Quaestio 1

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-fe30816

Sources:

Bb: Badius1520b

B112v

1
CIrca primum arguitur quod proprietates non sunt in personis: Primo sic. Quid solum
convenit alicui ex habitudine eius ad alterum, nihil est in illo, siue eorum quae sunt
illius: quia habitudo talis ad ipsum nihil dat ei cum adest, & nihil aufert cum
abest, proprietas relatiua conuenit personae ex sola habitudine eius ad alterum
quae cum adest, conuenit ei proprietas relatiua, & non conuenit ei cum abest. dicente
Boethio libro de triniitate. ca. xiii. vbi loquitur de relationibus proprietatum. Perspi
cue ex alieno aduentu constare perspiciuntur: si auferas seruum, abstulisti & dominum. An non etiam
si abstulisti albedinem, abstulisti quoque album: Sed interest: quod albedo accidit subiecto: sed potestas
qua seruus coercetur, quoniam sublato deperit seruo, constat non eam per se domino accidere:
sed per seruorum quodammodo extrinsecus accessum, non igitur vt concludit dici potest praedicatio
ne rclatiua quicquam rei de qua dicitur, vt iam supra. ergo &c.

2 ⁋ Secundo sic. ita simplex est: persona
in diuinis vt essentia. sed proprietates essentiae, vt attributa essentialia, bonitas, veritas, & huius-
modi, propter essentiae simplicitatem non dicuntur esse in essentia: sed solum modi quidam intelli-
gendi circa ipsam. ergo similiter nec proprietates sunt aliquid in persona: sed solum modi circa per
sonas.

3 ⁋ Tertio sic. Proprietas relatiua est in illo, in quo essentialiter fundatur. vt similitudo vnius
albedinis ad aliam, quia essentialiter fundatur in albedine est in albedine. vnde & denominat eam,
dicendo quod albedo est similis albedini, proprietas quaelibet relatiua in diuinis essentialiter fun- Bb113r
datur in diuina essentia, vt iam habitum est. ergo est in illa, non ergo proprie dicenda est esse in perso-
na.

4 ⁋ In oppositum est Gregorius, qui dicit in praesatione Missae. In essentia vnitas, in personis proprietas.

5
⁋ In ista quaestione antiquitus erat via erroris vna dicentium quod proprietates licet
sint aliquid in diuinis id est inter ea quae circa deum considerantur, non tamen in personis nec in essentia, nec ipsae per
sonae aut ipsa essentia diuina, sed tantum habitudines ab extriseco personis quasi affirae & assistentes. Et erat po
sitio Porretani: quam excepit ex verbis Boethii , vt dictum est. Sed quod dixit Boethius (vt habitum est iam su-
pra) Ex quo appeet quod proprietates & relationes nihil rei dicunt in diuinis: sed circunstantiam & modum rei ex
trinsecus assignant: Hoc non dixit intendendo quod non sunt res aliqua: sed omninon aliud ab essentia
& persona, vt putauit Gilbertus: sed hoc dixit quia non dicunt in diuinis aliquid re diuersum ab essen
tia & persona, sicut significant accidentia absoluta, vt manifestat per sua exempla: sed solum modum
se habendi & circunstantiam, non tamen omnino distinctam & separatam ab essentia & persona: sed
vt includens in suo significato rem & essentiam in qua fundatur modus ille, vt dictum est: quae pro
terea conuenit personae ex natura illius rei: vt sic circunstantiam & respectum ad alium habet perso
na non solum quia alius quodammodo se habet ad ipsam: sed ex seipsa respicit alium cum alius respi-
cit ipsam. Vnde quod dixit Boethius huiusmodi circunstantiam considerari ex aduentu alterius: non dixit hoc
quia ex solo aduentu alterius, quod intelligit Gilbertus: sed quia non sine aduentu alterius. Sic enim est
po omnis natura perfecta habet ex se naturam qua habet ad aliud comparari: & tanto ad plura quanto per
fectior & simplicior est natura, vt habitum est supra loquendo de attributis. sed quod quandoque actu
non refertur ad aliud hoc contingit ex defectu alterius extremi: sicut contingit in luce quod habet
in se perfectam naturam qua semper habilis est vt actu illuminet: & quod non semper actu illuminat, hoc
est quia non praesens est illuminationem suscipiens: & cum fuerit praesens, statim sine omni sua im-
mutatione illuminat. Similiter album in se habet naturam qua habile est vt alteri assimiletur secun
dum actum: & vt actu assimiletur non requiritur nisi praesentia alterius extremi. Et ita in talibus id
reale quo habile est aliquid ad alterum respicere, bene est in ipso ex se: sed non sub ratione respectus
nisi per praesentiam alterius extremi. & vtrunque includitur in significato proprietatis relatiuae, vt
habitum est supra. Et quo ad hoc secus est de significato relationis & substantiae quantitatis & quaelitatis.
Cum enim in quolibet praedicamento est duo considerare, & rem ipsius praedicamenti, & rationem ge
neris praedicamenti, secundum quod est superius expositum: alia tria praedicamenta propriam rem habent
sui generis: & ad illam significandam imponuntur: non autem ad significandum modum siue ratio
nem sui generis quae conuenit suae rei. Substantia enim imponitur ad significandum rem cui convenit
esse secundum se: Quantitas vero imponitur ad significandum vnam rem: Qualitas vero ad significandum aliam
tem: quibus tamen communiter convenit esse in alio, licet diuersimode. Relatio vero ad significandum, propriam
rationem sui generis imponitur, & non ad aliquanrem propriam sui generis: quia illam non habet ad quam
ignificandam possit imponi: sed solum habet res aliorum praedicamentorum super quas fundatur
vt saepius tactum est: sed aliter quam accidens, quantitas scilicet vel qualitas, fundatur super substantiam:
quia illa fundantur super substantiam vt res super rem cui inhaeret: cum in se non possit esse. Relationis
vero respectus fundatur super rem vt modus quo alter respicitur. nihil autem in se ex hoc respectu re-
cipit. Et sic propria ratio quantitatis & qualitatis est secundum comparationem eius ad suum funda-
mentum vt ad subiectum cui inhaeret: sed propria ratio relationis non est omnino secundum compera
tionem eius ad fundamentum suum vt in quo sit, sed potius vt ab ipso, & secundum comparatio
nem ad id quod respicit. Et quo ad hoc relationes & respectus earum nec sunt inhaerentes nec sub
sistentes: sed assistentes, & quasi extrinsecus affixae & quodammodo contingentes rem prout quasi
endit ad alterum. Et isto modo tantum considerauit Gilbertus relationes: & dixit eas non esse substantiam
nec personam nec in substantia nec in persona: sed affixam & assistentem personae. Sed licetur propria ratio rela
tionis non est omnino ad subiectum vt eidem inhaerens: est tamen ad subiectum vt eidem innitens, non
quasi res alia ab ipsa: sed quasi res cadem sub ratione modi per quem alterum respicit. Et non est differen
tia nisi quia est alia ratio eius secundum quod est in se aliquid, quae est ratio substantiae: & alia secundum quod est
sub ratione modi per quem suppositum se habet ad aliud, quae est ratio relationis. Res enim eadem
absolutissime considerata, absolute est aliquid in se, & sub comparatione quadam habet modum re
spectus ad alterum: & est vna indifferens sicut fundamentum ad duos modos, substantiae scilicet & re
lationis: & sub vno modo est res substantiae in diuinis & in creaturis quantitatis aut qualitatis: sub
alio vero modo est res fundamentalis relationis. & sic eadem est res substantiae, quantitatis, aut qualitatis
& res relationis modo praedicto: & significatur nomine substantiae, quantitatis, aut qualitatis & nomine relationis secundum
diuersos respectus differens solummodo. Et ideo in creaturis relatio fundata super quantitatem autm Bb113v
qualitatem, accidens est: & idem accidens re sub diuersis rationibus praedicamentorum: vt idem re signii
cent quantitas & aequalitas, & qualitas & similitudo. In diuinis autem vbi non est relatio fundata ni
si supra substantiam, consimili modo substantia est & eadem substantia re sub diuersis rationibus praedi-
camentorum, substantiae scilicet & relationis. & propterea relatio siue proprietas in diuinis non est affixa & as
sistens: sed potius insistens essentiae vt fundamento personae vt constituto per ipsam, vt patebit in se-
quenti quaestione. Propter quod Magister primo Sententiarum dist. xxvi. cap. lam de proprietatibus. lo-
quens de proprietatibus dicit. Vocant relationes quae non sunt deo accidentales, sed in ipsis personis
ab aeterno sunt incommutabiliter: vt non modo appellatione sint relatiuae: sed & ipsae relationes siue no
tiones in rebus ipsis, scilicet in personis, sint.

6 ⁋ Ad primum in oppositum, quod proprietas relatiua conuenit personae ex sola habi-
tudine ad alterum, Dicendum secundum iam dicta quod hoc potest intelligi dupliciter. Vel quia ex solo
duentu alterius: sic non est verum: nec sic est proprietas aliquid in persona proprie loquendo, vt posuit
Gilbertus. Vel quia non sine aduentu alterius aut coexistentia eiusdem: sic est verum. & sic proprie-
tas est in persona ex virtute existentiae suae alterum respicientis, vt dictum & expositum est.

7 ⁋ Ad aliud, quod
. respectus attributorum non dicuntur esse aliquid in diuina essentia propter eius simplicitatem: qua-
re neque proprietates in persona: Dicendum quod in proposito aliquod potest intelligi esse in, vel vt in subiecto: sic
nihil est in diuinis: vel sicut in fundamento: & sic omnes respectus diuini sunt in essentia, nec simpli
citati essentiae repugnant: quia quasi ex ipsa pullulant: vel quasi vt constituens in constituto vel determi
nans in determinato: & sic proprietas non habet esse in essentia: sed tantum in persona: nec obstat eius sim
plicitati. secundum quod hoc melius patebit in sequente quaestione.

8 ⁋ Ad tertium, quod relatio fundata in al
bedine denominat eam, & ita est in ea &c. Dicendum ad hoc, quod relatio habet fundari in aliqua re abso-
luta dupliciter. vno modo secundum id quod est & vt res aliqua est: alio modo vt principium actionis
productiuae alicuius est. Primo modo dupliciter. Vno modo vt in se est aliquid: alio modo vt alteri inhae-
rens. Primo modo relatio fundata in re aliqua est in illa: sed non nisi vt in fundamento: & denomi-
nat illam. secundum quod vna albedo in abstractione dicitur esse similis alteri albedini. Secundo modo
relatio fundata in re est in illa non vt in fundamento: sed vt in subiecto in illo cuius accidens est res in qua
fundatur. & secundum hoc albedo in subiecto existens vt in subiecto est non dicitur similis: sed album
& est prima similitudo substantialis: secunda vero accidentalis. Neutro istorum modorum funda
tur relatio super diuinam essentiam. Non primo modo: quia non habet aliam sibi similem. Non secun-
do modo: quia praeter hoc quod non habet similem sibi aliam, non est in aliquo sicut in subiecto. Sed iuxta
hunc secundum modum inquantum existit eadem in diuersis suppositis, in quibus differre potest secundum ratio
nem acceptionis nostrae, super ipsam fundatur similitudo qua personae inter se similes dicuntur. Tertio
autem modo relatio fundata in re non est in illa nisi secundum quod ordinatur ad actionem & passionem
& hoc productionis personalis in diuinis: in qua respectum non habent inter se nisi producens actiue & produ
ctum passiue: quae oportet personaliter distingui. Quod cum in diuinis non potest esse per substantiam, opor
tet quod illud sit per proprietates relatiuas constituentes personas producentem & productam. Relatio enim (vt ait
Boethius cap. xiii. de triniitate. si dici potest quoquo modo id quod vix intelligi potuit, interprstatiuum est
personarum. Et sic substantia vt in ipsa fundatur talis relatio non existit in se sed in supposito. Et ideo
sicut in relatione accidentali quae fundatur super accidens vt est inhaerens subiecto, non denominatid
super quod fundatur: sed subiectum eius, vt dictum est: sic relatio personalis fundata super diuinam essentiam non
denominat essentiam sed personam: nec secundum quod dicit Praepositinus est proprietas essentiae sed personae: &
ideo non est determinatiua essentiae: sed personae. & per hoc proprie est in persona non in essentia, vt iam dicetur.