Quaestio 8

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-fe27310

Sources:

Bb: Badius1520b

B100r

1
CIrca octauum arguitur quod a qualibet dictarum trium personarum aliqua alia emanat, sic.
le ratione perfectionis personae in diuinis est quod ab ipsa emanat alia persona, vt di-
ctum est supra. Sed aequalis perfectio est in qualibet diuinarum personarum etiam cum
emanauerit alia persona ab ipsa. persona enim emanans nihil diminuit de virtute eius
a quae emanat. ergo a quaelibet diuinarum personarum emanat alia etiam cum aliqua emanauerit
ab eadem.

2 ⁋ Secundo quod a quaelibet personarum emanantium emanat alia sibi consimilis omnino, quoniam
a persona a qua alia emanat, conicatur personae emananti substantia illius, vt habitum
est supra. Sed non communicatur substantia nisi simul communicetur eius virtus & potentia. ea
dem autem virtute & potentia natum est simile emanare ab illo in quo est. ergo &c. Quod confirma
tur per hoc quod dicit Apostolus Hebrae. primo de filio dei. Cum sit splendor gloriae & figura substantiae eius, portans
quod omnia verbo virtutis suae &c. Est ergo verbum aliquod virtutis filii quo omnia portat. verbum autem quo omnia
portantur non potest esse nisi verbum infinitum & increatum & aeternum: est ergo aliquod verbum infinitum, aeternum, & in
creatum virtutis filii. tale autem non est nisi verbum personale procedens a virtute filii. a virtute autem filii non proce
dit verbum nisi sit verbum filii: non est autem verbum in diuinis nisi sit filius. a verbo ergo in diuinis pro
cedit verbum & a filio filius. ergo &c. Et eodem modo potest argui ex parte spiritus sancti in producendo
alium spiritum sanctum.

3 ⁋ Tertio sic. filius aut potest generare alium filium, aut non potest, non esta
dicendum quod non potest, quia omnipotens est. & dicit Ricardus tertio de trinitate cap. iiii. Omni-
potens per impossibilitatem excusari non potest. Item Augustinus contra Maximinum libro pri-
mo cap. xiii. dicit sic. Eilius non genuit: non quia non potuit: sed non oportuit. hoc autem non es-
set verum nisi quia potuit generare. si enim non potuit generare verum esset quod non generauit
quia non potuit. si ergo potuit generare, ergo generauit: quia in aeternis non distant potentia &
actus: & eo etiam in eis potentia a nullo est impedita nisi forte a voluntate. & tunc si filius potuit
generare sed non generauit, hoc est quia non voluit: quod est impossibile: quia hoc esset magnus be
niuolentiae defectus, secundum Ricardum vbi supra. & haberet pater aliquam voluntatem se-
cundum actum quam non haberet filius.

4 ⁋ Quarto quod in diuinis a qualibet persona a qua emanat
vna persona potest emanare alia consimilis illi in persona, arguitur: quia in diuinis emanans ab
alia, per hoc quod emanat ab illa nihil derogat potentiae per quam emanat in persona a qua emanat.
quod si sic, qua ratione producit per illam potentiam vnam personam, & eadem ratione illa producta aliam Bb100v
similem illi: quemadmodum videmus in patre humano quod vno filio producto per suam potentiam ge-
neratiuam, nihil minus producere potest alium. & qua ratione in diuinis persona producta potest produ-
cere secundam, eadem ratione & secunda producta potest producere tertiam, & sic in infinitum. er-
go &c.

5 ⁋ Quinto sic. idem actus intelligendi qui conuenit patri, convenit & filio, & spiritui sancto, qua
re & consimiliter id quid super ipsum actum intelligendi fundatur ad productionem alicuius personae, qua
re cum super actum essentialem intelligendi (vt dictum est supra, & iam amplius declarabitur in sequenti quae
stione) fundetur actus notionalis dicendi: actus ergo notionalis dicendi vniformiter convenit tribus personis si
cut & actus intelligendi. & si sic, sicut pater actu dicendi profert verbum quod est filius eius: quare &
similiter filius & spiritus sanctus, quare cum secundum Augustinum in principio de trinitate, ni
hil profert siue producit seipsum: filius ergo alium filium a se producit, dicendo aliud verbum a se: & si-
militer spiritus sanctus: quia aliter illum produceret a quo producitur, quod est impossibile. Eadem ratione po
test argui de spirare super velle, ad probandum quod spiritus sanctus producat alium spiritum san-
ctum, & hoc vtrobique in infinitum.

6 ⁋ Sexto arguitur specialiter quod a spiritu sancto emanet aliqua
alia persona, sic. non minoris efficaciae sunt pater & filius simul in producendo spiritum sanctum, quam sit
e se solus pater in producendo filium. sed pater per efficaciam suam in producendo filium dat ei quod pos-
sit aliam personam producere cum patre. ergo & propter efficaciam quam habent ambo in producen
do spiritum sanctum, dabunt ei quod communiter cum ambobus possit producere personam aliquam
vlteriorem, & sic eadem ratione deinceps in infinitum.

7 ⁋ In contrarium est fides catholica, quod si alia
liqua persona est emanans in diuinis a praedictis, non est in diuinis praecise trinitas personarum.

8 ⁋ Quaestio ista petit explicari in speciali rationem quare in diuinis sunt tres perso-
nae & tantum tres, quod declaratum fuit in summa & in generali in quaestione quadam super hoc mo
ta in articulo praecedenti. Et est dicendum ad quaestionem propositam, quod ab aliqua dictarum trium personarum, qua-
rum prima non emanat ab alia: sed ab illa emanat secunda: & simul ab vtraque tertia: non convenit in
telligere emanare aliquam aliam nisi per aliquem alium modum emanationis a praedictis qui sunt
modo naturae & voluntatis, aut per aliquem istorum duorum modorum, aut per vtrumque ipsorum
Primo autem modo qui principaliter pertinet ad praedictam quaestionem, non emanat ab aliqua illa-
rum trium personarum aliqua alia persona: quia secundum supra determinata non convenit pone-
re in diuinis aliquem alium modum emanationis. quod & si aliquis esset possibilis, secundum illum pro-
cederet aliqua alia persona: & si essent plures alii modi, secundum illos procederent plures aliae: & hoc
non solum ab aliqua illarum: sed ab omnibus simul: quia secundum praedeterminata diuersi modi ema
nandi in diuinis non possunt esse nisi ordinem quendam originis habeant inter se: vt secundum de-
terminationem superius habitam, a persona vnica quae non est ab alia, per primam emanationem procede-
ret persona secunda, & ei communicarentur per hoc omnes alii modi quibus a persona vna nata esset
emanare alia: & ideo secundum modum emanandi a persona quae non est ab alia, & ab illa quae est ab
vnica simul, secunda emanatione emanaret tertia, & eadem ratione quarta ab illis tribus: & sic de-
inceps. Secundo etiam modo qui pertinet specialiter ad istam quaestionem, non emanat ab aliqua illa
rum trium personarum aliqua alia: quia ab vnico modo emanationis non potest in diuinis procede-
re nisi vnica persona, quotcumque ponantur in diuinis modi emanationum, siue duo praedicti tantum, siue plu
res finiti aut infiniti. dicente Ricar. v. de triniitate. cap. x. luxta quanlibet differentiam impossibile est esse plus quam
vnam personam. nam a sola vna persona, non potest esse nisi vnica simiter persona, quae est tantum a gemina, non potest esse nisi vnica
sola: & sic deiceps si essent in diuinis emanationes plures duabus. Et in diuinis a sola vna persona non pos
sunt procedere duae personae, sed vnica tantum: & secundum vnum modum emanandi: & a solis duabus personis simiter non
nisi vnica, & secundum vnum alium modum emanandi. Ex quo concludit vlterius subdens. Sicut ergo in
diuinitate non potest esse nisi vnica persona quae sit a seipsa: sic non potest esse plus quam vna quae sit ab vna
tantum persona: nec nisi vna sola quae non est nisi a gemina. Quare cum in diuinis non sunt nisi duo mo-
di emanationum, per quas non emanant nisi tantum duae personae: & praeter illas secundum supra de-
terminata non est nisi tantum vnica quae non est ab alia: idcirco irrefragabiliter concluditur quod in diui-
nis non sunt nisi tres personae: vna quae a nulla emanat: & vna quae emanat ab illa sola quae non emanat ab alia.
& tertia a qua nulla emanat, & quae coniter emanat ab illa quae est a nulla emanans, & ab illa quae ema
nat ab alia. Aliter aute scilicet quod a sola vna persona non potest esse nisi vnica, Ricar. ibidem assignat rationem
ducentem ad inconueniens talem. Nam (vt dicit) si gemina tantum de vna procederet, pro certo proceden
tium neutra alteri immediate adhaereret: quod est impossibile. Et similiter si duae tantum de duabus. Quoniam
(vt dicit ibidem) si quaerta in deitate persona esse potuisset, proculdubio ex caeteris tribus eam originem
trahere immediate oporteret: alioquin alicui earum non nisi mediante germanitate cohaereret. Et si quin
ta persona ibi esse potuisset, simili ratione de caeteris quatuor immediate procederet: & sic in caete Bb101r
ris, quantuncumque series intelligibiliter protrahatur. Et procedit haec ratio communiter siue de vnica sola
persona ponantur duae procedere, siue secundum vnum modum procedendi, siue secundum plures: &
sic de caeteris. Sed super eo quid specialiter pertinet ad propositam quaestionem, qud scilicet secundum vnum & eum
dem modum procedendi non possunt in diuinis procedere plures personae, siue ab vna persona, siue
a pluribus: ad hoc sunt aliae speciales rationes. Quia enim secundum vnum modum procedendi siue ema
nandi singularem, puta secundum vnam singularem actionem generandi emanarent duae personae,
vt duo filii, hoc clarum est impossibile, quia vna actio numero & singularis, non est nisi ad vnum
terminum numero singularem: vt haec dealbatio non est nisi ad hanc albedinem, secundum Philosophum. v.
physicae. Similiter quod secundum eundem modum emanandi specie, diuersum numero, puta secundum diuersas
generationes aut spirationes, ponantur emanare in diuinis diuersae personae numero in eadem specie
conuenientes, vt duo filii vel duo spiritus sancti: etiam omnino est impossibile. Quod declaratur duplici via. Vna
ex parte eius quod est quasi materia siue subiectum aut fundamentum super quod fundatur actus emana
tionum, & circa quod habent esse, & ex quo habent produci personae emanantes, & in quo habent funda
ri proprietates personarum emanantium. Alia vero ex parte eius a quo procedunt & eliciuntur actus ema
nationum. Prima via sic. quicquid est in deo essentiale, vnicum est, singulare, & simplex. Est enim diuina
essentia singularis & vnica: similiter intellectus diuinus & voluntas, & intelligere & velle, in quibus fun-
dantur, & circa quae habent esse omnia notionalia & personalia. Actus enim notionales vt dicere siue
generare & spirare, fundantur in actibus essentialibus qui sunt velle & intelligere, vtideclarabitur in
sequenti quaestione. Habent etiam esse circa diuinam essentiam vt circa subiectum & quasi materiam-
& ex ipsa habent personae produci, vt habitum est supra: & in ipsa habent fundari proprietates per-
sonales: paternitas, filiatio, & spiratio. Quare cum illud quod fundatur in aliquo, aut habet esse circa ali-
quid, aut produci ex eo, non potest plurificari secundum numerum simul & in eodem instanti sub ea
dem specie nisi plurificato illo in quo fundatur, & circa quid & ex quo habet esse. Verbi gratia, in crea
turis. Cum enim actus videndi colorem fundatur super actum immutandi visum a colore, si vnica &
simplex est immutatio, simul in eodem instanti non potest esse nisi vnica simplex visio. Similiter cum
actus dealbationis est circa corpus, si corpus est vnicum secundum numerum, simul in eodem instanti non
potest esse nisi vnica dealbatio. Similiter cum album fiat ex non albo, si subiectum non album est vnum
numero, in eodem instanti non potest ex ipso fieri nisi vnum album, & vnico actu albationis. Simili
ter cum albedo fundetur in corpore, & similitudo in albedine, si corpus illud est vnum numero, non
potest albedo fundata in ipso esse plures numero. & si albedo est vna numero, & similitudo fundata
in illa, etiam si per illam referatur ad plures: quemadmodum vnicus pater vnica paternitate bene re
fertur ad plures filios. Oportet igitur quod sicut actus intelligendi & volendi in deo essentiales super
quos fundantur actus dicendi & spirandi notionales, simplices sunt & singulares numero non potem
tes plurificari: similiter & sicut diuina essentia vnica est & simplex & singularis circa quam habent esse
vt circa subiectum & quasi materiam actus dicendi & spirandi & intelligendi: oportet quod consimiliter &
psi actus sint simplices singulares & vnici: Consimiliter etiam personae quae ex ipsa habent produci
secundum modum supra determinatum, oportet quod sint singulares & vnicae numero, & etiam
ipsae proprietates personales quae in ipsa diuina essentia habent fundari: vt sic non sit plus possibile
in diuinis esse plures generationes, plures filios, aut plures filiationes, quam quod in eadem materia nume
ro essent in eodem instanti plures transmutationes numero sub eadem specie, vel in eodem homine
numero plures filiationes, vel quod ratione esset plures filii vnus & idem homo, & hoc maxime simul
in vno & eodem instanti: quemadmodum simul in eodem instanti aeternitatis habent esse quaecunque
sunt in ipso deo. Secunda via idem declaratur sic. in qualibet emanatione diuinae personae tota foe-
cunditas in persona producente exhausta est omnino in productione vnicae personae, vt nec in pro-
ducente, nec in producto restet foecunditas aliqua ad aliquam aliam emanationem productiuam personae con
similis. Aliter enim illa persona secunda consimilis produceretur absque foecunditate producentis, &
esset principiatum productum absque ratione principiandi ipsum in principiante: quod est omnino impos-
sibile. Illud autem ex parte intellectus in productione verbi, patet sic, & per simile: quod intelligatur ex par
te voluntatis in productione spiritus sancti. Nam verbum quod in diuinis producitur, quia semper ma
nens est, & similiter actus ipse producendi & producens ipsum semper vniformiter se habet: ipso pro
ducto non posset restare foecunditas ad aliud verbum producendum nisi possent esse duae productio
nes omnino eiusdem modi & eiusdem rationis simul, emanantes ex eodem principio, & circa idem omni
no vniformiter se habens: cum omnis productio verbi in diuinis necessario est eiusdem rationis si
cut est & omne verbum quod potest esse in diuinis, quemadmodum & omnis actus intelligendi, & omnis pro
ductio filiorum in eadem natura, & omnes filii, & omnes filiationes etiam in creaturis. Illud etiam omnino Bb101v
est impossibile. Nam duas productiones omnino vnius & eiusdem rationis esse circa idem omnino vni-
formiter, impossibile est, vt ostendit ratio praecedens, maxime ab eodem agente vniformiter semper
se habente, quia hoc etiam impossibile est a diuersis agentibus: sicut impossibile est in creaturis vnam & eam
dem naturam numero omnino vniformiter semper se habentem simul & semel siue ab eodem agente si
ue a diuersis pluribus motibus eiusdem speciei moueri. Impossibile est ergo quod eiusdem rationis sint
in diuinis plures productiones, aut plures producti. & sic omnino secundum eundem modum proceden-
di non possunt in diuinis plures procedere personae: secundum quod haec omnia amplius partractata sunt in
quadam quaestione de Quolibet, and scilicet in deo sint tres personae & tantum tres.

9
⁋ Ad primum in oppositum, quod aequalis perfectio est in singulis personis, ergo &
aequaliter & vniformiter est personae emanatio a singulis, Dicendum quod in deo differunt perfectio &
ratio perfectionis. Perfectio enim de puris essentialibus est: propter quod eadem est de singulis personis. Ra
tio autem perfectionis est modus habendi eam, secundum quem contrahitur ad personale: qui non est pluribus semper
communis: secundum quod expositum est supra. Vnde quod filius & spiritus sanctus non generant, hoc non procedit
ex imperfectione: sed ex perfectionis conditione. nam eadem est perfectio trium, sicut & eadem dei-
tas: & ex eadem perfectione & diuersa perfectionis conditione est quod pater generet, & non generetur,
& quod filius generatur & non generat. solus enim pater habet eam ad generare: quia sub proprietate pri-
mitatis innascibilis: filius autem ad generari: quia sub proprietate nascibilis.

10 ⁋ Ad secundum quod persona a
qua emanat alia communicat illi quae emanat, suam substantiam: quare & virtutem &c. Responsio
ad hoc dependet a significato huius nominis virtus siue potentia in diuinis. Ad cuius intellectum sciendum est-
quod large sumendo significatum, per nomen significatur aliquid dupliciter. vno modo vt a quo nominis fit
impositio: alio modo vt cui sit. Primo modo potentia non significat formaliter nisi respectum siue re
lationem: & quasi materialiter in suo significato includit id in quo fundatur huiusmodi respectus. Et
hoc modo diximus supra, loquendo de potentia dei in generali, quod non significat nisi respectum. Secundo autem
modo loquendo de significato potentiae, & hoc in speciali de potentia quae respicit in deo actiones no
tionales personarum, sciendum quod cum in diuinis personis non sunt nisi substantia & relationes rea-
les: potentia non potest significare nisi aut substantiam tantum: aut relationem tantum: aut vtrumque simul. Non isto
vltimo: quia significans substantiam cum proprietate non est nisi persona: & potentia de suo signifi
cato non importat personam. Substantiam tantum non potest intelligi significare nisi dupliciter, aut secundum se, aut
sub ratione alicuius respectus. Primo modo non potest dici significare substantiam: quia substantia se
cundum se nullam habitudinem notat ad actum, quam necessario notat potentia, vt satis declaratum est
supra loquendo de potentia dei in generali. Si ergo significat substantiam, hoc necessario est vt sub
aliquo respectu ad actum: quod necessarium est ponere. scilicet quod significat substantiam vt id cui nomen im
ponitur: & non nisi substantiam: & hoc vt est sub ratione respectus, & non nisi vt est sub ratione respectus. Non
nisi substantiam: quia non est potentia nisi id quo agens elicit actum, aut id de quo elicitur. Hoc
autem non est nisi forma qua agens agit, & natura qua patiens patitur. Et non nisi sub ratione respe
ctus: ita quod non sit ipse respectus potentia: sed sine quo non habet substantia rationem potentiae. Pro
pter quod licet substantia sit eadem sub diuersis respectibus: non tamen ipsa est eadem potentia. im
mo sicut ipsa sub respectu, hoc est quia sub tali respectu, est potentia simpliciter: sic quia est sub diuersis
respectibus, est diuersae potentiae. & hoc quemadmodum determinauimus alibi quod anima licet sit vna
substantia, tamen est diuersae potentiae, & tamen potentia non est nisi substantia animae: & substantia animae
est suae potentiae. sicut est de prima materia: quod licet sit vna substantia, est tamen plures potentiae. Et
per hunc modum dicit Philosophus loquens de materia. xii. metaphysicae. Cum agens est vnum, si mate
ria esset vna secundum potentiam, & species vna secundum substantiam, generatum ex ea non esset
nisi vnum.

11 ⁋ Alii tamen considerantes quod non est potentia nisi ipsa substantia, non attendentes quod
non est potentia nisi vt est sub respectu, putant quod sicut substantia est vna sic est vna potentia. Et di-
cunt quod in diuinis non est nisi vna potentia in tribus, sicut neque nisi vna substantia. Et (vt videtur)
positio est Magistri Sententiarum sitid is. distinctione. vii. ca. ldem. Vnde isti ad argumentum respondent
ex parte virtutis siue potentiae, sicut iam responsum est ex parte perfectionis: Dicendo quod eadem est
potentia patris & filii, sicut & eadem deitas: & quod ex eadem potentia est quod pater generat & quod filius
generatur: ita quod nullam potentiam habeat pater, quam non habeat filius. sed pater ad generare habet
eandem vt potentiam actiuam: filius autem ad generari vt potentiam passiuam, & hoc quia alteri con
iunctam respectui in patre & filio. Et sic dicunt quod pater communicat filio suam virtutem qua ge
nerat siue potentiam sicut & naturam: non tamen per ipsam potest generare filius: sed solus pater: quia
sub alio respectu habet eam pater quam filius. Sed (vt dictum est) non debet dici quod significat quid abso-
lute omnino: sed solum sub ratione respectus. vt sicut essentia est potentia ad generare sub respectu patris, & Bb102r
ad genetari sub respectu filii: sic est potentia ad actum indeterminate, vt essentia: non sic potentia ad ge
nerare: nisi sit sub respectu paternitatis, neque ad generari nisi sub respectu filiationis: ita quod sit alia & alia
potentia, secundum quod est alius & alius respectus. Et hoc modo non eadem est potentia in patre ad genera
re, & in filio ad generari, & in vtroque ad spirare, & in spiritus sancto ad spirari: nisi intelligamus eandem
quantum est ex se indeterminatam, quia sub in determinato respectu: nec est in filio potentia ad generare
siue qua generatur actiue, nec in patre potentia ad generari, siue qua generatur passiue: & similiter
de potentiis vtriusque respectu spiritus sancti, & econuerso. Aliter igitur respondendum est ad argu-
mentum, dicendo quod persona communicans substantiam suam, communicat cum ipsa & virtutem. Dicen-
dum quod verum est quo ad id quod est ipsa virtus siue potentia, quia non est nisi ipsa substantia, vt dictum
est: non tamen quo ad potentiam secundum rationem potentiae. Non plus enim potentiam siue substantiam sub
ratione potentiae suae sibi communicat, quam suam proprietatem sub qua substantia habet rationem potentiae
suae sibi determinatae.

12 ⁋ Aliter autem potest responderi distinguendo, quod est quaedam substantia quae ex se
habet determinatum respectum ad actum, & quaedam quae non nisi per aliquid quod est eius in quo est. De
substantia primo modo, non est verum quod communicata substantia communicatur & potentia eius. Isto mo-
do quaelibet substantia creata habet potentiam determinatam sibi ad actum determinatum, secundum Philosophum in fine
iiii. Meteororum: & hoc propter substantiae creatae limitationem. Substantia vero increata propter suam
illimitationem ex se habet potentiam absque determinatione per aliquid ad omnes actus essentiales, sed non
ad actus notionales, nisi per determinationem ad actum sub aliqua proprietate. Et ideo persona in di-
uinis communicans suam substantiam, communicat suam potentiam ad omnes actus essentiales, sed po-
tentiam ad actus notionales non, quod non est nisi ex adiuncto in persona cui communicatur. propter quid
non potest communicari nisi simul cum communicatione substantiae communicetur adiunctum propter ecid
habet potentiam illam. Et ideo quia persona a qua emanat alia non communicat illi suam proprietatem
sub qua habet sua substantia potentiam determinatam ad actum illius emanationis: propter hoc licet
communicet illi suam substantiam: nequaquam tamen suam potentiam, vt sicut pater non communicat filio suam
substantiam sub sua proprietate, sic nec ei communicat suam potentiam qua generat.

13 ⁋ Quia autem confir
mabatur de filio quod haberet verbum, quia secundum Apostolum portat omnia verbo virtutis suae: Di-
cendum secundum Glossam quod ibi non sumitur verbum pro aliquo conceptu mentis, sed pro imperio vo
luntatis. Dicit enim sic. Potestatem commendans ait, ipse filius est portans. i. continens & gubernans omnia ver
bo id i. solo imperio virtutis. i. potentiae & bonitatis suae. Et nota (vt dicit) per simile dictum esse. Hoc
enim dicendo facilitatem continendi voluit designare per metaphoram illorum qui sine vllo labore ver
bo vel digito mouent aliquid vel efficiunt.

14 ⁋ Ad tertium: filius aut potest generare filium aut non
potest: Dicendum quod pertractando rationem de potentia modo praedicto quo aliqui ponunt potentiam
significare substantiam absolute, multum refert quaerere an filius possit generare, & an in filio sit
potentia ad generandum: quia posse verbaliter significatum significat potentiam vt applicabilem
ad actum, secundum quod est in eo cui attribuitur posse. Potentia vero nominaliter significata signifi-
cat potentiam vt est res quaedam absoluta secundum dicta & modum significandi respciens actum vt
pplicabilem simpliciter ad actum in aliquo supposito, licet non determinate in eo cui attribuitur.
Vnde dicendum secundum illos quod ista est vera, in filio est potentia a patre ad generare, non qua ipse
filius generet, sed qua aliquis in diuinis generet. vt secundum hoc differat dicere quod in filio est poten
tia quae est ad generare, & in filio est potentia vt generet. Haec enim secundum illos simpliciter vera est: in
filio est potentia quae est ad generare: ista vero simpliciter est falsa, filius potest generare: & illa ope
posita vera, filius non potest generare, distinguendo tamen secundum illos, vt iam dicetur.

15 ⁋ Et quod ar
guitur per Ricar. quod omnipotens per impossibilitatem non potest excusari: Dicendum quod aliquem excusari
per impossibilitatem ne possit in actum, potest intelligi dupliciter, secundum quod dupliciter potest
causari illa impossibilitas, siue ex duplici causa. Vno modo & vna de causa ex defectu potentiae or
dinabilis ad actum. Alio modo ex inapplicabilitate eius ad actum vt est in aliquo. Primo modo (vt
dicunt) veritatem habet dictum Ric. Vnde postquam dixit, Omnipotens per impossibilitatem excusari non
potest, continuo subdit. Sed constat non ex defectu potentiae. & hoc modo filius per impossibilitatem
non potest excusari a posse generare: quia vt dictum est, habet potentiam quae ad hoc ordinatur, li-
cet in alia persona. Secundo autem modo dictum Ric. non intelligitur nec habet veritatem: sic enim filius per
impossibilitatem excusatur a posse generare, quia potentia quae est in ipso ad posse generare, non est
applicabilis ad actum generandi actiue secundum quod est in ipso, quia non est in ipso vt generet, nec
sub proprietate qua determinari potest ad hoc, vt dictum est. Et sic ista impossibilitas in filio non dicit
aliquid priuatiue: hoc enim defectus esset in filio non conditio personae: sed dicit aliquid negatiue tan
tum. licet enim defectus est si in aliquo non sit quod natum est ex sua conditione ei inesse, vt visio in ani- Bb102v
mali, qualem defectum nominat priuatio: non tamen defectus est si in aliquo non sit quod non est
natum ei inesse ex sua conditione, vt infra declarabitur. Et si arguatur contra hoc, quod si filius non potest ge-
nerare & pater potest generare, ergo pater aliquid potest quod non potest filius: Argumentum hoc tam
git Magister distinctione. vii. primi Sententiarum in principio distinctionis. Et est dicendum quod non
sequitur: quia secundum quod dicit Magister Sententiarum, posse generare filium non est posse aliquid
sed ad aliquid, quoniam in diuinis generatio non est aliquid, sed ad aliquid. similiter neque filius. Et
ideo posse generare, est posse ad aliquid, & posse generare filium non est posse generare aliquid, sed aliquem. Nec est
inconveniens quod pter potest in actionem alicuius respectus in quam non potest filius: & producere aliquem quem non potest r
ducere filius: & hoc non ex impossibilitate defectus & conditionis, vt dictum est, & amplius iam dicetur: vt non
possit concludi ex praedicto modo: ergo aliqua potentia est in patre quae non est in filio: sed solum quod
potentia quae est eadentr in patre & filio, sit ad aliquam actionem vel personam producendam in pa-
tre ad quam non in filio.

16 ⁋ Quia arguitur etiam ex dicto Augustinus filius quod non genuit non est quia non potuit
generare: sed quia non oportuit: Dicendum quod illa negatio cum dicitur non potuit, potest intelligi pu
re negatiue vel priuatiue. Si negatiue, sic dicendum quod illa, filius non genuit non quia non potuit, duplicem
habet intelligentiam: quia cum ly potuit includat potentiam vt ordinatam siue ordinabilem ad
actum in persona cui attribuitur: aut ergo illa negatio cum dicitur non potuit, potest negare po-
tentiam generandi actiue, ratione ipsius potentiae & applicationis eius ad actum simul: vel ratione
applicationis eius ad actum tantum. Primo modo falsa est: quia negat filio non inesse potentiam qua ge
neratur siue qua aliquis generat, quem sensum quaerebant haeretici. Vnde assumpto verbo praemittit
Augustinus lib. iii. contra Maximinum cap. xii. Absit vt quomodo putas ideo pater sit potentior filio
quia creatorem genuit pitr: filius autem non genuit creatorem, non enim non potuit &c. Et sic isto modo
est illa vera, non quia non potuit: sub hoc sensu exponendo dictum Augustinus Non genuit non quia non
potuit: sed quia non oportuit id es, non quia non habuit potentiam qua generat pater: sed quia non opor
tuit, & hoc ideo quia sufficienter impleta fuit in actu, & omnino exhausta in hoc quod pater per eam
generauit. Vnde Augustinus exponens quare non oportuit, continuo subdit dicens. Immoderata
enim esset diuina generatio si genitus filius nepotem gigneret patri: quia & ipse nepos nisi auo suo pro
nepotem gigneret secundum vestram mirabilem sapientiam, impotens diceretur iste: & ille nisi nepo
tem gigneret auo suo, & pronepotem proauo suo, non a vobis appellaretur omnipotens: nec im-
pleretur generationis series si semper alter ex altero nasceretur: nec eam perficeret vllus si non sufficeret
vnus. Vnde si ptur non effunderet totam potentiam actiuae generationis vnico actu vnicum filium generando: filius
filium generaret in infinitum. propter quod supra fundata est ratio nostra ostendens quod in diuinis non
potest generari plus quam vnus filius ab vno. Ex eo autem quod sic negatur de filio quod non potuit genera
re, dicendo non quia non potuit, non sequitur (licet videatur sequi) quod potuit generare, sensus
enim illius est: non quia non habuit potentiam qua generatur applicabilem ad generare vt est in
seipso tum ratione potentiae tum ratione applicabilitatis: immo ipse habuit potentiam qua generatur.
Ex quo non sequitur quod potuit generare. Quia (vtiam dictum est supra) ly potuit dicit nonsolum po
tentiam: sed applicabilitatem eius ad actum in eo cui attribuitur: habere autem potentiam huiusmodi, neque
quam huiusmodi applicabilitatem importat: & sic illa est vera, filius non genuit non quia non potuit id i, non quia non habuit
potentiam qua generatur: immo habuit illam licet non applicabilem ad illum actum vt est in ipso, vt dictum est.
Si vero illa negatio non potuit, neget potentiam vt generet de filio, non ratione illius potentiae qua
generans generat: sed ratione applicationis eius ad actum solummodo: sic ipsa est vera sub hoc sensu
filius non habet potentiam vt applicabilem ad generare: & illa, filius non generat non quia non po
tuit: falsa est sub hoc sensu: non quia non potuit generare. id est non quia non habuit potentiam applicabilem
in seipso ad generare: immo habuit eam sic: sed non oportuit: quia noluit, eo quod pater filium gene-
rauit, quod sufficit. Penes quem modum solebant aliqui dicere quod filius potest generare: sed non gene
rat, reducendo potentiam suam ad actum propter inconueniens quid sequitur, scilicet filiorum gene
rationem in infinitum, vt iam inductum est secundum Augustinum. Sed hoc nihil est: tum quia in aeter
nis secundum Philosophum non differunt esse & posse: vnde quicquid non est in deo, impossibile est es
se in ipso: & quicquid est in ipso, impossibile est non esse in ipso: tum quia secundum Augustinus in deo mini-
mum inconueniens summum est impossibile. Vnde si inconueniens sequitur ex hoc quod ponatur filius pos
se generare, illud est summum impossibile. immo si generare potuit generauit secundum quod procedit
deductio rationis. Si vero illa negatio non potuit generare, ponatur priuatiue, sic est falsa sub hoc sensu-
filius non potuit generare. id est impotens fuit carendo potentia ad generandum, quam tamen natus esset
habere, vel omnino non habendo applicabilitatem eius ad actum, aut non perfectam propter aliquem defe
ctum aut impedimentum. In hoc enim differunt negatio & priuatio. Negatio enim dicit amotionem Bb103r
alicuius ab alio absolute: priuatio autem notat possibilitatem essendi eius quod priuatur in subiecto a
quo priuatur, secundum Philosophum. iiii. Metaphysicae. Et sic iterum dictum Augustini est verum, filius non
genuit non quia non potuit, sub hoc sensu quem ponit Magister sententiarum primo: non ex impoten
tia sua fuit quod filius non genuit: quod bene ostendit deductio rationis: sed quia non oportuitid i, non ei
conveniebat: hoc est non conueniebat suae proprietati: & ideo non potuit. sicut filius non potest esse
pater non vtique ex aliqua impotentia, sed ex proprietate natiuitatis qua oportuit eum non esse pa-
trem sed filium tantum. Vnde in diuinis aliquid non oportere, vel non congrue fieri, vel non conueni
re vt fiat, idem est quod oportere vel congruere non fieri, & ita quod impossibile sit fieri. Sed ponendo po
tentiam non esse substantiam nec econuerso nisi sub ratione respectus, ita quod sub alio respectu &
alio eadem substantia bene est alia & alia potentia: non refert dicere filium posse generare, &que in ipso
sit potentia quae est ad generare: nec refert quaerere an filius possit generare, & an in filio sit poten
tia ad actum generandi, quia loquendo de tali potentia, cuiuscunque est potentia, eius est & actus sibi re
spondens, nec est potentia in aliquo nisi sit applicabilitas eius ad actum in eodem. Et sic circa dicta
in ratione nulla est difficultas: quoniam sicut filius non potest generare sed generari, sic nec in ipso
est potentia quae est ad generare, sed quae est ad generari, & habet pater aliquam potentiam quam non habet filius,
nec est eadem potentia penitus in patre qua potuit pater gignere, & in filio qua potuit filius gigni: sicut
nec sunt idem gignere & gigni, vt non sit dicendum quod eadem potentia quae est in patre, est & in filio, licet ad alium
actum, quia esse ad alium actum sub alio respectu, est esse aliam potentiam. Quia ei potentiae distinguuntur per actus secundu
Philosophum, hoc solum facit quod potentia sit alia, qud scilicet est ad alium actum.

17 ⁋ Ad formam vero arg respondendum
est sicut prius secundum Magistrum sententiarum. Et sicut nullum est inconveniens aliquam potentiam in patre esse quae
non est in filio, sic nullum est inconueniens aliquam esse proprietatem patris quae non est filii, vt infra videbitur.
Et consimiliter non est ista distinguenda, filius non habet potentiam generandi quam habet pater, quia
nec habet potentiam vt generet sicut pater, nec eadem potentia est qua potest gignere & ille gigni,
vt dictum est, quamuis Magister sententiarum. vii. distinctione distinguat eas. Vnde licet in argumento
praedicto ad quod respondet Magister sententiarum, commutatur ad aliquid in quid, si tamen sic arguatur
si filius non potest generare, ergo aliqua potentia non est in filio quae est in patre: diceret Magister
secundum opinionem praedictam quod non sequitur: sed quod hoc bene sequatur, ergo potentia in filio non est ad eundem
actum ad quem est in patre: eadem tamen potentia quae est in patre est in filio. Quod non potest stare. Cum enim
(vt dictum est) non est substantia nisi vt est ad actum: & non est determinata potentia nisi sit ad determina
tum actum: quamquam ergo eadem substantia quae est in patre sit in filio: si tamen in patre est ad actum quid est generare, vt scilicet
ea pater generet, & ideo est in patre aliqua determinata potentia: in filio autem nequaquam est ad eun
dem actum, sed potius ad oppositum: in filio ergo non est eadem potentia quae est in patre, immo fru
stra esset in illo. lgitur bene tenet dictus processus ad aliquid in ad aliquid. etenim licet substantia
non sit ad aliquid, quia tamen non convenit ei nomen potentiae nisi vt est sub respectu qui est ad aliquid,
potentia est ad aliquid: & etiam cum hoc significat substantiam. Sicut enim substantiam esse sub vno re
pectu, non est ipsam esse sub alio respectu, sic substantia licet omnifariam sit vna & eadem substantia
non tamen est vna potentia vt est sub vno respectu & sub alio, sed alia & alia. Est enim secundum aliquos
substantia tracta ad relationem, licet non sit principaliter relatio. Et secundum hunc modum poten-
tiae filius per impossibilitatem excusatur ne possit generare, non quae est defectus, sumendo impossi
bilitatem priuatiue: omnipotens enim per talem impossibilitatem a nullo actu potest excusari: sed quae
est conditio naturae, sumendo impossibilitatem negatiue. Licet enim filius non habet omnino poten
tiam generandi actiue, hoc non est ex aliqua impotentia defectus in illo, sed quia non congruit omni
no: immo contrariatur suo modo essendi, vt dictum est. Quomodo autem non repugnat omnipoten-
tiae filii quod non est in eo aliqua potentia quae est in patre, inferius videbitur. Hoc autem modo loquen-
do de potentia in illo dicto Augustinus Eilius non genuit non quia non potuit: negatio in eo quod dicitur
non potuit, non ponitur nisi priuatiue. Sic enim ista est falsa, filius non potuit generare, vt iam dictum
est. Negatiue autem illa simpliciter est vera, filius non potuit generare, nec habet nisi sensum vnicum,
quia negat potentiam simpliciter, vt dictum est. & sic in sensu priuatiuo illa simpliciter est vera, si
lius non genuit non quia non potuit, sed quia non oportuit, vt dictum est.

18 ⁋ Ad quartum: quod per-
sona emanans nihil derogat potentiae eius a qua emanat, & sic post emanationem vnius personae po
test emanare alia consimilis: Dicendum quod non est verum. Nec hoc prouenit ex aliqua derogatione facta po
tentiae eius a quo emanat, secundum quod tamen processit obiectio: sed potius prouenit ex ipsius po
tentiae perfectione, qua semel diffundit se in actum perfectum & permanentem, & in perfectam produ
ctionem personae per illum. Quia enim ex potentia eadem actus iterantur, hoc non contingit nisi ex de
fectu potentiae, quod scilicet semel non diffundit se in actum perfecte, vt quod non consequitur in vnico actu Bb103v
consequatur in pluribus. Et eadem ratione quod multiplicantur producta in eadem natura, non est nisi ex de
fectu producti: in eo scilicet quod non plene continet in se quod pertinet ad naturam & rationem suam. propter
hoc enim solum plurificantur indiuidua sub eadem specie secundum Commentatorem super pri-
mum cae. & mundo. Vbi ergo potentia perfecte semel se diffundit in actum perfectum, aliquid per-
fectum producens, non est actio nisi vnica secundum vnicam rationem, & productum nisi vnum. secundum
quod expositum est in praesignata quaestione de Quolibet.

19 ⁋ Ad quintum, quod iidem actus essentiales in
telligendi & similiter volendi trium communes sunt: quare & actus notionales fundati super ip-
sos communes sunt tribus &c. Dicendum quod huiusmodi actus essentiales dupliciter considerari pos
sunt. vno modo secundum se & absolute: alio modo vt habent esse in persona hac vel illa. Primo modo non fundam
tur in eis actus notionales, quia sic essent communes omnibus personis quibus illi actus conueniunt
vt procedit obiectio. sed fundantur in eis secundo modo. Actus enim notionales dicendi non fundanti
super actum essentialem intelligendi, nisi prout ipse habet esse in patre. In solo enim patre ratione suae
innascibilitatis & primitatis qua non habet esse ab alio, sed omne aliud & omnis alius ab ipso, est sce
cunditas ad primum actum primi producti: & est foecunditas sapientiae & intellectus patris exi-
stentis in actu intelligendi essentialiter ad dicendum siue producendum verbum, quo perfectus est
totus intellectus diuinus essentialis & in se & vt est in qualibet trium personarum: vt sic pater qua
si vice omnium dicat vnicum verbum perfectum, vt non oporteat aliquam aliarum personarum ver
bum dicere. & per hoc impossibile est in diuinis esse aliud verbum, vt supra expositum est. Consimi
liter actus notionalis spirandi non fundatur super actum essentialem volendi, nisi prout ipse habet
esse communiter in solo patre & filio. In solis enim ipsis ratione communis inspirabilitatis qua non ha
pent esse ab alio per spirationem: licet illud non ponatur esse notio, vt infra videbitur: sed ab ipsis ha
bet esse ipsum spiratum: est foecunditas ad secundum actum productiuum: & est foecunditas amoris & vo
luntatis patris & filii existentis in actu volendi essentialiter ad spirandum amorem qui est spiritus
sanctus: quo perfecta est tota voluntas essentialis diuina & in se & vt est in qualibet trium personarum
vt sic pater & filius quasi vice totius trinitatis spirent vnicum amorem perfectum, vt non oporteat spiritum
sanctum omnino spirare aliquem amorem. & propter hoc impossibile est in diuinis esse alium amo
rem spiratum siue alium spiritum sanctum.

20 ⁋ Ad sextum quod pater per efficaciam suam dat filio quem
generat vt aliam personam producat: ergo ambo dant idem spiritui sancto: Dicendum ad hoc secun
dum Ricar. iiii. de trinitate cap. xi. quod sicut necesse est aliquam esse personam quae non habet esse ab
alia: sic necesse est ibi esse aliquam a qua non sit aliqua alia. vtrunque namque simili ratione conuincitur.
Nam si in illa vera deitate non esset aliqua persona a qua non procederet aliqua alia: sed quaelibet ex alia proce
dens de se procedentem haberet, huiusmodi deductio in infinitum procederet. Et vt dicit cap. xii. haec perso
na a qua nulla procedit, hoc sibi proprium habet, vt sicut non possit esse in diuinis nisi vnica persona quae est
a nulla & a qua alia aut aliae, & vnica quae ab alia & a quae alia: sic necesse est tantum vnicam esse illam quae est
ab alia, & a qua nulla, quia (vt dicit) si tales essent duae, nulla immediata germanitate essent coniunctae.
Sed huiusmodi cam essentialior, habetur ex praedeterminatis: ex quibus etiam patet quod non procedit ex aliqua
impotentia aut imperfectione talis personae quod nulla procedit ab ea: sed ex conditionis suae proprietate: quia
non oportuit: quia tota foecunditas diuinae naturae in duplici productione secundum praedetermi-
nata exhausta est & completa. Nec etiam procedit ex aliqua inefficacia patris & filii in spirando spiritum
sanctum, quod talem personam producunt quae non potest aliam vlterius producere: licet pater personam produ
cat quae vlterius producit aliam: sed procedit ex producentium & productorum conditione, quia quod filius a pa
tre recipit vim productiuam personae, est quia prima productione producitur: quae ordinem habet ad secundam
propter quod vis productiua secundum illam productionem ei communicatur vt cum patre producat ter
tiam personam, sicut patet ex supra determinatis: & illa producta non restat vlterior, propter quod ei nul
la vis productiua communicatur, quia nulla est vlterius nec esse oportet nec potest, vt patet ex
supra determinatis.