Quaestio 2

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-fe32920

Sources:

Bb: Badius1520b

B120r

1
CIrca secundum arguitur quod ingenitum non sit alia proprietas in patre ab illa quae
est generare siue paternitas. Primo sic. in diuinis non est minus simplex persona
essentia. sed propter essentiae simplicitatem omnes proprietates essentiae sibi
inuicem coincidunt, quia veritas est bonitas & econuerso, quare & propter perso
nae simplicitatem omnes proprietates personae vnius coincidunt, vt verum sit dice
re quod ingenitum sit generare aut paternitas, ergo &c.

2 ⁋ Secundo sic. ingenitum
in patre auctoritatem importat. dicente Hil. iiii. de Trinita. cap. iii. Nouit ecclesia
vnum deum ex quo omnia, & vnum deum dominum nostrum lesum Christum per quem omnia, ab vno vni- Bb120v
uersorum originem, per vnum cunctorum creatorem. In vno ex quo, auctoritatem innascibilitatis in-
telligit. Et cap. v. lpse enim pater eius quem genuit auctor ostenditur, id habens nomen quod neque na
tum neque ex alio profectum intelligatur: ex quo is qui genitus est subsistere docetur. Sed pater aucto
ritatem principalem non habet nisi paternitate & generatione qua respicit alium, non est enim auctori-
tas nisi ad alium qui habet aliquod ab auctore. ergo &c.

3 ⁋ Tertio sic, & est ratio Praepositini. eo quo
pater est pater est haec persona. sed eo quo est haec persona est innascibilis: ergo eo quo pater est pa-
ter, pater est innascibilis: innascibilitas ergo est paternitas. ergo &c.

4 ⁋ Quarto sic. secundum quod di-
cit Augustinus de fide ad Petrum, non est dicendum spiritum sanctum ingenitum, ne duos esse pa-
tres confiteri compellamur. ad hoc autem non compelleremur nisi innascibilitas esset paternitas: vt spi
ritus sanctus esset pater innascibilitate, sicut & ipse pater paternitate. ergo &c.

5 ⁋ In contrarium est: quo
niam vt Augustinus dicit. v. de triniitate. si filium non generaret nihil prohiberet eum dicere ingenitum.
non autem diceretur pater, vt infra videbitur. ergo &c.

6 ⁋ Aliqui dicunt secundum quod recitat Praepositinus, quod id quod pater significat affir-
mando, significat non genitus vel ingenitus negando: & propter hoc dicunt quod ingenitum non signifi-
cat aliud quam paternitas. Et quod vult Augustinus quod alia est notio qua pior est pater: alia vero quae est ingeni
tus, exponunt sic. i. alio modo notificatur pater per hoc nomen pater, alio modo per hoc nomen ingenitus
Variis enim modis in sacra scriptura notificantur personae, nec necesse est esse tot proprietates quot
vocabula quibus notificantur. Quod non est verum: quia aliqua ratio dignitatis importatur nomine in-
geniti alia quam nomine patris: quia vna earum ex ratione qua proprietates sunt, non habet habitudinem
ad aliam. solummodo enim ratione naturae diuinae contingit quod non est ingenitum nisi generans: nec
econuerso: nec potest esse, vt patet ex praedictis in quaestione praecedente, & amplius dicetur in se-
uenti quaestione.

7 ⁋ Dicendum ergo quod alia est proprietas patris ingenitum, & alia paternitas: quia pa-
ternitas est proprietas qua pater est, & qua habet respectum positiuum ad illum qui a se est: & inge
nitum est proprietas qua habet respectum negatiuum ad non a quo est, secundum modum praedictum.
& est vtrumque dignitatis ratio in patre, vt dictum est.

8 ⁋ Ad primum in oppositum: quod omnens proprietates essentiae coincidunt, ergo &
sonae: Dicendum quod non est simile, quia secundum praedicta proprietates essentiae differunt tantum se
cundum rationem & per intellectus considerationem: non autem proprietates personae: sed differunt ex na
tura & habitudine rei ex se praeter intellectus considerationem, secundum praedicta. Propter quod quantum est ex
natura rei coincidunt proprietates essentiae non autem personae. Nec est illius coincidentiae causa simplicitas ex
parte proprietatum essentiae: nec istarum non coincidentia repugnat simplicitati ex parte personae: quia
non sunt nisi respectus in ea: qui nullam compositionem ponunt, vt dictum est.

9 ⁋ Ad secundum, quod secundum Hila.
Ecclesia in vno ex quo auctoritatem innascibilitatis intelligit &c. Dicendum quod reuera patri convenit aucto
ritas ex hoc ipso quod alius habet esse ab ipso: non autem ex eo quod non est ab alio. Nihil ei est auctoritas nisi quasi quae
dam maioritas illius cuius est auctoritas respectu alterius, & hoc vniversalex eo solum quod ab hoc ille habet esse: secundum
per in diuinis pater habet auctoritatem quasi maioritatl super filium. dicente Hila. xi. de triniitate. cap. v. In eo quod
pater maior est, confessionem paternae auctoritatis intellige. Dum non a se facit id quod agit secundum natiuita-
tem, sibi pater est auctor. Et per eundem modum pater & filius habent auctoritatem respectu spiri
tus sancti. dicente Hila. ii. de triniitate. cap. xv. De spiritu nec tacere nec loqui necesse est: qui a patre &
filio auctoribus confitendus est. Vel dicitur auctoritas non solum quia quasi maioritas est huius ad hunc
quia hic ab illo: sed etiam quia in substantia ille a quo aliud est, est supra illud quod ab ipso est. & secun
dum hoc dicitur quod trinitas auctoritatem habet super creaturas. Vnde vbi dicit Hila. In vno ex quo
auctoritatem innascibilitatis intelligit, continuo subdit. In vno per quem, potestatem nihil differen-
tem ab auctore veneratur: cum ex quo & per quem ad id quod creatur & in his quae creata sunt
communionis auctoritas sit. Vnde quia patri ex eo quod est ingenitus non convenit quod alius sit ab ipso: sed po-
tius ex eo quod est piti: idcirco auctoritas, non convenit ei ratione ingeniti, sed ratione paternitatis: sed ratione in
geniti convenit ei quod non habet sibi auctorem. Vnde illud dictum Hila. auctoritatem innascibilitatis, debet intelli
gi resoluendo substantiuum in adiectiuum sub hoc sensu. auctoritatem innascibilitatis id is. innascibi-
lis. Verum est enim (vt dictum est) quod auctoritas debetur innascibili, sed non innascibilitati: vt innasci
bilitas sit ipsa auctoritas: vel quod ratione innascibilitatis conueniat ei auctoritas: sed potius ratione
paternitatis. Et hoc secundum modum quo illud aliud dictum eius. xi. de Trinitate cap. xv. Deus
quidem piter natiuitatis est. debet exponi, idest illius quid natus est. Sed contra videtur esse dictum sequens. Ipse
enim piter eius quem genuit auctor ostenditur. Dicendum quod in diuinis duplex est ratio siue modus auctoritatis: vnus prim Bb121r
cipalis, alter non principalis: secundum quod in eis est duplex productio, vna principalis, & alia non princi-
palis secundum supra determinata. Auctoritas principalis est illa quae prima est, & illius qui non ha
bet respectum ad auctoritatem alterius: & ista propria est patri, & ei soli convenit. Non principalis
est illa quae est communis patri & filio respectu spiritus sancti: quae est secunda respectu illius quae est pro
pria patri. Est ergo intelligendum quod auctoritas principalis ab alio habet quod sit auctoritas: ab alio
quod sit principalis. Quia sit auctoritas habet ab hoc quod alius habet esse a persona cuius est. & hoc mo-
do pater esset auctor filii etsi non esset innascibilis: sed natus ab alio. & sic sola paternitate est: au
ctor. Quia autem sit principalis, habet ab hoc quod est prima. Cuius duplex ratio est. Vna positiua per quam
habet esse, scilicet deitatis natura, cuius est primo pullulare modo naturae. Alia negatiua per quam
ostenditur esse: scilicet quia habens eam non respicit auctoritatem respectu sui in aliquo alio. & quo ad
hoc scilicet pater est auctor innascibilitate. id est quod sit auctor principalis: vt principalitas respiciat
dignitatem quam habet ex natura deitatis, & ostenditur eam habere ex hoc quod non est ab alio: &
absoluta auctoritas respiciat dignitatem qua alius est ab ipso. Vnde quia ista principalitas non
est proprie aliquid auctoritatis: sed potius conditio quaedam ipsius: per quam ostenditur eius diffe
rentia ad omnem aliam auctoritatem: quia etiam non habet esse propter negationem innascibilitatis: sed
ostendi tantum: ideo Hila. proprie loquens non dicit, lpse pater eius quem genuit auctor est: sed
ostenditur auctor. Secundum tamen aliquos libros litera illa non est in Hila. sed ista. Ipso quo pater dicitur
eius quem genuit auctor ostenditur. & clarum est quod illud est paternitas, non autem innascibilitas.

10 ⁋ Ad
tertium quod pater eo quo est haec persona, est innascibilis: Dicendum quod bene verum est quod ille qui est haec per-
sona est innascibilis: quia sese de necessitate concomitantur in eodem paternitas & innascibilitas.
Primum enim producens necessario est non ab alio productum. Paternitas autem importat primam ratio
nem producendi: & innascibilitas importat rationem non ab alio producti. Alia tamen est ratio huius
& illius: propter quod vna harum proprietatum potest esse qua pater est haec persona vt paternitas: quia
ipsa est constitutiua personae: vt infra videbitur: cum tamen non sit ratio alterius proprietatis sine
qua persona illa habet denominari a proprietate illa. propter quod illa non est vera, pater quo est haec
persona est innascibilis: sed illa est vera, qui est haec persona, est innascibilis.

11 ⁋ Per idem responden-
dum est ad quartum. Augustinus enim non dicit: Non est dicendum spiritum sanctum ingeni-
tum, ne duos esse patres confiteri compellamur: quia pater eo quod est ingenitum sit pater, secun-
dum quod processit obiectio: sed quia necessario sese concomitantur in eadem persona paternitas
& ingenitum. propter quid si essent plures ingeniti secundum modum quo est proprietas patris, ne-
cessario essent plures patres.

12 ⁋ Quomodo autem intelligendum sit dictum in ratione ad con-
trarium, patet ex determinatis in praecedente quaestione.