Quaestio 1

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-fe33767

Sources:

Bb: Badius1520b

B123r

1
CIrca primum arguitur: quod generare non sit proprietas patris: quia non convenit ei, Pri
mo sic. Generare non est in re nisi propter suam defectibilitatem. secundum Philosophum. ii. de anima.
Data est vis generatiua rebus vt quod in vno saluari non potuerit saluetur in simili. sed
in picre diuino nulla defectibilitas est: quia deus est immutabilis. ergo &c.

2 ⁋ Secundo sic
non est transitus circa subiectum aliquod in terminum vbi nulla est distantia termini
ab ipso subiecto. generatio est transitus quidam circa substantiam quae est in potentia ad
esse, ad ipsum esse: in diuinis autem non est substantia in potentia ad esse distans ab esse. ergo &c.

3 ⁋ Deinde ar
guitur quod non convenit ei vt proprium, Primo sic. Eodem modo conveniunt rei secundum rationem proprii & communis po
tentia & actus: quia non est, propria potentia nisi sit proprius actus, nec econverso. Sed potentia generandi non
est, proprium patris: quia eadem potentia generandi quae convenit pri & est in prse, conuenit filio & est in filio.
Aliter enim aliqua esset potentia pris quae non est filii, nec esset filius omnipotens sicut est pitr, quod falsum est. ergo &c.

4 ⁋ Secundo sic. Actio & passio non habent esse in agente sed in passo. secundum Philosophum. iii. physi. Sed generatio
actio est, & generare agere: ergo est in patiente non in agente siue generante. cum ergo pater sit ge-
nerans, generare non est in patre: sed proprietas est in persona cuius est, proprietas. ergo &c.

5 ⁋ Quia au li
tem generare conveniat patri, habetur in Psalmo. vbi dicit pater ad filium. Ego hodie genui te.
Quia autem ita conueniat ei quod sit proprium eius, patet: quia ei soli convenit: quia (vt patet ex supra
determinatis) in diuinis oportet esse vnicam personam quae non habet esse ab alia: & ab illa sola vni- Bb123v
ca emanatione procedere solum vnicam. Illud autem proprium siue proprietas est personae, quid solum vni
convenit. Manifestum est quod illa emanatio qua vnica persona procedit ab illa persona quae non est ab alia
proprietas est patris: ipse enim solus est illa persona quae non est ab alia: vt habitum est iam supra. Vnde cum
generatio nominat emanationem quandam, quaestio ista intendit quaerere an illa emanatio qua a
solo patre emanat alius, sit generatio quaedam siue dici possit generatio, ita quod nulla alia emanatio
possit dici generatio: vt sic sit proprietas patris & propria, vt nulli alii conueniat.

6
⁋ Et quo ad primum articulum expediemus nos hic declarando quod illa emanatio de
bet dici generatio: quo ad secundum articulum reseruamus declarationem vsque ad quaestionem de proprie
tate spirationis, quomodo est, proprietas patris, & vtrum sit in eo alia proprietas a generatione.
Supposito igitur ex supra determinatis quod in diuinis est emanatio principalis qua a solo ingeni
to procedit vnicus, difficile est adhuc videre quomodo illa emanatio possit dici generatio, & ta-
men conandum est nobis aliquid exinde scire. dicente Hila. iii. de triniitate. cap. ix. Noli nescire quod ab
ingenito & perfecto patre vnigenitus perfectus natus dei filius sit: quia sensum & sermonem humanae na
turae virtus generationis exeedat. Sed hoc circa diuina coniicere non possumus nisi ex generatione
quam circa creaturam videmus. Propter quod domins generationem suam circa creaturas nobis suadet Esaiae
vlti. Ego quid generationem caeteris tribuo sterilis ero: Quod exponit Glos. de generatione aeterna. Artta
men similie omnino circa generationem creaturarum non inuenimus. Vnde comparando generationem diuinam & hu
manam quae perfectissima est in creaturis, dicit Damasc. lib. i. c. x. Sicut non simliter facit homo & deus, ita neque
similiter homo generat & deus. Et propter hoc ea quae scriptura modo humano loquitur de gene
ratione diuina, modo quo naturae diuinae sermo competit intelligendus est. dicente Ambrosio. ist de
trinitate in exponendo illud Adeo exiui. Cum in vsu nostro id sit exire quod iam sit, & ex in-
terioribus secretis prodire videatur quod exire perhibetur, angustis licet sermonibus proprie-
tatem diuinae generationis aduertimus: vt non ex loco aliquo videatur exisse, sed vt deus de deo
filius ex patre. Sic & in aliis quae deo ex creaturarum generatione attribuimus, vt deo nata sunt con
uenire attribuere debemus, amouendo quid defectus est & imperfectionis circa creaturas, & asserem
do quod est perfectionis. Propter quod dicit Damascenus. Deus sine tempore ens, & sine principio, &
impassibilis, & influxibilis, & incorporeus, & solus, & infinitus, sine tempore, & sine principio, &
non fuxibiliter & sine coitu generat. Semper enim secundum naturarum diuersitatem diuersus modus ge
nerationis inuenitur: & quanto natura est inferior, tanto generatio exterior & planior: & quanto
superior tanto intimior & occultior. Ab infimo igitur modo generationis ascendendo dicimus quod
ille est accidentium: propter quod Philosophus in i. de generatione, generationem accidentium non appellat simpliciter
generationem, sed aliquam generationem. Generationem vero substantiarum appellat simpliciter generationem.
& hoc ideo: quia eorum generatio est de subiecto in subiectum, generatio vero substantiarum est de non
subiecto in subiectum: vt dicit quinto physicorum. Et est generatio diuina in aliquo habens simile
cum generatione accidentium, & in aliquo cum generatione substantiarum. Cum generatione ac-
cidentium: quia in ipsa generatione diuina est quasi subiectum existens in actu ipsa diuina essen
tia: & in generatione accidentium subiectum est existens in forma substantiali: differt autem in aliis.
Conuenit autem cum generatione substantiarum, quia vtrobique generatum est aliquid subsi-
stens: licet hic relatiue, ibi vero absolute: in aliis autem differt. In substantiis autem est quaedam ge-
neratio aequiuoca: vt cum a calore solis per putrefactionem generatur vermis: cui minime conue-
nit ista generatio: quia procedit secundum rationem similitudinis. Vnde maxime assimilatur illi gene
rationi quae est similis ex simili: differt tamen a qualibet illarum: quaelibet enim illarum est per mutatio-
nem mediam inter generans & genitum circa illud ex quo sit generatio: quia ex quo sit generatio non
est nisi ens in potentia: quod per mutationem factam ab agente transit ad actum secundum aliud in forma rea-
liter a forma generantis. In generatione autem diuina id ex quo est generatio est aliquid existens in poten-
tia, non quod per generationem fit in actu aliquid acquirendo in seipso per quod in actu fiat ex potentia
existente: sed quod per generationem idipsum numero secundum eundem actum formae sit geniti quod est generan
tis: vt cum generatio sit sine motu & mutatione, non est in ipsa plus ex parte generantis quam respe
ctus siue relatio ad genitum: vnde nec similiter in genito plusquam respectus eius ad generantem: qui respectus
sunt fundati in ipsa essentia ex qua est generatio, cum qua sunt constitutiui personarum generantis & ge
niti. Vnde sicut generatio in corporalibus intelligitur modo corporali: sic in deo modo spiritua
li. Et quia deus est intellectualis natura, modo intellectualis emanationis debet intelligi genera
tio diuina. & hoc secundum aliquos per hunc modum. Dicunt enim sic. Deus seipsum intelligit: omne au
tem intellectum inquantum intelligitur oportet esse in intelligente. vnde etiam intellectus noster Bb124r
seipsum intelligens est in seipso, non solum vt idem sibi per essentiam: sed etiam vt a seipso apprehensum intel-
ligendo. Oportet igitur quod deus in seipso sit vt intellectum in intelligente. Hoc totum verum est: sed quod
addunt continue: intellectum autem in intelligente est intentio intellecta & verbum: est igitur in
deo intelligente seipsum verbum dei quasi deus intellectus, sicut verbum lapidis in intellectu est la-
pis intellectus: Hoc non est sufficiens vsquequaque. Deus enim trinitas intelligit seipsum, & similiter
quaelibet personarum diuinarum. Per actum autem intelligendi intellectum in intelligente semper est intentio
intellecta, non tamen semper est verbum: quia in proposito tale intelligere essentiale est. Vnde non magis
intentio intellecta est verbum cum pater intelligit seipsum: quam cum silius intelligit seipsum, aut spiritus san-
ctus, aut vna personarum intelligit alteram. Propterea cum pater intelligit seipsum:, ipse est in seipso
scilicet pater in patre vt in intelligente. Si ergo omne intellectum in intelligente esset verbum & filius,
tunc pater esset verbum & filius suiipsius: quod falsum est. Non ergo omne quod est in alio vt intel-
lectum in intelligente verbum est, neque in deo, neque in hominibus: sed aliquod sic, & aliquod non.

7 ⁋ Ad quod
discernendum sciendum est, quod cum dicitur, intellectum existens in intelligente est verbum eius, ali-
quid attendendum est ex parte intelligentis, aliquid vero ex parte intellecti existentis in intelligen-
te. Ex parte enim intelligentis attendendum quod aliquid vt deus est intelligens secundum actum: quia ipse
intelligens est ipsum intellectum. Et ideo intelligere quo dicitur intelligens, non est intelligere per
aliquam actionem alicuius mouentis intellectum eius, nisi secundum rationem tantum: sed est intelligere per
essentiam. Et est istud intelligere operatio quaedam essentialis intelligentis, non autem aliquid operatum in in-
telligente, nec ab aliquo quid est intra aut extra eum nisi secundum rationem: intelligendo scilicet in, eo
idem sub ratione intelligibilis mouentis & intellectus moti, & actus intelligendi formati in intelle-
ctu: quemadmodum ista habent differre & esse secundum rem in actu nostro simplicis intelligentiae: in
telligibili extra agente in nostrum intellectum, vt formetur in ipso actus intelligendi: respectu cuius
intellectus noster pure passiuus est.

8 ⁋ Ex parte vero intellecti est attendendum quod intellectum con
tingit esse in intellectu dupliciter. Vno modo essentialiter: quia intellectum est ipsum intelli-
gens: vt sit esse in, secundum rationem tantum: quia absque omni actione siue operatione alicuius in in-
tellectum secundum rem ad ipsius formationem: vt iam dictum est. Et quod sic est in intelligen-
te, non est verbum nisi essentiale, & sola ratione differens ab intelligente. Non tamen etiam se-
cundum rationem est opus intelligentis secundum quod est intelligens: immo est forma qua intelligens est
intelligens: nec etiam est opus intellectus vt intellectus solum: quia vt est purus & nudus ab
omni informatione respectu actus intelligendi, non est nisi passiuus: sed est solummodo opus rei
intellectae: propter quod nec verbum intellectus potest dici: vt infra amplius declarabitur. Alio
vero modo contingit intellectum esse in intelligente causaliter: quia est aliquid operatum in in
telligente: vt sit esse in secundum rem. Sed in intelligente potest esse intellectum operatum duplici
ter. Vno modo ab aliquo obiecto agente in intellectum: vt per actum intelligendi quem format
in intellectu habeat esse intelligens secundum actum, & ipsum obiectum intellectum in intelligen-
te. Sed non vt verbum intellectus in huiusmodi intellectu habent esse actus intelligendi, aut ipsum
obiectum: quia non est ab ipso intellectu actus intelligendi in intellectu formatus: sed ab obie-
cto, propter quid si verbum diceretur, potius diceretur verbum obiecti quam intellectus. Hoc modo in-
tellectum esse in intelligente contingit in solis creaturis: quia non intelligunt se & alia per suam
essentiam: sicut solus deus. Et ideo per hunc modum nihil est in deo vt intellectum in intelli-
gente, nisi secundum rationem tantum: vt dictum est. Et quo ad hoc verbum essentiale potius dicitur esse, in-
tellectum in intelligente simplicis notitiae in creaturis quam in deo: quia illud est operatum realiter
& vera actione in intellectu creaturae, licet non ab intellectu, sed ab obiecto: vt dictum est: & dif
fert secundum rem ab ipso intellectu, licet non ab intelligente inquantum intelligens est: quia est
forma qua formaliter intelligit: in deo autem (vt dictum est) non est operatum nec differens ab
intellectu nisi sola ratione. Alio autem modo potest aliquid in intellectu esse operatum ab ipso
intelligente inquantum est intelligens in actu, & sic ab opere intellectus secundum quod est actus intelli-
gens & informatus intellectione actuali qua agit in seipsum inquantum est intellectus purus
& quasi materialis, secundum quod supra expositum est in quaestione, an actus generandi & spiram
di sint quaedam intelligere & velle, de formatione verbi in intellectu creato, & per simile quo-
dammodo in intellectu increato. Vnde quia non est verbum aliquod nisi ab opere intellectus
conceptum in ipso intellectu per actum suum qui est dicere: illud ergo intellectum quod est in
intelligente non per actum intellectus qui est dicere: sed ex sola actione rei intellectae in intelle-
ctum: vt quo ad ipsum actum intellectus sit pure passiuus, & nullo modo actiuus: nullo modo est
verbum. Et tale est omne quod dicimus intelligi intellectu simplici: quoniam talem intellectum non Bb124v
agit nisi res intellecta: vt secundum se est quoddam intelligibile: cuius actio pure naturalis est, non per
cognitionem: quemadmodum calidum agit calefactionem. Propter quod talis actio nullo modo est di-
cere: quia dicere est actio quae fit per cognitionem. Vnde isto modo ponere generationem in di-
uinis, non est ponere ipsam modo intellectualis operationis, sed praecise naturalis: nec est genera
tio notitiae de notitia: sed de re cognita: vt dictum est. Licet ergo aliquid sit in seipso: non solum
vt idem per essentiam: sed vt comprehensum a se in intelligendo: non ex hoc verbum est ipsum
comprehensum aut intellectio: sed solummodo illud intellectum quod est in intelligente per
actum intellectus qui est dicere, verbum eius est. Et tale est omne quod dicimus intelligi in-
tellectu declaratiuo siue manifestatiuo: quoniam talem intellectum non agit res intellecta vt est
res secundum se: sed vt iam est intellecta & forma intellectus per actionem intelligendi simplicis
notitiae qua intellectus sic informatus est intelligere quoddam in actu: ita quod totus intellectus vt sic
informatus est, & intelligere quoddam in actu, est quoddam intelligibile: quod quemadmodum quod
dam obiectum natum est quasi reflecti in ipsum intellectum eundem, vt intellectus est purus, mouendo ipsum
ad actum intelligendi seipsum iam informatum actu intelligendi simplicis notitiae. Talem autem actum
non agit res intellecta vt res est secundum se: sed vt iam intellecta est: immo ipse intellectus vt iam
est intellectus & intelligere quoddam in actu per ipsam rem intellectam: propter quod non est praecise na-
turalis: sed naturalis per cognitionem: & ab intellectu informato notitia simplicis intelligentiae qua
intelligit rem intellectam, generatur in eodem notitia declaratiua qua intelligit se intelligere rem
intellectam. Propter quod proprie dicitur esse modo operationis intellectualis, & est generata no
titia de notitia: videlicet de notitia simplicis intelligentiae, notitia manifestatiua siue declarati
ua illius notitiae quae concepta est simplici intelligentia: quae quia sic generatur & de tali gene-
rante, eius generatio proprie dicere quoddam est, & eius genitum proprie verbum generantis est. De talis
igitur verbi emanatione oportet nos videre quomodo vere & secundum naturam rei debeat dici ge
neratio: sed modo intellectualis operationis.

9 ⁋ Dicendum igitur quod secundum supra determinata ipsa
diuina essentia est fundamentum omnium diuinarum proprietatum: sed quasi primo constitutiua pro
prietatis personae primae: sub qua quidem proprietate inquantum est vt quoddam intelligere essentiale in
intelligente (vt iam dictum est) est primo foecunda ad actum primae emanationis qua emanat persona prima
emanans. Ex cuius modo emanandi clare patet quod debet dici vera generatio. Intellectus enim diuin
nus in persona illa prima quae non est ab alia, a qua procedit ista prima emanatio, vt secundum iam dictum
modum est intelligere quoddam in actu, est ratio qua habet elicere actum huiusmodi emanationis. Et
est illud intelligere in tali persona, sicut actualis memoria: quam oportet esse actualem: quia ex quo per
fectissima est ista emanatio, debet esse summe actuale id quod est ratio eliciendi ipsam. Et est il-
le actus intelligendi secundum quem est in actu, pure essentialis: in quo sunt idem re, differentia sola ra-
tione, intelligens, intellectum, actus intelligendi, & caetera huiusmodi. ldem vero intellectus
in eadem persona existens, vt est quasi in potentia ad actum intelligendi declaratiuum, est id
a quo habet produci emanans quod est ipsa notitia declaratiua siue intellectio in actu intelli-
gendi declaratiuo existens in persona a qua emanat: vt verbum in intelligentia non inhaerens sed suba
sistens, & declaratiuum notitiae illius a quo formatur, distinctum ab eo in quo est. dicente Damasceno
assignando differentiam inter verbum nostrum & verbum diuinum. lib. i. c. vi. Semper habet suiipsius
verbum, non secundum verbum nostrum non subsistens, sed subsistens, omnia habens quaecumque genitor
habet. Sicut enim verbum nostrum de intellectu nostro procedens, neque per omnia idem est cum
intellectu, neque omnifariam aliud: nam ex intellectu ens aliud est praeter ipsum: ipsum autem intellectum in
apertum ducens: neque adhuc omnifariam aliud praeter intellectum: sed secundum naturam vnum ens aliud
est subiecto: ita & dei verbum in eo quidem quod subsistit secundum se, distinguitur ab eo a quo habet exi-
stentiam: in eo vero quod eadem ostendit in seipso quae circa deum inspiciuntur, idem est secundum naturam cum
illo. Sicut enim quod in omnibus perfectum, in patre consideratur, ita & in eo quod ex eo genitum est verbum
considerabitur. Cuius reuera emanatio ex modo emanandi ostenditur vera generatio: quia ex hoc ema
natio dicitur vera generatio quod agens est in actu secundum formam qua agit, & hoc imprimendo for-
mam eius in subiecto passibili materiali, & per hoc producendo sibi simile in natura & forma:
quemadmodum ignis generat ignem ex materia, & homo hominem. Per omnem autem talem modum emanat in di
uinis persona a persona, propter quod vera & naturalis debet dici generatio.

10 ⁋ Quia autem ita sit, patet ex
comparatione huius emanationis ad illam quae est vera generatio in creaturis: quae in hoc solo differunt:
quod ibi agens formam suam naturaliter imprimit in exteriorem materiam, aliam secundum numerum ab illa quae
in se est sub sua forma: propter quod etiam communicat ei aliam formam secundum numerum, & produ
cit aliud re absoluta. Hic autem persona a qua est prima emanatio, suam formam quae est quae Bb125r
dam notitia essentialis qua secundum actum intelligit se: quasi imprimit in proprium intellectum, vt
in quasi subiectum & in quasi materiam modo intellectuali passibilem ab illa forma vt a proprio intelligi
bili. Propter quod conicat ei eandem formam secundum numerum qua agit, & idem quasi subiectum in quod agit:
& producit re absoluta non nisi idem, distinctum solum penes ab alio habere esse, & penes a quo alius
habet esse, & penes esse notitiam simpliciter, & penes esse notitiam declaratiuam, qui sunt modi ha
bendi tantum.

11 ⁋ Ad ampliorem autem aliqualem declarationem huiusmodi generationis incomprehen
sibilis: Sciendum quod in ipsa est considerare generans & formam qua generat communicandam gene-
rato, & subiectum de quo generat, cui quasi formam sui imprimit eam quasi educendo vt de
quodam quasi potentiali. lpsa enim persona ingenita tota generans est per suam formam quae est
diuina essentia, inquantum est intelligere quoddam essentiale secundum actum intelligendi seipsum.
Per hoc eni generans secundum suam formam est foecundus actiue ad simile sibi secundum formam producen-
dum: & ad formam suam illi communicandam. Per idem etiam intellectus paternus qui est ipsa diuina
essentia, inquantum est intelligentia quaedam, qui est subiectum de quo generat formam suam quasi
imprimendo eam secundum praedictum modum, est foecundus quasi passiue, modo quo superius poten
tiam passiuam in deo posuimus: & est quasi dispositus vt materia, quae dicitur necessitas ad for-
mam de ipsa quasi producendam siue ei imprimendam. Secundum hoc enim dicitur habere rationem vteri
iuxta illud Psal. Ex vtero ante Luciferum genui te. In tali enim vtero per actionem formae suae dicit
Sapientia genita se conceptam esse. Prouerbiorum. viii. Nondum erant abyssi: & ego concepta
eram. Dicitur autem conceptio: quia virtute formae qua agit, formatur in intellectu: absque tamen
omni imperfectione: sicut contingit in conceptu materiali. Nec differt ista conceptio a generatione
nisi ratione. Dicitur enim generatio, quia perfectum esse secundum formam habet in intellectu paterno
& quia in deo idem est generare & parere, genitus dicitur partus. Differunt tamen ratione: quia
partus dicitur non ex hoc quod est perfectus secundum formam: sed ex hoc quod est distinctus a parente.
Vnde in corporalibus perfectus secundum formam dicitur generatus generatione in vtero antequam pariatur
ex vtero & separetur ab vtero. Et quia in istis inter generationem in vtero & partum, medium
est parturire, quod est quidam motus ad pariendum in quo cruciantur matres: licet diuinum con
cipere generare & parere sit totum simul & aeternum absque successione omni: vti tamen voluit
scriptura hoc nomine in diuina generatione: cum dixit Prouerbiorum. viii. Ante colles ego partu-
riebar, quamuis idem omnino sint in deo parere & parturire. Haec enim omnia quae diuersa sunt in
creaturis: quia aliquid perfectionis praeter defectum eis annexum important: ideo singula scriptura
diuina tranfferre dignata est ad significandum generationem diuinam, quae perfectissima est: nec assi
milatur ei aliqua alia generatio aut productio. In hoc enim consistit generatio quod genitum assimi-
lat generanti: & modo assimilandi procedit: non sic autem productio alia: per quod in diuinis differunt ge-
neratio & spiratio, vt infra videbitur. Vnde & in rebus naturalibus generans quantum est in se
statim perfecte assimilaret sibi genitum prout esset possibile, nisi esset indispositio materiae & de
bilitas virtutis actiuae: & hoc non solum in substantialibus: sed in accidentalibus: non solum
ex parte corporis, sed etiam ex parte animae in hominibus. dicente Philosophous in primo Politicorum. Digni
ficant quemadmodum ex homine hominem, & ex bestiis fieri bestiam: sic & ex bonis fieri bonum.
Natura autem vult hoc facere multotiens: non tamen potest. Quia ergo perfectio generationis in hoc
consistit quod genitum generanti assimilat: vbi ergo verior & perfectissima est assimilatio, & verior & perfe
ctissima generatio: quia omnis similitudo fundatur super identitatem in forma. secundum Philosophum. ix. Meta. Vbi ergo est
maior in forma identitas, & maior similitudo: haec autem est in summo inter generans & genitum: quia
sunt vnum & idem in forma deitatis. ergo &c.

12 ⁋ Quare igitur emanatio illa qua a persona in-
genita alia emanat, propria est illi personae: quia nulli alii potest conuenire secundum supra deter-
minata: & secundum iam determinata illa est verissima generatio. Generare igitur proprium si-
ue proprietas est illius personae quae est pater. Idcirco absolute dicendum quod generare est pro
prietas patris.

13 ⁋ Ad primum in oppositum: quod generare non est in re nisi propter suam defectibilitatem, &
ita propter imperfectionem: Dicendum quod generationem esse in rebus propter imperfectionem & defe-
ctibilitatem, potest dupliciter intelligi. Vno modo quod ipsa generatio siue ipsum generare sit aliquid
imperfectionis aut defectus in generantibus. Alio modo: quod non est nisi in habentibus imperfectio-
nem & defectibilitatem propter quam est in eis. Primo modo falsa est propositio, & falso intelli-
gitur. generatio enim non dicit in re defectum & imperfectionem: sed potius perfectionem, quae
data est creaturis imperfectis propter supplendam suam imperfectionem, vt dicit auctoritas philosophi adducta Bb125v
in argumento. Et sic secundo modo vera est propositio, & verum habet intellectum: sed non nisi in crea
turis, intelligendo scilicet generationem non esse rebus datam nisi propter earum imperfectionem.
Dictum autem illud vniuersaliter sumptum, non est verum: quia in diuinis est generatio propter perfe-
ctionem. vnde non procedit argumentum.

14 ⁋ Ad secundum: quod generatio est transitus circa subiectum ab eo
quod est in potentia ad id quod est in actu &c. Dicendum quod hoc verum est in creaturis: in quibus genera-
re & generari, & vniversale agere & pati siue actio & passio sunt motus aut mutatio: non autem in deo: quid
immutabiliter generat. dicente Damasceno li. i. ca. viii. In filii generatione impium est dicere tem-
pus mediare: vel post patrem filii existentiam genitam esse. Et infra. Sed generatio est sine principio &
eterna, naturae opus existens. & infra. Neque similiter deus generat & homo. Deus enim sine tempore
quid ens, & sine principio, & impassibilis & influxibilis impassibiliter & sine tempore & non fuxi
biliter generat. Et infra. Homo autem manifestum quod contrarie generat sub generatione existens & cor
ruptione & fuxu.

15 ⁋ Ad cuius ampliorem intellectum sciendum quod in creaturis quia non est genera
tio nisi ex eo quod est in potentia quantum est ex se, & non in actu nisi per agens generans: propter hoc
necessario motu vel mutatione vadit ad actum de potentia: qui quidem motus aut mutatio siuxus qui
dam est ab agente in passum: qui dicitur actio vt est ab agente, & passio vt recipitur in passo: ita quod
actio & passio inquantum sunt huiusmodi fluxus, constituunt duo praedicamenta accidentium: vnum
vt est ab agente, quod dicitur actio: alterum vt in recipiente, quod dicitur passio: & ambo habent esse
in passo recipiente vt in subiecto, sicut determinat philosophus. iii. Physicorum. Et hoc modo generare &
generari non habent esse: neque actio aut passio omnino. Alio autem modo considerantur ge-
nerare & generari & vniuersaliter actio & passio non secundum quod sunt motus aut mutatio
siue fluxus: sed solum secundum rationes respectuum fundatorum in actiuo & passiuo, quibus se mu-
tuo respiciunt secundum habitudinem qua vnum eorum habet esse ab alio: & sic amittunt rationem prae-
dicamenti actionis aut passionis, & pertinent ad praedicamentum relationis. Habent tamen in diui
nis vere & perfecte quicquod est de perfectione actionis & passionis. Hluxus eni ille non est nisi propter
defectum in agente & patiente: maxime in patiente: quia in ipso naturaliter actus distat a potem
tia. Est etiam defectus huiusmodi in agente, quando est in tali dispositione quod non est natum agere
Propter quod necesse est ipsum deduci ad huiusmodi dispositionem per motum aut mutationem, nec
mouet nisi motum. Si autem fuerit agens natum mouere non motum, & passum, in quo non di-
stant naturaliter potentia & actus, coniunctum agenti, agens natum est ei suam speciem quasi impri-
mere seu conmunicare absque fluxu medio: & passum absque omni fluxu natum est eam recipere. &
hoc modo actio & passio, & generare & generari, habent esse in diuinis: licet magis proprie ea quae
pertinent ad actionem quam ad passionem, vt habitum est supra.

16 ⁋ Ad illud quod arguitur Primo: quod ge-
nerare non conuenit patri vt proprium, quia potentia generandi non est, propria ei: eo quod etiam est
in filio: Dicendum secundum positionem eorum qui dicunt quod potentia significat substantiam absolutam:
quod licet eadem potentia qua pater generat sit in filio: alio tamen & alio modo habet eam pater &
filius: vt generare per illam soli patri conueniat, vt supra expositum est. Secundum autem aliam positio-
nem quam veriorem credimus: Dicendum quod potentia generandi actiue non est in filio, sed in solo
patre, vt supra dictum est.

17 ⁋ Et quod assumitur ad eius probationem, quod aliter sequeretur quod aliqua
otentia esset in patre quae non est in filio: & quod non esset filius aeque omnipotens vt pater: Di-
cendum quod hoc nomen omnipotens, impositum est potentiae actiuae quae proprie in diuinis est: non
autem passiuae. & componitur ex omni & potens per apocopen: dicendo pro omnium omni. & est lx omni
omnis generis: & inquantum est neutri generis, est idem omnipotens quod potens omnia: hoc est quod habens
potentiam agendi quodcumque est aliquid absolutum in rerum natura. Inquantum vero est mascu-
lini generis, idem est omnipotens quod potens omnem, hoc est habens potentiam agendi quemcunque
qui est aliquis in supposito siue absoluto, siue respectiuo. Inquantum vero sumitur communiter
vt est omnis generis, idem est omnipotens quod potens omne & omnem: hoc est habens potentiam agendi
siue producendi quemcumque & quodcumque. Secundum primum modum aeque omnipotentes sunt tres personae
diuinae. iuxta illud Athana. Dipotens pater, omnipotens filius, omnipotens spiritus sanctus. Et
ad infinuandum quod ista omnipotentia essentialis est, & respectu eorum quae deus potest ratione es
sentiae vt est essentia existens in personis simpliciter, non autem vt determinate est sub aliqua pro
prietate: & ita quod non sit nisi omnipotentia essentialis: ideo continue subdit. Et tamen non tres
omnipotentes: sed vnus omnipotens. sumendo l vnus essentialiter: & distribuit ly omnipotens
pro omni absoluto. Secundum modum secundum potest omnipotens distribuere pro suppositis absolu-
tis, qualia sunt in creaturis: & sic adhuc aeque omnipotentes sunt: & non tres omnipotentes: sed
vnus omnipotens: vel pro suppositis respectiuis, qualia sunt in diuinis: sic alicui supposito diui Bb126r
no nulla conuenit potentia: quia nullum potest producere: vt spiritus sanctus: alicui vero vna
tantum: quia tantum vnum potest producere vt filius spiritum sanctum tantum: alicui vero omnis: quia omnem pro
ducibilem in diuinis potest producere vt pater. Propter quod isto modo solus pater dicitur omni-
otens. Vnde dicendo, omne quod potest pater potest filius, potest & spiritus sanctus, verum est: di-
cendo veroiomnem quem potest pater potest filius, potest & spiritus sanctus, falsum est. Pater enim
potest producere filium quem non potest producere filius nec spiritus sanctus: & vterque spiritum san
ctum, quem non potest producere spiritus sanctus. Vnde si arguatur sic: Omne quod potest pater potest
filius, potest & spiritus sanctus: filium potest producere pater: filium ergo potest producere filius, potest &
spiritus sanctus: non sequitur, quia argumentum peccat in forma conmutando quid in ad aliquid. Et
hoc, quia vt dictum est supra secundum Magistrum Sententiarum, posse generare filium: non est posse alquid sed ad
aliquid. & ly omne distribuit pro eo quod est quid tantum. Si vero arguatur sic: quemcunque potest pater produ
cere potest producere filius aut spiritus sctuns: filium potest pter producere: ergo filium potest producere filius aut spiritus
sctuns: bene sequitur: sed argumentum peccat in materia. maior enim est falsa. Secundum vero tertium modum omnipo-
tens simul distribuit pro absolutis & rebus & suppositis: & cum hoc etiam pro suppositis relatiuis. Et
ideo istis vltimis duobus modis solus pater omnipotens dicitur: & non est nisi vnus omnipotens vno personaliter
accepto: quia de patre verum est dicere quod potest aut potuit producere omne & omnem: non autem verum
est dicere quod filius aut spiritus sanctus potuit producere omne & omnem: quia licet potest filius
producere omne: non tamen omnem: & hoc non quia non potuit: sed quia non oportuit, vt supra
expositum est. Quemadmodum etiam potest dici de patre quod non genuit duos filios non quia non po
tuit: sed quia non oportuit. Et sic est aliquid proprium quod pertinet ad omnipotentiam patris: quod non pertinet ad
omnipotentiam filii: aut spiritus sancti: quod nullum est inconueniens: quia potentia aut omnipo
tentia etsi dicat substantiam, non tamen nisi vt tracta est ad relationem secundum superius dicta.
quia potentia, propria patri significat substantiam sub vno modo existendi determinato: quem quidem
modum non significat potentia sed paterna proprietas: quae secundum Damascenum lib. i. ca. ix. non signifi-
cat substantiae differentiam aut dignitatem: sed modum existentiae. vt in hoc differat significatio substam
tiae, potentiae, proprietatis: quod substantia significat rem absolutam simpliciter: Potentia vero si-
gnificat eandem rem: non autem aliquam differentiam eius: neque ipsum modum existendi, sed ipsam rem
solam vt sub illo modo existit: siue sub illo modo existentem. Proprietas vero significat non sub
stantiam neque differentiam substantiae: sed praecise modum existentiae: qui est quasi differentia personae cuius
est ille modus existendi: & sub quo substantia existit in persona. Qui modus cum est, proprius vni perso
nae, substantia sub illo existit tantum in vna persona & non in alia. Et propter hoc ipsa substantia est aliqua
potentia in illa persona & illius personae, quae non est in alia & quae non est alterius personae. Sed sic am-
pliando significatum & distributionem omnipotentiae vt soli patri conveniat, non loquuntur sancti de
omnipotentia dei: sed solum secundum quod dicit posse quid quod est omne agere vel operari, vel opeatum
quod est absolutum quid: siue sit aliqua actio, siue operatio essentialis in deo manens intra, siue transiens
in creaturam siue respectu creaturae extra, siue sit ipsum extra operatum. Posse autem ad aliquid vt actio-
nem relatiuam vel suppositum relatiuum productum per actionem relatiuam, non comprehendunt sub
omnipotentia, neque etiam potentiam quae est ad talem actum dicunt pertinere ad omnipotentiam. Vnde
& potentia quam dicunt sancti conem tribus personis, est potentia pure essentialis & respectu actus
essentialis. Est enim potentia ad actus notionales quasi medium inter pure notionalia & pure
essentialia in eo quod est substantiale tractum ad notionale secundum praedicta: omnipotentia autem inter pu
re essentialia computatur. dicente Ambrosio. ii. de trinitate. exponendo illud loannis. v. Omnia quae ha-
bet pater mea sunt. Quae sunt omnia: Non vtique locutus est de creaturis. Haec enim facta sunt
per filium. Sed ea quae pater habet. i. aeternitatem, maiestatem, deitatem, quae nascendo possedit. Er-
go cum ea habet quae pater habet (Scriptum est enim, Omnia quae habet pater mea sunt) omni
potentem esse dubitare non possumus. Vnde & per posse ea quae pertinent ad actiones essentiales dei,
probat filium esse aequipotentem patri subdens. Certe ostendat aliquis quid sit quod non possit dei fi-
lius. Quis ei adiutor cum caelum faceret fuit: quis adiutor cum conderet mundum: An quid in con
stitutione angelorum & dominationum adiutorio non eguit, eguit vt hominem liberaret: Scriptum est in
quit. Pater si possibile est transfer a me calicem hunc. Et ideo si omnipotens est, quomodo de possi
bilitate ambigit: Ergo quia omnipotentem probaui, probaui vtique ambigere non posse eum de possi-
bilitate. Ecce plane per illas actiones dicit se probasse filii omnipotentiam. Vnde & per huiusmodi
actiones filius probat quod sit patri aequalis secundum diuinitatem. dicente Ambrosio ibidem. Dei filius vt
dei se filium & aequalem probaret, quaecunque inquit pater fecerit, eadem & filius facit similiter
Hlinc etiam dicit Hil. x. de triniitate. In eo vero quid dicitur Pater maior, confessionem paternae aucto- Bb126v
ritatis intellige. sicunt & illud est, Non potest filius a se facere quicquam nisi quod viderit patrem facientem
Quaecumque enim ille facit, eadem & filius facit similiter. Dum vero a se facit id quid agitur secundum nati-
uitatem, sibi pater auctor est: & tamen cum quaecumque facit pater, & filius facit similiter, non in aliud
aliquod quam in deum subsistat ad facienda omnia quae Deus pater faciat paternae omnipotentiae natura in se
subsistente. Vbi nota quod non dicit paterna omnipotentia, sed paternae omnipotentiae natura: qua
eadem omnipotentia essentialis eis communiter inest: licet aliquid conuenit patri proprie ratione suae
omnipotentiae, vt dictum est. Posse ergo in aliquam opeationem notionalem vnam personam & non aliam, aut
aliquem producere actione notionali quem in diuinis non potest producere aliqua alia persona, de hoc ni
hil ad omnipotentiam dei essentialem, siue ad aequalitatem personarum secundum potentiam & omnipoten-
tiam, de qua loquuntur sancti, & de qua inferius debet esse sermo. Vnde ad probandum aequalitatem
suam cum patre, nequaquam dicit filius: Quemcumque producit pater, eundem & filius similiter producit. Hoc
enim solum pertinet ad omnipotentiam patris, vt dictum est.