Quaestio 1

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-fe32069

Sources:

Bb: Badius1520b

B117r

1
Irca primum arguitur quod ingenitum non possit dici proprietas patris, Primo sic. si-
cut solus pater est a nullo & a quo alii, sic solus spiritus sanctus est a quo nullus, & ips
est ab aliis. cum ergo hoc non est proprietas spiritus sancti, ergo nec illud patris.
Illud autem est patrem esse ingenitum, vt iam patebit, ergo &c.

2 ⁋ Secundo sic. sicut
ater est a nullo per generationem, propter quod dicitur ingenitus, sic pater & filius
sunt a nullo per spirationem. sed hoc non est proprietas filii & patris communis,
ergo nec illud patris solius.

3 ⁋ Tertio sic, quod est aliis commune non est proprie-
tas patris solius. ingenitum est commune essentiae & spiritui sancto, & mundo, & materiae: quia non
sunt genita. dicente Ambrosio. iiii. de Trinitate contra haereticos. Spiritus sanctus quia genitus non
est, ingenitus secundum vestram sententiam nominandus. & infra. Multa possunt & innumera
exempla suppetere de eo quod id quod genitum non sit, dicatur ingenitum. Nam & mundum pleri
quod ingenitum esse dixerunt, & materiam rerum omnium. Videant ergo in hoc verbo praerogatiuam
quandam potestatis esse posse, nisi forte hoc verbo sibi honorare deum videntur, quomodo philoso-
phi mundum putauerunt esse donandum. & infra. Nihil ergo praeciosum deo in eo sermone qui communis
possit esse cum caeteris. De natura vero patris quod sit ingenita, dicit Hil. in principio secundi de Trini.
sic. Ex his quae ingenita: in se erant genuit. & in fine de Trinita. sic. Eilius tuus ex te vero deo patrae Bb117v
est deus verus, & a te in naturae tuae ingenitae genitus potestate. Et de spiritu scton Hierony. dicit. Spiritus
sanctus pater non est: sed ingenitus. quod autem alteri conuenit, non est, proprium vni. ergo &c.

4 ⁋ Quar
to sic. Ambrosius de incarnatione verbi, quid est. A. de trinitate, reprehendit eos qui ingenitum proprium
dicunt patri, dicens sic. Quidam dicentibus nobis filium dei qui generatus sit patri qui generauit in
aequalem esse non posse. & infra. Putant mutationem fieri quaestionis mutatione sermonis, dicentes: quo
modo possunt ingenitus & genitus esse vnius naturae & substantiae: Ergo vt respondeam clementis-
sime imperator, primum omnium ingenitum in scripturis diuinis nusquam inuenio, non legi, non au-
dio. sed non reprehenderet eos in hoc, aut male reprehenderet si esset proprium patri. ergo &c.

5
⁋ Quinto sic. Augustinus dicit. Cum pater dicitur ingenitus, ostenditur non quid sit, sed quid non sit. sed
non esse non est proprietas entis, nec notificat ens, neque ad dignitatem eius pertinet, sicut ad personae di
gnitatem in diuinis debet pertinere eius proprietas. ergo &c. Si vero dicatur quod licet non notificat
neque ad dignitatem pertinet ratione qua est negatio, pertinet tamen ad dignitatem & notificat ratio
ne positiui subtracti: Si illud, ergo aut est substantia patris, aut relatio ad filium & spiritum sanctum
quia plura positiua non sunt in eo. Non substantia: quia ipsa est communis tribus personis: & ideo quic
quod dignitatis ratione eius est in vna persona, & in aliis. Non ratione relationis: quia dicit Augustinus v. de trinita. Pa
ter si filium non generaret, nihil prohibet ipsum dici igenitum, quare & multo fortius etsi non spira-
ret.

6 ⁋ Vnde ad principale ex eodem arguitur. vi. sic. proprietas propria non potest esse nec esset si non es
set id cuius est: nec econuerso: vt homo si non esset risibile: nec econuerso. ingenitum esset etsi non
esset pater: & econuerso. dicente Augustino. v. de trinitate. Si filium non generaret, nihil prohiberet
ipsum dicere ingenitum sed si filium non generaret non esset pater. ergo &c.

7 ⁋ Septimo arguitur ad
idem sic. quando dignitatis est aliquid de vno affirmare, nullius dignitatis est idem remouere. cum er
go esse ingenitum ab alio sit proprietas dignitatis in filio, vt infra patebit: ingenitum quod negat esse ge
nitum, in nullo potest esse dignitatis: quare nec in patre.

8 ⁋ Octauo sic. priuatio siue negatio non po-
nit aliquod dignitatis in vno, nisi quia positiuum quod negatur aut priuatur, ponit aliquid indignitatis in alio: vt
patet in corruptibili & in incorruptibili, mortali & immortali. sed esse sub alio simpliciter aut per gene
rationem aut per spirationem in nullo ponit indignitatem. ergo &c.

9 ⁋ In contrarium est illud quod di-
cit Hila. A. de triniitate. cap. xv. Est enim vnigenitus deus: neque consortem vnigeniti nomen admittit: sicut
non recipit innascibilis in eo quod innascibilis, participem. est ergo vnus ab vno. Vterque itaque vnus & solus est
proprietate videlicet in vnoquoque & innascibilitatis & originis. idem autem est ingenitum & in-
nascibile. ergo &c.

10 ⁋ Quin patri sit proprium ingenitum siue innascibile, de hoc nemo dubitare de
bet: cum nec de hoc dubitent haeretici, dicente Hila. A. de trinitate cap. v. Inter caetera addiderunt so-
lum se patrem innascibilem cognoscere: tanquam hinc quisquam possit ambigere eum ex quo ille geni-
tus sit per quem omnia sunt, id quod ipse est a nemine consecutum. In ipso enim quo pater dici-
tur, eius quem genuit auctor ostenditur, id habens nomen quod neque ex alio natum neque ex alio profectum
intelligatur, ex quo is qui genitus est substitisse doceatur. lgitur id quid deo proprium est, proprium ei ac se-
cretum relinquamus confitentes aeternae virtutis innascibilem potestatem. Nemini autem dubium esse
existimo ob eam causam in confessione dei patris quaedam eius quasi peculiaria & priuata me-
morari: ne praeter ipsum eorum quisquam particeps relinquatur. De numero autem talium est ingeni-
tum, dicente Ricar. v. de trinitate cap. xv. Proprium est solius personae primae procedere a nulla: pro
prium est solius alterius procedere ab vna sola: proprium est solius tertiae procedere a gemina. Sola vna
a qua nulla, sola a qua vna sola, sola vna a qua procedit gemina. Adhuc autem cum ingenitum
negationem siue priuationem importat, & negatio siue priuatio inquantum huiusmodi ex se nihil
omnino aut rei, aut modi, aut dignitatis, aut notificationis ponit, & proprietas modum aliquem in re
& dignitatis aliquid ponere debet, etiam dubium nulli esse debet, quin igenitum proprietas nec pris
nec alterius debet dici ratione purae negationis: licet aliqui hoc ponunt dicendo quod prima & prin-
cipia per negationes notificantur: vt punctus dicitur cuius pars non est. Sed manifestum est quod
hoc non est verum nisi quia nos simplicium positiuam rationem non possumus attingere, quae sub
est negationi, & quam per negationem dare intelligi volumus. Propter quid secundum Dionysium
quia de deitate vix capimus aliquid sicut est, in diuinis veriores sunt negationes quam affirmationes.
Et sic proculdubio dicendum est in proposito quod ingenitum proprietas patris est non ratione ne-
gationis aut priuationis purae, sed potius ratione alicuius positiui substrati: vt ingenitum non im
portet negationem extra genus, quae omnino nihil ponit: quam Philosophus tertio metaphysicae ap-
pellat absolutionem esse: sed potius importet negationem in genere siue circa aliquod genus entis
per quod accedit quoquo modo ad rationem priuationis. iuxta differentiam quam ibidem Philosophus Bb118r
assignat inter negationem & priuationem. Propter quod etiam exprimitur per notam priuatiuam
quae est in, licet non sit vera priuatio, vt iam dicetur. Sed tunc de isto positiuo tali negationi substra
to quid sit illud, & an ratio dignitatis & notionis consistat in negatione vt habet esse circa tale po
sitiuum, an circa ipsum positiuum vt consideratur sub tali negatione, amplior dubitatio est. Et sunt
hic quatuor modi ponendi: quorum tres ponunt quod illud positiuum sit aliquod relatiuum ad principiatum
quartus vero quod sit aliquid absolutum. Item primi duo ponunt quod ratio dignitatis & notionis con-
sistit in positiuo, vt habet esse sub negatione. Duo vero vltimi ponunt contrarium. Dicunt ergo ali
qui quod illud positiuum substratum negationi est fontana deitas qua pater omnium aliorum est princi-
pium tanquam subiectum circa quod sit negatio, & quod illud sit ratio principii vniuersalis a quo habet
esse omne aliud, & omnis alius, vt sit sensus: pater est ingenitus, idest pater est a quo omnia alia, &
omnes alii, qui non est omnino ab alio, vt principium hic intelligatur stare generaliter & ad creaturas
& ad diuinas personas. Et sic manifestum est quod soli patri convenit, vt amplius exponetur inferius. Quod
non potest stare: quoniam ratio principii vt est ad creaturas, non est nisi rationis tantum relatio vt est
in deo: super quam nihil realiter existens in deo, sicut existit omnis notio, fundari potest. Propter quod
alii ponunt quod illud positiuum sit ratio principii non vniuersaliter, quia non ad creaturas, sed ad perso
nas diuinas tantum, vt sit sensus: pater est ingenitus. i. pater est principium omnium personarum diuina-
rum quod non est ab alio. & sic manifestum est quod proprie patri convenit. Sed nec hoc potest stare: quia si inge
nitum non esset proprietas in patre nisi quia fundatur super rationem principii quo alii sunt ab ipso,
ita quod ratio qua est notio existeret in ipso substrato, & non in negatione, cum nihil in diuinis sit proprie-
tas nisi ratione relationis quam importat, vt patet ex praedeterminatis: ingenitum ergo non importaret rela
tionem nisi eius in quo fundatur, & sic non esset proprietas distincta ab aliis quae importantur in no
mine principii personalis communiter accepti. Propter quod dicunt adhuc alii in parte variando a di-
cto istorum, videlicet quod ingenitum dicatur notio ratione talis positiui: non quia in illo positiuo con-
stat ratio notionis: quid supponebant primae duae opiniones iam dictae, sed solum quod ratio notionis impor
tatur per ingenitum ratione negationis, sed non nisi vt consideratur circa positiuum illud personale con
muniter acceptum. Quod non potest stare, quia tunc ingenitum non esset notio absque principio perso-
nali substrato: quod falsum est, quia secundum Augustinum nihil prohiberet patrem dici ingenitum etsi non
genuisset filium, vt infra videbitur. Si autem non genuisset filium, non esset principium personale.

11 ⁋ Est
igitur dicendum aliter, quod sicut est in relationibus positiuis quod ideo reales sunt notiones, quia funda
tur ex natura rei in ipsa diuina essentia, sic est & de ista negatiua. Sicut enim ex natura ipsius diui-
nae essentiae est quod in aliqua persona est ratio a qua est alia, sic in aliqua est ratio quod ipsa non sit ab alia.
Et sic substratum illud negationi non est nisi ipsa diuina essentia: vt sit sensus, pater est ingenitus
idest habens in se diuinam essentiam non ab alio. iuxta illud quod loquendo de patre dicit Hil. iii.
de Trini. in principio. Ipse est plenus perfectus aeternus, non aliunde quid sumens, sed ad id quod ita ma
net sibi ipse sufficiens. Hic ergo ingenitus. Ingenitum ergo positiue dicit plenitudinem & sufficientiam in pa
tre ex se: negatiue autem dicit nihil habere ab alio, vt secundum hoc ingenitum sit notio praecise ra-
tione negationis quam importat, aliquid tamen dignitatis importans ex hoc quod circa talem affirmationem
fundatur. habere enim omnia quae deitatis sunt essentialia ex se formaliter, toti trinitati conuenit, vt
supra declaratum est. sed ea habere sic ex se formaliter, quod cum hoc a nullo principiatiue, hoc magnae di
gnitatis est. Et resoluuntur isti duo modi habendi ea quae deitatis: quorum vnus est positiuus, scilicet ex se
formaliter: & alter negatiuus, scilicet non habere ab alio principiatiue: in vnum modum habendi significa
tum positiue, scilicet habere ea libere, quemadmodum rex non ab alio tenens regnum dicitur libere te-
nere illud: cum alio modo habere regnum, scilicet ab alio, non sit libere habere. Et iste modus habendi
est magnae dignitatis. Vnde & habere ea quae sunt deitatis ab alio simpliciter non est dignitatis in
osona filii & spiritus sancti ratione eius quod est habere ab alio simpliciter, sed solummodo ratione iodi ha
bendi nobilis: qui est per generationem & spirationem, vt tactum est supra in parte, & inferius am-
plius declarabitur. Secundum hunc modum Hil. iiii. de Trini. exponit ingenitum sic inquiens. Nouit ec-
clesia vnum innascibilem deum: nouit vnigenitum dei filium: confitetur patrem aeternum ab origine libe
rum, confitetur & filii originem ab aeterno. Vnde si ista libertas vno nomine positiuo exprimeretur
esset proprietas affirmatiua, secundum modum significandi: & solum daret intelligi respectum nega
tiuum, ratione tamen cuius notio esset.

12 ⁋ Ad primum in oppositum quod spiritum sanctum esse a quo nullus, non est proprie-
tas, ergo nec proprietas patris quod sit a nullo: Dicendum quod proprietas non est quodcumque quod vni soli perso A
nae convenit, sed quod cum hoc ad dignitatem personae pertinet. Quamquam ergo illud convenit soli spiritui sancto per
sicut hoc soli patri: hoc tamen est proprietas patris: quia (vt dictum est) ad dignitatem pertinet: non autem Bb118v
illud spiritus sancti: quia nullam dignitatem ponit in ipso: sicut neque dignitatem ponit in filio quod nullus
est ab eo per generationem: quia tunc contrarium eius, scilicet quod aliquis sit ab alio per generationem, nihil esset di
gnitatis: quod falsum est: immo hoc in patre dignitatis est.

13 ⁋ Ad secundum quod esse a nullo per spiratio-
nem, non est communis proprietas patris & filii: quare similiter non est, proprium solius patris non esse
ab alio per generationem, quod ponit ingenitum: Dicendum quod in non esse ab alio per spirationem, duo dicuntur,
scilicet non esse ab alio, & non esse ab alio per talem modum: quorum primum dignitatis est in significato
ingeniti, vt dictum est: & isto modo non conuenit filio. non enim non est ab alio per spirationem: ita quod
simpliciter non est ab alio: sed solus pater. Secundum vero non ponit aliquid dignitatis: quia eius oppositum
scilicet esse ab alio per spirationem, ratione eius quod est per spirationem, ponit dignitatem & notionem in
piritu sancto. & sic esse non ab alio per spirationem, non potest esse communis proprietas.

14 ⁋ Ad ter
tium, quod ingenitum convenit diuinae essentiae, mundo, materiae primae secundum Philosophos, & spiritui
sancto secundum Hieronymum: Dicendum quod distinguendum est de ingenito quod potest accipi ne-
gatiue pro eo quod est non genitus. dicente Augustino. v. de trinitate. Nihil intellectui demitur
si dicatur non filius: quemadmodum etiam si dicatur non genitus pro eo quod dicitur ingenitus. nihil enim
aliud dicitur. Et infra. Ingenitus porro quid est nisi non genitum: Vel potest accipi priuatiue: quod proprium
est negationi importatae per hanc praepositionem in, quando cadit in compositione. Et hoc modo
si proprie accipiatur priuatio, nunquam cadit in diuinis: quia priuatio proprie dicta non est nisi sit re-
motiua circa subiectum eius quod est dignitatis in alio: ita quod sit dignius habere illud quam carere eo siue non
habere: ita quod habere sit dignitatis, & non habere sit indignitatis: & habens quo ad hoc sit dignius: &
non habens minus dignum. Et hoc patet in tribus modis priuationis proprie dictae: qua vno modo secun
dum Philosophum. v. metaphysicae dicitur aliquid priuari eo quod non est natum convenire ei secundum suum
proprium genus: sed solum secundum genus supremum: quemadmodum lapis dicitur non viuus quia caret
vita, quam in nulla specie sui generis natus est habere: sed solummodo secundum aliquam speciem generis
superioris, quae in hoc nobilior est omni specie lapidum. Alio modo dicitur aliquid priuari eo quod non
est natum convenire ei secundum suam speciem: sed secundum suum proprium genus: quemadmodum tal
pa dicitur non videns quia caret visu, qui in nullo indiuiduo suae speciei natus est esse: sed solum se
cundum aliquam speciem sui generis: quae in hoc nobilior est specie talpae. Tertio modo dicitur aliquid pri
uari eo quod natum est conuenire ei in suo esse indiuiduo: quemadmodum catulus dicitur non videns
ost. ix. diem: quia caret visu qui extunc natus est inesse eidem: qui in hoc nobilior esset si visum ha
beret: & est ignobilior caeteris catulis suae speciei visum habentibus. Quia ergo in diuinis non potest ab aliquam
persona priuari aliquid per quod dignior simpliciter dicatur isin quo reperitur, & indignior is in quo non
reperitur: nullo igitur modo proprie accipiendo priuationem, priuatio neque in, priuatiue acceptum
potest poni in diuinis. Vnde non bene dicunt aliqui quod pater & spiritus sanctus similiter possunt dici ingeniti
priuatiue: quemadmodum talpa non videns: quia. scilicet non habent esse per generationem: sed tamen in natura sua est
quod habeant aliquid suppositum, cui conuenit habere esse per generationem. Neque similiter bene dicunt dicen
tes quod pater priuatiue dicitur ingenitus: quia dicit priuationem geniti circa principium personale, pro
ductium. scilicet personae: quia est aliquod tale quod habet esse genitum. Non igitur dicitur igenitum in diuinis aliter quam ne
gatiue, nisi extendendo & communiter accipiendo nomen priuationis. Quae priuatio extenso nomine du-
plex est. Vna quae priuat id quod indignitatis est in alio: & est vera priuatio siue defectus secundum rem: quales pri
uationes sunt immortale & incorruptibile & infinitum in deo: per quas circumloquuntur verae affirma
tiones & rationes positiuae nobis incognitae, & inominatae. Et ideo tales negationes siue priuationes dicuntur fun
dari super oppositum eius quod negant aut priuant. Quod non proprie dicitur: immo fundantur super id
circa quod intelligitur positiuum quod circumloquuntur: & cuius oppositum priuant. Et ratione illius quod
sic dant intelligere & circumloquuntur, huiusmodi negationes important rationem dignitatis non au
tem ratione negationis, neque ratione eius circa quid sunt. Hoc modo non priuat aut negat negatioin
hoc quod est ingenitum non enim priuat aliquid ponendo aliquod oppositum positiuum circa substratum
illud circumloquendo vel dando intelligi: sed est pura negatio circa id quid est substratum ipsi quod priua
tur: vt nullo modo possit dici negatio huiusmodi fundari circa suum oppositum, & ratione illius ali
quid dignitatis importare: quia tunc ipsum priuatum necessario esset aliquid indignitatis in alio: quod
non est verum. Esse enim ab alio nullius est indignitatis in filio & spiritu sancto: licet non esse ab alio
sit dignitatis aliquid in patre, quemadmodum secundum Hila. pater dicitur esse maior: filius tamen
non dicitur esse minor patre. cuius ratio declarabitur infra loquendo de personarum aequalitate. & in nomine in
geniti alia est priuatio quam praecedens: scilicet qua aliquid negatur ab vno quid non est indignitatis in
alio, absque eo quod non ponat aliquod contrarium positiuum circa substratum. vt secundum hoc pri-
uatio in nomine ingeniti nullo modo fundatur super suum contrarium: vt ratione illius possit dici Bb119r
importare aliquid dignitatis. Et puto talem modum priuationis in creaturis inueniri non posse. Ne
gatiue vero ingenitum potest poni dupliciter: vno modo absolute: alio modo circa subiectum aliquod
positiuum. Negatio primo modo est negatio extra genus: & indifferenter convenit enti & non enti: quemad
modum non homo vel non iustum dicitur chimaera & tragelaphus, leo & asinus. Sic non genitum siue ingenitum
non est proprietas in diuinis. Secundo modo dicitur aliquid ingenitum, quia est secundum aliquem modum
essendi: sed non per modum generationis habet illum. & est negatio in genere. Sed hoc contingit tripliciter,
quia ingenitum dicitur aliquid vno modo, quia non est terminus generationis per se, habitum tamen in ge
nerato per generationem. Sic diuina essentia dicitur esse ingenita: & similiter secundum philosophos ma
teria prima. Alio modo quia non est per se terminus generationis, nec habens esse in alio per generatio
nem, sed per aliam productionem, quae tamen non est sine generatione. Hoc modo secundum Hieronysius. spiritus sanctus
ingenitus dicitur, quia per processionem habet esse a pratre, sed non per natiuitatem: & secundum philoso
phos mundus: quia effectus est a deo nec genitus: non tamen sine generatione: quia processio spiritus sctuim & factio mundi
non sunt sine generatione verbi praeuia vel quasi praeuia. Tertio modo dicitur aliquid ingenitum, quia
a nullo habet esse per generationem, qua. scilicet neque secundum se est terminus generationis, neque esse habet
in alio per generationem (dico sicut aliquid geniti) neque per aliam productionem omnino ponentem aut suppo
nentem aliquo modo generationem. & per hoc id quid sic abnegatur esse genitum, quia generatio diuina necessario est
prima omnium productionum, ipsum dicere ingenitum, idem est cum eo quod est nullo modo esse ab alio.
Quod enim sic est ingenitum quod nullo dictorum modorum habet esse per generationem, nec habet etiam
esse per spirationem, nec per quemcumque alium modum ab alio. Vnde dicit Ric. vi. de Trini. Solus pater a
nullo est: idcirco nulla ratione genitus dici potest: merito ergo ingeniti nomen accepit. Spiritus sanctus
genitus non dicitur, ne qui filius non est, filius esse putaretur: nec tamen ingenitus dicitur, ne eo ipso is qui a se-
metipso non est, aliunde originem habere negaretur. Et hoc est ingenitum quod conuenit soli patri, & inclu
dit inspiratum, quia vt dicit Alexander in summa sua, posterior est habitudo spiratio quam natiuitas.
Et quia illa est prior habitudo, illa ablata omnis posterior remouetur. Sed large vtitur nomine prioris & po
sterioris, qualiter nos non auderemus vti. Et ideo sumendo ingenitum tam largo modo vt convenit patri
& genitum secundum quod conuenit soli filio, spiritus sctuns nec dicitur genitus, quia non est filius: nec igenitus,
quia non est pater. secundum Augustinum ad Orosium, vt recitat Magister id est sententiarum distinctio. xiii.
cap. Nunc considerandum. & tribus capitulis sequentibus. Nec facimus differentiam inter ingenitum & non geni
tum: licet aliqui dicant spiritum sanctum dici non genitum, licet non igenitum. vt tagit Magister dist. xxviii. in ca.
dem solet, quia vt dictum est ly in, non stat ibi priuatiue loquendo proprie de priuatione, scilicet secun-
dum tres modos praedictos. Communiter autem loquendo de priuatione, appellando priuationem quando circa sub
iectum existens negatur aliquid quod in alio aut est dignitatis, aut saltem non est alicuius indignita
tis, sic ingenitum priuatiue accipitur, vt iam dictum est: nec plus conuenit spiritui sancto dici ingenitum
hoc modo priuatiue, quam non genitum negatiue, vt patet ex dictis.

15 ⁋ Ad quartum quod Ambrosius reprehendit
eos qui ingenitum patri attribuunt: Dicendum ad hoc, quod ibi disputat Ambrosius contra haereticos quid ne
gabant hoc nomen Homousion debere recipi in diuinis, quia non inuenitur scriptum, vtebantur tamen hoc no
mine ingenitum de patre loquendo: ad probandum quod pater & filius non sunt eiusdem substantiae: quia (vt
dixerunt) genitum & ingenitum non possunt esse eiusdem substantiae: cum tamen potius inueniatur scriptum illud quod
significatur hoc nomine homousion, quid est esse vnius substantiae, patrem scilicet & filium: quam quod pater sit ingenitus.
Vnde reprehendit eos non propter nomen ingenitum, quasi non esset conveniens eo vti in diuinis, sed pro
pter ipsos vtentes, ad reprimenda. scilicet eorum proteruiam, quia. scilicet nolebant vti hoc nomine homousion contra
se: quia scriptum non erat: sed vtebantur hoc nomine ingenitum pro se, quod minime scriptum erat, secundum quod
haec patent ex disputatione Augustinus in Epistola contra Poscentium Arrianum in principio, & in libro ad Optatum
contra Felicianum Arrianum in principio. Vnde postquam dixit Ambrosius, Ingenitum in diuinis scripturis nusque
iuenio, non legi, non audiui, continuo subdit. Cuius ergo mutabilitatis sunt homines vt nos dicant ea vsur
pare quae non sunt scripta, cum ea quae sunt scripta dicamus: & ipsi obiiciant quid scriptum non sit: immo sibiipsis ad
uersantur, & auctoritati calumniae suae derogant.

16 ⁋ Ad quintum dicendum secundum quod iam expositum est, quod ingenitum
non notificat ratione qua est negatio pura, sed ratione qua est circa positiuum substratum.

17 ⁋ Ad sciendum
autem distincte quid sit illud positiuum substratum: Sciendum quod ingenitum dupliciter potest considerari: vno modo
simpliciter & secundum se: alio modo vt consideratur circa naturam diuinam. Si primo modo sic substratum non est
uisi essentia. Ingenitum ei dicitur suppositum quodcumque siue absolutum siue respectiuum habens essentiam aliquam ex se
formaliter ita quod a nuilo principiatiue. & secundum hoc persona patris si per impossibile posset esse persona, aut hy
postasis absque proprietate paternitatis quae essentiam deitatis non haberet ab alio, ingenita esset, absque eo quod
negatio huiusmodi haberet aliquod relatiuum substratum, vt iam amplius patebit. Si Secundo modo, sic
substratum est illi negationi aliquid tripliciter. Vno modo vt in quo habet fundari: alio modo vt quo Bb119v
habet fundari in illo: tertio modo vt cuius est. Primo modo secundum praedicta non est nisi diuina
essentia. Secundo modo est ipsa proprietas paterna siue generare. Eo enim quod generare in diuinis
prima productio, necessarium est quod generans non ab alio principiatiue habeat diuinam essentiam.
Tertio modo est ipsum suppositum constitutum. ex essentia cum proprietate paternitatis siue genera
tionis actiuae. Et habet negatio importata nomine ingeniti rationem notificandi suppositum vt subie
ctum cuius est: non ratione illa qua est circa ipsum vt circa subiectum: quia tunc esset seipso ratio notifi
candi & dignificandi seipsum: quod est impossibile: neque ratione illa qua est circa proprietatem generandi:
quia non est circa ipsam vt qua formaliter habet esse in subiecto: sed solum vt qua quasi dispositi
formaliter enim habet esse circa essentiam: sed praecise vt est in patre sub proprietate paternitatis
de essentia diuina vt est in patre sub proprietate paternitatis, est ratio formalis qua pater fo
maliter est ingenitus: & quae ingenitum habet rationem dignitatis notificantis.

18 ⁋ Quia ergo obii
ficat ratione substantiae, quia illa est communis: Dicendum quod licet notificet ratione solius substantiae formali-
ter: non tamen nisi vt est sub tali proprietate: & hoc specialiter in natura diuina, vt iam infra ampliu
declarabitur.

19 ⁋ Et quod arguitur contra hoc &. vi. ad principale, quod ingenitum non est proprietas patris: quia
esset ingenitus etsi non esset pater: Dicendum quod pater si filium non genuisset non esset persona in di
uinis, quia in diuinis pater non est persona nisi paternitate, vt dicetur ins si. quaestione sequente. Si autem non
genuisset, non conveniret ei proprietas paterna, vt infra declarabitur. Et ideo si non genuisset, idem ipse
non esset ingenitus: sed si aliquis esset ingenitus, ille esset secundum imaginationem infidelium perso-
na vnica absoluta in diuinis. Vnde hoc dixit Augustins ponendo siue supponendo per impossibile quod ille
qui est pater in diuinis, esset persona, etsi non genuisset. & hoc habendo respectum ad illa a quibus
nomina sunt translata ad diuina sub hoc sensu, pater etiam si filium non genuisset, & cum hoc esset ali-
qua persona, nihil prohiberet eum dicere ingenitum, quia. scilicet non ex eo quod generauit filium, sed ex eo quod est existens
ex se formaliter & a nullo principiatiue, dicitur igenitum: & hoc siue sit persona absoluta siue relatiua
Vnde ipsemet praemittit dicens. Non enim ex hoc dicitur ingenitum quod est patrem dicere: quia ex eo quod ge-
nerauit filium, dicitur ad genitum: ex eo vero quod est ingenitus, nequaquam: sed ad non genitorem. vt ex-
ponit consequenter. Vnde exemplum quod ibi subditur in creaturis: etsi gignat quisque filium non ex eo ipse
est ingenitus: quia geniti homines ex aliis hominibus gignuntur & ipsi alios gignunt: non valet ad pro
bandum quod aliquis in diuinis posset generare aut esse pater: etiam si non esset ingenitus: aut esse igenitus.
etiam si non generaret: sed solum ad ostendendum quod non generat ex eo quod est ingenitus, & quod non esti-
genitus ex hoc quod generat. Et propter hoc Alexander in summa sua exponendo Augustinum dicit, quod
Augustinus non habuit respectum ad naturam essendi, sed ad naturam intelligendi. Concedimus enim quod si pitur non
genuisset non esset. Si intelligit quod non genuit, bene potest intelligi quod sit igenitus: quia intellecta inascibilitate
non intelligitur paternitas. Vnde dicit Praepositinus sic. Si attendas proprietatem verbi, falsa est loquutio
quia gratia impossibilitatis dicitur haeretico respectu ad ea a quibus haec nomina translata sunt ad crea-
torem. Vnde neutrum istorum est verum: si aliquis est pitur est igenitus, & si est igenitus est pitoe. sed in prse aeterno be-
ne sequitur gratia termini. Ex quibus patet clare quod positiuum substratum ingenito non est ratio ali-
ua printipii.

20 ⁋ Ad formam ergo argumenti quo dicitur: si proprietas patris non posset esse si non esset pi, &
hoc neque per possibile neque per impossibile: sed solum per incompossibile: sicut si non esset aliquis homo non
posset esse risibile sicut non posset esse rationale: Dicendum quod quaedam est proprietas quae secundum suam
formam ad vnam speciem siue rationem subiecti determinata est, vt habere tres triagulo. Est vero alia
proprietas quae secundum formam suam non est determinata ad vnam speciem siue rationem subiecti
vt commutata proportio: quae secundum Philosophum in libris posteriorum, convenit nuneris & magnitudinibus. Depri-
ma proprietate verum est quod proprietas non potest esse nisi esset id cuius est. Secunda vero bene potest esse in vno subiecto
secundum vnam rationem etsi non esset in alio: non tamen si in neutro illorum esset. De primo modo proprietatum
non est ingenitum ratione significati per terminum cum consideratur in diuinis: quia alibi confide
rari non potest in significatione illa qua proprietas est secundum modum praeexpositum: quia subiectum
sibi determinat personam siue suppositum. & hoc quantum est de ratione suae formae siue signifi-
cati indifferenter, siue fuerit absolutum siue respectiuum: ita tamen quod suppositum absolutum non potest sibi deter
minare in diuinis nisi per impossibile: supponendo aliquod tale esse in diuinis: sed tamen absque omni positione incompossi
bilitatis: quia ingenitum ex sua significatione etiam circa diuina nihil includit per quod necesse est poni quod ingenitus
sit pater. Propter quod ingenitus per impossibile posset esse aliquis etiam in diuinis: etsi non esset
pater nec generaret: & econuerso, quantum est de ratione formae paternitatis & significato termini
simpliciter, quod indifferenter habet considerari circa diuina & circa creaturas, licet non ita proprie
circa creaturas (vt infra videbitur) pater potest esse etsi non sit ingenitus: & hoc per possibile, vt pa
tet in creaturis: Et in diuinis quantum est de significato termini per impossibile, nihil prohibet esse pa- Bb120r
trem etsi non esset ingenitus. Ratione tamen materiae in diuinis nec est ingenitum nisi sit pater:
nec pater nisi sit ingenitus: ita tamen quod paternitas potius sit ratio ingeniti quam econuerso. propter quod
paternitas est proprietas constitutiua patris, &: non econuerso: vt ideo ingenitum sit vere proprie-
tas patris in diuinis, vt infra amplius patebit.

21 ⁋ Ad septimum quod genitum esse ponit dignitatem in
filio, ergo ingenitum esse quod est eius priuatio siue negatio, nullam ponit dignitatem in patre: Dicen
dum quod differt dicere positiue ab alio esse simpliciter & absolute, & ab alio esse modo determinato,
scilicet per generationem aut per spirationem. Esse enim ab alio simpliciter, nihil ponit dignitatis in
persona quae habet esse ab alia. Esse vero ab alio sic, scilicet per generationem aut per spirationem-
rationem dignitatis ponit, vt infra declarabitur. Et propter hoc ingenitum inquantum stricte sumi
ur secundum quod etiam conuenit spiritui sancto, scilicet inquantum idem est quod non esse ab alio per ge
erationem, nihil dignitatis importat, nec est notio aut proprietas in aliqua persona diuina, simili
er nec inspiratum. & hoc modo loquendo de ingenito, bene procedit obiectio. Sed (vt dictum est)
ngenitum quod dicitur de patre, idem est quod nullo modo esse ab alio. Sed quia nomen positiuum
in est impositum modo essendi ab alio simpliciter: sicut generari est nomen essendi ab alio mo-
o determinato, similiter & spirari: ideo proprietas ista sumitur per negationem primi modi proce
endi determinati, quia illo negato intelligitur negari omnis alius, vt dictum est, & inferius am-
lius dicetur. Et sic nomine ingeniti vt est notio patris, intelligitur non esse ab alio simpliciter, se-
undum modum praedictum, & priuat siue negat circa ipsum esse ab alio simpliciter, quod in nullo ra-
ionem dignitatis habet. Non enim est dignitatis in filio quod non est ab alio, sed quod est sic ab alio, sci
icet per generationem: non tamen sequitur ex hoc quod sit in filio aliquid indignitatis.

22 ⁋ Dicendum
ergo ad octauum: quod non est verum illud propositum. Priuatio aut negatio non est aliquid dignita-
tis in vno, nisi positio sit aliquid indignitatis in alio. hoc enim non est verum nisi vbi positiuum se
cundum nomen, priuatiuum est secundum rem, quemadmodum secundum quod assumitur corrupti
bile & mortale dicunt defectum virtutis permanendi in esse. Propter quod talis priuatio & habitus ne
cessario sunt circa diuersa secundum substantiam. Et est priuatio siue significatum modo priuatiuo cir
ca substantiam superioris gradus, & significatum modo positiuo circa substantiam inferioris gra-
dus, quae deficit ab aliquo quid est in substantia superioris gradus. Ex quo contingit quod positio indignita
tis est: Priuatio vero dignitatis. Vbi autem quod positiuum est secundum nomen, non est secundum rem priuatiuum, li
cet non sit dignitatis neque indignitatis, & quod priuatiuum est illius est simpliciter dignitatis, vt in pro
posito: non est verum illud quod proponitur. Et quod in proposito priuatiuum sit dignitatis, positiuum
vero non sit indignitatis, contingit quia habent esse circa eandem substantiam numero. dicente Hil. ix.
de Trinita. cap. xxvii. Si donantis auctoritate pater maior me est, nunquid per doni concessionem mi
nor filius est: Maior vtique donans est: sed minor iam non est cui vnum esse donatur. Habes & in
donantis auctoritate quia maior est: & in donati concessione quia vnum sunt. & cap. xxviii. Maior ita
quod pater est dum pater est: sed filius dum filius est, minor non est. Natiuitas filii patrem constituit maiorem:
minorem vero filium esse natiuitatis natura non patitur. Non habet natiuitas itaque ignobilitatem, quia in for
madei est qui ex deo nascitur: & cum differre significatione ipsa aestimetur innascibilitas a natiuitate
natiuitas tamen non est extra innascibilitatis naturam, quia non sumpsit aliunde quod subsistit. Et si-
cut est de natiuitate siue esse ab alio nascendo, quod non ponit minoritatem aut indignitatem in nato,
quia nascendo idem esse, & tantum quantum habet pater accepit, & tamen innascibilitas aestimatur
alicuius dignitatis a natiuitate, hoc est respectu natiuitatis: sic est de esse ab alio simpliciter: quod
nihil ponit indignitatis in eo qui est ab alio propter idem, & tamen non esse ab alio ponit respectu
illius rationem dignitatis multo potius quam respectu natiuitatis, quia illa ex se rationem dignitatis
importat, vt infra patebit. Quare autem huiusmodi dignitas aut maioritas dignitatis in vna per
ona respectu alterius, non ponit in illa alia indignitatem aut aliquam minoritatem, debet declara
ri inferius loquendo de aequalitate personarum.