Quaestio 6

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-fe30052

Sources:

Bb: Badius1520b

B110r

1 Bb110r
lrca sextum arguitur quod omnes proprietates in deo sunt relationes reales, sic.
reale dicitur quid a re. nihil autem rei absolute est aut potest esse in diuinis,
nisi ipsa essentia: a qua ortum habet omne respectiuum: quod ex se non est
res. secundum Boethium dicentem de triniitate. capi. xii. quod tria praedicamenta, scilicet
substantia, quantitas, & qualitas rem monstrant: alia vero praedicamenta circun-
stantias rei. nihil ergo in diuinis habet esse reale quid nisi ab ipsa diuina essen
tia. Ied proprietates quaecumque aequaliter realitatem habent ab ipsa essentia diuina: quia ab ipsa non habent
realitatem nisi quia in ipsa fundantur: & omnes aequaliter in ea fundantur, quia immediate: ergo &c.

2
⁋ Praeterea si relatio est realis a substantia in qua fundatur: cum non sit realis dicta nisi quia etiam
res sit aliqua, aliter enim non constitueret personam quae res est: res autem esse non potest propter
rem substantiae nisi quia ipsa est substantia: qua ratione ergo relatio potest dici res, eadem ratione potest
dici substantia. consequens est falsum. ergo &c.

3 ⁋ Quia autem aliquae sint reales arguitur. Boethius di-
cit libro de triniitate. quod sola relatio multiplicat trinitatem. quod autem aliquid multiplicat realiter, non
potest esse nisi reale. Multiplicatio autem trinitatis personarum in deo realis est, non secundum ra-
tionem tantum. dicente Augustino quod pater & filius & spiritus sanctus sunt tres res. ergo &c.

4 ⁋ Quia an
autem nec istae sint reales, ergo multo fortius nec aliqua aliarum, arguitur sic. Ioan. Damascenus
dicit lib.o i. cap. xi. Aliud est re considerare, aliud ratione & cognitione. in omnibus quidem crea-
turis hypostaseon diuisio consideratur re, communitas autem earum ratione & cognitione con
sideratur. in substantia vero supersubstantiali econuerso est. illic enim commune & vnum re consideratur:
cognitione vero est secundum diuisum. sed istud diuisum non est nisi secundum proprietates persona
les. dicente eodem. Vnum enim deum cognoscimus: in solis vero proprietatibus & paternitatis &
filiationis & processionis secundum existentiae modum differentiar intelligimus. ergo secundum pro-
prietates huiusmodi non differunt personae nisi cognitione seu ratione. hoc autem non esset si
essent relationes reales. ergo &c.

5 ⁋ Item Boethius de trinitate dicit, quod relatio patris ad filium
& vtriusque ad spiritum sanctum similis est relationi eiusdem ad seipsum. illa autem est ratio-
nis tantum. ergo &c.

6 ⁋ Dicendum ad hoc secundum supra determinata, quod proprietates attributales relationes si-
ue respectus reales non sunt. cuius tamen ratio iam videbitur. De aliis autem sciendum, quod cum re-
latio omnis consistit in quodam ordine & collatione quadam relatorum inter se, iste ordo va-
riari habet secundum varietatem ordinatorum: & hoc tripliciter: quia aut consistit in ordine ordi-
natorum ex natura rei: vt ex vtraque parte ratio ordinis sit ex natura rei: vel in ordine ordinato
tum ex ratione intellectus: vt ex vtraque parte ratio ordinis sit ex ratione intellectuum: vel partim
in ordie ordinatorum ex natura rei, partim in ordie ordinatorum ex ratione intellectus: vt videlicet ex vna
parte sit ratio ordinis ex natura rei, & ex alia ex ratione intellectus. Si in ordine ordinatorum ex natu-
ra rei, sic est relatio realis. Si in ordine ordinatorum ex ratione intellectus, sic est relatio rationis. Si
ptim vno modo & partim alio modo: sic est partim & ex vno latere relatio rationis, partim vero & ex alio la
tere relatio rei. Exemplum de hoc tertio modo est: si homo dextera sua comparatur ad columnam, ista re-
latio quam homo habet ad columnam vt dexter ei: & columna ad hominem vt ei sinistra: quia sita est ad dexte-
ram eius: ista inquam relatio hominis ad columnam realis est: quia dexterum super quod fundatur in
homine. secundum rem est in homine: relatio vero columnae ad hominem solum rationis est: quia sini-
strum super quod fundatur in columna, non est in columna nisi secundum conceptum intellectus, scilicet ex respe
ctu ad dexterum hominis. Exemplum de secundo est, quando intellectus accipit vnum vt duo: &
er hoc intelligit illud sub quodam ordine & respectu ad seipsum, sicut cum dicitur aliquid es
se idem sibiipsi. ibi enim est ex vtraque parte relatio secundum rationem: quia duplicatio ista eius-
dem non est nisi in conceptu intellectus. Vel cum dicitur in diuinis pater est aequalis filio, ex
vtraque parte est relatio secundum rationem, & hoc quia aequalitas aliquorum non est relatio nisi secundum
magnitudines eorum commensuratas inter se, siue secundum quod habent magnitudines inter se commen-
suratas. & ideo non est realis relatio aequalitas duorum aut plurium: nisi secundum duas aut plures
magnitudines commensuratas, secundum quas inter se commensurantur realiter abinuicem diuer
as, super quas fundantur respectus reales diuersi. Magnitudo autem spiritualis patris & filii, est ipsa
diuina essentia: quae vna est in vtroque secundum rem, & nullo modo plurificata. Cum ergo secundum ipsam
dicitur esse personarum aequalitas, oportet quod bis accipiatur secundum intellectum: semel vt habet
esse in vna persona: & semel vt in alia: vel ter si trium personarum aequalitas secundum ipsam est Bb110v
accipienda. vt secundum hoc diuersi respectus possint fundari in ea. Et ideo personarum aequa-
litas in diuinis ex vtraque parte est relatio secundum rationem. Et non est differentia in istis duo
bus exemplis: nisi quod in illo duplicantur per intellectum ambo, scilicet & illud super quod fun-
datur ordo & relatio vt est substantia rei, & ipse cuius est, non enim est identitas nisi bis sumen-
do idem per intellectum, & similiter substantiam eandem. In isto vero exemplo duplicatur pe
intellectum alterum solum: scilicet illud super quod fundatur ordo relationis. Personae enim diuinae ex se
non ex opere intellectus sunt plures: sed essentia deitatis quae vnica est in eis, inquantum in ea fun-
datur aequalitas, accipitur penes intellectum vt plurificata inquantum est huius & inquantum est illius, & quo ad
hoc magis realitatis est in relatione aequalitatis huius quam identitatis. Exemplum de primo est in
omnibus ordinatis secundum relationem consequentem quantitatem, qualitatem, aut actionem, duo
passionem: dum tamen ex vtraque parte correspondens ratio ordinis & respectus inueniatur. Sic
enim referuntur adinuicem aequalia vel similia in creaturis: quia in vtroque est quantitas vel qua-
litas secundum rem, quibus ordinem & respectum habent inter se: & similiter naturaliter actiua
& passiua: quia in vtroque est id realiter super quo fundatur actio & passio: & est semper illud
reale in creaturis aliud & aliud re absoluta: vt alia & alia quantitas, vniversalalia & alia qualitas, vel alius
& alius motus, aut aliquid aliud: secundum quod ipsa extrema relata necessario sunt alia & alia re
bsoluta. Si enim illud reale non fuerit in vno extremo vnum re, & in alio aliud re: non est in
creaturis relatio realis ex vtraque parte: immo si fuerit vnum re in vtroque differens sola ratione
ex vtraque parte, est relatio & ordo secundum rationem tantum: vt dictum est de relatione identi-
tatis. Similiter si fuerit aliquid reale in vno cui non respondet aliud reale in altero: ex vna parte
est relatio & ordo realis, ex altera vero rationis tantum: vt dictum est de homine & columna.

7 ⁋ Hoc
est ergo quod summe disturbat nos in diuinis, vbi necesse habemus ponere secundum fidem & dicta
anctorum, quod inter diuinas personas est relatio realis: ne sola ratione ponamus personas distin
gui. Quia enim nihil in diuinis est absolutum reale nisi essentia deitatis: & ideo super ipsam oportet
singulos respectus in singulis personis fundari: obscurum est valde quomodo est magis realis relatio
inter diuinas personas secundum rationes actiuas & passiuas quae sunt generare & generari: quam
secundum rationes quantitatis & qualitatis quae sunt aequale & simile: cum tamen omnes isti
respectus fundentur in identitate diuinae essentiae. Quod licet ratio ad plenum non possit compre
hendere: tentandum tamen est aliquantulum attingere.

8 ⁋ Ad cuius intellectum sciendum est, quod
secundum praedicta, relatio est debilioris esse inter omnia praedicamenta, & hoc ideo maxime quia praedi
camentum substantiae significat per modum entis, ratio enim substantiae est secundum se existere:
praedicamenta autem accidentis absoluta vt quantitas & qualitas, significant per modum inhaerem
tiae, ratio enim accidentis est in esse: relatio vero significat per modum ad aliud se habentis. ra-
tio enim relationis est ad aliud esse, quasi nihil sit eius quod per ipsam refertur. dicente Boethio
cap. xii. de trinitate. Haec omnis praedicatio exterioribus datur. & etiam dicit Philosophus quinto me
taphysicae, quod scientia inquantum est relatio non est scientis: sed scibilis. Vnde aliqui putauerunt
relationem esse de secundis intentionibus, quae non sunt nisi res rationis non existentes extra in-
tellectum, quales sunt intentio generis & speciei. Quod videtur sensisse Boethius , cum dixit in
bro de trinitate loquens de differentia praedicationis substantiae, quantitatis, qualitatis, & relatio
nis. Patet ergo (inquit in cap. xii. quae sit differentia praedicationum: quod aliae quidem quasi rem
monstrant: aliae vero quasi circunstantias rei: quodque illa ita praedicantur: vt esse aliquid rem osten
dant: illa vero non esse: sed potius extrinsecus aliquid quodammodo assignant. Non igitur (vt dicit
in cap. xiii. potest praedicatone relatiua quicquam rei de qua dicitur, secundum se addere vel minuere.
vel mutare, quae tota non in eo quod est esse, consistit: sed in eo quod est in comparatione quodammodo se ha-
bere. & in fine capituli dicit. Quocirca si pater & filius ad aliquod dicuntur: nihil aliud differunt nis
sola relatione. Relatio vero non praedicatur ad id de quo praedicatur quasi ipsa res sit: & secun-
dum rem non facit alteritatem rei de qua dicitur. Propter quod & Gilbertus Porretanus in commen
to super hunc passum, relationes non inesse & insistentes personis, sed affixas dicit, sic inquiens
Theologicae personae quoniam essentiarum oppositione a seinuicem aliae esse non possunt, harum quae
dictae sunt extrinsecus affixarum rerum oppositione a se inuicem aliae & probantur & sunt. Quod
non vsquaquaque falsum est. relatio enim & res est, & modus: sed ex se non est nisi circunstantia
siue quidam modus. nisi aliquis sic velit extendere rem, vt rem appellet etiam modum rei: ma-
xime qui sequitur rem ex natura rei & non ex natura intellectus: qui etiam res rationis appella
tur, cum habet esse a solo intellectu: licet non appellatur res simpliciter. quod etsi respectus qui Bb111r
sequitur ex natura rei, possit dici res vera aliquo modo, hoc non conuenit ei ratione illa & com-
paratione qua est ad aliud, siue ex eo quod est respectus: aut relatio. Aliter enim non esset
vna res sed plures, neque vna realitas sed plures, respectus ille qui esset ad plures termi-
nos. Et sic non esset vna relatio secundum rem qua vnus est aequalis duobus, neque vna pa-
ternitas qua vnus est pater duorum filiorum in creaturis: cum sint duo termini ad quos:
quod falsum est.

9 ⁋ Praeterea si relatio ex se eo quod est respectus & ad aliud, esset res, tunc compara-
ta ad substantiam non esset nisi modus tantum. & sic vno modo esset res: alio modo tantum mo
dus: quod est inconueniens: sicut est inconveniens quod aliquid vno modo sit accidens: alio modo sub-
stantia. Propter quod relatio quod ipsa est res vera siue realis, hoc accipit ab alio: vt a suo funda-
mento: quia ab alio habere hoc non potest: quia ad aliud comparationem non habet nisi
vt ad fundamentum, aut vt ad terminum. Specialiter autem de relationibus notionum in
diuinis quod realitatem sumant a fundamento suo vt dicantur reales, patet inspiciendo iam
dicta: hoc enim necesse est propter hoc, quod consistunt in ordine & collatione ordinatorum
ex natura rei existentis in eis absque omni consideratione intellectus. Secundum enim supra determi-
nata deitas seipsa formaliter habet esse: immo est ipsum esse: & secundum se a nullo habet esse prin-
cipiatiue: propter quod tanquam forma pura est prima ratio principiandi omnia, & fundatur in ipsa
respectus & ordo ad principiata: & ordine quodam naturae primo ad primum principiatum. Qui qui
dem respectus ad primum principiatum cum ipsa forma deitatis constituit primam personam:
quae ratione suae primitatis necessario innascibilis est: quae non habet esse ab alio sed ab ip-
io omnis alius & omne aliud: sed ordine quodam naturae primo primum principiatum.
Per hoc enim quod deitas in hac prima persona est intelligere quoddam secundum actum, ip-
sa deitas foecunda est, & ratio principiandi actiue modo naturae & intellectualis operationis,
vt qua quis habet producere: & similiter passiue, vt qua quis habet produci: & per hoc
quod est ratio ex qua fundatur in ipsa respectus qui est ab alio produci, & constituit cum es-
sentia secundam personam, & existens in vtraque persona simul, est foecunda vt sit ratio pro-
ducendi actiue, qua duo producunt modo voluntatis: & similiter passiue vt ex qua quis sic
producitur: & per hoc fundatur in ea respectus qui est ab alio produci modo voluntatis: &
constituit cum ea tertiam personam. Et sic relationes notionales in diuinis ex hoc reales sunt
quod fundantur in ipsa deitatis essentia ex sola natura eius absque omni consideratione & collatio-
ne intellectus: quemadmodum & in creaturis relationes reales dicuntur quae fundantur in re
ex sola natura rei absque consideratione intellectus.
Dubium.

10 ⁋ Sed dubium est vtrum cum hoc quod sunt reales relationes, possunt dici res: & est
verum proculdubio quod inquantum includunt in se suum fundamentum, sicut reales dicun-
tur quia fundantur in re, sic & res sunt quia rem sui fundamenti in se includunt. Sed secun-
dum hoc non sunt nisi vna res, licet sint tres relationes vel quatuor.

11 ⁋ Aliis videtur quod sicut
respectus fundatus in re ex consideratione intellectus dicitur ad minus res rationis tam se-
cundum ordinem quem habet ad fundamentum, quam secundum ordinem quem habet ad ob-
iectum: quia vtrunque ordinem habet ex consideratione intellectus: sic respectus ille qui fun-
datur in re ex natura rei absolutae, debeat dici res secundum vtrunque ordinem: quia ex natura rei
conuenit rei vterque: scilicet quod fundatur in re absoluta, & quod respicit obiectum.

12 ⁋ Sed si hoc po-
natur circa reales relationes in diuinis, eadem ratione & in creaturis: vt videlicet paternitas
in creaturis non solum dicatur res & realis ex fundamento quae est naturalis potentia gene-
randi: sed etiam ex eo quod est obiectum: quod dicunt multi: & quod illa realitas ex ordine ad obie-
ctum, est propria praedicamento relationis.
Quaestio.

13 ⁋ Sed tunc quaero: cum praedicamentum relatonis transfertur secundum aliquod manens in dinis, an ista res
maneat in dinis translato praedicamento relationis, an non, sed transit in substantiam. Et siue sic dicatur siue sic. Bb111v
aut ista res est idem omnino cum modo praedicamenti quid est ad aliud esse: aut non. Si non, tunc si
translata relatione ad diuina non manet huiusmodi respectus: quia secundum aliquos est accidens in crea
turis: sed transit in substantiam: tunc quod manet de relatione in diuinis non est nisi modus tantum,
& non est res plusquam in creaturis. Si autem manet in diuinis vt aliquid aliud ab illo modo, tunc re
aliqua creaturae esset in diuinis praeter rem deitatis, & praeter modum essendi ad aliud: quod falsum
est. Si autem res illa in creaturis sit ipse modus, & transfertur ad diuina, oportet quod maneat: quia
aliter nihil de praedicamento relationis maneret in diuinis. In diuinis ergo realitas relationis ex
ordine ad obiectum non est nisi ipse modus. & sic secundum quod sunt diuersi modi ad aliud es-
endi, secundum quod sunt obiecta diuersa, sic & diuersae res. Sed tunc non est disputatio nisi de
nomine, appellando extenso nomine rem quod alii appellant modum rei. Attamen si sic respe-
ctus possint dici res, hoc non est nisi quia ex natura rei fundantur in vera re. Quia enim rea-
liter & ex natura ipsius rei fundantur in re secundum dictum modum vt dicantur res ex ordine
ad fundamentum, ideo etiam realiter respiciunt obiectum, & dicuntur res in ordine ad obie-
ctum, non autem ex ordine ad obiectum. Non enim respicere obiectum realiter dat eis quod sunt
res etiam in comparatione ad obiectum: immo econuerso, quia enim sunt res ex ordine ad fun
damentum, etiam sunt res in ordine ad obiectum, & etiam realiter respiciunt obiectum. Be-
ne tamen verum est si respectus dicatur res, quod sicut diuersi sunt respectus ex compa -
ratione ad diuersa obiecta, sic & diuersae sunt res: sed hoc nunquam prouenit vt ex causa propter
quam sic, sed solum sine qua non. aliquando enim sunt diuersi respectus ad idem obiectum.
vt duorum filiorum ad eundem patrem: vt praedictum est. Vnde quod duorum filiorum sunt
duae filiationes ad eundem patrem, causa siue ratio quod sunt diuersi respectus, aut diuersae res, non
est obiectum vnum: sed potius fundamenta: quae sunt diuersae potentiae generandi passiuae in
diuersis materiis: ex quibus generantur duo filii: super quorum diuersas potentias passiuas fun
dantur diuersae filiationes, cum tamen paternitas vnica secundum rem respondeat eis in obiecto: quia
fundatur super vnicam potentiam generandi actiuam quae est in forma substantiali generantis.
Sic & in diuinis quod respectus sunt diuersi ad diuersa obiecta, non sunt causa aut ratio obiecta, li
cet non sunt sine illorum diuersitate: quia secundum Philosophum relatiua sunt simul natura: neu
trum tamen est causa alterius vt sit: sed causa & ratio per se est ipsa diuina essentia inquantum
est fundamentum omnium diuinarum proprietatum. secundum praetactum modum. Licet enim sit
vnica re absoluta, propter tamen eiusdem infinitatem & illimitatem ipsa est per se ratio vt qua
si sluant ab ipsa diuersi respectus modo actionis & passionis sibi respondentes, & vlterius diuer
sa producta: vt modo actionis generare & spirare ad producendum actiue filium & spiritum sanctum-
& modo passionis generari & spirari ad producendum quasi passiue filium & spiritum sanctum:
vt ipsa essentia simplex & vnica sit per se perfecta ratio eius quod respectus diuersi sunt, non solum
quod sunt respectus simpliciter, generare, & spirare, generari & spirari. & per hoc quod sunt diuersi si-
ue distincti ipsi producti non econuerso, diuersitas productorum est ratio diuersitatis eius quod
est generare & generari, spirare & spirari. Ex quo patet quoddam suppositum superius, quod scili-
cet quiditas & realitas secundum quam vna relatio alia est ab altera: non sumitur ex ordine ad
suum oppositum: sed potius ex suo fundamento. Vnde quod proprietates emanationum inter se
distinguuntur, hoc non est quia vna est ad aliam, aut vna ab alia: neque quia sunt ad diuerso
productos vel a diuersis producentibus: sed quia diuersimode fiuunt, vel potius sunt quasi di-
uersi fluxus ab eadem substantia. Vnde & personae inter se sunt diuersae non tam quod vna pro-
cedit ab altera, quam quia diuersimode procedunt ab eadem: vt dictum est supra. Vnde cum vna
persona ab alia emanat, non tam sunt diuersae quia vna ab altera est, quam quia constituuntur di-
uersis proprietatibus emanationum. Pater enim est alius a filio non tam quia ab ipso est filius
uam quia constituitur proprietate qua actiue ab ipso est filius: & filius proprietate qua qua
i passiue est a patre: vt constitutio in esse per talem proprietatem in patre sit praeuia se-
cundum rationem rationi emanationis ipsius producti. Sed quod respectus appelletur res, istum
modum loquendi non videtur admittere vsus ecclesiae. Cum enim quatuor sunt relatio-
nes reales in diuinis, tunc esset praeter rem essentiae quaternitas rerum in diuinis: quod non vi
detur admittere vsus loquendi: licet intellectus veritati non repugnaret. Propter quod si omni-
no dicendum sit quod relationes sint diuersae & plures res iam dicto modo, videtur mihi quod melius sit
dicere cum determinatione, quod sunt plures & diuersae res relationis: quam quod sint plures & diuersae res re
simpliciter accepta: quia si absque determinatione diceretur res, cum non sit res in se existens: quia non Bb112r
substantia: neque in se subsistens: quia non est persona: neque alteri inhaerens in diuinis: quia in diuinis
non est accidens: neque similiter in creaturis: quia tunc non transferretur manens in diuinis: esset
ergo necessario secundum opinionem Porretani res extrinsecus affixa: quemadmodum & ille modus
videtur esse quiddam affixum substantiae inquantum res est. secundum dictam opinionem: quae non ponit quod
istam realitatem habeat a subiecto: sed potius ab obiecto, licet aliam realitatem habeat a fundamento: vt
scilicet quod plures respectus habeant a fundamento quod sint res & vna res: sed a diuersis obiectis quod sint
diuersae res. Sed (vt iam dictum est) vtrumque modum realitatis habent a fundamento: vnum vt sunt vnum in
illo: alium vt diuersimode quasi siuunt ab illo: multo fortius quam quod ab eo siuunt diuersae creaturae. Ema
nationes enim interiores sunt rationes emanationum exteriorum. Praeterea si quis velit dicere quod in
creaturis alia res sit fundamentum relationis, alia vero ipsa relatio: & quod sit accidens inhaerens suba
iecto sicut alia praedicamenta accidentis, & quod cum hoc sit ibi modus proprius huius praedicamenti
qui est modus purus & non res, & consimiliter in diuinis, obuiabitur ei sic. Cum in diuinis duo sunt
praedicamenta translata a creaturis, substantia scilicet & relatio, ita quod cum assumuntur in diui-
na praedicatione, quicquid in ipsis rei est vt sunt circa creaturas, non manet: sed totum transit in
diuinam substantiam: & manent solum duo modi & rationes illorum praedicamentorum: qui etiam
sunt iidem in creaturis: si ergo in diuinis essent diuersae res, substantiae scilicet & relationis, am-
bo essent ibi ex natura deitatis: & vni responderet vnus modus tramnslatus a creaturis, & alteri alius.
Quare cum modus proprius solum fundatur immediate in re, propria, & non in alia nisi per rem
propriam: quia scilicet habet esse vna earum in alia: sicut ergo in diuinis modus substantiae qui est
secundum se esse, per se & immediate habet esse circa rem substantiae & fundari in ipsa, sic &
modus relationis qui est ad aliquid esse, per se & immediate habet esse circa rem relationis, &
fundari in ipsa. lta quod in diuinis modus relationis qui est respectus quidam & ad aliquid esse
non habeat esse circa rem substantiae neque fundari in ipsa: nisi per rem relationis existentem in sub-
stantia, aut circa substantiam: sicut si in creaturis respectus quid est esse ad formam, non dicatur esse in essen
tia materiae nisi per rem aliam relationis existentem in ea. Ex quo necessario sequitur quod res illa relatio
nis alia a re substantiae esset aliquid absolutum: quia respectus ille qui non est nisi modus & ad aliquid
esse, non fundatur nisi in re absoluta: quia quicquid est praeter absolutum esse, non est nisi modus
eius: qui est vel secundum se esse, vel ad aliquid esse. Modus autem non habet fundari in modo
quia qua ratione vnus eorum fundatur in alio, eadem ratione & ille alius in tertio, & esset abi-
re in infinitum. Standum est ergo in aliquo quid est res absoluta, in qua immediate fundatur omnis
modus. Et sic in diuinis non est simpliciter dicendum quod sit res praeter rem substantiae, ita quod cum
determinatione dicatur in deo praeter rem substantiae esse res relationis, hoc est secundum iam dictum
modum appellando rem ipsum modum rei simpliciter dictae: cui non curamus obuiare: quia non
esset disputatio nisi de nomine: quae non prodest vbi certum est de re.

14 ⁋ Ad primum in oppositum, quod relatio non potest esse realis a substantia subiecta: quia
tunc omnes relationes diuinae essent res & respectus reales: quia omnes fundantur in substan-
tia diuina: Dicendum quod fundari in substantia potest proprietas dupliciter. Vno modo vt per-
fecte habet esse in substantia fundata ex natura substantiae absque omni consideratione intelle-
ctus, & comparatione eius ad quodcumque reale alterius rationis: Vel non absque consideratione intel
lectus & comparatione ad reale alterius rationis. Omnis proprietas primo fundata supra diuinam
substantiam, realis est. & tales sunt solummodo proprietates personales. Secundo autem modo ne-
quaquam. Simile enim & aequale non sunt relationes reales in deo: quia non fundantur in deo super
diuinam essentiam absque consideratione intellectus: vt supra dictum est. Similiter neque respectus
attributorum: quia non fundantur super diuinam essentiam absque omni consideratione intellectus &
comparatione ad reale. Secundum enim quod supra determinatum est, non habent esse in deo nisi ex
consideratione intellectus diuini secundum se: aut etiam ex comparatione ad realem distinctio-
nem personarum diuinarum: aut ex consideratione intellectus diuini sub comparatione ad
distincta in creaturis: vt alii dicunt. Aliqui etiam ponunt quod non habent esse in deo nisi ex consi-
deratione intellectus nostri, & comparatione ad correspondentia eis in creaturis.

15 ⁋ Ad secun-
dum quod relatio si est realis est res aliqua, ergo est substantia: Dicendum quod verum est inquan-
tum realis est: alias nequaquam. Quia hoc nomen relatio vno modo significat respectum vt est in
tentio pura & ratio praedicamenti. & sic relatio non est res, neque substantia, neque accidens, nec est realis,
sed modus ad aliud se habendi purus, nisi secundum modum praetactum, appellando rem modum rei: vel appel
lando modum realem: quia sequitur rem. Alio modo significat respectum vt est res praedicamenti Bb112v
absoluti super quem fundatur, sicut & significant omnia nomina specierum relationis: vt paternitas, fi-
liatio, & huiusmodi. & sic in diuinis significat rem quae est substantia, & est substantia, sed sub ratione respe
ctus significata. Est enim quo ad hoc differentia inter significationem respectus in nominibus attri-
butoru quae sunt sapientia, bonitas, & in nominibus proprietatum quae sunt paternitas, filiatio.
& in nominibus personarum quae sunt pater, filius. Quoniam attributorum nomina significant substam
tiam sub ratione respectus rationalis, & non imponuntur ad significandum respectum: sed ipsam suba
stantiam sub ratione respectus. Nomina vero proprietatum imponuntur ad significandum respectum
fundatum in substantia, & non substantiam sub ratione substantiae: sed solummodo includunt eam in sua
significatione. Nomina vero personarum imponuntur ad significandum substantiam sub ratione respe
ctus: ita quod etiam significat ipsum realem respectum, & ab illo imponuntur principaliter.

16 ⁋ Ad aliud,
diuisum in diuinis consideratur ratione & cognitione: Dicendum quod in diuinis diuisum dupli-
cem habet comparationem: vnam ad id quod cone est: aliam ad suum condiuisum. Primo quidem modo consideratur
ratione & cognitione: quia differunt sola ratione substantia & proprietas: non autem secundo modo. Sed ista ramemn
sio est contraria dicto Damascenus quia comparat contrario modo cone & diuisum in creaturis. Dicit enim
expresse quod diuisum consideratur re: ita quod diuisa sub communi inter se differunt re. Ergo secundum men-
tem eius, in diuinis diuisum consideratur ratione. id est quod distincta sub communi inter se sola ratio-
ne differunt.

17 ⁋ Ideo aliter dicendum: quod licet in deo (vt dictum est) proprietas significat substan-
tiam: non tamen est distinctiua personae vt est substantia: sed solum vt est respectus: vt sic sit alius
modus substantiae vt est substantia, & alius vt est sub ratione respectus. lta quod diuinarum personarum
differentia penes huiusmodi modos rationis est respectu differentiae duarum personarum in diui-
nis secundum substantias absolutas. & ita quo ad hoc secundum intentionem Damasceni diuisum considera
tione siue ratione est. Et hoc modo ad modum respectus aspiciendo dicit Boethius , secundum quod iam ha
bitum est, quod relatio non dicit rem sed modum solummodo.

18 ⁋ Ad vltimum quod relatio personarum inter
se similis est relationi eiusdem ad se, quae non est nisi secundum rationem: Dicendum quod verum est quo ad hoc
quod relatio ex vtraque parte fundatur super idipsum re. Differt tamen quo ad hoc quod ibi duplicatio
relationis super idem & extremorum relatorum distinctio est ex sola ratione & consideratione
intellectus: non sic in proposito: vt visum est supra.