est secundum Augustinum dicentem. vii. de triniitate. cap. ii. Eo filius quo verbum: & eo ver
bum quo filius. Et cap vltimo. Verbum non dicitur nisi filius. ergo &c.

10 ⁋ Quarto sic. si dicere non esset
penitus idem quod generare: cum multo fortius nonsit idem quodigenerari, nec idem quid spirare aut spira
ri: non esset ergo illud dicere personale: sed essentiale. Tale autem dicere non conuenit ponere in di-
uinis nisi habeat verbum essentiale sibi rndens, quia, vt dictum est secundum Augustinum, quid dicit, verbo dicit.
Dicere autem essentialiter non potest aliquis verbo personali: quia verbum quo dicit dicens, necessario
est similitudo eorum quae dicuntur ipso verbo. Verbum autem personale non potest esse similitudo eorum quae
dicuntur dicere essentiali: quia illa sunt omne quod est siue creatum siue increatum. Trinitas enim dicit
se, & singulae personae se & singulas & omnes creaturas. quia vt dicit Anselmus in. lxii. cap praedicto,
intelligit se & alias personas & creaturas. ergo & dicit. Quod autem verbum personale non sit crea-
turaru similitudo: quod tamen necesse esset si esset verbum earum sic vt ipso dicerentur: dicit Anselmus Mon.
xxxii. ca. Quomodo (inquit) quod simplex est veritas potest esse verbum quorum non est similitudo: & omne
verbum quo aliqua res dicitur, similitudo sit eiusdem rei:

11 ⁋ Quinto sic. si differunt dicere & generare
aut ergo absoluto aut relatiuo. non absoluto: quia in diuinis non est absolutum nisi essentia, in
qua omnia quae sunt in deo conueniunt, non relatiuo: quia tunc relatiue diceretur vnum ad alterum
& diuersas notiones constituerent: quod falsum est. ergo &c. Bb127r

12
⁋ Dicendum ad hoc: quod dicere & generare in diuinis an sint idem: an non idem: hoc
non potest intelligi nisi aliquo horum modorum, videlicet quod generare nullo modo sit dicere: aut
quod generare non sit nisi dicere, & econverso dicere non sit nisi generare: & hoc siue differant sola
ratione, siue etiam nec ratione ponantur differre: aut quod generare sit quoddam dicere: non tamen omne
dicere est generare: sed aliquod sic & aliquod non. Conversus autem modus est impossibilis: quia in
diuinis non est generare nisi vnicum. Quid horum tenendum sit, liquescere habet viso modo diuinae ge
nera: ionis, & modo diuinae dictionis. Ex modo enim generationis diuinae primo liquescit quo
modo generare & dicere sunt idem re vt dicere est notionale, & differunt sola ratione. Ex modo
autem diuinae dictionis siue loquutionis liquescit quomodo dicere aliquod est generare, & aliquid
non.

13 ⁋ Circa primum ergo sciendum. secundum quod iam expositum est in praecedenti quaestione: quod secundum diuersi-
tatem naturarum diuersus est modus generationis. Sicut ergo in corporalibus generatio habet
esse modo emanationis corporalis, sic & in spiritualibus generatio habet esse modo emanationis
spiritualis: vtrobique tamen naturalis & pure naturalis: quia generatio est opus naturae vt natura est
secundum Damas. Cum igitur natura diuina non sit nisi intellectualis & voluntaria: & a voluntario secundum quod
voluntarium nihil procedit nisi liberaliter: et si naturaliter, non tamen principaliter procedit modo naturae:
sed potius modo liberalitatis: Quod dico propter processionem spiritus sancti, qui etsi cum hoc quod procedit
modo voluntatis, etiam procedat modo naturae: non tamen secundum principaliorem modum naturae vt tactum est in parte
superius, & amplius determinabitur inferius: Gnatio. igitur in diuinis quaerenda est in diuina natura mo-
do emanationis spiritualis: vt ipsa est natura intellectualis. Intellectualis autem natura vt nuda est,
intellectu. scilicet non informato aliquo actu intelligendi, nullo modo actiua est ad alicuius formationem in
seipsa: sed solummodo passiua & receptiua, quasi materia informabilis secundum actum intelligendi ab abso
luto intelligibilis. Generatio vero non est nisi a principio actiuo existente in actu secundum formam secundum
quam habet agere: & per hoc secundum illam informare suum, proprium passibile ad producendum sibi sile. In actu autem
tali non est natura intellectualis nisi ipso actu intelligendi secundum actum. Gnatio igitur non est actio diuinae na
turae nisi secundum quod in actu intelligendi actualiter existit ipse diuinus intellectus: & hoc primo actu intelligen
di simplicis notitiae: quia ille primus est. Cum enim informatus est isto actu: adhuc est in potentia naturali
actiua ad actum intelligendi notitiae declaratiuae seu manifestatiuae eius quod iam cognitum est in simpli-
ci notitia: sine quo actu intelligendi declaratiuo non esset perfectus ipse intellectus aut eius intellige
re. secundum quod alias declarauimus in quadam quaestione de Quolibet. Ad istum autem actum secundum ipse intel
lectus vt est ex se nudus & purus, est in potentia passiua naturali, quae nata est deduci in actum a seipso vt
iam informatus est actu intelligendi simplicis notitiae, vt habente per hoc in se potentiam naturalem
actiuam respondentem illi potentiae passiuae, & coniunctam eidem. secundum quod superius expositum est saepius, &
iam infra declarabitur in intellectu nostro. Productio autem alicuius naturaliter de principio naturali
passiuo per principium pure naturale actiuum, est vera generatio: & productum est vere genitum quoddam.
Secundum hoc ergo productio prima in diuinis generatio dicitur: & ipsum productum dicitur genitum. Quia tamen
ista generatio non est in quacumque natura & cuiuscumque producentis de quocumque: sed est in natura in-
tellectuali & intelligentis secundum actum producentis sua notitia simplici vt forma qua agit, de suo intel
lectu puro notitiam declaratiuam: Idcirco productio talis dicitur dicere, & productum dicitur verbum: & sic
idem sunt re generare in tali natura & dicere, & genitum atque verbum. Tale enim generare siue dicere
non est nisi ipsum producentem luce suae simplicis notitiae fulgere, & ipsum genitum siue verbum non est nisi
fulgor siue candor de fulgente per actum fulgendi procedens. Propter primum dicit Augustinus super loanem. parte. i.
sermo. xx. Vide deum quia ipse dicens est: non syllabis dicit: sed fulgore sapientiae. fulgere, hoc est dicere
Propter secundum dicitur Sapientiam. vii. Candor est lucis aeternae. Vnde beatus Gregorius exprimens identitatem
realem dicere & generare, dicit. xxxii. Moral. ca. v. Ipse vox est: quia eum pater gignendo dixit. Sic ergo ex
modo diuinae generationis patet quod ipsum generare sit idem secundum rem quod dicere: & ex eodem statim liquascit quod diffe
runt secundum rationem: & hoc primo ex parte principiorum emanandi. Sicut enim ex eo quod emanatio haec est a pri
cipio naturali actiuo simpliciter, & de principio naturali passiuo simpliciter ipsa dicitur generatio, & emanans dicitur
genitum: sic ex eo quod est a principio actiuo naturali quod est notitia: & de principio passiuo naturali
quod est intellectus: ipsa emanatio dicitur dicere: & emanans dicitur verbum. Vlterius etiam ex hoc patet quod
secundo differunt secundum rationem ex parte ipsarum emanationum & emanantium. Quemadmodum enim est ra-
tio perfectior & magis specialis cum dicitur natura quae est intellectus quam cum dicitur natura simpliciter: & cum dicitur
agens naturale quod est intellectus: quam cum dicitur agens naturale simpliciter: sic perfectior ratio emanationis diui
nae exprimitur cum dicitur dicere, quam cum dicitur generare, & perfectior ratio emanantis cum dicitur ver-
bum, quam cum dicitur genitum: ita etiam quod ratio eius quod est dicere, in se includat rationem eius quod est
generare, & non econverso: & ratio verbi rationem geniti: & non econuerso. Propter quod in corporaliter Bb127v
generantibus inueniuntur generare & genitum esse: Dicere autem & verbum non nisi in spiritualiter ge
nerantibus: in quibus est perfectior generatio & perfectior modus generandi. Et sic secundum rationem dicere
& verbum modos speciales perfectionis in suo significato includunt, quos addunt super generare & geni
tum. Vlterius autem specialiter ex parte eius quod emanat sumitur tertio differentia secundum rationem inter praedicta
Quia enim (vt dictum est) verbum non procedit solum vt notitia, sed etiam cum hoc vt notitia declaratiua
de notitia simplici vt eius est declaratiua & manifestatiua: & per notitiam diuinam essentialem simpli-
cem cognoscitur ipsa essentia diuina vt prima & per se ratio obiecti respectu diuini intellectus in quo relu
cet cognitio omnium cognitionum: & quae sunt & subsistunt in ipsa diuina essentia, & quae sunt & subsistunt
extra eam, vel nata sunt esse aut subsistere: Quod autem est declaratiuum alicuius, simul etiam est declarati
uum & manifestatiuum omnium quae relucent in ipso: Idcirco igitur ipsum verbum non solum est declaratiua notitia
eius notitiae de qua emanat: sed etiam omnium quae in ipsa relucent: vt propterea non solum importet respectum ad
illum a quo emanat vt manifestatiuum eius: sed etiam ad omnia alia, vt manifestatiuum illorum. Et vlterius
quia ea quae manifestari habent per verbum dictum, quodammodo dicuntur per ipsum & in ipso: idcirco
etiam ipso dicere quo dicens dicit verbum, quodammodo in dicendo verbum omnia alia dicit. Vt in
hoc tertio differant dicere & verbum a generare & genitum esse: quod scilicet generare non respi
cit nisi genitum esse, & genitum non nisi generantem: Dicere vero mediante verbo & in verbo respi
cit omnia alia a verbo: inquantum scilicet dicens notionaliter dicendo verbum dicit quodammodo omnia
alia in verbo: & ipsum verbum non solum respicit dicentem vt ab eo habet esse, & vt manifestati-
uum eius: sed etiam omnia alia vt manifestatiuum illorum. lta quod in hoc super generare & genitum
esse speciales respectus connotant dicere & verbum: sed praecipue ipsum verbum. secundum quod de hoc
debet esse amplior sermo inferius loquendo de verbo. Vt propterea sicut verbum in significato suo
& suo nomine non solum importat rationem producti ab alio, & producti vt notitia simpliciter: sed
etiam producti vt notitia manifestatiua: illius a qua productum est: & non solum illius sed & omnium
quae relucent in ea: sic dicere in significato suo & nomine suo non solum importat actum produ-
cendi, sed producendi intellectualiter & declaratiue. Et sic in suo significato cum actu productionis in
cludit actum manifestationis annexum: vel potius rationem manifestandi: sicut verbum in suo si-
gnificato cum ratione producti includit rationem manifestatiui. Et inquantum dicere includit actum
productionis simpliciter quae est generare simpliciter, notionale est sicut & generare, soli patri con
ueniens: & similiter dici sicut generari: & convenit soli verbo. Sed non solum sic, scilicet vt dicere
in suo significato includit generare cum ratione manifestandi, vtuntur ipso dicere sacra scriptu-
ra & sancti in suo modo loquendi, immo etiam vtuntur ipso dicere vt solum includit in suo signi-
ficato actum manifestandi: supponendo solum actum generandi & verbum productum. & idcirco extem-
ditur secundum hoc dicere vltra generare: vt licet omne generare in diuinis sit dicere: non tamen omne
dicere sit generare. Vt ergo liquescat ex modo loquutionis sanctorum & sacrae scripturae, immo
ipsius dei in sacra scriptura, quomodo aliquod dicere sit generare & aliquod non: oportet vide
re varios vsus ipsius dicere.

14 ⁋ Est ergo sciendum quod. vi. modis diuersis in vsu sanctorum & sacrae
scripturae accipitur hoc verbum dicere. Primo modo vt dicere solum terminatur ad ipsum verbum,
dicendo simpliciter dicit verbum: & sic praecise significat idem quod producere siue generare ver-
bum, & est personale soli patri conueniens: & similiter dici ei respondens, soli filio conueniens
sicut iam dictum est. Hinc dicit Ricardus. vi. de trinitate ca. xii. In illa supereminente deitate in-
terna loquutio agitur auctore patre solo. Solus eni pater dicit. Secundo modo, vt dicere in dicendo
verbum terminatur quoquo modo ad ea quae in ipso verbo substantialiter sunt eidem a patre in dicen
do verbum conmunicata. dicente Augustino, xv. de trinita. cap. xxi. Omnia quae substantialiter ha-
bet aeterno sibi verbo suo dixit. Et significat idem quod communicauit: quod est dicere quoquo modo, quia
non simpliciter. Et quod in tali significatione ibi accipiat Augustinus ipsum dicere, vt ly verbo sit
datiui casus, satis declarat per hoc quod statim subdit loquens de deo verbo dicens. Qui nec plus
nec minus aliquid habet etiam ipse substantialiter, quam quod est in illo qui verbum non mendaciter
sed veraciter genuit. Et est istud dicere personale sicut praecedens. Sicut enim solus pater dicit ver
bum: sic solus pater dicendo verbum essentialia deitatis ei conicat. Et dici ei rmindens similiter est
personale: & terminatur ad essentialia vt sunt solius filii. Vnde & istud dicere idem est quod generare
quia sic essentialia communicare idem est quoquo modo cum generare. dicente Hilario. ii. de
trinitate cap. primo. Pater autem quomodo erit si non quod in se substantiae atque naturae est, ge-
nerat in filio: Et libro quarto cap. v. Nihil nisi natum habet filius. Vnde istud dicere proprie
idem est quod condicere: quod idem est quod congenerare: & ipsum dici idem quod condici & connasci.
De quo dicit Hilarius quinto de trinitate cap sexto. Nemo ambigit naturam auctoris in Bb128r
filii natiuitate connasci: vt ex vno consistat in vnum. Tertio modo vt dicere includit actum ge-
nerandi verbum, & vt mediante verbo terminatur ad alia. dicente Augustino ad Orosium. Dictio
dei, verbum dei. vnum enim verbum genuit, in quo omnia ineffabiliter dixit. & super loannem parte. i
Sermone. xxi. Nihil dixit deus quod non dixit in filio. Dicendo eni in filio quod facturus erat per filium:
filium ipsum genuit. Et sic dicere significat idem quod dicendo filium, ipsum filium dictum & ea quae
dicuntur in filio manifestare. Et est personale soli patri conueniens: Dici autem ei respondens
vt terminatur ad filium: similiter personale: vt vero terminatur ad alia, est essentiale. Quarto modo
vtuntur dicere vt terminatur ad id quid dicitur me diante verbo: sed non mediante actu dicendi notionali.
Et sic dicere conuenit omnibus personis diuinis. de quo loquitur Augustinus cum dicit super lonenem
parte. ii. Sermo. xxiiii. Deus cum aliquid dicit & docet: tota trinitas dicit & docet. Hoc modo
omnia diuina essentialia & personalia & quaecumque sunt in creaturis, dicuntur: sed non nisi ver-
bo diuino personali. dicente Augustino super loannem parte. i. Sermo. xxii. Dis quid aliquid dicit verbo
dicit. In isto dicere, considerantur quatuor: scilicet dicens, & quod dicitur, & cui dicitur, & quo dici
tur. isto enim modo dicendi pater dicit filio & nobis. dicente Augustino super loannem parte. i.
Sermone. xxii. Quicquid nobis pater dicit, verbo suo dicit. Quo alio verbo dicit: Vnus deus vnum
verbum habet: in vno verbo omnia continet. Sic etiam filius dicit siue loquitur se nobis. dicente
eodem ibidem Sermo. xiiii. Cum verbum dei filius sit, filius locutus est nobis non verbum suum: sed ver
bum patris: se nobis loqui voluit qui verbum patris loquebatur. & sermo. xlii. Se videt: se loquitur.
& ser. xliii. Erat verbum patris quod hominibus loquaebatur. ldem contra quinque haereses ca. xvi. Quod loquitur pater-
loquitur & filius: quia verbum patris est: & quod filius loquitur pater loquitur: quia prtur verbi est. Et super Gene
sim ad literam li. i. ca. v. Quod filius loquitur, ptur loquitur: quia a patre loquente dicitur verbum quod est illius. Et li. i
de trinitate. cap. xii. Si verbum patris loquitur, seipsum loquitur: quia verbum patris est. Et secundum eundem modum
dicere etiam convenit spiritui sctom. dicente Anselmo. mon. lxii. ca. vt habitum est supra opponendo. Per
eundem etiam modum dicit se & omnia alia omnis creatu ra intellectualis quae videt verbum.
Et est in isto modo dicendi dicere idem quod manifestare siue indicare. Vt enim dicit Augustinus
super loanenem parte. i. Sermo. xxiii. Per ipsum filium indicat deus filium suum: indicat se per filium.
Et Sermone. liiii. Seipsum locutus est: seipso seipsum annunciauit. Et. vii. de trinitate cap. iii. Si
cut verbum quod nos proferimus temporale seipsum ostendit, & illud de quo loquimur: quanto
magis verbum dei quod ita ostendit patrem sicut est, quia & ipsum ita est: Et quia dicere id convenit omni
naturae intellectuali: ideo essentiale est. Similiter essentiale est Dici ei respondens: quia conuenit ge-
neraliter omni naturae quaecumque sit illa. Quinto modo vtuntur dicere vt ipsum dicere idem est quod creare si
ue aliquid nouiter in creaturis operari. Vnde quia tota trinitas creat verbo & per verbum, dicere
istud ex se essentiale est, quia toti trinitati conuenit. Et similiter dici ei respondens omnino est
essentiale: quia sic dicitur creatura. de quo Augustinus super Genesim ad literam lib. primo
cap. iiii. Dixit deus. i. per filium suum fecit quicquid fecit. Et Gregorius. vii. Moralium ca. xi. Plerumque
verba dei ad nos non sunt dictionum sonitus: sed effectus operationum. in eo enim solo nobis loquitur:
quod erga nos tacitus operatur. Sexto modo idem est dicere quod ad scientiam illuminare: & sic so-
lis creaturis intellectualibus dicit & loquitur tota trinitas: vnde est essentiale, & similiter dici ei
respondens. de quo Augustinus ibidem li. viii. in fine. Certissime debemus tenere deum aut per
suam substantiam loqui: aut per sibi subiectam creaturam. Sed per substantiam suam non loquitur nisi
ad creandas omnes naturas: ad spirituales vero atque intellectuales non solum ad creandas, sed
etiam illuminandas, cum iam possint capere lumen eius qualis est in verbo. Et Gregorius. xxviii.
Moralium cap. ii. Duobus modis loquutio diuina distinguitur: aut per seipsum namque dominus
loquitur: aut per angelicam creaturam eius ad nos verba formantnr. Sed cum per seipsum loquitur,
verbo eius sine verbis ac syllabis cor docetur. ldem ibidem. Spiritui dei quasi quaedam verba nobis
dicere, est occulta quae agenda sunt intimare: & cor hominis ignarum non adhibito strepitu & tarditate
sermonis peritum de absconditis reddere. Et quia ad scientiam illuminare non est nisi abscondi-
ta manifestare, modus iste coincidit cum tertio.

15 ⁋ Est autem aduertendum quod in primo dictorum
modorum dicere construitur cum verbo in accusatiuo casu tantum, dicendo dicit verbum, in aliis
autem. v. modis construitur cum verbo in ablatiuo casu: sed in secundo modo non nisi mediante prae-
positione subintellecta. ea enim quae verbo in dicendo ipsum communicantur, pater quodammodo
dicit in verbo, vt in quodam quasi toto continente in se ea quae dicuntur in ipso cum ipsum dicitur: quemad
modum quodammodo materia & forma dicuntur generari in composito per hoc quod compositum ex ipsis ge
neratur. In aliis vero quatuor modis construitur cum verbo in ablatiuo vt formali ratione, & sic absque prae-
positione, coniter accipiendo rationem formalem ad rationem elicitiuam actus: & ad operatiuam potentiam in faciendo Bb128v
aut manifestando aliquid. Sed in tertio & in quarto dicens: ita dicit verbo vt formali ratione: quod etiam
dicit in verbo vt in libro: vel sicut in speculo in quo omnia velut descripta relucent. Et in istis duobus mo
dis construitur vt formali ratione manifestatiua eorum quae dicuntur verbo. Sed ptur dicit verbo quia profert ver
bum: filius dicit verbo, quia ipse est verbum: spiritus sanctus dicit verbo: quia in suo intellectu essentiali habet
ipsum verbum: creatura vero intellectualis dicit verbo solummodo quia intuetur verbum. Quod etiam cone est in di
cere patris, & filii, & spiritus sancti. tale enim dicere vt terminatur ad id quod verbo dicitur, supponit in
dicente actum, quid est intelligere ipsum verbum quo dicit. Nullus enim dicit verbo nisi intelligendo ipsum verbum
& in verbo ea quae dicere & manifestare intendit ipso verbo. ipso enim verbo propalatur dicentis intentio: quam
in offerendo verbum ipso verbo & in verbo intendit monstrare illi cui dicit aut loquitur. & hoc
immediate si potest. si non potest, vtitur ad hoc tamquam medio, verbo vocis: aut aliquo huiusmodi. Ad ipsum
autem actum talem dicendi verbo, sequitur actus intelligendi verbum ex parte ipsius audientis. dicen
te Ricard. vi. de trinit. cap. xii. Ipso verbo propalatur proferentis intentio. Quid est vox nisi ver-
bi vehiculum: vel si magis placet, verbi indumentum: Cum verbum prolatum ab auditore fuerit intellectum
nonne incipit esse in corde suo quod prius erat in corde tuo: Si vero aurem haberet ad loquutio
nem cordis, quemadmodum hanc habet ad locutionem oris, non omnino opus haberet vt ei exte
rior locutio fieret. Item Augustinus super loannem Sermone. i. Verbum in homine est quod manet
intus: quod autem significat, sonus: & in cogitante est quid dicit: & in intelligente qui audit. Et pere. id est ser
mone. xxxvii. Verbum quod apud te est, vt transeat ad me sonum quasi vehiculum quaerit: per aurem meam
descendit in cor meum cogitatio tua. In quinto autem modo dicens verbo non dicit ipso vt ra
tione formali manifestatiua sed operatiua.

16 ⁋ Ad id quod arguitur Primo: quod generare non est idem quod dicere: quia generare est opus
naturae: dicere intellectus: Dicendum quod hoc non arguit nisi quod non idem ratione, quia natura & intel
lectus sunt rationes principiandi sola ratione differentes secundum praetactum modum. Et quod assu-
mitur contra hoc: quod sunt diuersae rationes principiandi sicut natura & voluntas: Dicendum
pbod non est verum: quia non sunt nisi duo modi principiandi, scilicet libere siue liberaliter, qui est
modus voluntatis: & impetu quodam, qui est modus naturae: qui nunquam ambo coincidunt aeque
principaliter in eodem actu: quia contrarii sunt: licet in eodem actu coincidunt vnus principa-
liter: alter secundario, vt inferius patebit circa productionem spiritus sancti. Intellectus autem exse
non nisi impetum naturalem & necessitatem habet in suo actu: libertatem autem non nisi vt praecedit actus
voluntatis, dirigens suo imperio actum intellectus, vt iam patebit. Propter quod quando intellectus
coniungitur cum principio quod est natura, quasi contrahendo naturam simpliciter ad naturam intelle-
ctualem, sicut contingit in productione verbi secundum supra determinata: tunc totum non est nisi vnum prin
cipium quod est natura. Et quod assumitur, quod natura & intellectus sunt diuersae rationes principiandi
sicut natura & voluntas: quia natura diuina est aequaliter voluntaria & intellectualis: Dicendum quod in
diuinis natura dupliciter potest accipi. Vno modo vt omnino dicat absolutum quod scilicet pro ipsa essentia absolute.
Alio modo vt dicit rationem principiandi & respectus cuiusdam ad actum generationis. Primomodo natura
diuina aequaliter est voluntaria & intellectualis: & quasi contrahitur natura simpliciter ad voluntarium
& intellectuale: sed sicut nullum modum agendi sibi determinat: sic neque essentia: sed est quasi principium
primum & remotum omnium diuinarum actionum. Secundo autem modo non aequaliter est voluntaria & intel
lectualis. Sic enim intellectuale potest quasi contrahere naturam, & coincidere in idem principium quod
est natura propter rationem iam dictam. Voluntarium autem naturam sic dictam nullo modo quasi contrahere potest
quia tunc contrarium deteriaret contrarium, & coinciderent principaliter in eodem actu: quem natura quasi in
choando eliceret impetu, & voluntas libera quasi complendo eliceret libere: & sic eidem formam daret: quemad
modum opeantur natura & intellectus in generatione verbi, sicut dictum est. illud autem omnino est impossibile. Libertas
enim superueniens impetui vt ratio eliciendi actum, tollit necessario ipsum impetum: licet impetus immutabilitatis assi
stens libertati non vt ratio eliciendi actum, nullo modo eam diminuat, aut impediat, aut eidem repugnet, vt ha
bitum est supra loquendo de voluntate dei, & amplius exponetur infra de processione spiritus sancti loquendo.

17 ⁋ Ad secundum: quod generare, proprium est solius patris: dicere autem commune est sibi & aliis: Dicendum
per verum est de dicere essentiali quid solummodo importat actum manifestandi aut creandi. Est tamen alius
modus dicere, qui proprius est patri & idem re cum generare, differens sola ratione, vt dictum est. Quare
autem dicere poterit ex ratione sui significati sic extendi & non generare: patet ex praedictis assignando
differentiam secundum rationem inter dicere notionale & generare.

18 ⁋ Ad tertium: quod generare est agere: & di
cere est pati: dicendum quod falsum est: quia dicere est agere siue sit essentiale siue personale. Et quod primo
arguitur quod immo: quia dicere idem est quod intelligere secundum Anselmum, quid secundum veritatem pati quoddam est: Bb129r
Dicendum quod falsum est: quia dicere non significat nisi actum generandi, vel communicandi, vel creandi, vel
manandi: vt patet ex praedictis: quorum nullum significat intelligere: quod significat solummodo intellectio
nem: quae non est nisi perfectio quasi passio in intellectu ab intelligibili, & penitus absolutum quid, nullum
connotans ordinem aut respectum ad verbum, & ea quae manifestari habent ipso verbo: quem respectum
connotat dicere, vt dictum est. Contingit enim intelligere, & hoc non intelligendo verbum, nec verbo,
nec in verbo, nec mediante verbo: dicere autem non contingit nisi verbum, aut verbo, aut in verbo, aut me
diante verbo: sed ipsum dicere supponit ex parte dicentis actum intelligendi verbum: vnde omnis dicens
intelligit: sed non econuerso. Dis enim dicens verbum, illud quod dicit, aut quo dicit, aut in quo dicit
aut mediante quo dicit intelligit: sed non econuerso. Contingit enim intelligere ipsum verbum, vel diui
nam essentiam, vel aliquid ipsa diuina essentia, vel in ipsa diuina essentia absque eo quod intellectus di-
cat aliquid, proprie loquendo de dicere. Pater etiam licet verum sit quod dicat verbo vt formali ratione secundum
praedicta: non tamen verum est quod verbo vt formali ratione intelligat: sicut non sapit verbo siue sapientia ge
nita: secundum quod dicit Augustinus vii. de trinitate mouens super hoc quaestionem, & dicens in principio libri. An
ita sit sapiens quomodo dicens: Verbo enim quod genuit, dicens est: quo semper atque incommutabiliter se-
ipsum dicit: vt & hoc sit verbum esse quod est esse sapientiam, quasi diceret nequaquam. Et ratio huius diuer
sitatis est quod intelligere penitus est absolutum, nullum connotans ordinem siue respectum ad verbum-
siue ad alia mediante verbo, sicut facit dicere secundum praedicta. Vnde & creare quia connotat ordinem
ad verbum vt ad operatiuam potentiam: bene dicitur quod pater vt operatiua potentia creat verbo: & hoc
praeter illum modum quo dicitur creare verbo sicut & intelligere. scilicet per verbum & mediante verbo. Pro
tanto enim creat & intelligit per verbum, & mediante verbo: quia quod verbum siue ipse filius creat aut in
telligit: hoc habet a patre. Et congruit iste modus intelligendi patris, naturae rei: licet sit inusitatus.
Vt ratione autem formali pater verbo nec creat nec intelligit: sed solummodo essentia deitatis: & hoc
ideo, quia quod aliquis agit aliquo vt ratione formali, eo siue ab eo habet quod agit: quod vero agit aliquo vt opea
tiua potentia vel mediante illo, non eo habet quod agit: sed potius illi dat quod agat, quae multum diffe-
runt. dicente Hug. in epistola ad beatum Bernardum. Quantum mihi videtur multum interest in
ter facere & fieri: inter erudire & erudiri: inter sapientem facere, & sapientem fieri. Certe si pater ea
sapientia quae filius est saperet & sapiens fieret, ab ipso proculdubio esset: cui idem est esse & sapere
& sapientem esse: quando autem per filium pater aliquem erudit, ea sapientia quae filius est aliquid facit.
Nec tamen sequitur vt a filio sit: proculdubio quod filius agit pater agit, a quo filius accipit vt agat
& agere possit. Hinc est illud beati Hila. Intellige filium agentem, & per eum patrem agentem: simliter intelli
ge spiritum sanctum agentem, & per eum non modo patrem sed & filium agentem. Filius erudit: spiritus
ianctus diligit: & vtrobique pater agit. Quia autem pater per filium opari dicitur, non sic intelligitur quasi
filius sit auctor & origo potentiae quae pater est: & quae vult opeatur: sed quod pater auctor & origo sit poten
tiae quae filius est: & quod pro beneplacito eius agit quod agit. Similiter quod pater spiritu sancto diligere dicitur: non sic
intelligitur quasi spiritus sanctus auctor & origo existat dilectionis quae pater est, & pro arbitrio eius
amat quod amat: sed quod pater eam dilectionem quae spus sanctus est, spirat: & illius auctor & origo existat.
Et secundum hoc cum actus attribuitur alicui diuinae personae ratione suae essentiae quae est in ea, tunc attribuitur
ei per illud quod inest ei, quasi secundum primum modum dicendi per se. Quod enim convenit alicui primo modo di
cendi per se, est ratio formalis & essentialis eius: vt rationale hominis. Cum vero actus attribuitur personae illi a
qua procedit alia, ratione illius quae ab ea procedit: tunc attribuitur ei per id quod inest ei: quasi iuxta secundum mo
dum dicendi per se. Quod enim inest alicui secundo modo dicendi per se, est aliquid principiatum ab eo: vt risi
bile ab homine. Speciali autem modo dicitur quod pater dicit verbo, quia non sicut ab agente mediato: quia. scilicet
id quod verbum dicit ipse dicat: & hoc medianteverbo: quia verbum quod aliquid dicit, hoc habet a pa
tre: nec sicut opeatiua potentia: quasi scilicet ipsum verbum sit ars qua agat actum dicendi: sed pater di
citur dicere verbo sicut ratione formali. Non dico formali in dicente, qua ipse elicit actum dicendi: in hoc enim
modo sicut & in duobus praecedentibus ipsum quo secundum rationem nostram medium est inter dicentem &
actum dicendi: sed dico ratione formali qua innotescit id quid dicitur, & qua actus dicendi dirigitur in il
ud. In isto enim modo id quo dicitur secundum nostram rationem, solum medium est inter actum dicendi &
rem dictam. & secundum hunc modum dictum est supra quod non solum pater vt ratione formali dicit verbo:
sed etiam spiritus sanctus, & omnis intellectualis natura videns verbum.

19 ⁋ Et quod assumitur: quod secundum Anselmus dicere
est idem quod intelligere: quia deus dicit sicut intelligit: Dicendum quod l sicut non dicit omnimodam similitudinem:
quia non dicit similitudinem ratione actuum: quasi in hoc dicat quod intelligit: Hoc enim non est verum: sed solum dicit
similitudinem ratione subiectorum & obiectorum: quia. scilicet illi iidem qui intelligunt se & alios, etiam dicunt se & alios. Et
cum intelligere contingit dupliciter quemlibet eorum: & in sua essentia intelligendo suam essentiam: & in verbo in
telligendo ipsum verbum: quod ergo. dicit quemlibet illorum dicere se & alios, sicut & intelligere se & alios: hoc Bb129v
intelligit Anselmus de intelligere in verbo intelligendo verbum. & hoc non de intelligere sua essentia, siue
de intelligere in sua essentia, siue de intelligere simpliciter dicto: sed solum de intelligere in quadam dire
ctione verbi ad illa quae intelliguntur in verbo. Quod bene declarat cum subdit in ca. lxiii. Nihil aliud est sun.
mo spiritui dicere, quam cogitando intueri. Cogitando enim & intelligendo ipsum verbum primo, deinde quasi
directione seu inflexione verbi ad illa quae intelliguntur in verbo, intueretur se & alios in verbo & ipso ver
bo: sicut dictum est: vt intueri dicat quandam inflexionem per cognitionem in id quod est intellectum, ad illud quasi
amplius & intensius cognoscendum. Quod adhuc plus declarans per simile subdit. Sicut niae mentis locutio non
aliud est quam cogitantis inspectio quod scilicet cogitans id quod cogitat quasi intensius cogitando inspiciat: sic scire
eius & intelligere nihil aliud est quam:dicere. id est semper praesens quid scit & intelligit intueri. secundum quod subdit post
modicum. Sed quid scit & intelligit potest intueri dupliciter. Vno modo vt quoddam obiectum cognitum in seip
so, in quo & cognoscuntur alia. Alio modo vt rationem cognoscendi se & alia. Primo modo intueri non dicit
nisi quod intelligere, secundum iam dictum modum. Secundo modo bene dicit rationem manifestandi se & ea quae in ips
so intelliguntur: & sic ponit actum dicendi. vt semper Anselmus intelligat dicere essentiale aliquid addere
super intelligere.

20 ⁋ Quod vero vlterius assumitur pro ratione quod intellectus cuius est dicere non est nisi passiuus
sicut materia: quaere dicere non est nisi passio in ipso: Hic ad huius rationis dissolutionem, & ad declarationem
quaestionis vltimae huius articul scilicet Vtrum generare in diuinis sit opus intellectus paterni: vt simul tagamus to
tam materiam hoc contingentem, oportet perquirere quom intellectus noster sit passius & quom actiuus. Ad
cuius intellectum sciendum est quod alia est distinctio in anima humana per potentias: alia autem per vires. Per
potentias enim sit distinctio secundum rationes formales obiectorum diuersas: secundum quas solummodo in
anima vt propria est homini, est distinctio penes intellectum & voluntatem: vt per duas diuersas poten
tias secundum rationes obiectorum quae sunt verum & bonum. Per vires autem fit distinctio secundum diuer-
sos modos se habendi ad obiecta: secundum quod voluntas humana distinguitur per concupiscibile & ira-
scibile: sicut declarauimus in quadam quaestione de Quolibet alias: & secundum quod intellectus distinguitur per spe
culatiuum & practicum. Speculatius enim dicitur vt respicit verum absolute: practicus vero vt respicit verum
sub ratione boni opeabilis, & extensione ad opeari illud. Similiter distinctione famosa distiguitur speculatiuus in
agentem & passibilem. Circa agentem ergo primo inspiciendum est quomodo sit actiuus: vt videamus an
omnis actio intellectus nostri possit illi ascribi: & passibili non nisi passio: quod videntur sonare verba philosophi.
vbi dicit tertio de Aia. Necesse est & in anima has esse differentias: & est hic quidem intellectus in quo omnia
siunt: ille vero quo omnia est facere. Declarat autem actionem eius per hoc quod dicit quod est in possibili habitus
quidam vt lux. Indiget enim intellectus possibilis agente ad intelligendum res vniuersales: quemadmodum
visus indiget luce ad videndum colores. comparat enim possibilem visui, agentem luci, colorem vniuersa
li existenti in phantasmate. Comparat autem agentem luci quo ad duo. se habet enim agens ad phan
tasmata: sicut lux ad colores: ad possibilem vero vt lux ad visum. Ad colores sic se habet lux si si-
mile sit omnino: quod licet in tenebris sint actu colores: non tamen mouent specie sua nisi in potentia: sed
lux facit eos mouere medium & visum in actu. Ad medium autem & visum se habet lux sic, quod dat eis
formam illuminationis, mediante qua recipiunt motum coloris & etiam informationis ab ipso: ita quod si-
ne luce non possent colores medium aut visum mouere ad illorum informationem. Consimiliter
autem agens se habet ad phantasmata. lpsa enim vt particularia & sub conditionibus materiali-
bus non sunt species vniuersalium nisi in potentia: nec possunt mouere intellectum possibilem ni
si in potentia. Sed lumen agentis splendens spiritualiter super illa sicut lumen materiale materialiter
resplendet super colores, separat ea a conditionibus materialibus & particularibus, & sub ratione spe
ciei vniuersalis praeponit ea intellectui possibili, qui & mouetur mediantibus illis a rebus vniversalibus, & informatur
intellectione vniuersalium secundum actum: quemadmodum colores specie sua in luce actu mouent visum ad vi
dendum colores. Quod intelligo in simili maiori sic. videmus enim quod noctilucae de die non mouent visum ni
si sub forma coloris. Et sic lux quae est hypostasis coloris, sub particularibus & materialibus con-
ditionibus habet esse in noctilucis terminata in forma coloris. De nocte vero mouent visum sub for-
ma lucis purae quasi abstractae a materia & conditionibus particularibus corporis in quo est. Colores ergo
in corpore non terminato, puta in ligno & lapide, sunt sub esse particulari & materiali: quemadmodum
phantasmata in phantasia: quae quantum est de se & hic & ibi non sunt nata mouere nisi secundum esse materiale
& particulare. Quemadmodum ergo si super colorem ligni aut lapidis lux aliqua temperata radians fa
ceret colorem visum mouere sub forma lucis quasi abstractae a materia & conditionibus particula
ribus eius ad videndum ipsam lucem specie sua: sic super phantasmata lux agentis radians quasi se-
parat ipsa a materia & conditionibus materialibus: & proponit ea intellectui possibili: & per ea res
vniuersales, & in eis eidem proponit propositum: & sic secundum rationem vniuersalis mouet possibilem ad
intelligendum vniuersale, quid secundum hoc est in intellectu sicut ob ectum cognitum in cognoscente. Agens Bb130r
autem se habet ad possibilem sic, quod nisi esset ipse in possibili vt lux eius connaturalis, non esset receptibi-
lis alicuius informationis ab intelligibili: quemadmodum neque visus a colore, nisi esset informatus lu-
ce materiali. Sicut enim non recipit visus species colorum nisi admixtas lumini: & quasi lumen ipsum
determinantes: sic nec intellectus possibilis recipit intellectiones quae sunt species phantasmatum vniuersa
lium, & ipsarum rerum vniuersalium in intellectu: nisi admixtas luci agentis: & quasi ipsam deter-
minantes vt vniuersalem habitum in illo existentem. Vnde ponit Comment. quod quando agens fuerit
determinatus omnibus speciebus omnium intelligilium suorum, tunc est intellectus adeptus in actu
& poterit intelligere possibilis agentem, & seipsum, & substantias separatas.

21 ⁋ Est igitur hic tria con-
siderare circa visum scilicet lucem materialem, colorem sensibilem, visionem in visu: & tria correspondentia
circa possibilem intellectum. scilicet lucem agentis, phantasma, intellectionem. Et est agens sicut lux materialis:
Phantasma sicut color sensibilis: Intellectio sicut visio. Et sicut lux materialis facit quod colores ma-
teriales specie sua sine materia immutant visum ad actum visionis quae terminatur ad colorem vt
ad rem visam: consimiliter lux agentis facit quod phantasmata particularia sub ratione speciei vniuersalis
absque conditionibus materialibus immutant intellectum ad actum intellectionis, quae terminatur ad
rem vniuersalem vt ad ipsum quod intelligitur. Et non est differentia nisi in duobus. Primo in hoc
quod ibi colores particulares sunt extra existentes in rebus, circa quos operatur lux materialis ab eis
abstrahendo species eorum sine materia ad immutandum visum actu visionis, quae sunt obiecta
ad quae terminatur actus visionis. Hic vero phantasmata particularia sunt existentia in phantasia, cir
ca quae operatur lux agentis, separando ea a conditionibus particularibus, & sequestrando illas ab eis:
quod est abstrahere ab eis species quae sunt phantasmata vniuersalia. Species & similitudines dico non tam
ipsorum phantasmatum particularium quae sunt species rerum particularium extra, quam rerum vniuersalium
illarum rerum particularium. lpsa enim phantasmata particularia circa quae operatur lux agentis sic ad
immutandum intellectum possibilem actu intellectionis, non sunt obiecta ad quae terminatur actus intelle-
ctionis: sed potius ipsa vniuersalia rerum particularium extra existentium: quarum species & similitudines
sunt phantasmata particularia: sicut vniuersalium illarum rerum particularium species sunt phanta-
smata vniuersalia. Secundo autem in hoc est differentia: quod ibi aliud est re color & species coloris: & quod
ipsa species coloris abstrahitur a colore per quasi quandam separationem realem & generationem siue multi-
plicationem ipsius in totum medium quod est inter rem visam & id oculi in quo viget vis animae visiua ip
sum informando, siue medium fuerit exterius extra oculum, siue interius in oculo. Aquo medio sic in
formato non vidente sed deferente speciem visibilis, punctus nerui interioris est in quo concurrunt
duo nerui duorum oculorum: & in quo vis visiua est recipiens immutationem secundum actum qui est
visio. Non enim in vltimo est anima, sed manifestum quod interius, sicut scribitur in de Sensu & sensato. Reue-
ra in illo interiori solo est anima secundum vim visiuam: & ideo illo patiente vt quo sentimus, ab ipso me
dio informato specie visibilis fit videre: vt dicitur in secundo de Aia. Et adhuc in amplius interiori est
anima secundum vim phantasiae: ita quod medium tam intra quam extra informatur specie visibili tantum, & non visione aut
phantasiatione: illud vero interius phantasiatione aut visione tantum & non specie per se, nisi pro quanto illud indiui
sibile quo immutatur vis visiua vel phantasiatiua, est aliquod illius diuisibilis quod informatur ipsa specie. Species
enim cum sit habitus in corpore, & ideo non mouens nisi per contactum: non mouet quod informat, sed quod tagit, siue
in contiguo siue in continuo, large sumendo contactum. Hic vero non est aliud re phantasma particulare, &
species quae est phantasma vniuersale: sicut nec res vniuersalis est alia a re particulari: nec ipsa speci
es quae est phantasma vniuersale, abstrahitur a phantasmate particulari per modum separationis realis
aut generationis aut multiplicationis in intellectum: vt quem informat ad eliciendum in intellectu actum
intellectionis: sed solum per quandam separationem virtualem conditionum materialium & particularium,
& illarum sequestrationem ab ipso: qua. scilicet habet virtutem immutandi intellectum: non secundum conditiones
particulares ad intelligendum primo & principaliter ipsam particularem rem (vt aliqui dicunt) quod est im-
possibile: sed secundum rationem phantasmatis simpliciter, & quasi abstracti & separati a materia & conditioni
bus particularibus materiae. & hoc ad eliciendum in intellectu actum intellectionis inhaerentem ipsi in
tellectui, & informantem ipsum absque omni alia specie rei vniuersalis intellectae illi inhaerente ad intelli
gendum rem vniuersalem.

22 ⁋ Est igitur progressus in actu visionis talis. Primo lux materialis super colorem
particularem materialem existentem extra irradiat. Secundo coloris speciem abstrahendo sine materia in me
dium agit, & ipsum informat illa specie. Tertio medium specie illa actum visionis elicit. Et simiter in phanta-
sia actum phantasiandi qui terminatur quasi quodam circulo in colorem praedictum: licet differunt: quoniam vi-
sio non terminatur ad illum nisi cum praesens fuerit sensui: Phantasiatio vero terminatur ad illum ad absentiam
eius a sensu. Quarto vero supra phantasma particulare quo sic phantasia existit in actu, irradiat lu
men intellectus agentis. Et praedicto modo phantasma vniuersale a particulari abstrahit, & intelle- Bb130v
ctui possibili praeponit: vt obiectum proprium illius immutatiuum: per quod actu immutatur intellectione si
ue actu intelligendi ad cognitionem non sui, sed rei vniuersalis cuius est species: licet non ab illa abstra
hitur: sed a phantasmate particulari abstracto a re extra particulari, in qua potentia existit vniuersa
le: sicut neque species coloris immutat visum ad cognitionem sui, sed coloris a quo abstrahitur. Et sic in
tellectus possibilis intelligit primo & per se ipsam rem vniuersalem abstractam a singularibus, non pri
mo intelligendo singulare vnum vel plura: & deinde intelligendo ex ipsis per abstractionem vniuersale
vt commune quid super singularia: hoc enim est impossibile: quia impossibile est intellectionem singu
larium praecedere intellectionem vniuersalium. Vnde intellectus agens in abstrahendo phantasma vniuersa
le a particulari, abstraheret vniuersale quod est in intellectu vt cognitum in cognoscente: etiam si nullum
haberet singulare existens extra in re: dum tamen esset phantasma alicuius particularis eius quod aliquando su
it sensatum in ipsa phantasia. Quid si omnino deficeret, & similiter deficeret abstractio phantasmatis vni
uersalis ab illo: & per consequens vniuersalis intellectus omnino: sicut deficiente sensu aliquo, omni
no necesse est deficere scientiam quae est secundum illum sensum, vt vult philosophus. Talis autem intellectus rei
vniuersalis sub ratione incomplexi vocatur intellectus simplicis intelligentiae. Et patet ex iam dictis
quomodo intellectus agens actiuus est in tali modo intelligendi, & intellectus possibilis passiuus: quoniam
vt dicit Comment. super caput de agente, sunt duo per diuersitatem actionis eorum. Actio enim intelle-
ctus agentis est generare: istius autem informari. & quom hoc, patet ex dictis. Et est ista actio pure natu-
ralis agenti, & ista passio pure naturalis possibili: qua postquam informatus fuerit, vlterius est actiuus.
& quo ad simplicium intelligentiam, & quo ad intelligentiam complexionum. Quo ad simplicium intelligen
tiam: quia propter separationem suam a materia cum est informatus simplici intelligentia, statim conver
tit seipsum super se & super actum intelligendi & super obiectum intellectum: vt ipsum informet
notitia declaratiua quae dicitur verbum. Et est ista conuersio prima actio sua: sed quia ab eo ad quod
conuertitur non statim informatur notitia declaratiua, vlterius agit in negotiando circa intelligi-
bilia intellecta simplici notitia: vt intellecta fiant notitia declaratiua. Licet enim agat in nobis in-
tellectus agens circa intelligibilia intelligenda confuse in phantasmatibus secundum praedictum modum: non ta
men solus agit circa intelligibilia intelligenda distincte in intellectibus confusis. Cum enim intellectus
possibilis informatus fuerit simplici notitia confusa eius cuius est quod quid est: puta hominis aut
equi: albi aut nigri: voluntas delectata in cognito sed imperfecte sicut imperfecte est cognitum flagrat
per intellectum nosse quod restat: vt perfecte cognitum perfecte delectet. dicente Augustinus x. de trinitate ca. it Quo aliquid
notum est, sed non plene notum est, eo cupit animus de illo nosse quod reliquum est. Propter quod suo imperio
mouet intellectum vt iam confuse cognito: vt ad amplius cognoscendum intendat. Intellectus autem mo-
tus imperio voluntatis & propria vi actiua eius, aciem suam in rem cognitam fortius & acrius figit: & pe
netrare nititur interiora ipsius cogniti confuse: vt in partibus integrantibus eius essentiam ipsum
limpide quid sit cognoscat. Et est illa acies intellectus sic intenta (iuxta dictum Augustinus, xv. de trinitat
nita. cap, xv. concipiens quiddam quod potest esse verbum, & non iam dignum est verbi nomine, for-
mabile de nostra scientia quae est in memoria, nondum formatum quousque intellectus penetrauerit in
teriora eius quod cognitum est confuse, & illis fuerit informata. Aia enim rationalis (vt dicit Auicen. ix. Meta
physicae. penetrat interiora apprehensi: & hoc per discursum quendam: quo secundum Augustinus hac atque hac vo-
subili quadam motione iactatur, cum a nobis nunc hoc nunc illud sicut inuentum fuerit vel occurrerit co
gitatur: & tunc fit verbum quando per discursum iam dictum possibilis intellectus, & cum hoc illustratio-
ne & irradiatione agentis super confuse cognitum, partes eius essentiales quae in illo inquantum huiusmodi, erant
in potentia intelligibilia, facta sunt actu intelligibilia, & distincte proponuntur intellectui possibili: vt aci
es cognitionis ad illa directa parueniat per hoc ad illud quid scimus: hoc est quo veram & perfectam habe
mus de incomplexo notitiam: quasi inueniendo in memoria quod in ea latebat: atque inde formatur eius
omnimodam similitudinem capiens. Vt secundum hoc intelligamus dictum Aug. ibidem cap. xvi. Co
gitatio nostra perueniens ad id quid scimus: atque inde formata, verbum nostrum verum est. Quia vt
cit lib. ix. cap vltimo, notitia iam inuentum est quod partum vel repertum dicitur: nam inquisitio est ap
petitus inueniendi, quod idem valet si dicas reperiendi, quae autem reperiuntur quasi pariuntur: vn
de proli similia sunt. Vbi nisi in notitia: ibi enim quasi expressa formantur. Nam etsi iam erat rei
quam quaerendo inuenimus: notitia tamen ipsa non erat quam sicut prolem nascentem deputamus.
Porro appetitus ille qui est in quaerendo, pendet quodammodo neque requiescit nisi id quod quaeritur
inuentum quaerenti copuletur. & infra. Partum ergo mentis praecedit appetitus quo id nosse volumus.
quaerendo & inueniendo nascitur proles ipsa notitia. Vnde in generatione talis verbi ipse intellectus possibi
lis simplicis intelligentiae cum sua notitia simplici confusa generata in ipso per speciem vniuersalis
phantasmatis & terminata in obiectum vt est confuse cognitum ab ipso, in quo per discursum ratio- Bb131r
nis, & irradiationem lucis intellectus agentis secundum actum praesentantur partes illius cogniti vt quiditati
ua eius ratioatenet rationem memoriae & parentis. ldem vero intellectus vt habet rationem intelle-
ctus simpliciter conuersi super seipsum post discursum praedictum agente in ipsum huiusmodi memoria: in
formatur notitia declaratiua determinata & terminata ad definitiuam rationem siue quod quid est
eius quod confuse cognitum est in memoria: & tenet rationem prolis & intelligentiae. dicente Augustinus ca.
xxi. Deum patrem & deum filium in memoria & intelligentia mentis nostrae signare curaui memoriae
tribuens omne quid scimus: etiam si non inde cogitemus: intelligentiae vero proprio modo quandam cogita
tionis informationem. Cogitando enim quod inuenimus hoc maxime intelligere dicimus. Et per hunc modum
gignitur notitia de notitia, declaratiua de simplici. secundum quod dicit cap. x. Necesse est cum verum loqmur
uiod est quid scimus loqmur, ex ipsa scientia quam memoria tenemus nascatur verbum, quod eiusmodi sit cu-
iusmodi est illa scientia de qua nascitur. Eormata quppe cogitatio ab ea re quam scimus, verbum est
quod in corde dicimus. Et sic ex parte parentis se tenent intellectus possibilis & ipsa notitia simplex, &
ipsum obiectum confuse cognitum: vt in eo patescunt partes definitiuae rationis: non vt iam cogni-
tae: sed vt iam factae in actu per rationis discursum, & irradiationem agentis: vt possint mouere intelle
ctum conuersum ad suam notitiam formandam in ipso. Ex parte vero prolis & verbi se tenet intellectus
idem vt est informatus notitia illa declaratiua: & ipsum obiectum cognitum in sua definitiua ratione.
Vnde quod assumitur in argumento, quod materia etiam sub aliqua forma nullo modo agit: neque actiua est
in seipsam ad generationem alterius formae: quare neque intellectus possibilis vt informatus est forma
vnius notitiae, nullo modo aget in seipsum ad generationem alterius notitiae: Dicendum quod haec est opi
nio illorum: qui volunt omnino necessitare intellectum in intelligendo, & per consequens voluntatem in
volendo: vt intellectus possibilis nihil omnino agat ad hoc quod perfecte intelligat: sed solummodo patiatur
vt motus ab obiecto secundum quod accidit necessario in se recipiat notitiam: quam proponendo voluntati vlteri-
us ad volendum quod sibi proponit eam necessitet. Sed non est ita: nec est simile de materia & intellectu.
Materia enim omnino ex se aliud est ab omni ratione formae: & nullam rationem conuersiui super se po-
test habere. Vlterius autem cum patitur formas in se recipiendo: hoc non est nisi vt quantitati corpo
rali subiecta est. Forma autem vel habitus corporalis non agit nisi per contactum: non autem per aliquam con
uersionem super se. Secundum enim quod dicit. xv. propositio Procli, omne quod ad se conversiuum est, incorporeum
est, quod plane exponit ibidem Comment. & secundum quod dicit propositio. xvi. omne ad se conuersum habet sub-
stantiam separabilem ab omni corpore, quid etiam planius exponit Comment. Propter quod nec materia vt est in
formata vna forma, per illam potest agere in seipsam ad generationem alterius formae. Vnde materia sub
iecta cum forma ratione materiae causa est eorum quae siunt in ea: non sicut pater in agendo: sed solum
modo sicut mater in recipiendo ab agente extra. Intellectus autem possibilis licet sit materia respectu
formarum vniuersalium & intelligibilium, & passiuus atque receptiuus, & nullo modo in intelligendo sim
plicia simplici notitia est actiuus: sed solummodo actiuae sunt species vniuersalis phantasmatis: aut ips
sa res vniuersalis & ipse intellectus agens, cuius est generare irradiando in vniversale phantasma, & similiter
in ipsum vniversale confuse intellectum ad explicandum distinctionem definitiuae rationis secundum praedictum modum: In
se tamen ipse intellectus possibilis forma quaedam est: propter quod post receptionem formae secundum simpli
cem intelligentiam: vt intellectus materialis factus est speculatiuus & in habitu, aliqua actio ei compe
tere potest. Comment. enim Auer. loquendo de vnitate & incorruptibilitate intellectus, distinguit tri
plicem intellectum: materialem quem ponit pure passiuum: & agentem quem ponit pure actiuum: quos
ponit ingenerabiles & incorruptibiles: & speculatiuum medium inter illos: quem ponit generabilem &
corruptibilem: sicut & phantasiam qua formatur. Istum autem ponimus quodammodo actiuum: per hoc quod
ponimus eum super seipsum, & super actum suum & super obiectum cognitum conuersiuum. lam dictae enim pro
positiones Procli convertuntur. Sicut enim omne ad se conversiuum incorporeum est: sic econuerso omne in
corporeum est ad se conversiuum: & sicut omne ad se conuersiuum habet substantiam separabilem ab omni cor
pore, sic econuerso omne habens substantiam separabilem ab omni corpore, est ad se conversiuum. Vnde de in
tellectu dicitur in Commento propositionis. xx. Intelligit enim seipsum & operatur circ: seipsum. & hoc
quantum ad praesens suo actu intelligendi tam circa intellectum incomplexorum quam complexorum. Circa intellectum
incomplexorum, in negotiando circa incomplexa confuse intellecta ad explicandum in eis distinctio-
nem partium essentialium: & hoc inquantum habet rationem intellectus siue intelligentiae simpliciter.
Inquantum vero operatur circa seipsum vt est intellectus siue intelligentia simpliciter: habet rationem memo-
riae, de notitia quae estin memoria, generando notitiam declaratiuam: vt ipsa fiat intelligentia declarati-
ua secundum iam expositum modum. In ista enim generatione non solum est agens notitia quae est in memoria, aut obie
ctum eius: sed etiam ipse intellectus vt est in se habens dictam notitiam sub ratione memoriae. dicente Augustinus ix. de
tri. Liquido tenendum est quod omnis res quamcumque cognoscimus congenerat in nobis notitiam sui. Ab vtroque enim Bb131v
notitia paritux scilicet a cognoscente & cognito. ltaque menscum. scilicet per memoriam de praesenti seipsam cognoscit scilice
confuse: sola parens est notitiae suae scilicet discretiuae, quam generat in intelligentia. Et cognitum enim & cognitor
ipsa est. Et intelligo a contrario quod cum aliud a se nouit: non sola parens est suae notitiae: sed & ipsa & co-
gnitum illud. Et consimili modo vtrumque notitia parta est scilicet & ipsum cognoscens & ipsum cognitum scilicet
distincte secundum rationem definitiuam. Intelligentia enim cum secundum rationem definitiuam seipsam cognoscit di
stincte: sola proles est notitiae illius de qua est. & cognitum enim & cognitor ipsa est. Sed cum mens nouit
aliud a se, non sola parens est: sed & ipsa & illud cognitum simul: quia non cognitum & cognitor ipsa: sed
ipsa sola est cognitor: & illud aliud est cognitum. Similiter intelligentia cum nouit aliud a se, non sola
ples est: sed & ipsa & illud cognitum simul propter eandem rationem.

23 ⁋ Est autem aduertendum: quod in cognoscen
do aliud a se non dicitur cognitum cum mente esse parens notitiae suae scilicet declaratiuae in seipsa vt est obie-
ctum quoddam: sed in ipsa notitia simplici qua ab ipso informata est ipsa memoria. Similiter nec dicitur cogni
tum cum mente esse proles in seipso: sed in ipsa notitia declaratiua eius quae generata est de notitia simpli
vitae vt proprie loquendo obiectum cognitum sub ratione obiecti non est de ratione parentis neque prolis: ni
si in ipsa notitia quae de ipso est. In notitia enim simplici est de ratione parentis. In notitia vero decla
ratiua est de ratione prolis. Et sic in cognoscendo aliud creatum a se, verbum minime simplex est: sim-
plicius vero in cognoscendo seipsum: simplicissimum vero in cognoscendo deum: quia ipse intimior animae
est quam ipsa sibi: & maxime inquantum ipse est obiectum cognitum & ipsa similite.r Et ideo verbum nostrum cum
mens nouit seipsam, magis assimilatur simplici verbo diuino, quam quando cognoscit aliud a se creatum
& maxime cum nouit deum. Et quamquam verbum (vt dictum est) comprehendat actum notitiae quae est actualis
intellectio in intelligentia, & ipsum obiectum: propriissime tamen ratio verbi consistit in ipsa notitia
discretiua: vt comprehendit ipsum intellectum siue cognoscentem cum sua notitia eidem inhaerente de ipso in
telligente vt de potentiali educto quod erat notitia, & verbum in potentia: & formabile non formatum cum
volubiliter inquirendo iactabatur. Sed tunc primo erat verbum in actu, cum ab ea notitia quae est in memoria
informabatur. Informabatur dico non tam ex eo quod ipsa notitia memoriae notitiam impressit intelligentiae: quam
ex eo quod ipsa notitia intelligentiae terminatur & sistit in eodem obiecto, per quod notitia memoriae illam
impressit. Propter quod & ipsum quod quid est inquantum dat rationem formalem verbo intellectui inhaerenti, &
hoc non tam in exprimendo verbum quod est ipsa notitia in intellectu, quam in terminando ipsam eandem no-
titiam vt est quoddam intelligere secundum actum: etiam ipsum quod quid est verbum dicitur: quia. scilicet actum cognitiuum
obiectum informat, non tam ea ratione qua ipsum terminat quam ea ratione qua elicit. Principalius tamen &
essentialius dicitur verbum ipsa intellectio intellectui impressa a memoria de eo quod quid est informan
te ipsam: vt tamen ipsa intellectio comprehendit in se ipsum intellectum. Et consimiliter in non habentibus
definitionem discreta cognitio in intelligentia generata a cognitione confusa in memoria, proprie verbum
est. Vnde in beatis licet non sit verbum secundum definitiuam rationem de deo: secundum quod alias determinauimus
in quadam quaestione de Quolibet: quia simplicia illam non habent: est tamen in eis de deo verbum discretiuae
cognitionis, natum de cognitione confusa in memoria praecedente vel natura, vel duratione. Naturaliter
enim etsi non semper duratione, omnis creatura intellectualis prius apprehendit confuse de quocumque quod quid sit
quam quid quid sit determinate: licet cognoscendo quod aliquid sit confuse, in hoc cognoscitur quid sit confuse. Per quem
modum superius determinauimus: nos de deo intellectu posse percipere quid sit generalissima cognitione. In con
templatione enim profunda percipitur quasi transuolando, sed non sistendo in illo, quemadmodum cum aliquid subito im-
mutando visum corporalem, percipimus nos aliquid vidisse: nescimus tamen determiate quod fuit. Solus autem deus
erfectam notitiam habet sui & aliorum absque omni cognitione confusa praecedente natura vel duratione. Propter
quod in solo deo est verbum perfectum non formabile prius natura vel duratione quam formatum. Vnde Augustinus, xv. de trinitate
ca. xvi. exponens illud primae loannem. iiii. Similies ei erimus quia videbimus eum sicuti est: dicit sic. Tunc quidem verbum
nostrum non erit falsum, quia non mentiemur neque fallemur: tamen cum hoc fuerit, formata erit creatura quae
formabilis fuit: vt nihil iam desit eius formae ad quam paruenire deberet: sed tamen coaequanda non erit illi sim
plicitati: vbi non formabile aliquid vel reformatum est: sed forma neque informis neque formata. de qua di
cit cap, xv. Quis non videat quanta hic sit dissimilitudo ab illo dei verbo quod in forma dei sic est: vt non
antea fuerit formabile quam formatum: nec informe esse potest. Vnde in deo non dicitur verbum notitia de-
claratiua: quia clarior & perfectior est illa quae est memoriae de qua formatur, sicut contingit de verbo cre
aturae intellectualis: sed quia tantum dicendo & modo declaratiuo siue manifestatiuo ex hoc procedit: secun-
dum quod de hoc inferius amplior erit sermo. Praeter dictam autem actionem quam habet intellectus vt est simpli-
cium intelligentia circa incomplexa, habet actionem vt est compositius & diuisiuus simplicium: quae magis est eui
dens & manifesta. Cum enim intellectus simplicium intelligentia concepeit hominem equum album nigrum animal rationale
& huiusmodi alia, concipiendo ista simplicia non solum concipit ista absolute: sed etiam vnum concipit in ordine ad
alterum, ex conceptione simplicium simul cognoscendo simplicem habitudinem vnius ad alterum: vt concipiendo Bb132r
hoc album & illud, concipit simile: sed hoc non aliud sua actione quam illa qua postquam simplici comprehensione con
cepit vnum vt indiuisum: deide naturali intuitione & discursu volubili iuxta vnum vel in vno concipitur
plura diuisa: vt iuxta album in ordine ad aliud album concipit simile: in ordine vero ad nigrum dissiie: in
vno vero concipit plura: vt in homine animal & rationale. De quae actione intellectus dicit Comment. super. xii. Meta. In
tellectus natus est diuidere adunata in esse in ea ex quibus componitur adunatum: quamuis non diuidantur in esse.
Sed in tali diuisione non stat eius opeatio: immo sic diuisa habet componere, complectendo ambo in propositione af
firmatiua aut negatiua: dicendo hoc est hoc, vel hoc non est hoc: vt dicit idem super. vi. Meta. Sed dicunt aliqui
quod ad compositionem & diuisionem in propositionibus non se habet intellectus nisi passiue: sicut neque ad indiui
sibilium intelligentiam. Cum enim comprehendit duo seorsum: & habitudinem vnius ad alterum: ex hoc sine omni
sua actione comprehendit illa in forma comnplexionis: quemadmodum cum apprehendit vnum album in ordine ad
aliud, ex hoc sola passione sua comprehendit siie. Sed hoc non potest stare duplici ratione. Prima: quia si sic intel
ligendo componeret & diuideret: tunc non componeret aut diuideret inter aliqua duo: nisi secundum ra
tionem habitudinis quam habent inter se: vt si haberent hitudinem convenientiae, ea componeret affirmando. Si
vero haberent hitudinem disconvenientiae, ea diuideret negando. Quare cum nulla duo secundum eandem hitudinem
habent rationem convenientiae & disconvenientiae simul: tunc numquam libere quaecumque componeret in propositione affir
matiua, posset diuidere in propositione negatiua: sicut ex ordine vnius albi ad aliud album non potest appre
hendere dissiie: sed solum siul. & sic non posset esse in intellectu compositio & diuisio oppositorum siue contra
dictoriorum simul. Cuius contrarium dicit philosophus in fine. vi. Meta. vbi dicit Comment. Quod est in anima: recipit duo
opposita simul: quod est extra animam, non. Et anima intelligit duo simul opposita: quod non potest esse extra
animam: quia materia recipit contraria successiue. Vnde si in hoc esset simile de intellectu & de materia: sicut
materia non recipit contraria nisi successiue: simliter neque intellectus: & non intelligeret hanc affirmatiuam ho
mo est album, nisi cum intelligeret hominem album siue albedinem in homine: nec illam negatiuam, nisi cum intellige-
ret albedinem seorsum extra hominem, & non esset aliter compositio & diuisio secundum complexionem in anima quam
sint in rebus secundum incomplexionem. Vera enim affirmatio significat compositionem in entibus, & vera nega-
tio diuisionem: vt dicit Comment. ibidem. Secunda ratio ad idem est. cum enim obiecta intellectus non sunt tantum incom
plexa: sed etiam complexa: & obiectum sit agens actum intelligendi in intellectum: & hoc non nisi secundum quod est ali-
quid secundum actum: igitur oportet saltem natura prius ipsam complexionem esse constitutam in esse, antequam moueat intel
lectum vt intelligatur ab ipso. Quare cum constitutio complexionis a natura rei non his esse: quia. tunc non esset: nisi
vno modo: oportet quod sit opus rationis, quae circa idem contrario modo potest opari. Nec valet quod adducitur de albo
& simili: quod simile apprehenditur sola passione intellects scilicet non constituendo ipsum. Dicendum quod verum est: quia a natu-
ra rei similitudo constituta est in albo postquam habeat aliud album sibi correspondens. Non sic autem a natura
rei est instituta ista complexio. Illa tamen apprehensio similis sine aliquo opere intellectus nostri praecedente non sit:
vt dictum est. Vnde aliam rationem intelligibilis siue scibilis habent entia absolutae naturae, & relationes, & ipsae
complexiones. Quemadmodum enim sunt quaedam sensibilia per se & primo: vt album: quaedam per se non primo: vt figura:
quaedam omnino per accidens: & hoc vel simpliciter per accidens: vt vmbra quae percipitur iuxta lucem, eadem in qua percipitur
lux: vel accidentaliter per accidens: vt Diatrii filius, qui non percipitur a sensu in se secundum quod filius sed solummodo a
virtute supiore: sic sunt quaedam intelligibilia per se & primo vt absoluta: quaedam per se & non primo vt
relationes: quia non intelliguntur nisi iuxta absoluta, sicut nec sensibilia per se non primo: nisi iuxta illa quae sunt
sensibilia per se & primo. Mouent tamen seipsis obiectiue relationes intellectum, sicut sensibilia communia sen
sum. De modo talium intelligibilium sunt complexiones: quia in quaedam relatione consistunt, quam secundum compositio
nem aut diuisionem instituit intellectus. Vnde & secundum hoc & complexiones diuersae secundum affirmationem &
negationem, & differentias tporis diuersas inter eosdem terminos diuersa sunt intelligibilia secundaria: in quod
bus cum principali compositione tempus cointelligit: & sic componit. secundum quod dicit philosophus. iii. de Aia. Si fuerit
praeterita aut futura, tunc cum hoc intelligit tempus & componit. vbi dicit Comment. Si intellecta fuerint re-
rum quae sunt natae esse, aut in praeterito tpore, aut in futuro, tunc intelligit cum illis rebus tempus, & postea componet
ipsum cum eis: & iudicabit quod illae res fuerunt & erunt. Et omnia ista intellecta per se sed non primo, proprie dicuntur
non intelligibilia vel scibilia: sed cointelligibilia vel conscibilia: quemadmodum non sunt proprie res: sed ali-
quod cum re quae vera res est & absoluta. Intelligibilia vero per accidens simpliciter sunt priuationes, quae intelligum
tur iuxta habitus. Accidentaliter vero per accidens nullum intelligibile habetur: quia refugit perceptionem intellectus
vt purum nihil. Sed forte dicet aliquis verum esse quod complexio constituitur ope intellectus non materialis aut il-
lius quod est secundum hitum sed agentis. Quod non potest stare. Cum enim intellectus agens secundum praedicta non agit nisi irradi
ando sicut lux: naturaliter ergo agit quicquod agit & secundum dispositionem eorum circa quae agit. Si ergo in ipsis re
bus incomplexis non est nisi dispositio ad affirmationem, aut ad negationem tantum: & circa idem inquantum idem
natura non est nata agere contraria: ergo per intellectum agentem non fieret complexio indifferenter circa idem secun
dum affirmationem & negationem. Si ergo ab eodem libere & per indifferentiam habent fieri circa idem complexio Bb132v
affirmatiua & negatiua: opere ergo intellectus agentis non habet aliqua complexio institui. Quare cum con
ponere & diuidere complexiones in propositione, agere sit, & non pati, quale est intelligere: nec sequens ips
sum: sed ipsum praecedens secundum dicta: & hoc non habet agere intellectus agens nec intellectus possibi-
lis vt materialis est: necesse est ergo quod faciat intellectus possibilis vt est speculatiuus & formalis se
cundum actum intellectus. hoc enim est tertium genus in natura intellectus: vt vult philosophus in principio di-
cti capituli. vbi dicit Comment. Sicut necesse est in vnoquoque genere naturalium tria esse ex natura illius
gneris & ei attributa, agens scilicet & patiens & factum: ita debet esse in intellectu. Vnde sicut compositum ex mate
ria & forma aliquod agit vt est informatum: sic & intellectus formalis. Vnde Comment. aliquantulum post vbi
philosophus assignat differentiam inter agentem formalem & materialem dicit sic. Notificauit quod intellectus agens dif-
fert a materiali in eo quod agens est pura actio: materialis autem est vtrumque propter res quae sunt hic. Vnde li
cet ex se vt nudus est: est passiuus tantum: vt tamen est informatus formis abstractis a rebus quae sunt
hic, est etiam actiuus quoquo modo: quia diminute scilicet quia non nisi ex eo quod prius passus est. Vnde subdit Con
ment. Et ideo opinandum est secundum Aristelrns quod vltimus intellectorum abstractorum in ordine est iste intellectus
materialis. Actio enim eius diminuta est ab actione illorum: cum actio eius magis videtur esse passio quam actio
lsta enim actio non est nisi quoddam iudicium quo dicimus hoc esse hoc in propositione affirmatiua, vel hoc
non esse hoc in propositione negatiua. Vnde dicit modicum an. Et possumus scire quod intellectus materialis
est non mixtio ex iudicio & comprehensione eius: quia iudicamus per ipsum res multas numero in propositione
vniuersali. Auenpace autem existimauit hanc virtutem esse intellectum agentem: & non est ita. ludicium enim &
distinctio non attribuitur in nobis nisi intellectui materiali. Vnde super principium illius cap. Indiuisibilium
intelligentia, dicit expresse sic. Intellecta in quibus inueniuntur veritas & falsitas, est in eis aliqua compo
sitio ab intellectu materiali, & in intellectu qui primo intelligit singularia. Si igitur haec compositio su
erit conveniens, erit vera: sinautem, erit falsa. Et ita actio intellectus in intellectu similis est ei quod Empedo
cles dicit de actione amicitiae in entia: quod sicut multa capita erant separata a collis: deinde congrega-
uit ea amicitia & posuit siel. cum similit ita intellecta primo extiterunt diuersa in intellectu materiali. Ver
bi gratia, dicere diametrum quadratum, & dicere asymmetrum laterum. Intellectus enim primo intelligit
singularia: deinde componit ea. Et post modicum adhuc subdit Comment. Et quod haec intellecta singula fa-
cit esse vnum per compositionem postquam erant multa, est intellectus materialis. lste enim distinguit intellecta
singula, & componit similia, & diuidit diuersa. Et sicut opus intellectus in habitu est compositio & diui-
sio in propositione: sic & discursus in argumentatione. Nec tamen ab ista actione excluditur irradiatio agentis.
Secundum enim Comment. in longo commento, intellecta speculatiua sunt existentia in nobis ex his duobus intel-
lectibus scilicet quid est in homine, & intellectu agente. Et sicut componere & diuidere dicto modo est actio intel-
lectus speculatiui in speculabilibus: sic & intellectus practici in agibilibus, secundum quod inferius dicit
philosophus. Cum autem laetum aut triste, affirmans, aut negans, imitatur aut fugit. Sic autem componere aut diuidere: &
actione intellectus in se formare obiectum complexum: dicere quiddam est, quo vsi sunt philosophi. Vnde dicit philosophus cap
de mouente. Extendente se intellectu & dicente intelligentia fugere aliquod aut imitari &c. Et est vnus alius mo
dus a praedictis dicendi, &. vii. in vniuerso: & iste modus dicendi extenditur a complexione termiorum in proposi-
tione, ad colligationem propositionum in argumentatione. Eiusdem enim virtutis est termios complectere enunciam
do, & enunciata colligare argumentando.

24 ⁋ Ad quaertum quod essentia non generatur sed dicitur secundum Anselmus ergo dicere
non est idem quod generare: Dicendum quod dictum illud Anselmus veritatem habet: & intelligitur de dicere essentialiter ac
cepto. Sed sic non sola essentia dicitur: immo indifferenter personae & essentia. Vnde non video quom verum sit illud di
ctum eius. Quid namque ibi dicitur nisi eorum essentia: q. d. nihil aliud. Vnde subdit. Si ergo illa vna sola est, vnum
solum est quod dicitur. nisi accipiat dicere secundo modo praedicto: vt sit idem quod dicendo conicare. sed tunc non valeret quod
dicit, ad propositum suum, sicut patet inspicienti.

25 ⁋ Ad quintum quod dicere supponit productionem verbi: quod non fa-
cit generare: Dicendum quod non est verum de dicere primo & secundo modo. Dicere etiam tertio modo ponit verbi produ
ctionem: quam non supponit nisi ratione actus demonstrandi quem simul importat: vt pta ex dictis. In omnibus aliis
modis verum est quod supponit verbi productionem: de quibus verificatur dictum Augustinus Qui aliquod dicit: verbo di
cit. Sed istud dicere, essentiale est: vnde non est idem cum generare: sed differt ab eo sicut essentiale a notio-
nali.

26 ⁋ Ad sextum: si tres generarent: essent tres generantes: & tamen cum tres dicunt. secundum Anselmus non sunt tres dicen
tes: ergo &c. Dicendum quod in rei veritate sicut si tres generarent: verum esset dicere quod tres essent gen erantes: &
simili cum tres dicunt: vere dicimus quod sunt tres dicentes, quia quaecumque verbaliter & participialiter significantur, pluraliter
dicuntur de tribus, vt infra debet declarari: loquendo de modo loquendi de deo. Vnde dicimus quod tres personae sunt
tres entes eo solo quod per modum actus significat participium ens. Vnde non video quom verum dicit Anselmus dicendo
quod tres simul non sunt plures scientes aut intelligentes: sed vnus sciens & vnus intelligens: ita si singulus quisque
sit dicens: non tamen sunt tres dicentes sed vnus dicens. nisi forte sumat ibi haec, scientes, intelligentes, dicentes, nomina
liter & substantiue, & tunc valet quod concludit: quia intendit probare quod non est nisi vnicum verbum licet tres di-
cant. Si enim tres dicunt verbaliter: tres sunt dicentes participialiter. Et ideo si cuilibet dicenti participialiter Bb133r
respondet suum verbum: proculdubio tria verba erunt in diuinis. Aut si sunt vnus dicens nominaliter
& essentialiter (quod videtur intelligere per hoc quid subdit dicens. Sicut ergo vnum est in ipsis quod di
cit, & vnum quod dicitur: vna quippe sapientia est in illis quae dicit, & vna substantia qua dicitur)
tunc non sequitur conclusio quam subdit. Consequitur non ibi esse plura verba: sed vnum verbum. Quia
si cuilibet dicere rninderet suum verbam: cum dicere istud essentiale est eo quod tribus convenit: quod est aliud a
dicere personali: habebit ergo verbum essentiale sibi respondens aliud a verbo personali. cuius contrarium su
pra determinatum est. Quod etiam est contra intentionem Anselmi: quia intendit concludere quod non sit in diuinis
nisi vnum verbum personale, licet tres dicant, quia illi tres sunt vnus dicens. Vnde subdit dicens. Licet igitur
vnusquisque seipsum & omnes inuicem se dicunt: impossibile tamen est esse in summa deitate verbum aliud prae-
ter illud de quo sic iam constat quod nascitur de eo cuius est verbum, vt & vera eius possit dici imago, & vere
eius filius. Sed ex hoc nullo modo potest concludere, supposito quod cuilibet dicere respondet suum verbum: a
quo sumitur ratio quam ponit in cap. lxii. & cui intendit ramindere in ca. lxiii. Rnedet enim interimendo illam quae
ponit quod in diuinis sunt tres dicentes & tres qui dicuntur, quam male interimit. Vnde licet huiusmodi falsa sup
positione posita bene ramendet illi argumentationi quo arguit. lxii. ca. Tres dicentes, & tres qui dicuntur, ergo tria
verba, non tamen ramendet illi argumentationi: duo sunt dicere, ergo duo sunt verba: & tamen vtrobique est con-
similis efficacia. Siue enim sit vnus dicens, siue plures, siue vnum dictum verbo, siue plura: si dicere est vnum
non potest esse nisi vnum verbum: sicut si spirare est vnum, non potest esse nisi vnus spiratus: licet sint duo spirantes.
Et similiter si dicere essent plura, & cuilibet ramenderet verbum, necessario plura essent verba. Quare autem plu
ribus dicere in diuinis non tamendet nisi vnum verbum, in parte tactum est supra & iam amplius dicetur.

27 ⁋ Praeterea
quod Anselmus assumit in suo dicto, vna sapia est quae dicit in tribus: non est verus sermo, si proprie loquatur: quia nulla
actio neque essentialis neque personalis elicitur ab essentia vel ab aliquo essentiali: sed solummodo a per-
sona, licet essentia sit ratio eliciendi omnes actiones diuinas, secundum quod supra, expositum est.

28 ⁋ Ad primum
in oppositum quod idem est dicere & generare: quia loqui dei secundum Greg. est verbum genuisse: Dicendum quod verum
est de dicere personali de quo loquitur Greg. Nihilominus tamen est aliud dicere: essentiale, quod non est pe-
nitus idem. Illud etiam dicere personale. secundum rationem differt a generare, vt patet ex praedictis.

29 ⁋ Eodem modo dicendum
ad secundum de glossa Gen. ii. Dixit, idest verbum genuit.

30 ⁋ Ad tertium, si dicere esset alid a generare, cum ips
dicere ramindet verbum, aliud ergo esset verbum in diuinis quam verbum personale genitum a patre: quod non esset
nisi essentiale, quid supra negauimus poni in diuinis: Dicendum quod dicere essentiale secundum praedictum modum est
aliod a generare, & quod cuilibet dicere rmindet verbum. Sed hoc potest intelligi dupliciterer quia omni dicere rnndet verbum
aut quod dicitur, aut quo siue in quo dicitur. Primo modo adhuc dupliciter aliquid enim dicitur aut productiue: aut in
dicatiue. Primo modo dicitur quod dicendo praoducitur. Et sic soli dicere personali rmidet verbum. Solus enim pitr dicit
verbam: quid sufficit in tota trinitate ad perficiendum essentialem intellectum in singulis personis, vt suprius &
in Quolibet quodam declarauimus. lpse enim solus dicendo verbum producit. cuius productionem supponit di-
cere essentiale. Secundo modo dicitur id quid dicendo essentialiter ipso verbo dicto indicatur: sic omnis natura intel-
lectualis beata dicit se, & omnes alios, & omnia alia, vt dictum est supra. & tali dicere non rmndet verbum quod
dicitur, nisi appellando verbum largissime id quod indicatur verbo siue indicando dicitur. Sic enim lapis
qui est in muro, verbum est eius qui indicat ipsum alteri verbo suo ad indicandum siue significandum illam
rem imposito. Vnde isti dicere licet ramendet verbum quod dicitur indicatiue extendendo nomen verbi: ipsi tamen
non ramndet verbum quod dicitur productiue quale quaerimus, quod proprie est verbum: sed verbum quod dicitur producti
ue dicere personali a solo patre, rmindet etiam isti dicere vt quo aliquid indicatiue dicitur. Isto enim modo di-
cendi quod dicitur, verbo dicitur, vt habitum est supra. Et secundum hoc ramendendum est ad interrogationes Anselmi
praedicto cap. lxii. Cum enim quaeritur primo, si ita est quod pater & filius & eorum spiritus, vnusquisque seipsum
& alios ambos dicit, quom non sunt in summa essentia tot verba quot sunt dicentes: & quot quid dicun-
tur: Et est dicendum quod eo non sunt tot verba quot dicentes & quot dicti, quia non omnes dicunt, nec di
cuntur productiue: sed indicatiue tantum. Sed productiue solum vnus dicit: & vnicus solus dicitur: qui solus ver-
bum est quo omns dicunt indicatiue. Nec valet (vt dictum est) responsio qua respondet ca. lxiii, negando
plures esse dicentes, & plures qui dicuntur. Haec enim simpliciter concedenda est. Et quod arguit con
tra hoc per simile in hominibus, quod si in eis plures sunt dicentes, aut plura quae dicuntur, plura sunt ver
ba, subdens de pluralitate dicentium & vnitate dicti: Si enim plures homines vnum aliquod cogitatione dicant
tot videntur esse verba quot cogitantes, quia in singulorum cogitationibus verbum eius est: Dicendum
quod verum est, quia idem verbum numero creatum de illa re non potest esse in singulorum cordibus.
Sed sicut corda sunt singula & diuersa, sic & verba singula & diuersa oportet esse in ipsis. Sed si
vnum cor esset singulorum, & tantum vnum omnium eorum, quem admodum vnus intellectus essentialis est singu
latum diuinarum personarum, & tantum vnus omnium, non oporteret quod essent tot verba quot dicentes, immo suffi
ceret quod vnus eorum diceret vnicum verbum productiue quod esset productum in corde, quod est essentialiter sin-
gulorum, quo omnes simul & singuli dicunt indicatiue, sicut modo sufficit. Et ideo in diuinis necessarium Bb133v
est quod vnicus dicat vnicum verbum productiue: quod productum est in intellectu essentiali, qui est singularum per
sonarum diuinarum: quo omnes simul & singuli dicunt indicatiue. Similiter quod subdit de vnitate dicentis,
& pluralitate dictorum. Item si vnus homo cogitet plura. &c. Dicendum quod re vera si vnus homo cogitet plu-
ra aliqua, tot verba sunt in mente cogitantis quot sunt res cogitatae, quia illarum non est vna res singu-
laris, nec quicquid realitatis est in vna est in alia, & verbum formatur de illis cogitatis secundum quod diuer-
sae sunt & singulae, & non secundum quod in vna aliqua realitate singulari conveniunt, de qua per se cogitata for
metur verbum vnicum singularum indicatiuum. Propter quod verbu expressum in mente cogitantis de vna il-
larum, illius solius est declaratiuum, & nullo modo alterius illarum. & necessario oportet quod singulis rebus
cogitatis respondeant singula verba in mente. Sed in diuinis si vna persona intelligat siue cogitet plu-
res, vt se, & alios, large sumendo cogitare (Proprie enim non admittitur in diuinis secundum Augustinus, xv. de trinit.
ca. xvi. non tamen tot sunt verba in mente cogitantis quot sunt personae cogitatae. Quia verbum in diuinis non
formatur de diuinis personis cogitatis siue intellectis secundum quod sunt diuersae & singulae, sed secundum quod in
vna realitate singulari conveniunt: de qua cogitata per se & intellecta ab eo qui a se non ab alio habet
quod intelligit, formatur verbum non nisi vnicum singularum personarum diuinarum indicatiuum. Et idcirco non
oportet quod singulis personis diuinis intellectis, siue ab vna earum, siue a singulis, respondeant singula ver
ba in intellectu intelligentis: sed vnicum prolatum ab vno eorum sufficit. Propter quod necessarium est quod a nullo
aliorum quantuncumque intelligat se & alios, verbum aliquod proferatur. Quia autem verbum in diuinis non formatur de
personis diuinis intellectis secundum quod sunt personae singulae, sed secundum quod in vna essentia conveniunt vt prin-
cipaliter & formaliter intellecta in formando verbum, patet ex hoc quod persona prima in diuinis non pro-
fert verbum nisi actu essentiali intelligendi, qui ascribitur memoriae, quasi subtracto fundamentaliter
actui dicendi notionaliter, vt quo eliciat ipsum actum dicendi tanquam notitiam de notitia, & simile de simi-
li: sed hoc praecipue ipso obiecto quod intelligitur tanquam magis formali in illo. ld autem quo quis principa
liter & formaliter producit in producendo simile de simili, est hoc in quo ambo conveniunt producens & pro
ductus, non autem quo vnus ab altero distinguitur. ld autem in quo in diuinis producens & productum conueni
unt, non est nisi ipsa communis essentia. Non ergo in diuinis verbum formatur de pluribus intellectis nisi sub ra-
tione vnius principaliter intellecti. Propter quod non oportet de pluribus personis intellectis in diuinis, for
mari plura verba: sicut in hominibus vbi plura intelliguntur non sub ratione vnius principaliter intellecti. Quod
credo Anselmum intellexisse cum dixit. Quidnam ibi dicitur nisi eorum essentia: sumendo scilicet dicere pro in
telligere.

31 ⁋ Ad quartum: si in diuinis esset dicere aliud a generare illud esset essentiale: Dicendum quod procul
dubio verum est. aliter enim non conveniret simul tribus. Quia autem assumitur, ergo haberet verbum essentia-
le in diuinis sibi respondens: Dicendum secundum iam dicta, quod re vera habet verbum sibi respondens vt quo di
cens dicit, non essentiale, sed personale. Similiter habet verbum improprie dictum respondens sibi: vt quod dicen
do indicatur, non autem vt quod dicendo producitur. Tale enim verbum, essentiale scilicet quod dicitur indicatiue, non
respondet nisi dicere essentiali: sicut verbum personale quod dicitur productiue, respondet dicere personali siue
notionali. & hoc quia tale dicere scilicet essentiale, non significat in diuinis adintra actum producendi
sed manifestandi solum, sicut significat dicere personale: adextra autem bene potest significare actum produ-
cendi ipsas scilicet creaturas. quia vt dicitur in Psal. Ipse dixit & facta sunt. Tale enim dicere dei simul impor-
tat & manifestare & producere, quia producendo creaturas manifestat illas & se in illis. Vnde verba essen
tialia respondentia dicere essentiali productiue, non sunt nisi ipsae creaturae: vt secundum hoc quaelibet crea-
tura verbum dei dici possit. dicente Greg. vii. moralium ca. xi. Plerumque ad nos verba dei non sunt dictorum
sonitus, sed effectus operationum. In eo enim nobis loquitur quod erga nos tacitus operatur. Et quod vlterius arguitur
quod dicere essentiali non potest respondere verbum personale vt quo dicit: quia verbum personale non est similitudo
eorum quae dicuntur dicere essentiali: eo quod non est similitudo creaturarum & totius trinitatis, quae dicuntur dice
re essentiali: Hanc rationem tractat Anselmus Mon. ca. xxxii. vbi tangit argumentum: sed incipit eam tractare ca.
xxxi. vbi dicit sic. Quid tenendum est de verbo quo dicuntur & perfecta sunt omnia: erit aut non erit similitudo
eorum quae per ipsum facta sunt: Et determinat plane in illo ca. xxxi. quod nullo modo debet dici esse similitudo
creaturarum. Et in fine ca. lxiii. determinat quod nec suiipsius nec spiritus sancti est similitudo, sed solius pa-
tris: sed dictum suum assumptum in argumento non exponit: & sic formae argumenti non satiffacit, vt patet
inspicienti. Et est dicendum quod differt dicere aliquid esse similitudinem alterius, & aliquid esse simile illi. Similit
tudo enim sicut & imago non potest aliquid dici alterius, nisi quid sicut exemplatum secundum imitationem alterius vt
exemplaris productum est. Vnde imago Herculis dicitur esse similitudo Herculis & non econverso. & sic filius so-
lius pris est similitudo, & solus ptr seipsum dicit verbo vt similitudine sua. Simile autem alteri potest dici &
exemplar exemplato, & quod sit ad imitationem alterius, & id ad cuius imitationem fit. Vnde quia nihil dicitur simi
le alteri nisi habendo in se eius similitudinem, de vtroque bene dicitur quod his in se similitudinem alterius, licet
de: altero solo bene dicitur quod est similitudo alterius: & propter vtrumque, scilicet & quia habet in se simili
tudinem alterius, & quia est illius similitudo, bene verbo dicitur, & id cuius ipsum verbum est similitudo- Bb134r
& cuius habet similitudinem. Et secundum hoc respondendum est ad interrogationem Anselmi qua quaerit
quomodo quod simplex est veritas, potest esse verbum eorum quorum non est similitudo: Dicendo quod bene.
quia etsi non sit similitudo eorum, habet tamen eorum in se similitudinem, licet aliter quam illa habent in se
eius similitudinem: quia scilicet ipsum habet illorum similitudinem vt exemplar: illa vero huius
vt exemplata: vt secundum hoc habere similitudinem alterius vt exemplatum siue productum ad illius imitationem,
& hoc ratione modi producendi, vt infra videbitur: facit quod habens similitudinem, dicitur alterius similitudo: dum
tamen perfectam illius in se habeat similitudinem. Et secundum hoc verbum est similitudo solius patris, sicut est verbum
solius patris, & nullum aliorum est proprie similitudo cuiuscumque alterius. Alio tamen modo est ver-
bum aliorum, eo scilicet quo simile eis est, & productum vt eorum repraesentatiuum, sicut exemplar exemplati.
Propter quod dicit Anselmus ca. xxxi. Si nullam habet mutabilium similitudinem quom ad exemplar illius
facta sunt: quasi diceret nullo modo. Similitudo enim (vt dicit ca. lxiii,) non est in vno solo sed in plu
ribus. Et secundum hoc aliter verbum nostrum habet similitudinem rerum, aliter verbum diuinum.
Verbum enim nostrum inquantum est speculatiuum, habet similitudinem rerum vt exemplatum & imago
ab eis menti impressa, & sic est similitudo earum. secundum quod dicit Anselmus capi. xxxi. Omnia verba quibus
res quaslibet mente dicimus, similitudines & imagines sunt rerum quarum verba sunt. Verbum vero
nostrum inquantum est practicum & vt ars producendi res artificiales in esse secundum ipsum, habet
similitudinem rerum vt exemplar earum. Quicquid enim facimus, verbo nostro praeuenimus. Verbum
autem diuinum inquantum est speculatiuum, & inquantum est quoquo modo practicum, vtroque modo
habet similitudinem rerum vt exemplar: sed vt est speculatiuum, vt est exemplar declaratiuum noti-
tiae speculatiuae simplicis de eis in diuina essentia: vt vero est practicum, vt est exemplar productiuum ea-
tum in esse, & ita vt est ars. Quomodo autem verbum deissimpliciter speculatiuum est, & practicum non ni
si quoquo modo, inferius declarabitur. Nec tamen sequitur, quod omnis similitudo sit secundum rationem
exempli, & exemplati. Bene enim est eorum similitudo quae secundum neutram rationem adinuicem
similitudinem habent inter se: quoniam verbum habet similitudinem ad spiritum, etsi non proprie secundum ra-
tionem exempli & exemplati: licet spiritus sanctus procedat a filio, vt infra declarabitur.

32 ⁋ Ad quintum: quod gene
rare & dicere si differunt, aut absoluto aut relatiuo: Dicendum quod relatiuo non contrarietatis, sed dispa
rationis. Inquantum enim dicere est notionale & sola ratione differunt, tunc sunt vna relatio & no-
tio secundum rem, & duae disparatae secundum rationem. Inquantum vero dicere est essentiale, tunc generare
est notio quia vni soli convenit, sed non dicere, quia convenit pluribus. Et dicunt duas relationes dis-
paratas. Generare enim dicit relationem secundum rem ad generari, sicut generans ad genitum: dicere vero dicit
relationem secundum rationem & ad verbum & ad ea quae dicuntur verbo. Omnis enim relatio diuinis attri-
buta rationis est exceptis illis quae sunt notionales.