Quaestio 1

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-fe2989

Sources:

Bb: Badius1520b

B11v

1
CIrca primum arguitur quod deus non sit infinitus. Primo sic.
Philosophus dicit. i. Physicae. Infiniti ratio quantitati congruit, & non
substantiae. deus substantia est, & non quantitas, vt patet ex
praedeterminatis: ergo &c.

2 ⁋ Secundo sic. Ibidem dicit philosophus
Infinitum inquantum infinitum, incognitum. deus inquantum
deus, maxime cognitus est quantum est de se, quia est summa veritas. ergo &c.

3 ⁋ Tertio sic. ldem. iii. Physicae. in
finitum inquantum infinitum, in potentia est sicut materia. vbi dicit Commen. Entitas enim materiae & infiniti
est in potentia: forma autem & finis sunt in actu. Deus autem summe formalis est & in actu, & summe remo
tus a natura potentiae & materiae. ergo &c.

4 ⁋ Quarto sic. sicut se hi infinitum in quantitate ad quantitatem,
sic infinitum secundum substantiam ad substantiam, sed vnum infinitum secundum quantitatem non compatitur aliud quantum
secundum philosophum. ergo infinitum secundum substantiam secum non compatitur aliam substantiam, Deus autem secum compatitur substantias
plurimas creaturarum. ergo &c.

5 ⁋ Quito sic. lbidem. Non cuius nihil extra: sed cuius semper aliquid est extra,
hoc infinitum est. vt autem dicit ibidem, totum & perfectum est cuius nihil est extra, cuiusmodi est deus. vt habi
tum est supra. ergo &c.

6 ⁋ Sexto sic philosophus ibidem. Perfectum non est nisi illud quod his complementum, & complementum est
finis. deus est perfectus. vt habitum est supra, ergo habet complementum & finem: vt autem dicit Commen. ibidem, qui
ditas infiniti est priuatione finis. ergo &c.

7 ⁋ In contrarium est, quoniam dicit philosophus ibidem. Quod est omnia continens &
in seipso habens, est infinitum. deus est huiusmodi, vt habitum est supra. ergo &c.

8 ⁋ Dicendum ad hoc: quod etsi multi philosophantium errabant in natura & substantia primi
principii, in hoc tamen fere omnes concordabant, quod primum principium omnium, esset infinitum in substantia sua. Et hoc di
uersimode ponebant diuersi secundum quod diuersa sentiebant de natura primi principii. Dicentes enim pri-
mumn principium materiam esse (secundum quod supra determinatum est) attribuebant primo principio infinitatem
materialem, & esse chaos quoddam in infinitum extensum. Dicentes vero primum principium substantiam aliquam
corpoream, dicebant primum principium esse aliquod corpus infinitum, vel extensione, vt Parmenides & Me
lissus, qui ponebant omnia esse vnum infinitum, & illud esse principium: vel continentia infinitorum in vno, vt Demo
critus, qui posuit in eodem infinitatem atomorum: & Anax. quid posuit in eodem infinitatem partium consimilium. vt
habetur. i. phiycae. Et sic concordabant in infinitate substantiae primi principii.

9 ⁋ Nos ergo id quod falsum po-
nebanticirca naturam primi principii quod deus est, respuentes, & veritatem cuius modicam resplendentiam vi-
debant acceptantes, dicimus quod deus tanquam primum omnium principium a quo est omne finitum in substantia: necessa-
rio ponendus est esse in substantia infinitus. Et hoc non infinitate materiali. propter hoc quod infinitas materiae
hui rationem imperfecti & partis: quia materia est pers compositi ex ipsa & forma: secundum quod determinat philosophus & Con
men. iii. Physicae. Tali inquam infinitate non est deus ponendus esse infinitus secundum substantiam: quia sua substantia non hi
rationem materiae neque impefecti aut partis, sed magis formae & actus & totius perfecti: vt hitum est supra, neque siliter po Bb12r
nendus est esse infinitus infinitate corporali extensiua, vel infinitorum contentiua: quia simplex est & in
corporeus, vt habitum est supra: Sed iuxta conditionem naturae eius qua est forma, & actus, attribuenda est
ei ratio infinitatis sibi proportionalis, non autem talis qualis attribuenda est formae vniuersali & naturali in crea
turis. Porma enim naturalis creaturae, eo quod de se vniuersalis, est apta multiplicari per supposita quantum
est de se quodammodo infinita propter aptitudines ad infinita supposita. Deitas ergo cum non sit talis for
ma, quia in ipsa non cadit neque ratio vniuersalis, neque ratio particularis, vt visum est supra in parte, &
amplius videbitur infra: tali ergo infinitate deus dici non potest infinitus secundum substantiam. Et hoc ideo maxi-
me, quia licet ipsa forma talis de se hir rationem amplitudinis & infinitatis, non tamen his ipsam quantum est de se nisi
in potentia, non autem actu, nisi inquantum eius amplitudo determinatur in supposito, & ita contrahitur ad par
tem siue per materiam siue per aliam viam indiuiduationis, de qua alias dicendum est. Deitatis autem forma
nullam in se potentiam habet omnino ad differens a se re vel intentione: sicut necessario differunt vniuer
sale & particulare, vt nec est vllius determinationis receptibilis, quae alia est a se re vel intentione, vt similiter
habitum est supra, nec similiter rationem partis per aliquam contractionem recipit in supposito, vt habitum est su
pra, & amplius videbitur infra. Maxime autem per materiam determinari non hiu, quia immaterialis omnino est.
& nullo modo actus materiae, vt habitum est supra: sed stat de se & in se perfecta. Est ergo deus ponendus
infinitus infinitate quae est nata convenire formae simplici libere absque omni ratione determinabilis con-
tractionis & limitationis: quia ex ea ratione qua talis est convenit ei sua infinitas. Talis enim est ratione
perfectionis exuberantis in suo esse, quod est maxime formale & absolutum in nullo receptum, sed secundum
se & primo subsistens, vt habitum est supra. Infinitas ergo congruens perfectioni esse simplicis ratione
suae perfectionis deo debet attribui, quae reuera nihil aliud est quam immensitas quaedam & magnitudo spi
ritualis absque termino: quae omnia in se continet, & omnem perfectionem, & omnem rationem essendi, & per hoc omne quid est
& quod potest esse: inquantum ipse est ipsa ratio essendi, vt visum est supra. Hoc enim est de ratione digni
tatis & perfectionis siue totalitatis in ipso: quam omnes in infinito quod ponebant, esse somniabant, etiam ponen
tes aliquod actu infinitum esse in corporalibus. Secundum enim quod dicit Philosophus, loquens de eis in iii. Physicae. hinc omnes
accipiunt dignitatem de infinito, & videntur nobilitare infinitum, quia est omnia continens, & omne in se
ipso habens. Cuius enim nihil est extra, hoc est perfectum & totum. Sed reuera hoc est magnae dignita
tis in infinito spirituali: & esset magnae dignitatis in infinito corporali, si esset tale: quid scilicet omnia in se
contineret, & nihil haberet extra se, & sic esset perfectum & totum. Sed tale esse non potest in eorporali-
bus, vt bene probat contra eos philosophus in iii. Physicae. & in primo caeli & mundi, quoniam in infinito, quod possi-
bile est poni in corporalibus & rebus creatis, non cadit dignitas illa: sed magis contrarium. Secundum enim
quod dicit philosophus ibidem, accidit tam contrarium esse infinitum quam sicut dicunt, non enim cuius nihil est extra,
sed cuius semper aliquid extra est, hoc infinitum est. & hoc ideo: quia iuxta determinationem Philosophi, in
finitum quod contingit esse in corporalibus & in creaturis, non est in actu essendo infinitum: sicut illi pone-
bant in creaturis corporalibus, & nos ponimus in creatore: quia omnis creatura certis limitibus na-
turae & esse siue essentiae suae contenta est. Singula enim & vniuersa in poedere & mensura producta sunt.
Sed infinitum quod contingit in creaturis esse, est infinitum in potentia tantum: & hoc non tali potentia quod ali-
quando possit esse actu secundum totum, sicut possibile est esse statuam: Completa enim transmutatione aeris ab
artifice, aliquando est perfecta statua in actu: quod appellatur esse in actu puro: Sed in tali potentia quae sic
deducitur ad actum, quod semper manet in ipso potentia secundum partem aliquam actui admixta, & actus potentiae: quem
admodum habent semper esse dies & ago scilicet per aliud & aliud fieri Vbi dicit Commen. Rerum quaedam sunt in actu
puro vt homo demonstratus, & quaedam secundum quod potentia admiscetur cum actu: & si potentia non fuerit, non erit actus
vt dies, & omne quod est cum motu. Infinitum autem est quasi accidens huius entis cuius potentia est coniuncta cum actu,
& non eius cuius esse est in actu puro. Sed sic ponimus infinitatem in deo, tam. scilicet dispositionem eius quod est in actu
puro. Vnde contraria est dispositio infinitatis quae potest esse in creaturis, & illius quae est in creatore. Illa enim est in
semper accipiendo aliquid extra: ita quod acceptum semper sit finitum: sed per alterum & alterum, non sicut in circulo,
qui secundum philosophum similitudinem quandam hi infiniti: non tamen proprie est infinitum. In circulo enim idem sumitur multo
tiens: in infinito autem semper sumitur aliquid extra: quod nunquam fuit prius acceptum: & hoc in continuis secundum diui
siones, & in discretis secundum appositiones. Infinitas autem in creatore: quia in simplici esse & puro consistit,
ipsa est in eodem semper accepto in quo simul rationes infinitorum numerorum & forte specierum entium sunt
acceptae simul. Vnde contrario modo definiri debet infinitum in creaturis & in deo. De infinito enim in creatu-
ris dicit philosophus, quod est illud cuius quantitatem accipientibus semper est aliquod accipere extra. Nos autem de infinito in
deo dicimus esse, quod est illud cuius quantitatem accipientibus nihil est accipere extra. Propter quod infi
nitum in deo habet rationem totius & perfecti: infinitum vero in creaturis habetur rationem imperfecti
& partis. Sic enim (vt dicit philosophus) nos definimus totum hoc singulare: vt hominem aut arcam: quod est illud cui
nihil abest. Et similiter sic illud quod est proprie totum & perfectum, cuiusmod scilicet est deus, definimus: quod est illud Bb12v
cuius nihil est extra. Econtrario autem infinitum in creaturis semper est vt pars & imperfectum.
secundum enim Philosophum, cuius absentia est extra, non omne est cum absit. ldest illud quod est extra quod est aliquid non
dicitur totum, cum illud abest ei quod est extra ipsum. Et hoc (vt addit alia translatio) siue illud extra quod
est aliquid separatum, sit extraneum siue non extraneum. vt secundum Commen. contingit in definitione totius in
particularibus: quae non sunt tota in rei veritate cum eis est aliquid extra, licet non sit pars eorum. Econtrario
autem est in definitione totius in rei veritate, quod est illud cuius nihil est extra omnino: neque de substantia sua,
neque de alia. secundum quod expositum est supra de perfectione dei. Et haec diuersitas contingit in creatore & crea
turis, quia a diuersis principiis oritur infinitas in creaturis & in creatore. In creatura enim iuxta
determinationem philosophi, non oritur infinitas nisi a principio materiali. Et ideo accidit quod secundum appo-
sitionem non est intelligere infinitum in magnitudinibus, secundum diuisionem vero contingit. In numeris
autem est econverso vt dicit Commentator quia in creaturis finitas accidit ex forma: infinitas autem ex materia con
tingit: vt magnitudo non possit transire omnem magnitudinem in infinitum: quoniam tunc possibile esset for-
mam inuenire infinitam, quid est impossibile: quia ipsa est causa terminationis & continentiae: & conuenit
vt diminutio sit in infinitum. Causa enim diminutionis est materia, quae est interminata & non terminans
Diminutio enim est ad nihil in re: cuius causa est materia. Econtrario autem contingit in numero, quoniam ad
ditio in quantitate discreta est ex forma, & in quantitate continua est ex materia: & diuisio in eis est
econtrario, quoniam diuisio in numeris est ex forma: & in magnitudine ex materia. In creatore autem econ-
trario accidit ei quod contingit in creatura. Cum enim in creatura ex sua forma est finitas ei, quia
non subsistit nisi contracta & limitata in supposito: in creatore econtra infinitas eius a forma consi
stit: quia omnino illimitata est & incontracta secundum suppositum: sed ex se est quaedam singularitas vt habi-
tum est supra. Et ideo in actu puro & perfecto tota ratio infinitatis eius consistit. Vt sicut perse-
ctio in ipso est conditio quae sequitur eius actualitatem absque omni potentiae admixtione: quae qui
dem perfectio consistit in finis consummatione: Perfectum enim (vt dicit philosophus) non est nisi illud quod habet
complementum. Et sicut totalitas in ipso est conditio quae eius perfectionem continet: quae quidem totalitas con
sistit in vniuersi esse comprehensione: Totum enim est cuius nihil est extra omnino vt dictum est supra: Sic
infinitas est conditio quae immediate sequitur in ipso eius totalitatem & simul perfectionem, quae
quidem consistit in nunquam deueniendo per discursum aliquem ad terminum conplementi eius, & perfectio-
num quas continet in se actu simul, vt magis videbitur in quaestione sequenti. Et haec est infinitas quam
omnes loquentes de infinitate primi principii somniabant, licet ab ea plures deuiabant propter erro
rem circa eius essentiam, & naturam, vt dictum est. Vnde talis infinitas nihil est aliud: quam cuiusdam spi
ritualis magnitudinis immensitas in infinitum spiritualiter protensa, vt amplius dicetur in sequenti
quaestione. De qua propheta dicit in praes. Ego cognoui quod magnus est dominus. Infinitas igitur quantum
ad spiritualem magnitudinem manifeste probatur inesse deo ex hoc quod est esse purum absolutum. Ex
eo enim quod tale est, nullius esse determinati rationem dicit: sed est ipse ratio essendi omnium perfectiones in
se continens, vt habitum est supra: quod esse non posset si finem complementi haberet: qualem finem dat forma
in creaturis: cum hoc quod in natura species dat esse completum. Et hoc ideo, quia non dat illud nisi
secundum rationem determinatam. Propter quod etiam non dat nisi esse finitum: non solum a fine consumman-
te rem in esse, sed a fine consummante & consummationem limitante. Vnde de tali magnitudine dei in
finita intelligitur illud praes. Magnus domins & laudabilis nimis, & magnitudinis eius non est finis. Finis scilicet
terminum magnitudinis significans: quem comprehendens stet, vt nihil quod laudet vlterius comprehen
dendum restet. Vnde dicit glo. Hoc vno verbo dedit cogitare: quod non potest capi plene, quia incom-
prehensibilis est cogitatione. Et ideo nunquam cesset a laude. Quia enim non est finis magnitudinis eius,
non potes eius laudem finire. Ex qua glo. manifeste nobis insinuatur ratio infinitatis eius. Cum enim
qualibet quantitate finita data mens nostra maiorem potest excogitare: magnitudine autem di-
uina nullam maiorem excogitare potest: conuincitur ergo concedere diuinam magnitudinem
esse infinitam. Et est notandum quod quamuis infinitas ista & creaturae finitas ambo sunt a forma, hoc ta
men est contrario modo. Omnis enim forma creaturae finitat ipsam, non solum in esse speciei con-
summando, sed etiam in esse signando: & contra esse alterius speciei limitando: propter quod generis & spe
ciei rationem determinat, Forma autem diuina ita consummat, quod non signat, nec contra esse alicuius al
terius limitat: quia nec ad speciem aut genus determinatur: sed in esse indeterminato stat, quod per gra-
dus infinitos essendi protenditur: secundum quod perfectiones omnium forte per infinitos gradus produ-
cendorum in se continet, vt dictum est. Ex quo etiam patet quod infinitas perfectionis eius quantum ad
seipsam consistit in simul accepto: quantum autem ad intellectum creatum in semper aliud & aliud secundum rationem
intelligendi accipiendo: vt sicut infinitas corporis simul existens est magnitudo corporalis: infini-
tos gradus magnitudinum finitarum in infinitum accipiendarum continens: sic infinitas essen- Bb13r
tiae dei est spiritualis magnitudo perfectionis in esse absoluto infinitos gradus magnitudinum per
fectionis in esse in infinitum accipiendarum continens. vt sicut corpus infinitum continet in se
corporaliter quantitatem mobilis corporis pedalis, bipedalis: & sic in infinitum: sic essentia dei in
finita continet in se spiritualiter quantitatem essendi speciei inanimati, vegetabilis, sensibilis, rationa-
lis, intellectualis: & sic in infinitum, ponendo infinitos gradus creaturarum possibiles inter esse dei & esse
angeli quantuncunque supremi accipiendi.

10
⁋ Ad primum in oppositum: quod ratio infiniti quantitati congruit & non substantiae:
Dicendum quod istud intelligitur de infinito per extensionem vel partium multitudinem: quale posuerunt
philosophis quidam in primo principio, quod ponebant esse corporale: contra quos inducit illud dictum philosophus. Non au
tem intelligitur de infinito quod habet rationem perfecti: illud enim solum habet esse in substantia omni
no separata a quantitate & materia. secundum quod probat philosophus, quod primus motor quia est virtutis infi-
nitae simplex debet esse & immaterialis, abstractus a magnitudine & materia.

11 ⁋ Ad secundum patet
per idem: quia infinitum incognitum in eo quod est infinitum non est nisi infinitum imperfectum per ma
teriam. formae enim est finitare. Et ideo cum principium cognoscendi non est nisi forma: & materia (secun
dum philosophum) de se incognita est: & non cognoscitur nisi per analogiam ad formam: oportet quod illud infi
nitum quod est per materiam inquantum huiusmodi, sit incognitum: cum tamen infinitum quod deus est, quia sua quiditas
est per formam, vt dictum est: sit quantum est ex se maxime incognitum.

12 ⁋ Per idem patet ad tertium
Entitas enim infiniti quod est in potentia, est illius quod est per materiam. Entitas autem infiniti quod est per for-
mam: cuiusmodi est entitas infinitatis dei: summe est in actu, vt dictum est.

13 ⁋ Ad quartum: quod infini
tum secundum quantitatem non compatitur secum aliud extra se: ergo nec infinitum per substantiam
compatitur aliam substantiam: Dicendum quod infinitum quod non compatitur aliud extra se, hoc est ra-
tione suae perfectionis: vt dictum est supra: & hoc quia perfectum debet esse omne & totum. Secun
dum enim quod dicit Philosophus. iii. Physicae. totum & perfectum aut idem penitus est: aut proximum secundum natu-
ram est. Et est disiunctiua artis vera pro vtraque parte. sunt enim penitus idem re & substantia: quia quod
quid est totum eo quod est totum est perfectum & econverso. Et quo ad hoc sunt nomina synonyma: vt
dicit Comment. sed secundum rationem sunt proxima: quia perfectum est attingendo finem consummantem &
complentem in esse. Vt enim dicit philosophus ibidem, Perfectum non est nisi illud quod habet complementum: & com-
plementum est finis. Totum autem: quia non diminuitur ab eo aliqua pars eorum quibus dicitur
totum: iuxta primum modum totius. v. Meta. Et sic secundum Comment. sunt nomina sese consequentia.
Ex eo enim quod aliquid est consummatum in suo esse: continet quicquid pertinet ad perfectionem illius esse:
vt si sit singulare totum: vt homo vel arca: continet quicquid pertinet ad perfectionem illius esse:
ita quod nihil eius sit extra ipsum. Si vero sit vniuersaliter totum: cuiusmodi est deus in ente simpli-
citer: cuiusmodi etiam infinitum corpus esset in ente quanto: si esset in rerum natura: tale inquam totum vni
uersaliter continet quicquid pertinet ad perfectionem esse vniversales vel esse simpliciter: & hoc quo ad id quid est
totum vniverstleis in esse simpliciter: vel esse quanti: & hoc quo ad id quod est totum vniverstalei in esse quanti. Vnde vt dictum est
supra: vniuersaliter totum nihil potest habere extra se separatum siue extraneum siue non extra-
neum. Perfectum igitur vniversale in quantitate, cuiusmodi esset quantum extensione infinitum, nihil quanti compatitur
extra se separatum neque extraneum neque non extraneum. vt si terra esset infinita, non compateretur secun
aliquid extra, neque extraneum, vt ignem & aquam: neque non extrancum. vt aliquid terrae quod non est infra ipsam
vt pars eius. Ex illa enim parte qua haberet aliquid extra: esset finitum: & haberet tangens se: & non
occuparet totum. Similiter perfectum vniuersaliter in esse simpliciter, cuiusmodi est deus, nihil ens con
patitur extra se separatum: neque extraneum: neque non extraneum. Non extraneum: vt alium in natu
ra deitatis: quia deitas non potest esse nisi in se quaedam singularitas. Extraneum: vt creaturam quae al
terius naturae & essentiae esset a deo, quae non esset infra ipsum. Non dico vt pars esse dei: sicut dice
bant ponentes esse dei quo deus est, esse cuiuslibet entis esse: vt habitum est supra. sicut extra terram
infinitam non est terra: quia non est terra omnino quae non sit infra ipsam vt pars eius: & cuius quan
titas sit pars quantitatis terrae infinitae. Hoc enim est magnae imperfectionis: quia habet rationem diuersi-
tatis & compositionis. Sed dico sicut ratio essendi. Deus enim ex quo est ipsum esse subsistens in suo esse
habet omnem rationem essendi: non vt vniuersaliter: sicut habet genus in se differentias: neque distincte se-
cundum rem: sicut infinitum quantum: quod si esset totum & omne, haberet in se partes suas diuersas in
substantia secundum diuersitatem situum: sed easdem non diuersas secundum siguras: haec enim est dis
ferentia inter totum & omne, vt supra expositum est: sed habet deus in suo esse omnem rationem essendi
(vt dicit Dionysius. inconfusibiliter: & hoc contra confusionem quae est in vniuersali: & vnite: & hoc con
tra distinctionem partium quae est in quanto infinito: quod simul est totum & omne. Et est iste mo Bb13v
dus essendi plura in eodem mirabilis multum & ineffabilis nobis: quia tamen ita sit: ipsa veritate
rationabiliter coacti cogimur confiteri. Et est consimilis modus essendi plura in eodem in creatu-
ra: vt si forma generis esset aliqua vna natura in se singularis: & similiter quaelibet differentiarum sub ip-
sa: excedente tamen in gradu dignitatis & naturae forma generis super formas differentiarum. lta quod for
ma generis contineret in se sub excellentiori gradu rationem vtriusque differentiae in actu: sicut modo continet
in potentia: quas quidem rationes continerent in se singulae differentiae sub gradu inferiori. Vel est similitudo va
lidior in anima intellectiua: si in eodem simplici per essentiam haberet rationale sensibile & vege-
tabile gradu excellentiori quam esset in aliis diuisim: hic vegetabile solum: illic sensibile solum: & alibi ra
tionale solum.

14 ⁋ Ad formam ergo argumenti quod infinitum quantum non compatitur aliud quantum secum: ergo
nec infinita substantia, aliud in substantia secum compatitur: Dicendum quod non est simile: quia quantum infi-
nitum in vno simplici: non habet inconfusibiliter & vnite rationem omnis quanti: sed diuisibiliter &
distincte. Et ideo cum ad infinitum perfectum pertineat quod contineat totum quod illius naturae est secun
dum quam est infinitum: vt habitum est: vel oportet quod quantum non sit infinitum perfectum: vel quod con
tineat in se omne quantum diuisibiliter & distincte: & ita vt partem suam. Si enim aliquod esset extra:
esset separatum tangens & apponibile per continuitatem: & sic non esset nisi infinitum in potentia &
per appositionem: vt nunquam esset infinitum in actu quousque esset ei appositum quantum vltra quod non esset
possibilis appositio quanti: & extra quod non posset esse aliud quantum. Infinitum vero substantia, cuiusmo
di est deus in vno simplici esse, secundum quod est infinitum quod est sua substantia, inconfusibiliter & vnite
habet omnem rationem essendi. Et ideo cum ad rationem infiniti perfecti non plus pertineat quam quod totum quod est
illius naturae secundum quam est infinitum, in se contineat: non obstante quod aliquid diuisum secundum
substantiam a deo simul habet esse cum deo: Deus est infinitus perfecte. Per substantiam enim illam non
est apponibile esse dei aliqua ratio essendi: quia nihil habet rationem essendi aliquam quae non sit in illo
in gradu multo eminentiori: vt saepe dictum est: ita quod cum persectio dei in esse sit ex ratione bonita
tis naturalis in ipso vltimate & consummate: vt habitum est: & ex ratione talis perfectionis sit in ipso
ratio infinitatis: vt planius habebitur in quaestione sequenti: sicut non est maius bonum deus cum vni
uersitate creaturarum quam solus deus per se: vt patebit loquendo de creaturis: sic non est maior perfectio
aut infinitas secundum esse bonitatem & perfectionem in deo cum vniuersitate creaturarum quae sunt, su
erunt, poterunt esse: quam sit in ipso solo per se. Quia ergo extra dei essentiam sunt essentiae creatura-
rum, hoc nullo modo repugnat diuinae perfectionis infinitati: immo attestatur ei magis. Ex bonitatis enim
diuinae & perfectionis exuberantia in sua infinitate: non ex aliqua sua indigentia & imperfectione produ
cit alia a se: quibus suum esse communicat: non per essentiam: sed per participationem quandam: non
secundum idem esse: quemadmodum illa quibus data est virtus generatiua: quae propter impere-
ctum esse speciei in indiuiduis producunt alia a se: quibus communicant eandem essentiam specie se-
cundum aliud esse. Similiter si ex quanto infinito propter perfectionis suae exuberantiam procederent alia
quanta in diuersa substantia, quae solum haberent quantitatis illius quandam participationem quae dicerentur quanta:
ita quod omnes rationes participandi quantitatem essent in illa quantitate infinita per essentiam: & essent
plura quanta participantia quantitatem: non repugnaret infinitati perfectionis quanti infiniti per essentiam.
imo sicut esse dei & essentia simul sunt vbique cum esse & essentia creaturae (imo sine illa nec ista essent)
sic quantitas illa per essentiam simul esset cum istis habentibus quantitatem per participationem. immo nec ista
essent quanta sine quantitate illius. Quod non potentes antiqutus quidam discernere: quom videlicet perfectioni di
uinae bonitatis & infinitati: & esse eius non obstat quod alia sunt simul cum illa: & extra eam per essentiam: vide
re non potuerunt quind bonitas & esse creaturae, si esset re aliud a bonitate & esse dei, aliquod apponeret su-
pra bonitatem & esse dei: vt maius melius & perfectius bonum esset deus cum creaturis quam per se. Et ideo cum non
potuerunt istud concedere, quidam dixerunt quod esse & substantia cuiuslibet creaturae in eo quod est: est ali
qua portio substantiae dei & diuini esse. Alii vero dixerunt quod esse dei esset esse formale omnis rei: se-
cundum quod de hoc habitum est supra sufficienter. Alii vero praedicta bene discernentes: non dicebant quod
creatura est aliquid diuinae essentiae: vel informata esse illo quod deus est: sed quod creaturae habent
essentiam & esse participata ex perfectione & infinitate diuina exuberante in alia: secundum illa quae perfe
ctius habet in se: quasi diuinum esse sit esse cuiusdam generis per essentiam, continens in sua perfectio-
ne in actu, esse omnium differentiarum quaes per participationem accipiunt diuersae species. Si enim formae rerum ma
terialium essent per essentiam separatae: vt imponitur dictum fuisse a Platonicis: quanto forma abstracta esset con-
munior: tanto esset perfectior & actualior. Et ideo dixerunt quidam ex istis illud quod recitat Apostolus in actibus
loquens philosophius Atheniensibus: & dicit. Quidam vestrorum poetarum dixerunt QArat scilicet & Homerus) lpsipus ge
nus sumus, quaeds scilicet generalem naturam esse eius participantes. Dixerunt etiam ex eadem sententia quidam alii ex eis
quod omnia plena sunt deo: iuxta quorum sententiam Paulus formauit & suam cum dixit. Deus qui fecit mund Bb14r
dum & omnia quae in eo sunt, hic caeli & terrae cum sit dominus, non in manufactis templis habitat, nec ma
nibus humanis colitur indigens aliquo cum ipse det omnibus vitam & inspirationem & omnia, fecitquoed
ex vno omne genus hominium: inhabitare super vniuersam faciem terrae, definiens statuta tempora & ter-
minos habitationes eorum: quaerere deum: si forte attrectent eum aut inueniant: quamuis non longe sit ab
vnoquoque nostrum. In ipso enim viuimus mouemur & sumus. Vbi dicit Glos. Quia id operatur in no
bis quod viuimus, mouemur, & sumus. & hoc est opus quo continet omnia: quia eius sapientia pertin
git a fine vsque ad finem fortiter: & disponit omnia suauiter: per hanc dispositionem in illo viuimus
mouemur & sumus. quod si hoc opus suum rebus subtraxerit: nec mouebimur nec viuemus nec erimus
Et vt dicit alia Glos, neque tanquam eius substantia in illo sumus: sicut dicitur vitam habere in semetipso:
sed cum aliud sumus quam ipse: non aliud in ipso sumus: nisi quia id operatur quod viuimus, mouemur, &
sumus. Caelum & terra, & omnia quae in eis sunt, vniuersa. scilicet spiritualis & corporalis creatura, non in se
ipsa manet: sed in illo: quia quod non est in ipso de quo dicitur. Ex ipso, & in ipso, & per ipsum omnia, ni
hil est. Etiam si aliquid esse res habeat in seipsa, perfectius habet in illo: quia quod factum est ab ipso, in ip-
so vita erat: & sine ipso nec vita nec viuens erat. Et hoc non solum per suam ideam in diuina sapientia: secundum
quod dicit Augustinus serid est super loannem. Terra facta est: sed ipsa quae facta est non est vita: est autem in ipsa sapientia
sempiternaliter ratio quaedam, quae terra facta est: haec est vita. sed per esse in diuina essentia: vt expositum est su
pra.

15 ⁋ Ad quintum, quod non cuius nihil est extra: sed cuius semper aliquid est extra: hoc est infinitum:
cuiusmodi non est deus: Dicendum quod illud dictum est de infinito imperfecto: quod possibile est esse in re
rum natura: quale non est deus: sed est infinitum perfectum: cuius ratio est: quod nihil est extra eum: vt pa-
tet ex praedeterminatis.

16 ⁋ Ad sextum quod deus habet complementum & finem: & infinitum dicitur priuatione fi-
nis: Dicendum quod est finis consummans, quod est perfectio cuiuslibet rei: vt dicitur in iiii. modo finis, in. v. Meta
physicae. & finis consumens: quod est vltimum vniuscuiusque a quo nihil extra inuenitur: vt dicitur in primo &
secundo modo finis. vbi dicit Comment. Vt superficies sunt vltima corporis, & lineae superficiei, & putn-
cta linearum: & orbis stellarum corporum quae sunt intus: quoniam extra ipsum nihil est: & similiter cutis ani
malis. Finis primo modo dictus est finis complementum: & congruit maxime deo: quia ipse est finis & con-
plementum omnium: vt dictum est supra. De fine secundo modo, intelligitur illud quod infinitum dicitur priuatione
finis: & hoc de infinito imperfecto. Talem enim finem dat forma in quantitate cum hoc quod dat perfectionem: & pri-
uatio eius est ex materia: vt dicit Comment. super. iii. Physicae. & habitum est supra. De infinito autem perfecto si
ue spirituali: siue corporali: vtrum dicatur infinitum priuatione finis: patebit in quaestione sequenti.