Quaestio 3

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-fe31210

Sources:

Bb: Badius1520b

B114r

1
CIrca tertium arguitur, quod proprietas siue relatio in deo non sit constitutiua personae, Primo sic.
ud refertur est aliquid praeter id quo refertur. dicente Augustino. vii. de trinita. Omnis
res quae relatiue dicitur, est aliquid excepto eo quod ad aliud dicitur. Persona autem in
liuinis est quod refertur: proprietas relatiua est quo refertur. ergo &c. Sed quod est aliquid
preter ipsam personam, non est constitutiuum eius. ergo &c.

2 ⁋ Secundo sic, quid est constitu
tiuum personae, est distinctiuum eius, proprietas vna non est ab alia distincta: quia in di-
uinis non est distinctio nisi secundum originem vnius ab altero: & vna proprietas
non est ab altera. ergo &c.

3 ⁋ Tertio sic. secundum Philosophum. 4. physico. Relatio nec est terminus nec principium
motus. immo consequitur relatio ad illud quod est terminus motus. in productione ergo diuina oportet intelligere qui
est principium. & quid est terminus praeter relationem. ergo &c.

4 ⁋ Quia non omnis proprietas relatiua sit personae constituti
ua, arguitur sic. actiones notionales in deo scilicet generare & spirare, proprietates relatiuae sunt personarum: quae non possunt
constituere personas, quia sunt elicitae a personis, & sic personas supponunt constitutas. ergo &c.

5 ⁋ Quia omnis proprie
tas relatiua sit personae constitutiua arguitur primo sic. omnis proprietas relatiua est distinctiua, quia oppositionem
ponit: & non est oppositio nisi distinctorum, non est in diuinis distinctio nisi personarum. ergo &c. Sed non est pro
prietas distinctiua personarum nisi quia est personae constitutiua: quia eodem constituitur res in esse, & distiguitur ab alio.
ergo &c.

6 ⁋ Secundo sic. relatione non refertur ad alid nisi quod per ipsam constituitur, aut quid ipsam praesupponit. praesuppo
ni enim non potest ab eo ad quod ipsa refertur: quia non est relatio nisi quia referat. in diuinis autem relatio quaecumque non
praesupponit nisi substantiam: quia omnis relatio in diuinis immediate super essentiam fundatur: quia non
est ibi aliud absolutum: & non fundatur nisi super absolutum, quare cum non potest referre substantiam: quia eam
distingueret: refert ergo id quod constituit. illud autem non est nisi persona. ergo &c.

7 ⁋ Dicendum ad hoc, quod secundum ponentes proprietates non esse res in diuinis, nec insi
stentes, sed assistentes & modos intelligendi solum, proprietas nec est constitutiua nec distinctiua
personae: immo personae seipsis sunt, & sunt distinctae: & seipsa vna habet ordinem ad aliam: ita quod re
spectus qui consistit in illo ordine, consequens est ad personas. Aquorum dicto in modico distant il
li qui ponunt quod subtractis proprietatibus per intellectum manent hypostases, quod enim illi dicunt de per
sonis, nullam faciendo differentiam inter personas & hypostases: hoc isti dicunt de hypostasibus, diffe-
rentiam assignando inter hypostases & personas. secundum quod Alexander partractat in summa sua positionem
illorum sustinendo hanc opinionem, distinguendo in diuinis quatuor: quorum duo dicit esse extre
ma, & duo media, sic inquiens opponendo. In diuinis inuenimus aliquid quod nec est distinguibile nec
distinctum: & hoc est essentia. Item inuenimus distinguibile & distinctum: & hoc est persona. Inter
haec autem duo extrema, interciduntur secundum rationem intelligentiae duo media, scilicet substan- Bb114v
tia & hypostasis: sicut inter duo, scilicet quo est, & quis est, intercidunt quod est & qui est. Essentia enim
dicit quo est: substantia quod est: hypostasis qui est, persona quis est. Et etiam dicit in soluendo quod verum
est quod haec duo sunt media inter illa duo secundum rationem intelligentiae: veruntamen ita se habent quod
vnum magis se habet cum vno extremorum & reliquum cum reliquo: quia substantia magis se te
net apud nos cum essentia, hypostasis vero cum persona: & dicitur vna substantia sicut vna essentia
similiter sicut dicimus tres personas, ita dicimus tres hypostases. Cum enim (vt dicit) paternitas & fi-
liatio sint oppositae relationes respicientes se inuicem, non possunt simul inesse eidem rei subsisten-
ti: sed differentibus. Sed res subsistentes proprietatibus illis vel relationibus sunt hypostases: er-
go positis proprietatibus vel relationibus differentibus in diuinis, necesse est ibi ponere differen
tes hypostases. Quia igitur proprietates vel relationes in deo sunt distinctae & incompossibiles, scili-
cet paternitas, fliatio, & processio, ideo distinctas habent hypostases. Et intendit tamen quod ista distin
ctio non sit per proprietates, & ita quod seipsis distinguantur. Vnde assignando quomodo differenter
dicuntur in deo tres hypostases, & tres personae, subdit dicens. Differunt tamen in hoc quod hypostasis dicit quid
distinctum: sed non habet in suo nomine vnde distiguitur: sed dicit respectum ad distiguentem. Hypostasis enim di-
cit rem subsistentem respectu proprietatis: non habet ergo in suo nomine proprietatem distinguentem: sed dicit respe
ctum ad illam. Persona autem est hypostasis proprietate distincta. Vnde in hoc addit quantum ad rationem intelligentiae
nomen personae respectu nominis hypostasis: quia persona dicit distinctum: & iterum habet de suo intelle
ctu & de suo nomine proprietatem distinguentem. nihilominus tamen distinctum est hypostasis actu sicut & persona:
sed non habet de suo intellectu proprietatem distiguentem.

8 ⁋ Ex dicto autem Boethii arguit contra se hoc mo
do. Substantia continet vnitatem, relatio multiplicat trinitatem: auferatur ergo relatio per intellectum
non remanebit nisi substantia quae continet vnitatem: aufertur ergo multiplicatio. Et respondet
dicens quod verbum Boethii non intelligitur quod in deo non sit distinctio nisi relationum: immo est ibi
distinctio rerum subsistentium, scilicet hoc modo, quod haec res subsistens non est illa. Veruntamen rela
tio manifestat distinctionem in diuinis: & respectu diuersarum proprietatum sunt plures res subsi
stentes: non quod sint plures solum per illas: immo & seipsis: sed respectu illarum non respectu essen-
tiae, quia hypostasis dicit respectum ad proprietatem: vnde remota per intellectum proprietate per
sonali est intelligere hypostasim: quia adhuc est intelligere rem subsistentem habentem respectum
ad proprietatem. Et licet tollatur proprietas per intellectum, non tamen in re potest tolli. Vnde adhuoc
est intelligere res distinctas actu: sed non per proprietates personales, sed seipsis. Exemplum. Petrus & Paulus sunt
duo homines, vnus pater, alter filius, distinguuntur ergo relatione & hypostasi. subtrahe per intelle
ctum paternitatem & filiationem: nihilominus manent duae hypostases: immo etiam duae substan-
tiae indiuiduae. vnde non tantum dicuntur duae res subsistentes relationibus: sed etiam duo homines. In
diuinis similiter ablatis per intellectum proprietatibus remanent duae hypostases siue duae res subsi
stentes, non tamen duae substantiae sicut in creatura, & in hoc est dissimilitudo.

9 ⁋ Dictum istorum nullo
modo potest stare in diuinis: quoniam quaecunque seipsis sunt distincta, toto eo quod sunt, distincta sunt
non aliquo sui, vt prima simplicia: ita quod nihil est commune vtrique eorum. Si enim aliquid esset com-
mune eis, illo non distinguerentur: sed praeter illud oportet quaerere aliud distinctiuum quod non est
commune sed proprium. Quaecunque autem sic sunt distincta vt nihil sit eis commune, necessario omni
no & secundum rem & secundum essentiam sunt distincta. Si ergo hypostases vel personae diuinae seipsis
distinguerentur, nec esset de earum constitutione aliquid, proprium quo distinguerentur re, essent di-
stinctae necessario. Cum igitur in diuinis necesse sit ponere aliquid cone in quo nec hypostases nec personae
distinguuntur omnino, aut est in eis aliquid de essentia & constitutione earum quo distiguuntur ad hoc quod plu-
res sint: illud autem non potest esse aliquod absolutum: quia tunc secundum rem absolutam differrent: oportet ergo quod illud
sit aliquoid respectiuum vt aliquis respectus. Et quod diceret Gilbertus quod vna persona in seipsa habet respectum ad
aliam: & quod dicit Alexam. quod hypostasis dicit rem subsistentem respectu proprietatis quae est extra suum intellectum
hoc implicat contradictionem. Si enim persona aut hypostasis aliquid sit in se: & habet respectum ad aliud siue ad
personam siue ad respectum: alia est ratio eius quod est secundum se: alia respectus quae se habet ad alium: ita quod si absoluatur ratio
respectus, non est nisi absolutum ab omni respectu: quod non est in diuinis nisi essentia vnica & indistincta. Si ergo
sit aliqua distinctio & pluralitas personae aut hypostasis, oportet quod distinctum in se includat respectum
& sic per respectum constituatur vt sit persona aut hypostasis distincta ab alia. Nihil ergo est dictu quod persona
seipsa siue respectu quem includit, respiciat personam: sed quod respectus consequens est & assistens, vt dixit Gilbertus
aut quod hypostasis seipsa significat rem respectu proprietatis quae est extra suum intellectum, vt dicit Alexam.
Immo ille respectus quem ambo ponunt extra intellectum personae & hypostasis, necessario intra
ponendus est: & ille est quem vocamus proprietatem constitutiuam personae: vt in diuinis omnino non diffe-
rant persona & hypostasis nisi ratione, vt habitum est supra. vt secundum hoc dicere quod subtractis proprie Bb115r
tatibus a personis manent hypostases, simile sit ei quod est dicere hominem remanere hominem subtracto ratio
nali.

10 ⁋ Aliter autem solet dici a quibusdam: quod constitutio & distinctio siue pluralitas hypostasum & per
sonarum non fit nisi per proprietates siue relationes & respectus. Dicunt enim quod in diuinis personis con-
sideratur & ratio originis: qua haec habet esse a qua alia, & illa quae ab alia: & ratio relationis: ita quod
ratio originis significetur verbaliter, vt generare & generari, spirare & spirari: & sic per modum agere
egredientis & transeuntis ab vno in alterum: ratio vero relationis significetur nominaliter, vt pa
ternitas filiatio: & ita per modum formae. Attendendo igitur quod tales formae secundum rationem formae sequuntur
actus, dixerunt quod hypostases in diuinis constituuntur per seipsas vt principia & termini actuum, vt
pater & filius: quia huius est generare: illius vero generari. Ad hos autem actus consequuntur proprietates
quae sunt paternitas & filiatio: vt hic dicatur pater quia generat: ille vero filius quia generatur. Et sunt
constitutiuae personae sicut proprietates ad dignitatem pertinentes & manifestantes: non autem causan-
tes distinctiones hypostasum: immo ipsis personis subtractis manent penes intellectum distinctae hypostases. &
hoc quemadmodum in creaturis proprietates indiuiduorum manifestant distinctionem indiuiduo
rum ex materia & forma: sed non causant eam: immo ipsis subtractis manet penes intellectum ipso
rum distinctio. Sed dictum istorum redit in idem cum dictis praecedentium. Hypostases enim non sunt
principia & termini actuum nisi per aliquem respectum ad illos qui ipsas constituunt, vt aliquid in
ter eas & ipsas distinguunt: quia in essentia omnino conveniunt: nec est differentia realis, siue relatio intelligitur
vt ratio elicitiua actus, siue vt sit ipse actus, siue vt dispositio ex actu: & non est vnius personae ad vnam plus quam
vna proprietas secundum rem, vt dictum est: & infra amplius declarabitur. vt nihil sit dictu quod alio
respectu distinguitur hypostasis, alio respectu persona: immo hypostasis etiam secundum eos in di-
uinis non est nisi existentia incommunicabilis naturae intellectualis. & talis non potest esse nisi per
sona: ita quod persona communiter accepta tam in natura creata quam in increata, principalius dicitur
persona ratione naturae intellectualis simpliciter, quam ratione proprietatis siue indiuiduationis sim
pliciter, non potest enim natura intellectualis existere nisi in persona: potest tamen esse conditio indi
uidualis vbi non est persona: vt secundum hoc in diuinis omnino non potest absolui ratio personae a ra
tione hypostasis nisi absoluatur omnino natura: vt scilicet hypostasis sit in natura non rationali si-
ue non intellectuali: quia in diuinis non differt natura & haec natura. In creaturis vero potest absol
ui ratio personae a ratione hypostasis, absoluendo hanc naturam secundum quam habetur personalitas,
non autem naturam simpliciter: quia in creaturis differt haec natura vt humanitas, a natura sima
pliciter: quia abstrahendo ab aliquo vt a Sorte hanc humanitatem: licet non maneat Sortes, quia non
est Sortes nisi ab hac humanitate: manet tamen secundum intellectum haec animalitas, haec corpo-
reitas, & huiusmodi: in quibus manet ratio hypostasis licet non personae. Et sic in creaturis abstra-
ctis per intellectum proprietatibus personalibus & naturis secundum quas dicitur persona, remanent hy
postases secundum intellectum. Sic ergo simpliciter dicendum est quod relatio in diuinis constitutiua est
& distinctiua suppositi: sed intelligendum quod non quaelibet, sed aliqua sic & aliqua non.

11 ⁋ Ad cuius
intellectum sciendum est, quod sicut in creaturis inuenimus duplicem rationem formarum: quaedam
enim forma est in materia, quae consistit in dando esse supposito, vt est forma substantialis, quaedam quae
consistit in adueniendo iam constituto in esse: Similiter dicimus quod in re increata duplex est ratio
relationum siue respectuum aut proprietatum, quae quasi formae sunt. Quaedam enim dat esse suppo
sito: quaedam consequitur suppositum constitutum ratione suppositi. Proprietas primo modo illa
est constitutiua & distinctiua simul: & sunt tantum tres, quae dicuntur personales, scilicet paternitas, fi-
liatio, & spiratio passiua. dicente Ricar. iiii. de trinitate cap. xvii. Proprietas personalis est ex qua vnus
quisque habet esse is qui est: per quam quilibet vnus est, & ab omnibus aliis discretus. & cap. xviii. Et quantum
est ad diuina, nihil aliud est persona quam incommunicabilis existentia, habens esse supsubstantiale ex proprieta
te personali. & cap. xix. Significat autem substantiale esse ex aliqua singulari proprietate: quia sunt plu
res habentes vnum & indifferens esse ex differenti proprietate. & li. v. cap. i. Nam etsi plura habet incon
municabilia, sufficit tamen vnum solum ad probandum quod sit persona. nam ex eo constat quod sit aliquis solus ab aliis omni-
bus ex illa proprietate discretus. Proprietas secundo modo est communis spiratio actiua: nec est per-
sonae constitutiua, licet sit duarum a tertia distinctiua.

12 ⁋ Ad primum in oppositum, quod refertur ad aliud est aliquid praeter relationem, secundum Au
gustinum: Dicendum quod verum est: sed hoc in diuinis non est nisi ipsa essentia deitatis. Persona enim quae refer
tur ad aliud praeter respectum, est ipsa essentia deitatis: quia ambo cadunt in significatione personae, vt pa
tebit in sequenti quaestione: & ipsa essentia est aliquid praeter respectum, vt habitum est supra: licet ipsa illa relatio
ne non dicatur relatiue: sed persona quam constituit. Secus enim est de istis proprietatibus in diuinis & aliis
relatiuis. Alia enim relationes personarum adueniunt supposito quod referunt, vt similitudo, aequali- Bb115v
tas in deo, dominium & seruitus in creaturis. In deo autem proprietates personales supposita referunt quae
constituunt. Vnde aliae relationes proprie respectu istarum quodammodo dicuntur assistentes: istae vero pro
prie dicuntur insistentes.

13 ⁋ Ad secundum quod personae non possunt proprietatibus distingui, quia ipsa
pprietates inter se non sunt distinctae: quia non oriuntur abinuicem: Dicendum quod est duplex distin
ctio. aliqua enim in seipsis distinguuntur vt proprietates & vniuersaliter rationes distinctiuae aliorum. alia ve
ro aliquo sui. Et de istis verum est quod non distinguuntur nisi quia oriuntur abinuicem. aliter enim
non habent suos respectus personales. de illis quae dicuntur primo modo, nequaquam. Potest tamen aliquo
modo concedi quod vna proprietas oriatur ab altera, inquantum scilicet proprietas pris est ratio generan
di in ipso, & proprietas habetur in filio per generationem. Vnde dicit Praepositinus. Concedimus hanc, filia
tio est a patre, & per generationem a patre: non tamen sequitur, ergo est genita a patre. Sed tamen (vt di
cit) Magistri nostri non concedunt hanc filiatio est a patre: sed hanc filiatio est in filio a patre. sicut
in simili haec ecclesia est isti ab episcopo, non tamen est ab episcopo.

14 ⁋ Ad tertium, quae est vna de rationibus Ale
xandri: relatio nec est terminus nec principium motus: ergo in generatione est aliquis vnde motus
praeter respectum relationis: Dicendum ad hoc, quod relatio non potest esse terminus aut principium mo-
tus in creaturis: similiter nec actionis personalis in diuinis vt per se producens & per se productum. Tale enim
solum est suppositum aut vt forma quae elicitur actio quae est productio, aut quae acquiritur siue communicatur per se pro
ducto per productionem. talis enim est forma aliqua absoluta in creaturis, & forma deitatis in deo. Nihil tamen
in deo potest esse ex parte producentis ratio determinandi ad actum vim actiuam: aut ex parte producti ratio determinam
di vim quasi passiuam vt forma producentis conicetur producto, nisi respectus: & per hoc per se in diuinis tam producens
i productum persona relatiua est: quod numquam contigit aut contigere potest in creaturis.

15 ⁋ Ad quaertum quod generare genera
ri spirare spirari sunt proprietates relatiuae & non constitutiuae personarum: Dicendum quod in rei veritate eae-
dem proprietates intelliguntur per istas generare generari, & per illas pater filius, secundum rem, differentes so
la ratione, vt infra videbitur. Et sic secundum rem omnes constituunt personas & distinguunt: sed non sub ra
tionibus suorum nominum. Actus enim originales generare generari spirare spirari non significant
aliquid vt in re existens: sed vt a re vel vt ad rem. generatio enim communiter actiue & passiue di
cta est quasi fluxus quidam progrediens a generante inquantum est actio, ad genitum inquantum est
passio. Vnde quia in diuinis constitutio personae non habet fieri nisi per aliquid intrinsecum ei, neque
se habet aliquid vt constituens nisi significetur vt intrinsecun: ideo actus notionales vt actus non pos
sunt dici constitutiui personarum: sed solum proprietates significantes vt aliqua forma in eis existens:
licet in ordine ad aliud mediante actu. Vnde quia rationes istarum proprietatum paternitas filiatio quae-
si praecedunt actus originales generare & generari, eo quod fundantur super ipsos: non enim est pater ni
si quia generat, nec filius nisi quia generatur: ideo saltem ex parte patris paternitas non potest dici
in patre proprietas constitutiua personae generantis vt est principium: sed proprietas innominata: quae
tamen realiter idem est quod paternitas vel generare, vt infra videbitur.

16 ⁋ Ad quintum, quod omnis pro
prietas & relatio in deo est constitutiua personae: quia ponit oppositionem: Dicendum ad hoc, quod
sicut duplex est in diuinis relatio, secundum rem. scilicet & secundum rationem: sic & duplex oppositio re
latiuorum: secundum rem quando est relatio in vtroque extremo: secundum rem & secundum rationem quando saltem in al
tero est secundum rationem, nunc autem non quaelibet oppositio est distinctiua & constitutiua personarum: sed
illa tantum quae est secundum rem, licet non quaelibet, vt patet de spiratione actiua.

17 ⁋ Ad sextum, quod rela
tio non refert nisi quid supponit aut quod constituit: Dicendum quod verum est. Et quod assumitur, quod quaecumque rela
tio in diuinis non supponit nisi substantiam: quia immediate fundatur super ipsam: dicendum quod non
oportet: quoniam relatio potest fundari immediate super substantiam aut vt substantia est in se consi
derata, d non ibi existens in persona constituta per illam relationem: aut potest fundari immediate su
per substantiam, vt tamen iam existens in personis constitutis per alias relationes. Relatio fundata in sub
stantia immediate primo modo, vere est personae constitutiua: & tales non sunt nisi tres. Relatio fun
data in substantia immediate secundo modo, nequaquam est constitutiua: vt est spiratio actiua, aequalitas,
similitudo, & huiusmodi.
Irca quartum arguitur quod relatio cum substantia non constituit personam: ita quod
ambo simul cadant in constitutionem personae, Primo sic. si persona ex amhobus
. ex relatione & essentia, constitueretur, aut ergo secundum quod sunt duo quaedam
aut secundum quod sunt vnum quid. Si secundo modo, cum relatio & essentia non
sunt vnum quid, nisi secundum quod relatio consideratur vt comparata ad essen-
tiam, & sic cadit in ipsam: quemadmodum praedicamentum relationis in diuinis
cadit seu resoluitur in praedicamentum substantiae secundum superius determinata: Bb116r
& non est relatio aliud quam ipsa essentia: tunc ergo relatio non esset constitutiua personae vt habet respe
ctum ad suum correlatiuum: sed vt est quid absolutum in ipsa essentia. & sic personam absolutam constitue
ret, non autem respectiuam: cuius contrarium iam determinatum est. Esset etiam essentia ex seipsa persona:
quod est contra Augustinum. vii. de triniitate. vbi vult quod persona non dicitur nisi relatiue: essentia autem non
nisi ad se, quia (vt dicit) si essentia relatiue diceretur essentia, essentia ipsa non esset essentia. Si primo modo: aut
ergo essentia & relatio constituunt personam vt duo quae sunt duae res, aut quae non sunt duae res. Si primo mo
do, cum ergo (vt iam dictum est supra) essentia in persona est aliquid excepta relatione: & similiter re
latio est aliquid praeter essentiam: & sic neutrum eorum includit alterum: essent ergo in deo tres res relationum
personalium, & quarta praeter illam: & esset in deo rerum quaternitas: quod falsum est. Si secundo modo, aut ergo
non sunt duae res quia neutrum eorum est res, aut quia alterum est res tantum, alterum vero non res. Non primo
modo: quia secundum Augustinum deitas est quaedam summa res quae trinitas est: & quia tunc persona non
esset res: cuius contrarium vult Augustinusi. i. de doctriu,. christiana. ex non rebus autem non constituitur
res, sicut ex non substantiis non constituitur substantia. Non secundo modo: quia illud non esset nisi quia
essentia est res: relatio vero non res. sed relatio non res non est nisi intentio quaedam secunda: & sic cum
intentio sit ens rationis, persona in deo esset aliquid naturae & aliquid rationis, aliquid rei & aliquid inten-
tionis: quod absurdum est. nullo modo ergo ex essentia & relatione persona constituitur in diuinis.

18 ⁋ Secundo
sic. si persona constitueretur ex essentia & relatione, tunc non generaret de se intellectum simplicem: sed con
positum, comprehendendo in persona non hoc tantum, sed hoc & aliquid aliod ab hoc. Quare cum secundum Philoso-
phum vnumquodque sic se habet in esse & veritate sicut se habet in cognitione: esse ergo verum personae diui
nae compositum esset: quod falsum est, quia in deo nulla potest cadere compositio secundum supra determina
ta.

19 ⁋ In oppositum est illud Augustiniuni vii. de trinitate. Si pater non est aliquid ad seipsum, non est omnino
qui relatiue dicatur ad aliud. dicitur ergo pater relatiue, & est aliquid ad seipsum. ad se autem non est ni
si continendo in se essentiam. relatiue autem non dicitur nisi includendo in se relationem, vt patet ex di
ctis, non continet autem haec nisi vt constituentia ipsum & quae sunt de significato eius. ergo &c.

20 ⁋ Dicendum ad hoc, quod in omni prsona & supposito singulari oportet esse duo: quo
rum vnum est natura quae ex se communis est quae aliquid existit: & proprietas secundum quam subsistit, quae ipsum per
subsistens determinatur vt modo singulari determinato & incommunicabili subsistit: quae necesse est
simul includi in significato personae seu suppositi singularis. Verbi gratia suppositum hoc singulare quid
est Petrus, existit ex natura humanitatis, quae secundum se conmunis est, & determinatum atque singu
rem modum subsistendi habet ex limitatione quadam & determinatione ipsius naturae qua habet
esse haec humanitas, secundum quod habitum est supra: quae necessario cadunt simul in significatio-
ne suppositi singularis. Et sicut est in supposito creato cum limitatione atque determinatione simul
naturae & suppositi: sic est in supposito increato absque omni limitatione, & etiam absque determinatione na
turae sed suppositi tantum. Sicut enim in esse naturae creatae homo secundum quod homo habet esse homo
simpliciter ex corpore & anima simpliciter, & iste homo ex hoc corpore & hac anima. secundum Philosophum. viii.
metaphysicae: & sicut in esse quiditatiuo homo simpliciter est animal rationale simpliciter, & iste homo est
hoc animal & hoc rationale, secundum Auicen. in metaphysica sua: ita quod l haec seu hoc dicunt proprietatem deter
minationis secundum quam suppositum subsistit singulariter: vt de ratione & natura singularis subsistentis
& similiter nominis significantis ipsum non solum sit res & natura qua existit, quae exprimitur nomine hominis, animatua
& rationalis: sed etiam ipsa proprietas qua determinatur natura in ipso: sic in esse naturae increatae, Deus enim se
cundum quod deus habet simpliciter esse deus ex deitate simpliciter: & iste deus a deitate squantum ex se
est haec & singularis secundum modum supra determiatum: non vt ly haec vel hic dicat aliquam proprietatem de
terminantem & contrahentem: sed in natura rei ex se existentem: vt non sit aliud dicere deus & iste deus, sumen
do ly iste non nisi essentialiter. multo enim verius eadem est ratio dei & huius dei, quia non est alter deus quam
iste: quam hominis & huius hominis: quia praeter istum est alius. Sed cum iste vel hic sumitur personaliter secundum quod piter est hic in
deitate subsistens, & filius est alius ab eo: ly hic & alius dicunt proprietatem determinatiuam non essentiae: sed supr
positi: secundum quam singularitate suppositi singulariter subsistit. vt de ratione & natura talis singularis
subsistentis & similitur de ratione nominis significantis ipsum non solum sit res & natura communis quae exprimitur nomine dei:
sed est ipsa proprietas quae determinatur non natura in essendo: sed ipsum suppositum in tali modo singulari
& inconicabili subsistendo. Quare cum ex illis vnumquodque dicitur constitui quae de natura eius & significato sui
nominis existunt: simpliciter dicendum quod persona in deo constituitur ex essentia & proprietate: vel
potius essentia & proprietas ipsam personam constituunt. dicente Damasceno libro tertio cap. vi.
Quod commune est cum proprietatibus, habet hypostasis, id est persona vt talis proprietas: quia
sic est persona personae intranea, & non inhaerens: vt accidentalis, sed essentialis ei in quo est,
dicatur proprie insistens supposito, & non assistens, quasi iam constituto conueniens ex eius Bb116v
comperatione ad aliam personam consimili modo iam constitutam, & quasi extra eius constitutionem: si
cut quodammodo assistunt aequalitas & similitudo, vt in praecedente quaestione dictum est.

21 ⁋ Ad cuius am
pliorem intellectum sciendum est, quod id quod primo natum est cadere in conceptu intellectus de
eis quae exprimuntur nomine personae, est ipsa deitas secundum quod est essentia & summa res qua-
dam, quae de se simplicem intellectum format & penitus absolutum. Deitatem ergo secundum tanlem
modum consideremus primo: deinde ordine quodam rationis & conceptuum nostri intellectus. In-
tellectu vero sequente naturam rei & fundato super ipsam, considerare debemus rem istam summam
vt est virtus quaedam & potentia foecunda, a qua nata est emanatio quasi fiuere. Sed ne procedamus
in aequiuoco in eo quod dicimus, a qua nata est quasi fluere emanatio: Sciendum quod ab aliquo fiuere aliquid po-
test dupliciter intelligi: vel vt ab agente principali: vel vt ab eo quod est vis & ratio agendi in illo. qui
admodum dicimus actum volendi procedere a supposito habente in se vim volitiuam: & ab ipsa vi
volitiua. Et hoc modo dicimus hic intelligi debere deitatem vt a qua nata est fluere emanatio alterius
veluti ab eo quod est vis ipsa & ratio in agente qua procedit actus emanationis: quemadmodum volun
tas in volente & est vis & ratio qua ab ipso procedit actus volendi. Sic autem essentia deitatis
considerata consideratur vt in se assumit rationem respectus: non quo ipsa refertur: sed qui in ipsa
fundatur. Et sic isto intellectu est considerare quodammodo duo circa eandem rem, & rationem
substantiae siue essentiae qua est quid absolutum, & rationem respectus fundati in ipsa quo ordinatur
ad actum, velut vis & potentia ipsius elicitiua ad alicuius productionem. In qua consideratione conside
ratur deitas non tantum vt deitas est: sed etiam vt est id quo habet emanare aliquis actiue ex parte agen
tis: & quasi passiue ex parte eius qui emanat. & haec est ipsa proprietas relatiua qua superius dixi-
mus constitui rationem suppositi singularis in diuinis: & per tales contingit communicari vnam
singularem essentiam diuersis suppositis singularibus, non per aliquam eius diminutionem: quemad
modum essentia specifica in creaturis communicatur diuersis suis suppositis per eius aliqualem di
minutionem, vt habitum est supra.

22 ⁋ Et est vlterius hic aduertendum, quod quemadmodum essentia
in creaturis habet indiuiduari per hoc quod facta est haec scilicet determinata, limitata, & signata in sin-
gularitate: sic essentia increata habet communicari per hoc quod ex se habet esse id quo scilicet na-
ta est emanatio esse, siue actiue vt quo habet ab aliquo procedere, siue passiue vt quo habet in alium
terminari: vt ipsa communicatio essentiae singularis in diuinis respondeat indiuiduationi essentiae
specificae in creaturis. Quia sicut ibi essentia specifica indiuiduatur per hoc quod facta est haec & illa
sic hic essentia singularis diuina communicatur per hoc quod ex sua natura habet esse quo, hoc ni
& illo id est quo quis habet generare, & alius generari, & tertius spirari. vt sic in diuinis respecti
tiuis habet diuina essentia communicari pluribus, quemadmodum in creaturis essentia creata de-
minationibus absolutis habet in pluribus indiuiduari. Et ita sicut in creaturis dicimus constital
suppositum singulare ex hoc quod essentia in se recipit rationem determinationis, quia non determli
tur nisi in supposito, vt simul natura essentia determinatur & suppositum subsistens in ea: necsist
aliud in ea quid determinet ipsam: quemadmodum aliud est in specie quid determinat ipsam, scilicet diffe
rentia, quae determinat formam generis in specie: consimiliter in diuinis dicimus constiui supposi-
tum singulare ex hoc quod essentia in se habet rationem respectus, qui non habet esse in ea nisi vt est in
se aposito, vt simul omnino fundetur in essentia, & determinet suppositum absque omni alio: vt &
ipsum fundari eius in essentia sit ipsum constituere suppositum cum ipsa, quemadmodum quoquo
modo differentiam adesse generi, est constituere speciem: & determinationem adesse speciei, est con
stituere suppositum indiuiduum. Et sic dicimus quod in diuinis suppositum constituitur ex essentia
& relatione: siue magis proprie loquendo & euitando suspitionem compositionis, essentia & relatiosi
ue essentia cum ratione respectus constituunt suppositum diuinum, vt ambo cadant in natura &
significato eius.

23 ⁋ Ex quo patet quomodo vlterius eliciendum est quod quemadmodum in creaturis
sentia vt humanitas, non est haec nisi quia est huius id est eius qui est hic, signatus & determinatus
in essentia humanitatis & supposito: sic in diuinis deitas non est quo aliquis habet producere vel
produci nisi quia est alicuius id eist eius qui est quis determinatus in persona & supposito, licet non in na
tura. Quod non dicitur quia prius natura forma creata sit huius quam haec, aut forma deitatis prius na
tura sit alicuius quam quo: licet hoc quodammodo videntur verba praetendere: sed hoc ideodicitur, quia
forma creata in se considerata absque ratione suppositi, non potest habere quod sit haec: nec forma deitatis quod
sit quo: quia secundum se non habet esse quo: sed secundum quod habet esse in determinato. Quo enim
non dicit nisi rationem emanandi ex parte principii aut termini emanationis: in diuinis autem essen
tia vt essentia est, nec principium per se, nec terminus emanationis diuinae potest esse: sed solummo-
do suppositum, secundum quod superius determinatum est loquendo de diuinis actionibus in genera Bb117r
li. Per iam dictam patent in parte argumenta in oppositum.

24
⁋ Quia ergo arguitur primo, quaerendo an essentia & relatio constituunt personam se
cundum quod vnum, an secundum quod duo: Dicendum quod secundum quod duo, non tamen est per hoc ponere in
deo quaternitatem rerum: quia res relationum reducuntur in vnitatem rei substantiae, & non differunt
ab ipsa nisi ratione tantum.

25 ⁋ Ad secundum quod persona esset composita si constitueretur ex relatione &
essentia: Dicendum secundum iam dicta quod non est verum: quoniam realitas relationis vt respicit essentiam
differens est sola ratione ab illa, & ideo ambo simul stant in aequali rei simplicitate, vt non sit simpli
cior essentia quam persona: nec differt persona ab essentia re, sed ratione tantum. Inquantum tamen relatio comparatur ad
relationem oppositam, diuersitatem rei relationis ponit, vt dictum est, non tamen rei substantiae: sic enim vna est di-
stinctiua suppositi sui a supposito alterius & econverso, & per hoc constitutiua: & sunt in persona vt perso
na est. i, quid relatum ad oppositum, ambo, scilicet essentia & relatio, vt duae res: essentia vt res abso
luta qua non distinguitur: relatio vero vt res respectus qua distinguitur. Et sic licet essentia & relatio vt
considerantur inter se comparata non differunt nisi ratione tantum: inquantum tamen considerantur vt comparata ad oppo
situm differunt re, non simpliciter, sed re substantiae & relationis, quasi cum determinatione, non absolute ex
plicando illam differentiam. vt propter istam differentiam vere possit dici essentiam & relationem personam constituere:
vel personam constitui ex essentia & relatione absque omni compositione in persona, quia non est ista differentia consti
tuentium personam inter se comparatorum, sed ad aliud solum. Non facit autem differentia aliquorum in aliquo compo
sitionem nisi sit ipsorum inter se comparatorum in vnum constitutio, quemadmodum differunt forma & ma
teria in composito naturali, & genus & differentia in specie, & sic de aliis facientibus inter se composi
tionem, de quibus habitum est supra loquendo de simplicitate Dei. Nec tamen propter illam diffe-
rentiam rei substantiae & relationis est ponere in deo rerum quaternitatem, sed quodammodo alia ratione
ponimus quod non sit rerum quaternitas inter rem quae est essentia, & res quae sunt proprietates, & inter
rem quae est essentia, & inter res quae sunt personae, quia in istis ratio est, quia res quae sunt personae, in se
& in suo significato includunt rem quae est essentia: in illis vero ratio est, quia res quae sunt proprie-
tates, in essentia fundantur, & ab ea realitatem suam habent, vt dictum est.