Quaestio 9

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-fe28307

Sources:

Bb: Badius1520b

B103v

1
CIrca nonum, quod actus emanationum notionales generandi & spirandi sunt qua-
dam intelligere & velle, siue quidam actus intelligendi atque volendi, arguitur Prio
sic. vnius potentiae non est nisi vna per se operatio: quia secundum Philosophum
potentiae distinguuntur per actus. sed generare & spirare sunt operationes intel
lectus & voluntatis: quae sunt potentiae quaedam dei secundum modum supra de
terminatum: & sunt singulae & vnicae in deo: quia in vno non potest esse nisi vna po-
tentia vnius rationis. & istarum potentiarum operationes proprie sunt intelligere
x & velle. ergo &c.

2 ⁋ Secundo sic. Augustinus dicit, xv. de triniitate. cap, xv. Si potest esse in animo aliqua scien Bb104r
tia sempiterna, & sempiterna non potest esse eiusdem scientiae cognitio, & verbum verum nostrum
intimum nisi nostra cognitione non dicamus, solus deus intelligitur habere verbum sempiternum. Vult
ergo quod verbum nostrum cognitione dicimus. Est ergo dicere in nobis cognitio quaedam, cogitare au
tem est intelligere quoddam, ergo &c. Ergo & consimiliter dicere dei, quamquam non sit cogitare quod
dam, vt dicit cap. xvii. tamen respondet ei cogitare in nobis, erit ergo dicere intelligere quoddam. &
sicut est de dicere ex parte intellectus quod est quoddam intelligere, eadem ratione spirare ex parte volun
tatis est quoddam velle. ergo &c.

3 ⁋ In contrarium est: quia si actus emanationum notionales gene
randi & spirandi essent quaedam intelligere & velle: tunc in deo non esset alia potentia qua pater
generat & spirat, ab illa qua intelligit & vult: & essent actus generandi & spirandi essentiales commu
nes tribus, sicut & potentia intelligendi. consequens falsum est, ergo &c.

4 ⁋ Vt videamus differentiam actuum notionalium generandi ex vna parte & essentialium
intelligendi atque volendi ex alia: oportet videre quomodo isti actus habent formari in intellectu & vo
luntate: & primo ex parte intellectus, & deinde per similia eorum quae videmus in intellectu, ex par-
te voluntatis: quia clariora nobis sunt quae experimur ex parte intellectus, quam ex parte voluntatis: &
ordo quidam est eorum quae sunt in intellectu, ad ea quae sunt in voluntate, secundum praedetermitata,
& amplius infra determinanda. Et quia vt dicit Ric. in creata natura legimus quae de natura increa
ta sentire debemus: adhuc primo illorum actuum formationem inspiciamus in intellectu nostro, vt
haec nobis scala fiat ad conspiciendum illam in intellectu diuino, & informationem intellectus nostri conside
remus inchoando in simili ab informatione visionis sensibilis in oculo corporis, tamquam ab informatione sen
sus nobis notissimi, iuxta processum Augustinus ab. xi. de Tri. & deinceps. In informatione autem visionis corpora
lis in oculo, primum principium est species corporis visibilis: a qua secundum Augu. xi. de Tri. cap. ii. species siue
forma imprimitur sensui, quae visio vocatur: a qua etiam specie corporis subtracta, manet corporis similitudo in me
moria sensibili: ad quam intrinsecus conuertitur acies imaginationis, vt exinde formetur intrinsecus, si
cut ex corpore sensibili obiecto sensus extrinsecus formabatur. Et vt dicit ca. vii. illam speciem quae in
memoria est, quasi parentem dicimus eius quae sit in phantasia cogitantis. Sed neque illa vera parens
est: quare neque ista vera proles est: sed vnde interiora atque veriora exercitatius veriusque videantur,
& hoc in ipsa mente intellectuali in cognoscendo seipsam. Quae, secundum determinationem Augus.
per totum. x. de Trini. & vt replicat li. xiiii. cap. iiii. in fine, semetipsam noscit, & hoc non aliunde ac
cipiendo speciem qua in noscendo informatur, quia nihil tam nouit mens quam quid sibi praesto est, nec
menti quicquam magis praesto est quam ipsa sibi. Vnde (vt dicit cap. v. Smens infantis se noscere credenda est, sed
cogitare se non potest: tanquam ipsa sibi sit memoria sui vt formetur cogitantis obtutus, & gignat in intel
lectu suam cognitionem, quia (vt dicit cap. vii. ibi verbum esse sine cognitione non potest. Cogita
mus enim omne quod dicimus, quando eis quae memoriae praesto fuerant, sed non cogitabantur, cogni-
tio nostra formatur. Et vt dicit libro, xv. cap. xi. Gignitur de scientia quae manet in animo, ea scientia qua
intus dicitur. Et vt dicit cap. xiiii. verbum hoc veritas est: quoniam quocquod est in ea scientia de qua est genitum, etiam
in ipso est simile in aenigmate illi verbo dei quod deus est, quando & sic de nostra nascitur, quemadmodum
de scientia patris & illud natum est. Qualitercunque autem veritas se habeat de hoc quod vult Augustini quod
mens nostra semper seipsam cognoscit, in hoc tamen proculdubio veritas consistit, quod in omni nostra
cognitione intellectuali circa rem de qua natum est formari verbum: primo est aliqua simplex scien-
tia siue notitia in intellectu creata non opere intellectus, quia respectu talis notitiae intellectus crea
tus solum passiuus est, sed de re intelligibili obiecta agente in intellectum suam speciem quae est notitia
quaedam de ipsa quae manet in memoria, & ab illa simplici notitia siue scientia existente in memoria in-
tellectu sic informato replicante se supra se vt est intellectus simpliciter, & mouente seipsum seipso sic
informato vt quodam intelligibili obiecto gignitur notitia siue scientia cogitatiua, quae est verbum
in intelligentia. Dico autem secundum Augustinus xiiii. de Trini. ca. vii. intelligentiam qua intelligimus cogitantes,
& hoc (vt dicit ibidem) illo verbo interiore, quod (vt dicit ca, xv. maxime intelligere dicimus. Ex quo animad
uertendum est quod duplex est actus intelligendi in intellectu. Vnus simplicis intelligentiae de re intel
ligibli vt secundum se est obiecta ante verbi formationem, sed per ipsius rei obiectae actionem formatus
ex quo manet simplex notitia in memoria, & alter cogitatiuus post verbi formationem formatus de re in
telligibili vt est obiecta in ipso verbo. Cuius verbi formatio media est inter vtrumque actum intelligen-
di: quia vnus omnino praecedit ipsius verbi formationem in nobis: alter vero sequitur. Et sic actus dicendi quo
formatur ipsum verbum, medius est inter vtrumque actum intelligendi. Cum enim vt dicit cap, xv. quiddam
mentis nostrae hac atque illac volubili cogitatione iactamus, & a nobis nunc hoc nunc illud, sicut inuen
tum fuerit vel occurrerit cogitatur, tunc fit verbum verum: qud scilicet illud quod dixi volubili cogitatione iactari Bb104v
ad id quid scimus peruenit, atque inde formatur, eius omnimodam similitudinem capiens. Formatur autem
de eo quod scimus intelligentia simplici, tanquam de memoria. Cum enim noster intellectus per diuersas
differentias sub genere discurrit inuestigando de re scita simplici notitia quod quid est eius: quam inue
stigationem appellat volubilem cogitationem: inuestigatione eius completa habita vltima differentia
quod appellat Augustinus paruenire ad id quid scimus: tunc primo interiora rei scitae deteguntur: vt per hoc tunc
primo dicamur oculo intuitus paertingere siue paruenire ad ipsum scibile in vere ipsum sciendo: quod cum attigimus
statim scibile vt scitum est actualiter & simplici notitia existens in memoria, generat de se quasi subi
to collectis omnibus differentiis cum genere, quod quid est, quod in ipsa intelligentia est quaedam notitia di
stinctiua & discretiua seu declaratiua, quam verbum appellamus: in quo res ipsa existens vt explicata
per partes, mouet ipsam intelligentiam vt intelligat cogitando, non cogitatione volubili qualis erat
ante verbi formationem: sed stabili qua res perfecte cognoscitur & scitur. Quia notitia secunda
quae est in verbo, non solum scit & intelligit rem: sed sic scit & intelligit eam vt sciat se scire & intel
ligere eam intellectu intelligendi secundo reflexo super actum intelligendi siue sciendi primum.
Et sic actus qui est dicere siue generare, non est idem quod intelligere siue primum siue secundum:
quia dicere est vera actio procedens a memoria fiue a notitia simplici existente in ipsa, siue de re ob
iecta vt est in memoria. & sic est actio siue operatio quaedam intellectus informati simplici notitia, qua
in seipso format notitiam declaratiuam simillimam illi simplici notitiae. Intelligere autem est passio in
intelligentia a re intelligibili in se vt ex se est confusum quid, vel in suo quod quid est vt est di-
stincta per partes in notitia simplici. Hoc ergo applicando ad propositum dicimus quod deus pater actu
suo intelligendi simplicis notitiae cognoscit suam essentiam: quae quidem notitia est in ipso tanquam in
memoria, de qua naturaliter formatur in eius intelligentia notitia declaratiua & manifestatiua eius quod iam
est cognitum notitia simplici quae verbum dicitur. dicente Ricar. vi. de trinitate cap. xii. Proferen-
tis verbum sensus & sapientiae ipsius solet esse indicatiuum. Recte ergo dicitur verbum, per quod patris qui
sons sapientiae est, notitia manifestatur: quia verbum nascitur de corde suo, & ipso propalatur proferen
tis intentio. In patre est omnis veritatis conceptio: in verbo omnis veritatis prolatio. Et ca. xiii. Deifilius
verbum dicitur, eo quod ipse paternam claritatem loquitur: & qualis vel quanta sit per ipsum manifesta
tur. Sic autem in deo de notitia simplici formatur notitia manifestatiua non per discursum sicut in
nobis: sed simul & ab aeterno cum ipsa notitia essentiali simplici. In quo differt formatio verbi nostri
a formatione verbi diuini. Vt enim dicit Augustinus, xv. de trinitate capitu. xvi. dicitur dei ver-
bum vt dei cognitio non dicatur: ne aliquid quasi volubile credatur in deo quod recipiat formam vt
verbum sit. Cognitio quippe nostra perueniens ad id quod scimus, atque inde formata, verbum no
strum verum est. & ideo verbum dei sine cognitione debet intelligi: vt forma simplex intelligatur, non
aliquid habens formabile quod esse posset informe. & hoc subsistens in eo in quo formatur, non ei inhae
rens, sicut contingit in verbo nostro: in quo tamen intelligit is a quo formatur: quemadmodum & nos
in verbo formato a nobis.

5 ⁋ Dicimus ergo ad quaestionem descendendo, quod emanatio actus no-
tionalis dicendi verbum siue generandi filium (quod idem est) non est aliquis actus intelligendi: sed est
in nobis medius inter duos actus intelligendi: quorum vnus est perfectus & completus, alius vero
imperfectus & incompletus, differentes secundum rem. In deo vero inter duos actus intelligendi pa
tri essentiales, differentes sola ratione: quorum vterque aeque completus est, quia vnus & idem est secun-
dum rem differens sola ratione: quia scilicet vnus declaratiuus & manifestatius est, & hoc notitia qua
si cogitatiua eius quod per alium cognitum est quasi simplici notitia. Vnde verum est quod actus dicendi si
ue generandi in deo, est actus intellectus, non sub ratione qua est intellectus purus siue intelligentia
quasi nuda: sub ista enim ratione verbum in ipso non concipitur per actum dicendi: sed est actus intelle
ctus sub ratione qua est memoria, continens in se notitiam simplicem, & in ea obiectum quo elicit actum
dicendi verbum, vt dictum est. Et sic dicere non est aliquod intelligere, quod consistit in simplici speculatione
sed est potius producere quoddam, quod consistit in speculabilis explicatione. secundum quod amplius in sequen
ti quaestione declarabitur. Et sicut hoc dictum est de dicere siue generare ex parte intellectus respectu
actus intelligendi, consimiliter intelligatur quo ad aliqua de spirare ex parte voluntatis respectu actus
volendi, licet in multis sit dissimile. secundum quod haec omnia ex parte voluntatis inferius habent declarari loquen
do de proprietate spirationis actiuae in patre. Et secundum hoc concedendum est argumentum inductum
pro ista parte.

6 ⁋ Ad argumentum vero primum inductum pro parte opposita quod non est operatio siue
actio intellectus & voluntatis nisi velle & intelligere &c. Dicedum quod intellectus in deo dupliciter potest considerari
vno modo vt est intellectus sub ratione intellectus: alio modo vt est natura, & sub ratione menoriae. secundum iam dictum modum Bb105r
Primo modo eius operatio non est nisi intelligere: et consistit in speculatione, atque perficitur mo-
do passionis: qua scilicet ab obiecto intelligibili quasi informatur notitia illius. Secundo autem modo
eius operatio consistit in productione. Intellectus enim existens in actu intelligendi simplicis notitiae, iam
perfectus & foecundus est ad producendum verbum: non vt intellectus est & in patiendo: sed vt natura pro
ducens & in agendo. Et similiter est de voluntate & eius duplici actu: praeter hoc quod voluntas in actu simplici
volendi actiua est, mouendo se actu volendi in obiectum: cum tamen intellectus pure passiuus sit in actione
intelligendi simplici recipiendo modum ab obiecto, vt dictum est.

7 ⁋ Ad secundum: quod verbum dicimus co-
gnitione: Dicendum quod hoc non dicit quia cognitio sit actus quo principiatiue verbum producitur: sed quia
sine cognitione actuali quasi praeuia non producitur: secundum quod sequens quaestio declarabit.
Irca Decimum arguitur: quod emanationes actuum notionalium dicendi siue gene-
randi & spirandi non fundentur in actibus essentialibus intelligendi & volendi quasi
praesupponentes illos, Primo sic. actus essentiales intelligendi & volendi commu-
nes sunt patri & filio & spiritui sancto, quid producuntur per ipsos actus notionales
generandi & spirandi. Personae autem agentes actus quoscumque secundum rationem intel
ligendi praecedunt actus: & productae per actus sequuntur ipsos. actus ergo notionales
generare & spirare secundum rationem personas filii & spiritus sancti per ipsos productas praecedunt: & perso-
nae eaedem praecedunt actus essentiales: quare & actus notionales similiter praecedunt actus essentiales
& ita non fundantur in illis. aliter enim personae filii & spiritus sancti essent & agerent anquam producerentur: & prae
cederent seipsas, & essent ratio suae productionis: quae omnia falsa sunt. ergo &c.

8 ⁋ Secundo sic. in intellectu
est ratio qua est intellectus, & ratio qua est natura: & similiter est in voluntate: & secundum hoc alia
& alia opeatio conpetit eis, videlicet opeatio essentialis intelligendi & volendi secundum quod est intelle-
ctus, & voluntas: & opeatio notionalis generandi & spirandi secundum quod sunt natura, vt iam dictum est
in quaestione praecedente. sed secundum rationem intelligendi prior est in eo ratio qua est natura, quam qua est
intellectus aut voluntas: quia secundum quod intellectus & voluntas sunt potentiae in natura: & ita quasi
determinantes naturaliter rationem naturae. ergo prior est secundum rationem intelligendi opeatio procedens
ab eis vt sunt natura, quam vt sunt intellectus aut voluntas: & sic idem quod prius.

9 ⁋ In contrarium est.
quoniam secundum rationem essentialia praecedunt notionalia, vt saepius declaratum est supra.

10 ⁋ Dicendum quod persona patris ex se non ab alio sicut nec habet esse ab alio, in se ha
bet omnia essentialia. Propter quod a Dionysius. sontana deitas: & ab Augustinus principium totius diuinita-
tis dicitur. Per hoc autem quod existit in actu secundum actus essentiales intelligendi & volendi, est in perfecta foecum
ditate ad primos actus alicuius productiuos: cuiusmodi sunt actus notionales productiui personarum
infra diuinam essentiam. Et cum necessario ordo quidam sit secundum supra determinata actuum essentialium
inter se: & similiter actuum notionalium: quia actio intelligendi quodammodo praeuia est ad actum volendi, &
actio dicendi ad actionem spirandi: Ideo pater per hoc quod est quasi primo in actu existens secundum actum intelli
gendi, ratione suae primitatis quasi primo est in perfecta foecunditate ad primum actum notionalem qui
est generare seu dicere: qui procedit a patre sic existente in actu per actum intelligendi essentialem. &
secundum hoc actus notionalis generandi seu dicendi fundari dicitur in actu essentiali intelligendi
& ordine quodam rationis quasi praesupponit ipsum. Et sicut hoc ita se habet de actu generandi & in
telligendi respectu patris & intellectus paterni: similiter se habet de actu spirandi & volendi
respectu patris & filii & voluntatis vtriusque.

11 ⁋ Ad primum in oppositum: quod actus essentiales communes sunt tribus prsonis: Dicendum
quod verum est: ordine tamen quodam rationis: licet simul aeternitate & similiter ordine quodam rationis
per actus notionales producuntur filius & spiritus sanctus: & ab ipsis suunt actus essentiales. Actus
eim essentiales intelligendi & volendi dupliciter possunt considerari. Vno modo simpliciter & absolute. Alio
modo vt diuersis personis conveniunt sub diuersis proprietatibus. Primo modo omnia essentialia secundum for
mam & rationem qua sunt essentialia, ordinem quendam rationis secundum supra deteriata habent ad personalia: quia
personalia in essentialibus fundantur. Secundo autem modo essentialia ordine quodam rationis diuersis perso
nis conveniunt: inquantum patri conveniunt quasi primo, quia ex se: & filio secundo, quia a patre: & spiritui
sancto tertio, quia ab vtrisque, licet simul in aeternitate. Et secundum hoc aspiciendo ad diuersas personas
diuersum ordinem rationis habent actus essentiales intelligendi & volendi, ad notionales generandi
& spirandi. Intelligere enim & velle vt patris sunt, quasi praeuia sunt ad generare & spirare: vt autem
sunt filii. secundum rationem intelligendi quasi praecedit actus notionalis generandi actus essentiales intelli-
gendi & volendi: qui tamen vt communiter sunt patris & filii, praeuii sunt secundum rationem respectu actus
pirandi: & actus spirandi quasi praeuius respectu actuum essentialium intelligendi & volendi: vt sunt spiritus Bb105v
sancti. Et sic ad declarationem quaestionis & dissolutionem rationis dicendum est quod actus notionales ge
nerandi & spirandi non fundantur in actibus essentialibus intelligendi & volendi, vt simpliciter conside-
rantur: sed solum secundum quod habent esse in determinata persona. Actus enim generandi non fundatur super actum
intelligendi nisi vt specialiter patris est: quia in ipso non radicatur foecunditas generatiua nisi secundum quod ha
bet esse sub proprietate primitatis pris: similiter neque actus spirandi super actum volendi nisi vt est commu
niter patris & filii: quia in ipso non radicatur foecunditas spiratiua, nisi secundum quod habet esse sub communi
ratione principii, quam habent pater & filius respectu spiritus sancti. Vnde super actum intelligendi, vt filii
est aut spiritus sancti, nullo modo fundatur actus generandi: neque super actum volendi, vt est spiritus sancti, actus
spirandi. Aliter enim sequaerentur inconvenientia conclusa in argumento, vt patet inspicienti.

12 ⁋ Ad secundum:
o ratio quae intellectus vel voluntas est natura, prior est quam sit ratio qua est intellectus vel voluntas &c.
Dicendum quod cum secundum superius deteriata, intellectus & voluntas sunt in deo quasi quaedam potentiae: Potenti
autem comperatur ad duo, & ad subiectum in quo radicatur, & ad actum qui per ipsam elicitur: intellectus ergo & voluntas
in deo possunt considerari in comparatione ad quasi subiectum, vel ad actum. Si primo modo, sic intellectus &
voluntas in deo sunt quaedam naturae: quia potentiae dei naturales fundatae naturaliter in eius essentia diui
na: quae est natura in eo quod est res quaedam naturalis. Et loquendo de ista naturalitate, verum est quod prior est
ratio qua intellectus est natura quim qua est intellectus: & similiter quae voluntas est natura, quam qua est voluntas: quia in
essendo tali mod scilicet natura, conveniunt, ratione scilicet vnitatis quam habent in subiecto. Sed de isto modo
naturae nihil ad propositum: quia secundum istum modum naturae non sunt principia elicitiua aliquorum actuum
quia nec ad actus omnino comparantur, vt dictum est. Si vero considerentur secundo mod scilicet secundum compari ad act
sic adhuc alia est ratio in eis qua sunt intellectus & voluntas, alia vero qua sunt natura. secundum quod
dupliciter ad duplicem actum comparantur: Ad vnum, vt sunt intellectus & voluntas: ad alium vero vt sunt na
tura. Est enim in deo huiusmodi potentiarum duplex actus. Vnus quid proprie dicitur opeatio: quo perficiuntur in se
ipsis absolute. Alter qui proprie dicitur actio: quo perficiuntur in comparatione ad alium. Actus quibus intellectu
& voluntas perficitur primo modo, sunt actus essentiales, intelligere. scilicet & velle. Actus vero secundo modo, sunt
actus generandi & spirandi. Primi actus conveniunt intellectui & voluntati secundum rationem qua sunt
intellectus & voluntas. Secundi vero conveniunt eisdem secundum rationem qua sunt natura: hoc est principi-
actiua naturaliter actus productiuos personarum elicentia. Intellectus enim vt intellectus, perficitur absolute in
cognoscendo verum: & voluntas vt voluntas perficitur absolute in volendo bonum: sed intellectus vt natura, per
ficitur in dicendo verbum: voluntas vero vt natura, perficitur in spirando amorem mutuum. Et sic in comparatio
ne ad alium tam ex parte intellectus quam ex parte voluntatis patet differentia horum actuum ex parte intellect
in exemplo corporali: & per idem intelligatur ex parte voluntatis a simili. Sigillum enim habens in se figuram, si
intellectualis naturae esset, ratione qua intellectus esset, perficeretur specificando in se figurationem suam: &
in hoc sisteret. Inquantum autem natura est, similem figuram seipso materiae imprimeret, et si possibile
esset in eadem materia in qua sigura sua est. Per hunc modum quodammodo intellectus diuinus perficitur
ctu intelligendi seipsum & suam essentiam: & hoc quasi ab ipsa essentia cognita, quae sub ratione obiecti co-
gnoscibilis in intellectu suam notitiam agit. Intellectus autem diuinus vt specialiter est in patre perfe-
ctus per talem actum intelligendi suam essentiam quem ipsa esse operatur in ipso intellectu suo vt est quasi in potentia ad
notitiam essentialem. secundum rationem intelligendi, foecundus est naturali foecunditate ad producendum de seipso si
bi similem ad quem est quasi in potentia, per hoc quod est in actu sub illa notitia essentiali. Intellectus enim vt est quae
dam notitia essentialis secundum actum, est natura & principium actiuum quo pater de intellectu eodem vt est intel
ectus purus, & tantum intellectus, & de principio passiuo format notitiam quae est verbum: quid secundum rem est eade
notitia cum illa de qua foratur, differens solum ab illa inquantum processerit ab ea vt manifestatiua & decla
ratiua illius, vt saepe dictum est. Et per omnem eundem modum intelligere debemus verbum in nobis formari.
Cognitum enim primo simplicem notitiam suam imprimit nio intellectui, repraesentando se illi vt pure passi
uo: & sub ratione qua est intellectus. Intellectus autem sic perfectus simplici notitia per obiectum cognitum
quod in se continet expressiue factus est foecundus & principium actiuum vt natura, in seipsum vt est intellectus
tantum: & principium passiuum ad formandum in se declaratiuam notitiam de notitia simplici. vt secundum hoc quando
dicitur verbum formari per intellectum: & quod intellectus sit in formatione verbi alicuius: hoc intelligitur de intellectu
actu informato simplici notitia. Per hoc enim est principium & natura: & necessario prior est ratio eius qua
est intellectus & passius, quam quae sic est natura & actiuus. Et ideo ordine rationis prius habet esse vt est intel
ectus quam vt est natura: & fundatur actus notionalis quem agit vt est natura, super actum essentialem quem
patitur vt intellectus. Et sicut haec exposita sunt ex parte intellectus in actu dicendi & formatione verbi
sic intelligantur ex parte voluntatis in actu spirandi & productione amoris spirati: praeter hoc quod intellectus
passius est respectu actus intelligendi quid convenit ei vt est intellectus: actius vero respectu actus dicendi qui
convenit ei vt est natura. Voluntas vero respectu vtriusque actus & volendi & spirandi, actiua est. ii Bb106r
sic & actus dicendi & actus spirandi sint actus & emanationes naturales, & modo naturae. Est
tamen in hoc aliqua differentia in procedendo modo naturae ex parte actus dicendi & spirandi: quia vtraque
processio est secundum naturae operationem, & modo naturae. Est tamen vnus eorum principalior altero: quia actus
dicendi procedit secundum principaliorem modum procedendi modo naturae, secundum Ric. vi. de trinitate. ca. ii. viii. &. ix.
Vt ideo actus dicendi & spirandi dicantur necessarii in deo non solum necessitate immutabilitatis qua in
possibile est eum aliter se habere: Tali enim necessitate insunt deo quaecumque ei insunt: sicut sunt essentia
lia siue notionalia aut personalia: Sed etiam necessitate naturalitatis, qua impossibile est deum per princi
pium quod est natura in ipso, huiusmodi actus non elicere: & per idem principium eisdem actibus de
sua substantia manens in ea non producere: vt secundum hoc huiusmodi actus procedunt secundum naturae opera-
tionem: quia a principio quod est natura eliciuntur: & modo naturae: quia modo necessitatis natu
ralis. Quomodo autem actio dicendi est secundum principaliorem modum naturae, & modo intellectus siue
intellectualis operationis: actio autem spirandi non secundum principaliorem modum naturae, & modo volun
tatis siue voluntariae operationis, infra declarabitur.