Quaestio 3

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-fe33182

Sources:

Bb: Badius1520b

B121r

1
CIrca tertium arguitur: quod prior sit secundum rationem innascibilitas in persona patris
am paternitas, Primo sic. Quandocumque in eodem sunt duo respectus seu compa
rationes duae: vna ad aliquid a quo habet esse: alia ad aliquid habens ab eo esse:
ordine quodam conueniunt illi, ita quod secundum rationem nostram prius conueniat
ei comparatio ad id a quo habet esse, & prior habet esse in illo proprietas secundum
illam comparationem, quam secundum aliam. Verbi gratia, in filio secundum hunc modum sunt
duo respectus: vnus ad patrem, alius ad spiritum sanctum: & ordine quodam conveniunt ei secundum superius
determinata. & secundum nostram rationem prius conuenit comparatio ad patrem qua dicitur filius, quam ad
spiritum sanctum qua dicitur spirator, ita quod propter hoc prior secundum rationem filiatio habet esse in
filio quam actiua spiratio. quare cum affirmatio & negatio secundum definitionem contradictionis sunt vnius
& eiusdem simul & eodem modo, sicut ergo comparatio qua aliquid affirmatiue comparatur ad ali
quid vt a quo habet esse, prior est secundum rationem illa qua comparatur affirmatiue ad aliquid quod ab ipso ha
bet esse: & similiter proprietas quae habet esse in eo ex illa comparatione, prior est in illo secundum rationem
uam illa quae habet esse in eodem secundum aliam comparationem: sic comparatio qua aliquid negatiue
comparatur ad aliquid vt a quo non habet esse, prior est secundum rationem illa qua comparatur affir
matiue ad id quod ab ipso habet esse: & similiter proprietas proprietate. Quare cum ingenitum in per-
sona patris est ex comparatione negatiua ad id a quo non habet esse, paternitas autem ex compara
tione affirmatiua ad illum qui habet esse ab ipso, prior ergo est secundum rationem ingenitum in patre
quam paternitas.

2 ⁋ Secundo sic. Quandocumque duo aliqua habent esse in eodem, quorum vnum natum est
illi inesse secundum esse absolutum: alterum autem non nisi secundum esse comparatum ad alterum: illud prius
inest ei secundum rationem, quod natum est ei inesse secundum esse absolutum: quam quod non nisi secundum esse comparatum:
sicut semper secundum rationem absolutum in eodem prius est comparato. Sic se habent in persona patris in
genitum & paternitas. Ingenitum enim esset in persona quae prima omnium rerum est in diuinis, etsi Bb121v
esset omnino absoluta: sicut Pagani & ludaei vnam personam absolutam in diuinis imaginantur. Pa
in ternitas autem in nulla persona habet esse nisi ex comparatione eius ad alteram. ergo &c.

3 ⁋ Tertio
sic. Prior secundum rationem est comparatio ad principium quam ad principiatum: vt filii ad patrem quam
ad spiritum sanctum quare cum ingenitum consistit in comparatione ad principium, paternitas
vero in comparatione ad principiatum, & prior est proprietas quae consistit in priore comparatione,
ergo &c.

4 ⁋ In contrarium est, quandocumque sic se habent circa idem aliqua quorum vnum est per se ra-
tio ponendi alterum & non econverso: illud est prius secundum rationem quod est ratio alterius: quia quo-
dammodo habet rationem principii respectu illius. esse autem primum a quo aliud vel alius, est ratio
ponendi quod iste a quo est primo alius, sit non ab alio: quia non potest esse a quo primo alius, si sit
ab alio, non esse autem ab alio, nullo modo est per se ratio eius quod non existens ab alio sit a quo alius.
Hoc enim ex se non includit. esse autem patrem in diuinis saltem ratione materiae, est esse illum a
quo primo alius, vt patet ex dictis in praecedente quaestione: & quod est pater, convenit ei paternitate. ergo &c.

5 ⁋ De ordine proprietatum in patre quo ad spirationem respectu paternitatis & in-
geniti, patet quod eundem habet spiratio ad paternitate quem habet generare ad spirare: quia paterni
tas est ratio generationis, & spiratio est ratio spirandi, aut potius eadem proprietas: vt inferius de
clarabitur. Quomodo autem generare & spirare habent ordinem naturalis originis quo generatio na
turaliter in diuinis est prima & principalis productio, & spiratio secunda, patet ex praedeterminatis. Pro-
pter quod manet dubitatio de ordine in eodem paternitatis & ingenerationis: quia constat quod eodem
ordine respiciunt spirationem, non enim conuenit ei vis spiratiua nisi habendo filium: ad quem or-
dinem naturae habet pater cum suis proprietatibus respectu eius & proprietatum suarum: vt pater sit
prima persona, & filius secunda. Et consimili modo proprietates propriae patris quodammodo sunt pri
mae respectu eius quae est filii si sit propria filio, siue communis eidem cum patre. Vt nullo modo dicen-
dum est quod ingenitum supponat communem spirationem actiuam etiam vt patris est, nisi valde in generali &
implicite. In speciali enim & explicite non supponit nisi paternitatem. secundum modum iam exponendum. Sed
quia paternitas ratio est primae productionis omnium: & cui convenit prima productio actiue, eidem
necessario convenit omnis alia, vt in illa notione quae est actiue ratio primae productionis, quasi vir
tute & implicite contineatur ratio cuiuslibet alterius productionis: idcirco ingenitum in eo quod in spe
ciali & explicite supponit paternitatem, implicite & in generali quodammodo etiam supponit commu
nem spirationem actiuam: & fortasse etiam potentiam creandi actiue. & hoc vt sunt patris. Vnde ingenitum
licet explicite etiam in speciali non negat nisi generari: implicite & in generali negat & spirari &
creari.

6 ⁋ De ordine igitur paternitatis & ingenerationis inter se sciendum quod dupliciter possunt considera
ri. Vno modo secundum se, & quasi ratione formae. Alio modo secundum quod considerantur in tali natu-
ra, scilicet deitatis: & quasi ratione materiae. Primo modo non se habent per aliquem ordinem rei,
aut rationis: neque habitudinem habent inter se: quia neque ab eo quod est non esse ab alio, habetur quod ali
quis est a quo alius: neque econuerso. Etenim si aliquis etiam in diuinis non genuisset, nec esset pa
ter, nihil prohibet ipsum esse ingenitum: & econuerso si non esset ingenitus, nihil prohibet ipsum ge-
nerare & esse patrem quantum est ex forma terminorum, sed poni non potest vnum sine alio nisi per
impossibile: vt patet ex tactis in praecedentibus quaestionibus. Secundo autem modo & esse non ab alio
ponit a quo alius per generationem & econuerso. & hoc ideo, quia in natura diuina aliquem esse
a quo est alius per generationem, est esse eum a quo primo est alius: quod necessario ponit ipsum non esse
ab alio: vt sit positio ipsa ratio essendi talis negationis. Propter quid solummodo in diuinis vera pa
ternitas est a qua omnis alia paternitas secundum quandam imitationem nominatur. Non enim est vere pater
qui patrem habet: sicut non est vere domins quid dominum habet. Propter quod dicit Damascenus lib. i. c. ix.
Non ex nobis translatum est ad beatam deitatem paternitatis & filiationis & processionis nomen: econ
trario autem est inde nobis traditum: vt ait diuinus apostolus. Electo genua mea ad patrem, a quo
omnis paternitas. vt sic ex natura rei huiusmodi nomina prius, verius, & perfectius habent esse in
deo quam in creaturis: licet contrarium sit secundum vsum & nominis impositionem. Econuerso etiam eum non
esse ab alio ratione talis naturae ponit necessario ipsum esse a quo alius, non vt negatio sit ratio essen
di ipsius affirmationis: sed consequendi tantum: quia circa idem semper affirmatio est essendi ratio ne-
gationi & non econverso: vt quod homo est animal, est ratio eius quod non est lapis, & non econuerso. & sic
negatio illa supponit in subiecto talem affirmationem.

7 ⁋ Sed est aduertendum quod quamquam ingenitum supera
ponit circa id circa quoid est, quod non est nisi natura diuina, quod sit a quo aliquid: & hoc ratione ma-
teriae siue naturae diuinae circa quam est, non ratione formae sui significati: vt dictum est: cum similit (vt dictum
est) ratione sui significati indifferenter est suppositi, siue absoluti, siue relatiui: siliter indifferenter super Bb122r
quod ab ipso est aliquid vt ab absoluto, aut vt a relatiuo: vt si per impossibile ingenitum in diuinis
esset persona absoluta, ponit quod ipsa est a quo omne aliud & omnis alius: sed hoc non secundum actum
sed secundum habitum: quia a persona absoluta in diuinis nihil est natum procedere nisi creaturae,
quae nulla necessitate naturae ab ipsa procederent: licet hoc posuerunt Philosophi. Nunc autem cum
secundum veritatem & naturae necessitatem (vt supra declaratum est) in diuinis non sit persona nisi re
latiua, ingenitum in diuinis ponit quod id cuius est, sit a quo omne aliud in creaturis, & omnis alius
in diuinis, & hoc secundum actum respectu eorum qui sunt alii in diuinis, & secundum habitum respe
ctu eorum quae sunt aliud in creaturis. Vnde respiciendo ad alios in diuinis, dicit Ric. vi. de trinitate.
ca. i. Sicut innascibilis naturae est ab alio non procedere, sic ei naturale est de se procedentem habere. Et
ad hoc respiciebant illi qui secundum superius declarata ponebant substratum positiuum negationi in
nomine ingeniti significatae esse rationem principii aut vniuersalis secundum primam opinionem, aut
personalis secundum secundam & tertiam. & vere substratum est: sed alio modo quam sit substratum id circa quid
habet fundari illa negatio: vt patet ex praedeterminatis.

8 ⁋ Ex iam dictis patet quod quamquam negatio quae est
non ab alio esse significata in ingenito, & affirmatio quae est ab alio esse significata in paternita-
te, mutuo sese ponunt: tamen illa negatio ponit istam affirmatiuam, ita quod eam supponit, & non est ra-
tio existendi ipsam in subiecto: affirmatio autem negationem ponit & supponit, & est ratio existendi
eam in subiecto. Quia autem quaecumque sic se habent quod mutuo sese ponunt in eodem subiecto: sed vnum eo-
rum ponit alterum tantum, & non est ratio essendi ipsum: sed econverso alterum est ratio essendi illius: quamquam
sint simul natura & duratione. secundum rationem tamen prius est id quod est ratio essendi alterius, & non
econuerso. Et si non proprie dicatur prius, saltem secundum rationem dicatur vnum illorum primum & alterum
secundum. vt secundum hoc paternitas in patre dicatur proprietas prima respectu ingeniti, & ingenitum se
cunda respectu paternitatis. Et secundum hoc concedenda est vltima ratio, quae secundum iam dicta procedit.

9 ⁋ Ad primum in oppositum, quod secundum rationem nostram eidem prius conuenit ratio
respectus ad illum a quo habet esse positiue, quam ad eum qui ab eo habet esse: ergo similiter ad eum a quo
non habet esse, quam ad eum qui ab ipso habet esse: Dicendum quod non est simile de negatiua & affirmati
ua, quoniam affirmatiua qua aliquis est ab alio, semper potius est ratio eius quod ab illo est alius, quam econ
uerso. vt quod filius est a patre per generationem, ratio est eius quod a filio est spiritus sanctus per spi-
rationem: & nullo modo econverso. Propter quid secundum rationem nostram prius siue quasi prius aut pri-
mun est filium esse a patre, quam a filio esse spiritum sanctum: aut hoc est secundum respectu illius. Econverso
autem est de negatiua: vt dictum est. Et quod assumitur quod affirmatio & negatio sunt simul, verum est du-
ratione: quia in eodem instanti intelligitur contradictio fieri secundum affirmationem & negationem. Hoc tamen non
repugnat ei quod vnum eorum sit ratio alterius & non econverso: quemadmodum causa secundum actum & causatum
secundum actum simul sunt, vnum tamen est ratio alterius & non econverso. propter quod non obstante illa simultate
vnum eorum potest secundum rationem esse prius altero: vt dictum est.

10 ⁋ Ad secundum quod esse ingenitum habet
esse secundum esse absolutum: paternitas autem non nisi secundum esse comparatum: Dicendum quod hoc verum est, quo
ad hoc quod ingenitum licet respectum negatiuum importat ad alium vt a quo non habeat esse, respectum tamen
affirmatiuum non importat quantum est ex se ad aliquid vt ad id quod habet esse ab eo. Vnde etsi
importet rationem primitatis, hoc non est secundum rationem primi a quo alius: sed secundum illam rationem
qui non ab alio: quamuis (vt dictum est) ratione materiae & naturae diuinae circa quam est, necessario ponit
a quo alius.

11 ⁋ Sed relatio circa aliquid habet esse dupliciter. Vno modo vt circa fundamentum
a quo oritur. Alio modo vt circa subiectum cuius est, & quod denominat. Primo modo (vt supra dictum
est) omnes proprietates personarum & relationes in deo habent esse circa ipsam diuinam essentiam. Secundo ve
ro modo habent omnes esse circa personam: sed quodam ordine rationis circa essentiam & circa personam. Sed
quando absolutum & comparatum habent esse circa idem vt circa subiectum: & sic vno modo: vt vtrumque
eorum sit extra rationem eius circa quod habent esse: sic semper prior est ratio absoluti quam comparati: vt si
homo humanitate est risibilis & similis, prior secundum rationem habet esse in eo ratio risibilis quam si-
milis. Et hoc modo se haberent ingenitum & paternitas si essent per se proprietates diuinae essentiae aut
alicuius personae absolutae vt subiecti: & esset prius secundum rationem ingenitum quam paternitas. & in hoc
membro processit obiectio. Alio autem modo absolutum & comparatum habent esse circa idem subiectum sic
vt vnum eorum sit de ratione & constitutione eius circa quod habent esse, & alterum non. Sic semper ratio eius
quod est de illius constitutione, prior est: quia alia est quasi consecutiua ipsius constituti iam in esse perso-
nali. Sic autem contingit in proposito: quia proprietas constitutiua personae patris, paternitas est siue ge
nerare, & non ingenitum: vt iam dicetur in quaestione sequente. Propter quod & generare est proprietas perso
nalis non tantum personae: Ingenitum autem est proprietas non personalis: sed personae tantum: & generare necessa-
tio est prius secundum rationem.

12 ⁋ Ad tertium quod prior est comparatio ad principium quam ad principiatum: Di Bb122v
cendum quod verum est quando vtraque comparatio positiua siue affirmatiua est: & est vtraque proprietas secundum
vtramque comparationem extra rationem subiecti: quemadmodum extra rationem hominis sunt risibile & simile.
Non autem quando altera est negatiua & altera affirmatiua: & vna proprietatum est de ratione & constitu-
tione subiecti aut quasi subiecti, & non altera: quemadmodum ingenitum non est de constitutio-
ne personae patris vt est paternitas: vt iam dicetur.