Quaestio 5

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-fe29787

Sources:

Bb: Badius1520b

B109r

1
Irca quintum arguitur primo: quod nulla proprietas in deo sit relatio, sic, proprie-
tas in diuinis est ipsa essentia siue substantia. Paternitas enim est deitas. sed quod
diuinis est substantia non est relatio: quia ex opposito distiguuntur sicut duo
praedicamenta in diuinis: vt patet ex supra determinatis. ergo &c.

2 ⁋ Secundo sic. Ve
rissimo enti non convenit debilissimus modus essendi: quia modus debet ramendere
reione, quicquid in deo est, est ens nobilissimum: & modus relationis est modus entis
debilissimus. dicente Commentatore super. xi. metaph. Relatio debilioris esse est inter omnia praedi-
camenta. ergo &c.

3 ⁋ Tertio arguitur quod non omnis proprietas in deo est relatio, sic secundum Damasce-
num lib. i. cap. xi. Secundum omnia sunt vnum pater & filius & spiritus sanctus, praeter generationem, ingene-
rationem, & processionem. sed aliae sunt proprietates praeter istas: ergo vnum sunt in eis. sed in relationi
bus non sunt vnum, immo in sola substantia. ergo omnes aliae proprietates in deo substantiae sunt & non re
lationes.

4 ⁋ Quarto ostenditur quod aliqua proprietas in deo vt saltem ingenitum, non sit relatio, sic.
non est relatio nisi sint duo extrema, vnum de quo dicitur, & aliud ad quod respicit. sed ingenitum
non habet nisi vnum extremum: scilicet de quo dicitur, & non habet aliud ad quod dicatur. ergo &c.

5 ⁋ Si
vero dicatur secundum Augustniunum. v. de triniitate. quod dicitur ad non genitorem: hoc non potest stare: quia
ille non genitor non potest esse aliqua persona diuina: vt filius vel spiritus sanctus, quia ad ipsas pater
refertur aliis relationibus. eadem autem persona ad eandem non refertur pluribus relationibus:
vt infra declarabitur. Et praeterea tunc non genitor esset proprietas filii, aut spiritus sancti, si-
cut ingenitum patris, quod non est verum: vt infra patebit. Nec potest esse creatura, quia ad illam non
habet deus aliquem essentialem respectum, nec respectu illius accipitur in deo aliqua notio: quia ni
hil ponit nobilitatis in deo: & notioidebet esse proprietas ad dignitatem pertinens: nec potest sine respe
ctu alicuius alterius, quia nullum est aliud: & respectu eius quod omnino nihil est, nihil magis acci
pienda est aliqua notio in deo quam respectu creaturae, quare &c.

6 ⁋ In contrarium est, quoniam quicquid
est in deo praeter substantiam relatio est. Plura enim praedicamenta secundum superius habita in deo non
sunt. omnes proprietates in deo sunt aliquid praeter substantiam. dicente Augustino libro nono de
ciui. dei. Ideo simplex persona dicitur: quia est hoc quod habet, excepto quod relatiue quaeque perso-
na ad alteram dicitur. ergo &c.

7 ⁋ Dicendum ad hoc secundum iam determinata, quod proprietates in diuinis nihil aliud
sunt quam quaedam qualitates substantiae, & sic quamquam re sunt ipsa substantia siue essentia (paternitas enim
est deitas, & similiter caetera huiusmodi) tamen inquantum proprietates sunt, alia est ratio ipsarum, alia
substantiae: quae non potest esse ratio aliqua absoluta, quia necessario poneret praeter substantiam ali
quam rem absolutam in qua fundaretur & esset in deo compositio. Oportet ergo quod sit ratio relati
ua: quae non requirit nisi rem absolutam vt eius fundamentum. sed aliter importatur respectus si
ue relatio per proprietates substantiae quae sunt attributa, & per proprietates personarum, quae verius
proprietates dicuntur: quia illae, vt bonitas, veritas, & huiusmodi, significant ipsam essentiam sub ra
tione respectus: vt supra determinatum est: non sic autem proprietates personarum: sed significant suo
nomine solum respectus: vt paternitas non essentiam significat cum respectu ad alium: hoc enim significat
persona quae est pater: vt infra dicetur: sed significat purum respectum quo pater est pater, & sic de cae
teris. Vnde dicit Magister id est sentem. distin. xxvii. cap. Nec tamen. Patris nomen non tantum relationem
notat: sed etiam hypostasim. i. substantiam significat. ita & filius & spiritus sanctus. Relationum vero
vocabula: scilicet paternitas, filiatio, processio, gignere, vel gigni, procedere:, ipsas tantum relationes.

8 ⁋ Ad primum in oppositum, quod proprietas est ipsa essentia: vt paternitas est deitas &c.
Dicendum quod circa significatum dictionis licet realitas sit eadem proprietatis siue respectus & sui fun
damenti in quo fundatur, quae significatur & nomine fundamenti, & nomine proprietatis tam in Bb109v
deo quam in creaturis: vt in sequente quaestione declarabitur: vt propterea in diuinis proprietas prae-
dicetur de essentia, & econuerso: vt infra declarabitur exponendo modos loquendi & praedicandi
in diuinis: semper tamen modus alius est huius & illius: qui licet ex opposito distinguuntur inter se, non
tamen respectu sui fundamenti. immo in ipso conveniunt. Praedicamentum enim relationis in realitate a rea-
li tatibus praedicamentorum super quas fundatur non distinguitur: sed solum in modo & ratione
praedicamenti: vt superius expositum est. Et sic ratione rei in diuinis substantia est relatio: licet non
ratione modi: & ex hoc contingit, quod licet proprietates sint ipsa diuina essentia, tamen proprieta-
tibus distinguuntur diuinae personae & non essentia, secundum quod determinat Magister senten. i. di-
stin. xxxiii. per totam. Et sic vere contingit proprietates poni in deo esse relationes, non obstante quod
sunt ipsa diuina essentia.

9 ⁋ Ad secundum quod modus debilissimus essendi est relationis: qui non de
bet conuenire enti nobilissimo: Dicendum quod in creaturis modus essendi relationis etiam quae est re
latio secundum esse, debilissimus est: quia est in eis per dependentiam quandam non solum ad realitatem
sui fundamenti siue subiecti: sed etiam sui obiecti, quia in diuersis subiectis fundantur semper
in creaturis relatiua secundum esse: vt paternitas in substantia patris, & filiatio in substantia filii, & si
militudo in duabus albedinibus, ita quod si realitas destruatur in obiecto, etiam deficit relatio in vtroque
extremo. Vnde quidam putabant relationem esse de secundis intentionibus, & rem rationis in animo so
lum existentem. Non sic autem est circa relationes reales in diuinis: quia in diuinis non est relatio
in vno extremo per aliquam dependentiam: sed solum per ordinem quendam ad aliud extremum
eo quod relatio in vtroque extremo fundatur super eandem essentiam. Hoc modo quod naturaliter est sub
huiusmodi respectibus, sine illis esse non potest, plusquam sine suo modo essendi qui proprius est
ei secundum quod est substantia siue essentia. Propter quod in diuinis non magis debilis est modus relatio
nis quam substantiae: nec res relationis quam substantiae: quia est vna & eadem.

10 ⁋ Ad tertium dicendum quod Damascenus
oquitur de proprietatibus strictissime: & sub vna illraum conprehendit processionem actiuam & passi-
uam, & sub ingeneratione comprehendit generationem actiuam: vt infra videbitur. In caeteris
autem proprietatibus conueniunt: quia substantiales sunt: vt similitudo, aequalitas, & huiusmo
di. & ideo per hoc quod sunt vnum in istis, non excluditur quin sunt vnum in sola substantia:
uia illarum vnitas in personis est per vnitatem substantiae: vt infra declarabitur.

11 ⁋ Ad quartum
le ingenito, quod non est relatio, dicendum est quod hoc non est verum. Ad cuius intellectum sciendum
st quod ingenitum ad aliud dicitur non ad se. quod ostendit Augustinus. v. de triniitate. cap. vii. sic in-
quiens. Negatiua porro ista particula non, id efficit: vt quod sine illa relatiue dicitur, eadem praepo-
sita substantialiter dicatur: sed id tantum negatur, quod sine illa agebatur, sicut in caeteris praedicamentis:
velut cum dicimus homo est, substantiam designamus: qui ergo dicit non homo, non aliud genus prae-
dicamenti nunciat: sed tantum illud negat &c. Non ergo receditur a praedicamento relationis cum
dicitur ingenitus. Sicut enim genitum non ad seipsum dicitur, sed quod ex genitore sit: ita cum dicitur ingenitus
non ad seipsum dicitur, sed quod ex genitore non sit, ostenditur, quia sicut filius ad patrem, & non filius ad non patrem
refertur, ita genitus ad genitorem, & non genitus ad non genitorem referatur necesse est. Sed quia ista re
latio negatiua est, ideo aliqui negabant ingenitum esse relationem: & de numero. v. notionum pone-
bant tantum quatuor illarum esse relationes. Et verum est quod non sint nisi quatuor positiuae, negatiua tamen
non minus est relatio secundum dicta Augustini quam aliae, & hoc realis: quia sicut ex natura rei absque in
tellectus consideratione habent fundari illae affirmatiuae, similiter & ista negatiua, quae facit relatio-
nem realem: vt infra declarabitur.

12 ⁋ Quia ergo arguitur quod non genitus non dicitur ad non genitorem
vt ad aliquam personam diuinam, aut ad creaturam: Dicendum quod bene verum est, immo refertur ad aliud
quod nec est, nec esse potest in rerum natura: vt ad non genitorem. Et quod arguitur quod respectu talis non
otest haberi notio: Dicendum quod verum est ratione negationis purae, aut relationis negatiuae. est
tamen notio ratione affirmationis cointellectae: vt infra patebit.

13 ⁋ Aliter autem respondet Prae-
positinus sic dicens. Ad hoc quod obiicitur: quod si innascibilitas sit relatio, oportet quod alia sit correla
tio, sic respondemus: quod non omnis relatio habet correlationem. Nam quaedam relatio inest vel adest
creaturae respectu creatoris: nulla tamen inest vel adest respectu creaturae. Quod verum est secun
dum rem. inest tamen ei siue adest secundum rationem & considerationem intellectus. Et sic in
proposito adest relatio alteri extremo secundum considerationem intellectus negatiue, & sic
nec est, nec potest esse aliquid in re. Praepositinus autem dicit quod ingenitum dicitur relatiue ad
filium & spiritum sanctum, sic inquiens. Praeterea proprietate illa dicitur referri ad filium & ad
spiritum sanctum, quia per eam ostenditur remoueri a patre proprietas filii, & proprietas spiri
tus sancti, quod non vsquequaque absurdum est: vt infra videbitur.