Quaestio 2

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-fe29356

Sources:

Bb: Badius1520b

Br

1
rca Secundum arguitur: quod in deo non sit ponendum plures esse proprietates, Primo sic.
pprium sequitur formam & speciem rei, siue rationem speciei & formae, sicut accidens sequ
ur rationem indiuidui. sed in diuinis non est nisi vna forma deitatis: ergo neque nisi
vnum, proprium, siue vna proprietas.

2 ⁋ Secundo sic. plures proprietates non possunt esse
nisi secundum eandem rationem speciei: aut secundum diuersas, neutro autem modo possunt poni
diuersae proprietates in diuinis: quia neque istae neque illae natae sunt esse circa idem nu
mero: quemadmodum neque duae albedines, neque nigredo & albedo, quaecumque autem sunt in diuinis, habent
esse circa idem numero, vt circa diuinam essentiam. ergo &c.

3 ⁋ In contrarium est: quoniam non est, proprietas in
deo nisi propter personarum pluralitatem, vt habitum est iam supra. Sed plurium personarum necessario sunt
lures proprietates. ergo &c.

4 ⁋ Dicendum quod hoc ad plures proprietates necesse habemus ponere in deo circa prosonas:
a plures quaelitates secundum praedictum modum inueniuntur denominantes eas, vt iam in sequente quaestione declarabitur.

5 ⁋ Ad primum in oppositum: quod proprietas sequitur formam & speciem rei &c. Dicendum quod est
uaedam proprietas absoluta: & illa non est nisi vnica in vna forma & specie. Et hoc loquendo stricte de pro
rio siue de proprietate: quemadmodum ponimus solum risibile esse proprium hominis. Vnde & huiusmodi proprium saepe
onitur in descriptione rei, cum eius forma specifica ignoratur. Alia vero est proprietas respectiua: & il
la in eadem forma & specie bene potest esse multiplex, quia non tam sequitur essentiam formae quam modum haben
di illam & subsistendi in illa, vt iam videbitur. Talis autem est proprietas personae in diuinis: de qua loqmur-
t similiter patebit.

6 ⁋ Ad secundum: quod plures proprietates neque eiusdem speciei neque diuersae possunt esse
circa idem numero &c. Dicendum quod verum est de proprietatibus absolutis, vt circa subiectum cui inhae-
rent. Et sic in deo nulla est omnino proprietas circa diuinam essentiam. dicente Rica. iiii. de trinitate. ca. xvi. Pro-
prium est omni substantiae quae vere nomen habet ex re, habere quidem esse compositum: & accuntibus subesse. Sola
autem diuina substantia habet simplex esse, & nulli inhaerenti subiectum. Circa vero idem nuero, vt circa
fundamentum in quo fundantur: bene possunt esse diuersae proprietates relatiuae propter diuersum modum
habendi illud idem, vt non ab alio, vt a quo alius, & huiusmodi, vt iam patebit