Quaestio 3

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-fe29433

Sources:

Bb: Badius1520b

B107v

1
Irca Tertium arguitur quod in deo non sunt plures proprietates duabus, quia non
est, proprietas in deo nisi ex modo habendi vnam personam ad aliam: quia nulla est ab
soluta, vt infra dicetur. Sed in diuinis solum duo sunt modi habendi personam vnam
ad aliam, scilicet vt a quae, & vt quae ab alia, vt patet ex supra determinatis. ergo in di
uinis sunt solum duae proprietates.

2 ⁋ Quia sint tantum tres. dicit Ricardus. v. de trinitate.
ca. xxv. luxta numerum proprietatum est numerus personarum: & sicut quartam proprie-
ltatem, sic quartam personam nullatenus inuenire poterimus.

3 ⁋ Quia sint tantum quatuor
arguitur, quia non est proprietas in deo nisi sit relatiua, vt infra videbitur. Et similiter non est relatio
in deo nisi sit proprietas. Est enim proprietas in re quicquod est in ea praeter substantiam suam. sed in deo tantum
sunt quatuor relationes secundum duas emanationes, vt patet ex praedeteriatis. ergo &c.

4 ⁋ Quia autem sint Bb108r
plures quianque & quasi infinitae, arguitur ex eo quod dicit Ambrosius. ii. de trinitate. in principio. Proprietates
sunt generatio, deus filius, verbum, similitudo, character, splendor, virtus, veritas, vita & caetera huiusmodi, quae
sunt circa solum filium, & plurima alia sunt circa patrem, vt ingenitum, primum principium, & huiusmodi. Et
plurima circa spiritum sanctum, vt amor, donum, & huiusmodi. Item plurima circa tres communiter, vt
aequalitas similitudo, & huiusmodi, quae sunt quasi infinita, quare &c.

5
⁋ Dicendum ad hoc: quod proprietas quadrupliciter dicitur in diuinis, largissime, large
stricte & strictissime. Largissime in diuinis proprietates appellantur quaecumque habent considerari circa per
sonas: quemadmodum attributa appellantur quaecuque habent considerari circa diuinam essentiam: & sic loqu-
tur Ambrosius de trinitate. in assumpta auctoritate. Et hoc modo loquendo de proprietatibus dicit Prae
positinus, quod quidam pene infinitas indeo constituunt proprietates. Dicunt enim quod quaedam proprietates sequuntur
secundum essentiam, vt aequalitas, coaeternitas, similitudo, quaedam vero secundum hypostasim, vt paternitas, filia-
tio, & huiusmodi. Hoc est modo omnia diuina attributa essentialia possunt dici proprietates. iuxta illud philosophi, quid
dicit de numero ternario in principio caeli & mundi. Per hunc numerum adhibuimus nos magnifica-
re vnum deum eminentem proprietatibus eorum quae sunt. Large autem loquendo, vt dicit idem Praepositinus, ma
gistri nri dicunt quinque solummodo esse proprietates: duas in solo patre, quae sunt paternitas & innascibilitas,
vnam in solo filio scilicet filiationem, vnam in spiritu sancto scilicet passiuam productionem, & vnam in duobus coniter scilicet in
patre & filio, quae dicitur spiratio actiua. Stricte autem loquendo proprietates non sunt nisi quaetuor: quia spiratio
actiua eo quod communis est duobus, & nulli propria, proprie proprietas dici non potest. Strictissime autem proprie-
tates non sunt nisi tres, quae sunt paternitas, filiatio, & spiratio passiua: eo quod solummodo sunt constituti
uae & distinctiuae personarum abinuicem. Vnde & non sunt nisi secundum numerum personarum. dicente Ric. iii. de
trinitate. ca. xvi. Pluralitas personarum manifestat quod in illa trinitate proprietatum differentia non potest deesse.
Et ca. xvii. In trinitate absque dubio oportet tot personales proprietates esse quot sunt personae. Et li. v.
ca. xv. Proprietatum autem distinctio versatur circa duo: constat enim in dando & in accipiendo. vnius enim pro
prietas consistit in solum dando: alterius in solum accipiendo: inter has autem media tam in dando quam in accipiendo.
Et quia istae tres proprietates solae constituunt & distinguunt personas: ideo proprietates personales dicuntur,
vt dicit Praepositinus: non autem solum proprietates personae: cum reliquae omnes dicuntur proprietates personarum tantum.

6 ⁋ Ad primum: quod in diuinis non sunt nisi duo modi se habendi &c. Dicendum quod verum
est communes tantum & generales, sub quibus alii speciales continentur: quia modus habendi vt a quo
alius, necessario ponit modum se habendi vt a nullo. Aliter enim ex parte quasi anteriori procederetur
in infinitum: vt semper ille a quo est alius, esset ab aliquo alio. Et sic etiam modus non essendi ab alio
includitur in modo a quo alius: & ille continet duos: quorum vnus est per generationem: alter vero per
spirationem actiuam. Similiter modus qui ab alio, continet duos: vnum per generationem, alium per spi
rationem passiuam. & sic ad illos duos modos alii. v. reducuntur.

7 ⁋ Ad secundum, quod sunt tantum tres:
Dicendum quod verum est personales siue personarum constitutiuae. per quid tamen non excluduntur aliae duae, vt ta
ctum est, & inferius magis patebit.

8 ⁋ Ad tertium: quod in diuinis non sunt nisi quatuor relationes: qua
re nec nisi quaetuor proprietates. Dicendum secundum iam dicta, verum est positiue dictae, & quae sumuntur secundum hy
postases. Praeter has tamen est vna negatiua significata nomine innascibilis: & similiter plures aliae quae
sumuntur secundum essentiam, de quibus infra erit sermo.

9 ⁋ Ad vltimum: quod sunt plures & quasi infinitae:
Dicendum secundum iam dicta quod verum est largissime loquendo de proprietate.