Quaestio 4

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-fe33535

Sources:

Bb: Badius1520b

B122v

1
Irca quartum arguitur: quod ingenitum sit proprietas constitutiua personae pris, Primo sic.
Damascenus. i. lib. c. x. loquendo de diuinis personis dicit sic. Oia quaecumque habent:
noc est quiapiter habet ea praeter ingenerationem, generationem, & processionem. In his
enim solis hypostaticis proprietatibus abiuicem differunt hae tres hypostases non sub
stantia. Characteristicae vero hypostaseos, non sunt autem characteristicae & di-
stinctiuae nisi quia sunt personae constitutiuae. Constituit ergo ingeneratio personam
patris sicut generatio personam filii, & processio personam spiritus sancti.

2 ⁋ Secundo sic. Hila. dicit. iiii. de trinitate.
ca. xv. Neque consortem nomen vnigeniti admittit, sicut non recipit innascibilis eo quod innascibilis participen.
Vterque itaque vnus est solus. proprietate videlicet in vnoquoque & innascibilitatis & originis. est ergo
pater vnus solus proprietate innascibilitatis, sicut filius proprietate originis. sed ex eo res habet esse &
esse vna: ergo & proprietate innascibilitatis persona habet esse persona sicut & vna: hoc autem non est ni
si quia est constitutiua personae. ergo &c.

3 ⁋ Tertio sic. Dignius est habere perfectionem non ab alio quam ipsam con
municare alii. sicut maior est dignitas in rege quod ipse a nullo teneat regnum suum, quam quod faciat alios
participes regni sui. dignior est ergo proprietas quae est ingenitum, quam illa quae est generare. dignum autem
est quod dignam personam dignior proprietas constituat. ergo &c.

4 ⁋ In contrarium est, quoniam personam non constituit
proprietas nisi quae eam ab alia distinguit persona: quia relatiua oppositio multiplicat trinitatem. sed personam
patris non distinguit ab aliquo inascibilitas: sed paternitas & processio actiua: quia solum per has proprie
tates habet respectum ad illas. ergo &c.

5 ⁋ Praeterea proprietatibus pluribus in eadem persona existentibus non
est personae constitutiua nisi prima illarum. Aliter enim illa prima non est proprietas personae sed essentiae, quod
non est verum, quamquam omnes fundentur in essentia, quare cum secundum determinata in praecedente
quaestione paternitas est proprietas prima respectu ingeniti. ergo &c.

6 ⁋ Dicendum ad hoc: quod persona in diuinis quia est quis subsistens relatiue, pro-
prietate qua constituitur subsistit & refertur ad alterum, a quo per hoc distinguitur. Relatiue au-
tem non potest subsistere proprietate negatiua: sed solum positiua. Proprietate enim negatiua non po-
nit illum ad quem est: sed denegat potius ipsum. & ideo quantum est ex se, posset esse suppositi absoluti
vt praedictum est: quia non ponit id cuius est fore distinctum ab alio. Non enim ponit alium subsistentem: & non
est distinctio nisi inter subsistentes. lta quod si non esset alia proprietas constitutiua personae cuius proprie-
tas est ingenitum, quae proprietas constitutiua esset relatiua & affirmatiua, nullo modo persona illa ex eo
quod persona est, relatiua esset ad principiatum: sed esset persona absoluta: & si paternitate esset relatiua ad
personam filii productam a se, paternitas sua non esset proprietas personalis sed personae tantum: quemadmodum, proprie-
tas spirandi qua pater refertur ad spiritum sanctum, non est personalis sed personae tantum. & sic relatio in diui-
nis non multiplicaret trinitatem nisi quo ad duas personas constitutas proprietatibus relatiuis quae sunt
filius & spiritus sanctus. Ingenitum enim quantum est ex se, non ponit respectum nisi ad principium: &
nullo modo ad principiatum, nisi ratione naturae dinae in quae est, supponendo quod ille cuius est, necessario est a quo
alius est: ita quod ratio illa quae alius est ab ipso, prior est quam illa quae non est ab alio. secundum praedicta. Proprietas autem quae
prima est, necessario est personae constitutiua: aliter enim illa non esset proprietas personae sed essentiae: quod non est
verum: quia essentiae non assignantur proprietates nisi attributales. Ingenitum ergo nullo modo potest esse pro
prietas constitutima personae. Vnde & dicit Praepositinus. Innascibilitas non proprie ostendit quod sit: sed quod ipse
a nullo sit. & ideo magis paternitas quam innascibilitas proprietas personalis dicenda est. Propter quod & Au
gustinus loquens de proprietatibus personalibus constitutiuis, negat igenitum siue non natum esse, proprium pris
sic inquiens. Neque enim in illa trinitate, proprium est solius pris quia non est natus ipse: si quod vnum filium genuit. Neque
proprium solius filii quia non genuit ipse: sed quia de pris essentia natus est. Neque proprium spiritus sancti quia nec
natus est nec genuit: si quia solus de pilre filioque procedit. Praepositinus tamen dicit in summa sua sic. Non est ratio quaere
paternitas est magis personalis proprietas quam innascibilitas: & vix aut nunquam poteris inuenire rationem.

7 ⁋ Ad primum in oppositum de dicto lonenis Damasceni, dicunt aliqui quod ibi sumit genera
tionem large ad actiue & passiue dictam: vt comprehendat duas proprietates: quaerum vna est constitutia perso-
nae pris: alia vero personae filii. Et quod ibi tangit igenerationem hoc non facit quia personam constituat: sed quia pro
pria est vni personae quae per illam differt ab aliis duabus. S huic repugnat littera, quae dicit has tres esse hypostati
cas propretates & characteristicas hypostaseos, quod non esset verum nisi quaelibet illarum esset tal. secundum quod processit
obiectio. lon dicendum secundum praedicta superius, quod ibi sub ingenare comprehendit generare: quia vt dictum est, fele con- Bb123r
comitantur in eodem: & per vtrasque pitr differt a filio & spirimu sancto: sed aliter & aliter: quia paternitate
differt a filio vt relatione opposita illi quae est in filio: & similiter differt a spiritu sancto spiratione
actiua: sed in genito siue in generabilitate differt ab vtroque vt relatione disparata: quemadmodum filius
quodammodo differret a spiritusancto si non procederet ab ipso. Sed proprie persona a persona dicitur distigui
proprietate illa quae est relatiue opposita. Vnde pitur proprie loquendo distinguitur a filio paternitate, non autem
innascibilitate. Propter quod etiam si spiritus sanctus non procederet a filio: licet propter relationes disparatas
esset alia persona a persona filii: non tamen proprie diceretur esse distincta ab ea. Comprehendit autem
Damascenus potius generare sub ingeneratione, quam econverso: quia per ingenerationem vniformiter dis
fert a filio & spiritu sancto, non autem per generare: quia per generare differt a filio vt relatione ope
posita: a spiritu sancto autem vt relatione disparata tantum. Quia autem sub ingeneratione comprehen-
dit paternitatem, patet ex eo quod dicit lib. i. c. ix. comparando patrem & filium. Omnia quaecumque habet
pater oius sunt praeter ingenerationem. Et tamen constat quod paternitas patris non est filii. & ibidem
parum ante. Per omnia similis est patri praeter non generationem. & tamen constat quod non est ei si
milis in paternitate.

8 ⁋ Ad secundum de dicto Hilarii: Dicendum eodem modo quod sub innascibili
tate comprehendit generare: & originem sumit ibi pro origine passiue dicta qua filius habet ori-
ginari a patre: licet communiter accipi posset quantum est de se pro origine actiue & passiue dicta
sicut accipi potest generatio.

9 ⁋ Ad tertium, quod dignior proprietas est ingenitum quam generare, Dicen-
dum quod non est verum: immo si aliqua illarum habet rationem maioris dignitatisi, lla est generare: quia
ex hoc quod ipsum est prima productio, habet persona cuius est quod non sit ab alia. & sic quod ingenitum ha-
bet esse, habet ex ratione generationis: vt patet ex dictis in praecedente quaestione.

10 ⁋ Ad formam au-
tem argumenti quo dicitur: dignius est habere perfectionem non ab alio quam ipsam alii communicare: Dicendum
quod verum est, supposito tamen quod sit habens eam, hoc est quod sit suppositum, non eo quo eam alteri communicat
de quo est quaestio. Vnde non procedit ratio nisi petendo quod patet in exemplo argumenti. Rex enim ten-
poralis non est rex, aut habet regnum ab eo quod alteri communicat ipsum: sed ex se absolute. Nunc autem
in persona diuina ingenita summae dignitatis est quod non habet perfectionem nisi in communicando eam, &
per hoc non ab alio: quia est primum & primo communicans eam secundum praedictum modum: vt sit multo di
gnius habere ipsam in communicando: quia liberalius est: quam non ab alio. & semper est multo dignius
aliis eisdem retentis bonum communicare alteri, quam non habere ab altero.