Quaestio 1

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-fe28936

Sources:

Bb: Badius1520b

B106r

1
CIrca Primum istorum arguitur: quod in diuinis non sit ponere aliquas proprietates personarum:
Primo sic. proprietas semper est aliquid extra intellectum eius cuius est proprietas
vt risibile est aliquid extra intellectum hominis. Contingit enim intelligere hominem non
cointelligendo risibile. Sed in diuinis nihil est quod est extra intellectum personarum
quia in diuinis secundum supius determinata non sunt nisi substantia & relatio: &

ambo sunt de intellectu personae, vt inferius patebit: ergo &c.

2 ⁋ Secundo sic. proprie
tas non constituit in esse id cuius est proprietas: quemadmodum risibile non constituit hominem in esse
hominis. paternitas, & filiatio, & huiusmodi, constituunt personas in esse personarum: ergo non sunt proprietates ea
rum. In diuinis autem non dicuntur verius proprietates quam ista, vt infra patebit. ergo &c.

3 ⁋ Tertio sic. in sim-
plicibus nulla est differentia inter abstractum & concretum nisi in modo significandi, vt inter albedinem &
album: quia album secundum philosophum solam qualitatem significat sicut & albedo. sed in diuinis persona aeque simplex
est & essentia, vt iam patebit inferius. nulla ergo est differentia inter patrem & paternitatem: inter filium
& filiationem, nisi in modo significandi tantum. Sed inter proprietatem, & id cuius est proprietas, necessario est
alia differentia quam in modo significandi tantum. ergo paternitas & filiatio non sunt proprietas patris & filii.
Sed praeter haec & consimilia in diuinis non sunt aliae proprietates personarum. ergo &c. vt prius.

4 ⁋ In contrarium
est illud Damansceni li. i. ca. x. Propter patrem habent filius & spiritus sanctus omnia quaecumque habent. hoc est, quia
habet ea praeter igenerationem & generationem & processionem. In his enim solum hypostaticis proprietatibus
abinuicem differunt. Et ca. xi. Quoniam secundum omnia vnum sunt pater & filius & spiritus sanctus praeter igene
rationem & generationem & processionem. Vnum enim deum cognoscimus in solis proprietatibus paternitatis
& filiationis & processionis: & secundum existentiae modum differentiam intelligimus.

5 ⁋ Dicendum quod in eis quorum natura occulta est, prius quam sciatur an sint oportet scire quid
sit quod significatur per nomen, vt dicit Comm. super ca. de vacuo. iiii. physic. Occulte autem valde habent esse
proprietates in diuinis: cuius signum est multiplicitas errorum circa ipsas. Prius ergo oportet hic vi
dere quid nomine proprietatis significari intelligimus: & ex hoc demum an tale quid & quom in deo intelli-
gere debemus. Est igitur sciendum secundum quod Ambrosius determinat in libro de incarnati. quod tam in creatu
ris quam in diuinis quaedam sunt vocabula quae exprimunt naturam vt homo, leo, deus. Quaedam vero exprimunt
naturae modum aliquem aut qualitatem, large accepta quaelitate. Nam (vt dicit) in diuinis significatorium
generantis & geniti exprimit substantiae qualitatem. Sed sciendum quod talium qualitatum quaedam sunt suba
stantiae vt substantia est, vt sunt bonitas, veritas, & huiusmodi: quae in diuinis dicuntur attributa: Quae Bb106v
dam vero suppositi: & illa sunt quae hic appellantur proprietates. Et secundum hoc dicendum quod in diui
nis oportet ponere proprietates sicut & attributa.

6
⁋ Ad primum in oppositum: quod proprietas est aliquid extra intellectum eius cuius est proprie
tas: Dicendum quod verum est quando proprietas idem est quod proprium quintum vniuersale. Sic autem non sumitur hic, vt
lictum est.

7 ⁋ Ad secundum: quod proprietas non constituit in esse id cuius est proprietas: respondendum est eodem
nodo.

8 ⁋ Ad tertium: quod in simplicibus non est differentia concreti & abstracti nisi in modo significandi
ec. Propter hanc rationem Mgtur Praepositinus attendens diuinam simplicitatem dixit nullam proprietatem ponen-
dam esse in diuinis, sic inquiens. Innotuit diuersas esse opiniones de proprietatibus, quidam enim pene infinitas con
stituunt, vt Mgtu Gilbertus: quidam. vi. vt Mgtur Radulphus: quidam tres, vt mgter Robertus: quidam nullam, in qua
sententia dicitur fuisse diu Mgtur luo Carnotensis: & huic opinioni consentimus. Et omnes auctoritates &
propotones in quibus insinuatur quod proprietates sunt in diuinis, exponit ponendo in ipsis poni abstractum indicans
pprietatem siue nomine coni quod est proprietas, siue nomine proprio quid est paternitas aut filiatio, pro concreto in
dicante personam, sic inquiens. Cum dicimus Paternitas est in patre, vel pater paternitate distinguitur:
filio, modi loquendi sunt: & est sensus, paternitas est in patre. i. pater est pater: sicut cum dico: Rogo
dilectionem tuam. i. te dilectum. Cum dicimus: Pater generat filium: idem praedicatur de se: quia is est sensus. Pater
est pater filii, siue a patre est filius. Sed contra hoc (vt dicit) videntur clamare omnes auctoritates. Nan
Augustinus dicit. Proprium est patri generare: proprium est filio generari: & spiritu scton, proprium est procedere. Similiter
alia est proprietas qua pater generat: alia qua filius generatur: &c. Auctoritas sic intelligenda est: proprium est
patri generare. id est solus pitur generat. & sic est in aliis. Hila. Proprium est prim quod sit ptre: proprium est filio quod sit filius: pro
prium est spiritu sctom quod sit spiritus sanctus. ergo alia est proprietas: &c. Haec auctoritas exponatur vt praemissa: se
lus pitur est ptr &c. Item Amb In personis proprietas: in essentia vnitas &c. Dicimus quod auctoritas illa sic ex
onenda est: in personis proprietasi. i. personae quae sunt distinctae, & sunt vnum in essentia, & aequales in maiestati
adorentur. Hiero. Confitemur non tantum nomina: sed etiam nominum proprietates. Sed si diligenter attendatur, appa
ret quod non dixit: Confitemur proprietates personarum: sed nominium: & proprietas dici solet eius significatio.
Est ergo sensus: confitemur non tantum nomina: sed etiam proprietates noim id e. significationes. quae sint autem
significationes nominium, exponit cum addit. i. personas. Sed loannes Damascenus magis videtur esse contrarius
ait. Idiomata sunt characteristica hypostaseon & non naturae. idest proprietates deteriatiuae sunt
ersonarum & non naturae. ldem Io. Singula hypostaseon, proprium existendi modum possidet. Sic rmndemus
idiomata &c. i. personae adinuicem distiguuntur: sed non natura ab aliqua earum, quaelibet persona proprium exi
stendi modum possideti. i. quaelibet persona est vna substantia: ita quod non alia. Respondet etiam rationi quae obiicitur
contra ipsum, sic inquiens. Sed obiicitur nobis sic: nulla proprietate pitr distiguitur a filio: nec filius a pre, & pte
est idem in essentia cum filio: ergo ptr est filius. Instantia. nullo accnte distiguitur ptr a filio, nec filius a pre-
& pitur est idem cum filio in essentia: ergo ptr est filius. Et intendit quod seipsis distinguuntur sicut simplicia. Ali-
ter enim esset processus in infinitum. Vnde subdit. Quaeritur a nobis: si personae non distiguuntur proprietatibus, quo
distiguuntur: Ad hoc dicimus quod seipsis distinguuntur. Dicit. enim Hiero. Personae seipsis & nominbus distiguum
tur: ergo pitur seipso distiguitur a filio & spiritu scton, & sic de aliis. Et adducit pro se vnam rationem dicens. Sed
uaritur ab illis vtrum illa proprietas quae pitrer distiguitur a filio, sit substantialis: et si hoc, ergo piter substantialitur
distinguitur a filio: ergo non est eiusdem substantiae cum filio.

9 ⁋ Reuera Praepositinus bene vidit quod proprie-
tates quae propriissime sunt proprietates in diuinis, non habent poni nisi propter necessitatem distiguendi per
sonas abinuicem. Vnde qui imaginantur tantum vnicam personam in deo, vt ludaei & Gentiles, non necesse habent
ponere aliquas proprietates in illa. Idcirco postquam negauit proprietates esse in diuinis, necesse habuit
onere quod personae diuinae seipsis distinguantur. Aliter enim ponendo eas distigui, necesse erat eas pone
re distingui aliquibus quae sunt earum aliquid, quae non nisi proprietates (vt dictum est) habent appellari. Vnde di
cit Ambrosius in principio de trinitate. Non ipse pater qui filius: sed inter patrem & filium generationis ex
pressa distinctio est. vt scilicet proprietate generationis actiuae & passiuae distiguuntur. Sed quod personas diuina
non possumus ponere seipsis distingui nisi pro tanto quod distiguuntur per aliquid sui, hoc efficacissime at
aret quadruplici ratione contra Praepositinum: quibus apparet error fore in dicto eius, & quod necessario
pportet ponere proprietates esse in deo.

10 ⁋ Quarum prima talis est. Quaecumque simplicia seipsis diffe-
runt, differunt eo quod est sui: aliter enim differrent aliquo quid est sui, & aliquo non differrent. Quae
cunque autem sic differunt omnino differunt, & in nullo conueniunt: quemadmodum differunt
genera praedicamentorum substantiae & accidentis. Si ergo sic differrent diuinae personae, omnino differrent:
& in nullo convenirent. consequens falsum est: ergo & ans.

11 ⁋ Secunda talis. simplex quidlibet quod seipso secundum
totum non aliquid sui differt ab aliis simplicibus, eo penitus quo differt ab vno, & ab altero. si erge
hoc modo differrent inter se personae diuinae tres: tunc pater eo penitus quo differt siue distiguitur a si
io, differt siue distiguitur & a spiritu sctom. Quare cum personae diuinae non distiguuntur aliquo absoluto: quia Bb107r
tunc differrent in substantia & natura: sed solum aliquo relatiuo: vna ergo & eadem relatione differret
ptur a filio & spirius scton. quod si sic: ergo & econverso filius & spiritus sanctus vna & eadem relatione differrent a
pre: & essent vna eademque persona: cum in diuinis personas non multiplicat nisi relatio. Quia autem vna rela
tione filius & spiritus sctuns differrent a pre, si ptr vnica relatione differret ab ambobus: patet. quia ea relatonie
quae aliqua differunt ab aliquo: & referuntur ad illud: & omnia relatiua eisdem relationibus adiuicem referuntur quibus ad
inuicem opponuntur. Si ant vna est relatio quae ptur refertur ad filium & ad spcntum sctanm: & similiter vna est relatio saltem
secundum speciem quae ambo referuntur ad patrem. quia ratio relationis consistit in hoc quod est ad aliud se hre: ad vnum autem
per relationem vnam specie n possunt referri plures: secundum plures relationes specie differentes: quemadmodum
ad patrem vnum quid est pitur vna relatione secundum speciem quae est prnitas, non pabet referri plures secundum plures relationes
specie diciturentes: cuiusmodi sunt filiatio & seruitus.

12 ⁋ Tertia ratio talis est: si personae diuinae seipsis secundum totum
differunt inter se, aut ergo illud est absolutum aut respectiuum. Non absolutum: quia tunc vt prius differrent in
absolutis. Non respectiuum: quia tunc diuinae personae non essent nisi quidam respectus: quod est contra illud Augustinus de
tritate. Dem quod relatiue dicitur, aliquid est praeter hoc quod ad aliud dicitur. Et cum ptur & filius eodem respectu referuntur ad
spnium sctantum, eadem persona omnino essent ptr & filius sicut & sunt vnum principium spiritus scti.

13 ⁋ Ex quo su-
mitur quaerta ratio ad idem quam inducit contra se Praepositinus, talis. Si piter & filius sunt vnum principium spiritus
scti: sed non sunt vnum in persona: ergo sunt vnum in proprietate quae referuntur ad spntum sctanm: & ideo in deo est
ponere proprietatem. et si vnam, eadem ratione & plures. Et ramendet Praepositinus dicens quod ideo vnum sint prin
cipium spiritus scti: quia vno modo spirant, quod non valet ei ad suum propositum: quia non spirarent eodem modo nisi es
set aliquod idem in eis quo differrent a spiritus scto: quod non potest esse nisi proprietas: quia ratione substantiae communis
non sunt vnum principium spiratiuum. Aliter enim ipse spiritus sctuns spiraret.

14 ⁋ Ad argumentum ergo tertium
principale supra inductum, quod in simplicibus non differant abstractum & concretum nisi in modo significandi:
Dicendum quod est quoddam simplex in quo non est nisi pura vnitas significata: & nullo modo aliquorum
pluralitas: qualis significatur hoc nomine deus, vel hoc nomine sapientia. Est vero aliud simplex in quo ali
quo modo est significata pluralitas: non tamen repugnans simplicitati. vt in hoc nomine persona vel ptr aut sfi
lius aut spiritus sctuns. De simplici primo modo bene procedit obiectio: sed tale simplex non est persona in diui-
nis: sed secundo modo. Et de illo non est verum quod abstractum & concrerum non differant nisi in modo significandi
imo differunt & in significato: quia abstractum significat aliquid eius quod significat concretum, vt illud a quo
nomen quasi formaliter imponitur: quod est ipsa proprietas. Concretum vero cum hoc est significat ipsam substan-
tiam conem, vt infra patebit. Et secundum hoc quia proprietas cadit quasi foraliter in significato personae, ipsa
est substantialis personae, secundum quod substantiale distiguitur contra accuntale. Non tamen ex hoc sequitur quod sit substan-
tia: neque quod substantialiter, hoc est secundum substantiam, vna persona distinguatur ab alia. Bene tamen potest dici
quod substantialiter ex opposito ei quod est distingui accntaliter. Et sic non valet ratio quam pro se inducit
Praepositinus.

15 ⁋ Quod autem ponit Praepositinus quod omnes praedicationes quae videntur insinuare proprietates esse in
deo, debent exponi emphatica loquutione ponendo abstractum pro concreto: non est verum. Si enim secundum
quod dicit, idem est dicere paternitas est in pirse aut piter generat, quod piter est pitre: tunc simliter idem esset dicere
ptr generat: & simiter pater spirat: quod pitr est. Quare cum patrem esse patrem semper est idem: & quaecumque vni & ei
dem sunt eadem, inter se sunt eadem, idem ergo esset dicere: Pliitur generat & pter spirat, & per consequens eadem esset
persona generata & spirata: quod falsum est. Aliter hoc improbat Magtur. i. Sententiarum distin. xxvi. ca. Hic quaeri
potest. Similiter quod dicit quod idem est dicere, proprium est pilrsiophs generare, & quod solus ptr generat, non est verum: licet
vnum concomitatur alterum. Non enim solus generaret nisi solus haberet proprietatem quae est ad generare. Auctoritatem
Ambrosii forte bene exponit: quia nihil in diuinis est adorandum nisi ratione deitatis. Propter quod &
vnica adoratione trinitas est adoranda. Sed de hoc nihil ad praesens: nec obstat quando proprietates sint
in diuinis: etsi ex hoc adorandae quod radicantur in essentia deitatis, & diuinas personas constituunt. Et
quod dicit attendendum in auctoritate Hieronymi: quod non dicit proprietates personarum: sed nominum: non
oportet. Quod plane exprimit Hierony. in principio auctoritatis sic inquiens. Exceptis vocabulis quae
proprietatem indicant personarum, quicquid de vna persona dicitur de tribus potest intelligi. & infra. Impietatem
Sabellii declinantes tres personas expressas sub proprietate distinguimus. Et sic proprietates sunt perso-
narum, vt constituentes & distinguentes eas: & sunt nominium vt a quibus nominia quasi foraliter imponuntur: quas
tamen solas non significant nomina: sed cum substantia cmouni: quae ambo includuntur in significato personae. Propter quod
addit. i. personas: non quia persona significetur per nomen, & non personae proprietas, vt. vult Praepositinus. Vnde
& Magtur Sententiarum l id es. dist. xxv. ca. vlti. illa auctoritate probat quod persona ibi stat pro proprietate. &
dist. xxvi. ca. Quocirca. Dictum autem Damasceni li. iii. ca. vi. manifeste exponit contra intentionem litterae
quae sic iacet. Neque differunt abiuicem hypostases secundum substantiam sed secundum accntia, quae sunt characteristica
scilicet designatiua idiomata. characteristica vero hypostaseos & non naturae. Etenm hypostasim deter
minant subiecta cum accntibus. Quare quod cone est cum proprietatibus habet hypostasis. i. persona. Apo-
pellat autem largissimo nomine accidetia ipsas proprietates. Ecce quam plane non intendat per haec verba solum Bb107v
personas inter se esse distinctas, & non naturam a personis, vt dicit Praepositinus: sed quod personae distinctae sunt
nter se secundum proprietates: & non secundum substantiam: quae proprietates determinatiuae sunt substantiae non
naturae, vt infra declarabitur: ita quod persona in suo significato & substantiam & proprietatem contineat. Et
uod dicit in exponne secundae auctoritatis de libr. iii. ca. v. quod quaelibet persona, proprium modum existendi possi
de id est quaelibet persona est vna substantia: ita quod non alia: manifeste est contra illud Damas. li. i. c. xi. Secundum omni
vnum sunt pater, filius, & spiritus sanctus, praeter ingenerationem, generationem, & processionem. vnum enim deum co-
gnoscimus: in solis vero proprietatibus & paternitatis & filiationis & processionis & secundum camm & cau
sale: quia pater est causa, & filius ex hac causa, & spiritus sanctus, & secundum perfectitudinem hypostaseos scilicet
existentiae modum, differentiam intelligimus. Ecce, quia per illud quod dicit: quaelibet persona, proprium modum existen
di possidet: non intelligit quod quaelibet persona est substantia deitatis, & non alia: sed quod quaelibet persona habet
proprium modum existendi: hoc est subsistendi secundum suam proprietatem scilicet vt a qua alia, vel quae ab alia, vel quae ab
aliis. Et secundum hoc in diuinis vsitatur triplex modus interrogandi siue praedicandi: qui sunt per quid, quid respi
cit substantiam: per qui, qui respicit personam: per quomodo, qui respicit proprietatem. Sed qui & quomodo re-
ducuntur ad vnum modum. scilicet relationis, quia quid respondet ei quod refertur, quom respondet ei quo refertur, siue
nominaliter siue participialiter significetur.

16 ⁋ Et quod arguit Praepositinus quod non sequitur, personae non distin-
guuntur proprietatibus: ergo non distinguuntur: Sicut non sequitur, Non distinguuntur accidentibus: ergo
non distinguuntur: Dicendum quod non est simile: quia in eis quae distinguuntur secundum accidentia: restat alia distin
ctio quae est secundum substantiam. propter quod non sequitur: si aliqua non distinguuntur secundum substantiam: quod non di-
stinguuntur. In diuinis autem personis praeter distinctionem secundum proprietates: non restat alia distinctio, vt visum
est. Et ideo bene sequitur: Non distinguuntur secundum proprietates: ergo non distinguuntur.