Quaestio 2

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-fe31107

Sources:

Bb: Badius1520b

B113v

1
CIrca secundum arguitur, quod in vna persona non possunt esse plures proprietates
Primo sic. Magister dicit primo Sententiarum distinctione. xxxiii. cap. Quorum.
n ipsis hypostasibus sic sunt proprietates quod eas determinant. sed personam non
determinat proprietas nisi eam constituat: quia determinando constituit: &
vna persona non constituitur nisi vna proprietate. ergo &c.

2 ⁋ Secundo sic. cum
proprietas in diuinis secundum determinata res sit, si in vna persona essent plu
res proprietates, cum proprietates denominant personam, vna persona esset plu-
res res.

3 ⁋ In contrarium est, quoniam persona non distinguitur a persona nisi proprietate. Cum er
go vna persona distinguitur a pluribus, oportet ponere quod in vna persona sint plures proprie-
tates.

4 ⁋ Dicendum ad hoc. secundum praedeterminata, quod strictissime loquendo de proprietate non sunt Bb114r
proprietates plures in vna persona: quia non sunt plures nisi tres personales constitutiuae trium personarum. Lar
gius autem loquendo secundum quod innascibilitas & communis spiratio dicuntur proprietates, planum est quod duae
sunt proprie in patre, innascibilitas & generare: & vna coniter in ipso & filio, scilicet communis spiratio actiua.

5
⁋ Ad primum in oppositum, quod non est proprietas in persona nisi eam determinet
& tales non sunt nisi tres constitutiuae: Dicendum est quod illud dictum est solum de tribus proprietatibus persona
libus. Veruntamen distinguendum est, quod determinare potest proprietas personam vel in se & respectu alte-
rius personae simul, vel respectu alterius personae tantum. Tertium membrum, scilicet in se tantum, est impossibile: quia in
diuinis secundum supra determinata non est persona nisi relatiua. Primo modo non determinant personam
nisi tres proprietates personales. Secundo modo potest proprietas determinare personam dupliciter, aut
positiue, aut negatiue. Primo modo determinat communis spiratio personas patris & filii distiguem
do eas a persona spiritus sancti. aliter enim non esset in eis principium emanationis spiritus sancti. Ni
hil enim producitur proprietate aliqua, quod non determinatur per eam. Vnde Magister primo Sententiarum di-
stinctione. xxxii. cap. Quorum. dicit. Licet paternitas & filiatio sint in essentia diuina: cum eam non de
terminent: non ideo potest dici quod diuina essentia generet & generetur: vel quod eadem res sit pater
& filius. ita enim proprietas determinat personas, vt hac proprietate hypostasis sit generans: & illa alia
hypostasis sit generata. Secundo modo ingenitum determinat personam patris respectu non genito
ris, vt tactum est supra: & inferius amplius declarabitur.

6 ⁋ Ad secundum, quod plures res essent in ea
dem persona: dicendum secundum quod dicit Alexander in summa sua, proprietas non dicit rem proprie: sed ra
tionem rei. Et huius ratio est, quia res secundum quod sumitur in diuinis, non dicitur a reor reris: sed tantum
aratitudine: & non est nisi duplex ratitudo scilicet existendi & subsistendi. Ratitudine existendi non est res in di-
uinis, nisi essentia in quae existunt personae, & quaecumque sunt in deo. Ratitudine vero subsistendi non est res in
diuinis nisi persona in qua subsistit essentia, & quaecumque sunt in diuinis. propter quod proprietas licet in di-
uinis dicitur relatio realis, vt supra determinatum est: non tamen proprie potest dici res nisi cum deter-
minatione: dicendo res relationis.