Quaestio 4

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-fe29575

Sources:

Bb: Badius1520b

B108r

1
CIrca Quartum arguitur: quod omnes proprietates sunt notiones, Primo sic. iillud est
notio quo res innotescit: sed qualibet proprietate personae diuinae nobis innote
scunt: quia secundum Ambrosium, sunt quasi quaedam qualitates, et secundum Da-
mascenum, quasi quaedam accidentia: vt patet ex praedictis. Et talia secundum philosophum i i. de anima,
maximam partem conferunt ad cognoscendum quod quod est. ergo &c.

2 ⁋ Secundo sic. essen-
tialius conveniunt deo proprietates per quas personae respiciunt sese mutuo, quam illae per
quaes respicit deus creaturas: quia & illae verius dicuntur notiones personarum quam istae dei
tatis. sed illae notiones sunt per quaes nobis essentialia deitatis innotescunt: cuiusmodi sunt esse creatorem,
esse gubernatorem, & huiusmodi. ergo &c.

3 ⁋ In oppositum arguitur, Primo quod nulla proprietas sit notio. cum
enim notio non debet dici nisi ratio & principium cognoscendi rem: tale autem in diuinis respectu personarum
non est nisi communis essentia a qua habent esse: quia secundum philosophum eadem est ratio essendi & cognoscendi. ergo
&c.

4 ⁋ Secundo quod comomunis spiratio actiua non debet dici notio: sic. illud solummodo debet dici notio quod pro
priam cognitionem de re manifestat., propter quod de definitione dicit philosophus, quod est notificationis gratia. Im
portat enim propropriam notitiam de re: & ideo proprie notio rei dicitur: non autem genus, quod conem notitiam de re in-
portat. sed spiratio actiua quia communis est patri & filio, nullam, propriam notitiam importat. ergo &c. Bb108v

5
⁋ Praeterea secundum philosophum, eadem sunt principia essendi & cognoscendi. sed communis spiratio acti-
ua, nullius personae est principium essendi: quia non est personae constitutiua. ergo &c.

6 ⁋ Tertio
arguitur quod innascibilitas non est notio: quia nihil praeter alias proprietates personales importat
nisi negationem. Negatio autem non est per se principium cognoscendi, quale debet esse notio in di-
uinis. aliter enim plures aliae negationes, notiones in diuinis dici deberent, vt infra magis patebit.
ergo &c.

7 ⁋ Quarto arguitur, quod generatio passiua & spiratio passiua non possunt dici notiones
quia notio debet esse principium declarandi aliquod dignitatis in eo cuius est notio: quod non faciunt
passiua generatio & spiratio: quia dicunt personam esse, sed ab alio. vbi licet sit dignitatis ipsum esse.
nullius tamen dignitatis est ipsum esse habere ab alio: immo magis videtur esse defectus: quia quod
habet aliquis omnino non nisi ab alio, non habet illud ex se: quod est magnae indignitatis. ergo &c.

8 ⁋ Dicendum ad hoc: quod notio multipliciter dicitur. Vno enim modo dicitur aliquid notio for-
maliter: quia est ipsa cognitio de re omnino impressa menti, sic nihil aliud est quam simplex mentis con
ceptus in quo res cognoscitur. Alio vero modo dicitur aliquid notio effectiue: quia facit & causat
notitiam rei in mente. & hoc contingit dupliciter: quia tale aut est aliquid extra rem, ordinem tamen
ad rem habens: sic omnis effectus notio potest dici respectu suae causae. Vel aliquid in re: & hoc
dupliciter. Vel vt aliquid essentiae rei quo constituitur in esse: & hoc modo definitio, & vniuersali
ter quod est forma essentialis inre: dicitur notio rei: & hoc modo solum tres proprietates personales personarum
constitutiuae, dicendae sunt notiones personarum. Vel vt aliquid virtute existens in eo quo res constituitur
in esse: quemadmodum vis motiua omnium vniuersaliter consistit in vi motiua primi mobilis: & est notio
respectu motoris primi mobilis: & hoc modo innascibile siue ingenitum, est notio patris. secundum quod
inferius declarabitur loquendo de innascibili. Vel vt aliquid concomitans rem essentialiter in esse
constitutam: quemadmodum accidentia sequuntur substantiam: & sunt notiones. Et iuxta hunc modum re
moto tamen omni modo accidentalitatis, duplex notio est in diuinis personis: quia aut consequuntur
personam ratione personae: vel ratione diuinae essentiae in ipsa. Primo modo communis spiratio actiua ne
tio est patris & filii: ordine enim quodam consequitur foecunditas spirationis generationem, vt habitum
est supra. Secundo modo vniuersaliter omnes aliae proprietates quae sunt in personis secundum essentiam
siue personarum comparatarum inter se: vt sunt aequalitas, similitudo, & huiusmodi: siue singu
larum personarum secundum se, vt sunt attributa essentialia, notiones dicuntur. Vnde inspiciendo dicta
patet quod in proposito solum dicuntur notiones proprietates illae quae sunt personarum constitutiuae, aut in
unt personis ratione qua sunt personae, non ratione qua sunt essentiae. Et tales sunt solummodo
quinque: quarum numerus accipitur sic. Cum enim (secundum supra determinata) persona in deo non est
nisi relatiua: et hoc secundum rationem originis: relatio autem secundum rationem originis potest esse vel vnius
d vnum: quorum vnus est a quo alius: & alius qui ab alio: & vnus ab vno: sic sunt duae notiones:
vna patris, vt paternitas siue generatio actiua quae alius est ab eo: alia vero filii, vt filiatio siue na
scibilitas qua ipse est ab alio: vel potest esse plurium ad vnum qui est ab illis pluribus: et sic est
notio communis spirationis actiuae patris & filii: vel potest esse vnius ad plures: & hoc vel vnius
quo sunt plures: & sic est notio patris innascibilitas, vt infra patebit: vel vnius qui est a pluri
bus: sic spiratio passiua est notio spiritus sancti.

9 ⁋ Ad dissolutionem quorundam argumentorum distinguendum est hic de notione
sicut supra distinctum est de proprietate: quoniam aliquid potest dici notio largissime, large, stricte, &
strictissime. Primo modo, omnis proprietas diuina largissime accepta proprietate potest dici notio. secundum
pber procedunt duo prima obiecta. Large autem loquendo de notionibus personarum, non dicuntur nisi. v. proprie
ates quae sunt in personis secundum ipsas personas: non secundum essentiam communem, vt dictum est. Stricte autem lo-
uendo non sunt nisi quatuor ex illis. Communis enim spiratio actiua nullam notitiam personae propriam
facit. Stricte autem loquendo non potest dici notio. secundum quod procedit quarta ratio: & similiter quinta.
ptrictissime autem loquendo non sunt notiones nisi tres personales proprietates. Innascibilitas enim ratione
negationis quam importat, notio esse non potest, vt procedit penultima ratio Ratio autem affirmationis intel-
ectae quicquod dignitatis simpliciter importat, continetur in actiua generatione & spiratione: & quo ad hoc ac
llas reducitur, vt inferius patebit loquendo de innascibilitate.

10 ⁋ Ad illud quod assumitur in tertia ra
tione: quod nulla proprietas est notio, quia non est principium essendi in personis: sed solum ipsa essentia: Di
cendum quod in personis & est esse & est ad aliud esse. Primum est ab essentia, & est commune tribus.
Secundum vero a proprietate, & distinguitur secundum distinctionem proprietatum. dicente Augustino. vii. de
trinitate. Substantia patris ipse pater est: non quo pater est: sed quo est. Et sic vno modo princi-
pium & ratio cognoscendi personas est essentia: & alio modo proprietas. Sed ista propria est Bb109r
personis, secundum quod sunt personae: & ideo proprie dicuntur notiones personarum & non ipsa essentia.

11
⁋ Ad vltimum quod generatio & spiratio passiuae non possunt dici notiones: Dicendum quod in eo quod est
ab alio habere esse per generationem aut spirationem, est tria considerare. scilicet ipsum habere es
se, quod est dignitatis, & commune omnibus, & ideo non dat rationem notionis. Et ipsum simpliciter ab alio
habere illud, quod non ponit rationem dignitatis, neque etiam indignitatis: & ideo etiam non dat ra-
tionem notionis. Est etiam in illo tertium considerare, scilicet habere ab alio esse sic, scilicet per na-
turalem generationem aut spirationem, quae quia sunt nobiles modi habendi, idcirco dant rationem
notionis. Quomodo autem sunt nobiles modi habendi, satis declaratur primo sententiarum distin
xxv. de filio, cap. Hic quaeritur. de spiritu sancto, cap. lta etiam.