Praeambulum

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-fe28904

Sources:

Bb: Badius1520b

Br

1 ⁋ Art. LV. De notionibus seu proprietatibus personarum diuinarum in speciali.
Abito de ipsis personis sequitur de ipsarum proprietatibus
quae communiter notiones dicuntur. Et Primo de ipsis in generali. Secundo
in speciali: secundum quod proprie singulis personis conveniunt. Et circa Primum
duo quaeruntur. Quorum primum est de ipsis secundum se. Secundum de eisdem
in comparatione ad ipsas personas.
CCirca primum istorum quaerenda sunt sex: quorum Primum est
Vtrum in diuinis personis sit ponere proprietates personarum.
Secundum: vtrum plures. Tertium: vtrum tantum quinque.
Quartum: vtrum omnes sint notiones.
uintum: vtrum omnes sint relationes.
gSextum: vtrum omnes sint relationes reales.