Quaestio 7

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-fe26826

Sources:

Bb: Badius1520b

B98v

1
CIrca septimum arguitur, quod persona quae communiter emanat ab illa quae non est ab alia, & abilla
quae est ab alia, vt spiritus sanctus a patre & filio, non emanat ab illis aeque primo: quia quid
conuenit principio & principiato, ordine naturalis originis conuenit eis, vt pa
tet ex habitis supra. spirare spiritum sanctum convenit patri & filio vt principio
& principiato: quia patri ex se, filio autem a patre, vt similiter habitum est supra.
ergo &c.

2 ⁋ Quia non aeque principaliter, quia dicit Augustinus, xv. de trinita. ca.
xvii. &. xxvi. quod spiritus sanctus principaliter procedit de patre. Item Hieronymus di-
cit quod spiritus sanctus procedit proprie a patre, vt ostendit Magister. i. Sententiarum distinctione. xii. in ca.
Ex eodem, triplici auctoritate. sed non dicitur proprie procedere a pre nisi ad differentiam aliquam quod non pro
cedit ita proprie a filio. cum autem procedit aliquid a duobus, ab vno proprie, ab alio non proprie
principaliter procedit ab illo a quo procedit proprie. ergo &c.

3 ⁋ Quia non aeque immediate, arguitur: quia
procedit a patre per filium, vt ostendit Magister distinctione dicta, ca. Eorte. pluribus auctoritatibus Hi
la. Nihil autem aeque immediate procedit a duobus quando ab vno procedit per alterum. ergo &c.

4 ⁋ Quia
non aeque per se, quia quod per se convenit alicui, convenit ei non ab alio. sed filio convenit spirare ab alio sicut
& esse, vt a patre. patri autem a se. ergo &c.

5 ⁋ Quia non eodem modo, arguitur primo sic. quia procedit
a patre amore procedente in filium, a filio autem econuerso amore procedente a se in patrem, vt dictum
est supra. Amor autem est ratio producendi spiritum sanctum ab vtroque: non autem idem modus iste
& ille. ergo non est idem modus ratione procedendi spiritum sanctum ab vtroque. sed vbi non est ratio
penitus eiusdem modi, nec idem modus procedendi. ergo &c.

6 ⁋ Secundo sic. causa primaria & secundaria
non producunt eodem modo effectum vnum, secundum primam propositionem de causis. pater in pro
ductione spiritus sancti est causa primaria: filius quasi secundaria: quia filius habet a patre quod pro-
ducit spiritum sanctum. ergo &c.

7 ⁋ Tertio sic. propter quod vnumquodque tale, & illud magis. si ergofi-
ius spirat propter patrem a quo habet: magis ergo spirat pater, quare non eodem modo.

8 ⁋ Con-
tra, quaecumque sunt vnum simpliciter in agendo aliquem actum, agunt aeque primo principaliter im-
mediate per se & eodem modo, quia opposita horum non habent locum in eodem simplici. pater & filius
sunt vnum simpliciter in spirando spiritum sanctum, vt habitum est supra. ergo &c.

9 ⁋ Dicendum ad primum argumentum iuxta praedicta in principio dissolutionis
astionis proxime praecedentis, quod sicut multitudinem procedentem ab vno oportet ordine quodam reduci ad vnum
vnde ambo procedunt: vt ideo non aeque primo possint plures procedere ab vno, secundum quod ibi de-
claratum est: Sic ex parte ista pluralitatem a qua procedit vnus, oportet ordine quodam reduci ad
vnum, vnde ambo procedunt, scilicet & ille vnus qui ab ambobus, & similiter alter illorum a quo il-
le vnus procedit: vt ideo non aeque primo possit vna persona procedere a pluribus. Veruntamen
aliter hic quam ibi. Ibi enim nullo modo duo sic aeque primo procedunt ab vno, quin sit ibi aliquis or-
do, vt ibi exposit am est. Hic vero quodammodo sic, & quodammodo non. luxta enim quandam di
stinctionem in quaestione praecedente positam, l aeque primo potest determinare actum spiran-
di, vt refertur ad agens vt agens est & praecise eliciens actum, intelligendo potentiam spirandi ex
parte actus, & includi sub illa determinatione: vel vt refertur ad agens eliciens actum vi spiratiu
vim spiratiuam intelligendo ex parte agentis non inclusam sub illa determinatione. Primo modo di
co quod pater & filius non aeque primo spirant, sed ordine quodam, scilicet quo habent vim spiratiuam
pater scilicet a se, filius a patre. sic enim conuenit patri primo spirare & filio secundario: & hoc non ra
tione ipsius actus: sed ratione virtutis spiratiuae intellectae circa actum, quam ordine quodam habent ptr & filius, quia
filius a patre, quemadmodum secundum Hila. filius est secundus a prse, inquantum habet esse a pre. Secundo modo dico quod ptr
& filius aeque primo absque omni ordine spirant: quia sunt vnum principium in origine spirationis, vt supra
dictum est. Argumentum contra hoc inductum solum procedit in primo membro distinctionis.
vt patet inspicienti.

10 ⁋ Ad secundum argumentum de principaliter, distinguendum est distinctio-
ne iam posita: & eodem modo est vera, & falsa. Vnde Augustinus cap. xvii. subdens quare di-
xit principaliter, dicit. Ideo addidi principaliter: quia & de filio spiritus sanctus procedere repe-
ritur: sed hoc quoque illi pater dedit.

11 ⁋ Et cum principalitas dicitur quadrupliciter: scilicet Virtute
quemadmodum pater principaliter generat non mater, vt in creaturis: Actione, quemadmodum forma
ignis principaliter generat ignem non calor eius: Dignitate, quemadmodum causa primaria & vni-
uersalis principaliter agit respectu causae secundariae & particularis: Et auctoritate, quemadmodum
princeps principaliter praecipit respectu Baliui: solum isto modo vltimo sumitur principalitas in diuinis Bb99r
& in proposito, licet non omnino eoclem modo, vt infra declarabitur. & sic convenit principalitas soli patri
non solum in spirando: sed in omni actione quam communiter agit cum alia persona vna vel pluribus
quia nomen auctoris proprie non conuenit alicui respectu alterius quando habeat ex se quod alter procedit
ab ipso. dicente Hila. iiii. de triniitate. lpso quo pater dicitur eius quem genuit auctor ostenditur, adhi-
bens nomen quod neque ex alio profectum intelligatur, & ex quo is qui genitus est substitisse doceatur
Vnde si pater haberet esse ab alio, non principaliter diceretur auctor filii. & propter hoc secundum
quod dictum est supra, filius ea quae sibi conueniunt, patri solet ascribere. Extendendo tamen nomen au-
ctoris dicit Hila. quod spiritus sanctus procedit a patre & filio auctoribus: appellando auctorem omnem
illum a quo habet alius esse: & sic spiritus sanctus non dicitur auctor nisi respectu creaturarum.
Et quia in isto modo auctoris non concurrit auctoritas dignitatis: quemadmodum concurrit in prin
cipe respectu Baliui: ideo in diuinis auctoritati in vna persona non respondet subauctoritas in al-
tera, secundum quod inferius declarabitur: sicut auctoritati in principe respondet subauctoritas in
Baliuo: & hoc quia in Baliuo sub inferiori gradu recipitur potentia regis quam sit in ipso: in diuinis
autem penitus aequalis virtus ab auctore recipitur in eo qui ab ipso est. & sic patet quod in primo mem
bro distinctionis praedictae procedit dictum Augustini. Et similiter potest distingui dictum Hie-
rony. & in sensu eiusdem membri procedit.

12 ⁋ Quamquam proprie tripliciter dicitur: Vno modo secundum quod distingui
tur contra participatiue: quemadmodum deus dicitur esse proprie quia essentialiter, & omnia alia
participatiue: Alio modo contra commune: quemadmodum risibile dicitur proprium homini: quia non est ei
cum alio aliquo cone: Tertio modo contra ab alio esse: quemadmodum ille proprie dicitur regnare qui ex
se habet esse rex, a nullo alio habendo quod regnet: non autem ille qui ab alio habet & tenet regnum suum
Et in omnibus istis modis dicit specialem modum habendi aliquid: tamen in diuinis non accipitur nisi
iuxta tertium modum eius quod est proprie: & sic solus pater dicitur proprie spirare spiritum sanctum: quia
a seipso non ab alio habet quod spirat eum: non autem filius: quia habet a patre.

13 ⁋ Ad tertium argu-
mentum de aeque immediate, dicendum secundum praedictam distinctionem quod si refertur ad agentes
ratione virtutis in ipsis: sic aeque immediate procedit ab ambobus: quia illa vnica est & aeque simplex
in ambobus, in qua nulla potest cadere mediatio. Si vero ratione qua agentes sunt, sic dupliciter con
tingit loqui de ipsis. Vno modo inquantum vterque illorum virtutem spirandi habet in seipso: & sic
ambo aeque immediate spirant. Alio modo inquantum filius habet a patre quod spirat. sic pater spi
rat mediante filio: & secundum hoc non aeque immediate. & non est contradictio neque contrarietas: quia est
secundum diuersas rationes & considerationes. Et cum medium pluribus modis reperiatur, me-
dium in proposito est solum medium naturali ordine: quia ordine tali filius vim spiratiuam habeta
patre, vt patet ex supra determinatis. Vnde etiam cum pluribus modis dicatur aliquis operari per alium, vt
supra declarauimus in quaestione de vniformitate diuinarum actionum, in proposito secundum ean
dem rationem qua pater dicitur spirare mediante filio, etiam dicitur spirare per filium, vt confirmat
Magister Sententiarum. xii. distinctione praedicta auctoritatibus Hila. in cap. Eorte. vt pitur dicatur spirare per fi
lium: quia vis spiratiua sub eadem ratione praecisa qua conuenit patri in spirando spiritum sanctum, con
uenit & filio in spirando eundem: praeter hoc quod illam habet pater ex se, & filius a patre habet eam-
vt patet ex iam determinatis, & iam amplius declarabitur. Nec est inconveniens quod ab vna persona
sic procedat alia mediate & immediate: quia hoc est secundum diuersum modum: quoniam eandem
virtutem quam alteri dat mediante quo spirat, etiam sibi retinet, vt per ipsam immediate spirare pos-
sit. Et per hoc patet ad argumentum contra hoc.

14 ⁋ Est autem intelligendum ad intellectum huius pro-
positionis, pater spirat vel agit aliquid per filium: quod haec praepositio per semper circa suum casua-
le notat aliquam rationem causalitatis super actum quem determinat: sed illam causalitatem quam
doque notat super actum vt fluit ab agente: & sic etiam aliquam causalitatem circa id per quod
agit: & hoc vel finalem, vt cum dicitur quod artifex operatur per amorem lucri: vel formalem, vt
cum dicitur quod operatur per artem: vel efficientem, vt cum dicitur quod baliuus aliquid agit per
regem: vel materialem, vt cum dicitur homo pati per potentiam passiuam. Et nullo istorum modo
rum pater agit per filium, quia filius nullam habet causalitatem super actum aliquem vt egredi ha
bet a patre, vt sit ratio, causa, vel principium egrediendi actum ab ipso. Immo isto modo quasi se-
cundum genus causae efficientis filius econverso dicitur agere quaecunque agit per patrem, vt expositum
est in quaestione praetacta: quia pitur est ratio & principium quod actus quicunque egrediatur a filio, eo quod virtutem
ad hoc habet ab ipso. Quandoque vero notat illam causalitatem super actum solummodo vt transit in effectum si-
ue in principiatum. & hoc contigit tripliciterer Quandoque enim illud per quod alius agit habet virtutem aliquam agendi ex
seipso, quae fortificatur per virtutem alterius. sic rex dicitur agere per Baliuum. Quandoque autem ni
hil habet virtutis in agendo ex se sed ab alio. & hoc dupliciter: quia aut recipit virtutem defiuen- Bb99v
tem ab illo, & aliam: sicut artifex operatur cultellum per malleum: aut recipit eandem. Isto modo agit
pater per filium, & eisdem modis quibus dicitur aliquid agere per aliud, & mediante illo, & secun
dum idem genus causae, vt patet inspicienti.

15 ⁋ Ad quartum de per se, dicendum quod ly per se potest
sumi in proposito orationaliter, vt l se sit pronomen reciprocum: & dictionaliter & significatiue secun
dum se, vel dictionaliter vt sit quaedam aduerbialis circumlocutio determinans praedicatum in rela-
tione ad rationem siue ad causam inhaerentiae praedicati in subiecto, & ly se non sit dictio secundum
se significatiua: sed solummodo pars dictionis. Si primo modo, dicendum quod pater & filius eius per se
spirant spiritum sanctum: licet non ambo aeque a se: quia vterque eorum spirat per essentiam diuinam
quae sua est: & ideo per se: licet pater eam habeat a se: filius autem a patre. & propter hoc dicitur quod
pater spirat a se, non sic autem filius. Et secundum hunc modum pater aeque per se generat & spirat
inquantum ambo immediate agit: licet non sic inquantum alterum eorum agit per alium, vt quod spirat
per filium: quemadmodum non aeque principaliter pater generat & spirat, inquantum spirat per filium, vt habi-
tum est supra secundum Ricardum. Si autem l per se accipiatur dictionaliter, dicendum quod cum (vt di-
ctum est in praenotata quaestione) per pluribus modis accipiatur, & secundum multiplex genus cau
sae (vt etiam iam expositum est in modis dicendi per se) accipi potest secundum omne genus causae, vt
patet ex primo posteriorum: sed in proposito non pertinet nisi ad modum per se secundum genus cau
sae formalis: quia per se est conditio medii siue rationis inhaerentiae praedicati in subiecto, & haecin pro
posito est ipsa vis spiratiua, vt habitum est. Et dicitur aliquid agere per se, quoniam habet essentialiter
in se vt aliquid sui id quo agit: & quae aeque essentialiter habent illud in se, aeque essentialiter dicuntur
agere propter illud per se: vt non habeat hic locum distinctio praetacta praedictis articulis applica-
ta. Quare cum pater & filius aeque essentialiter habent in se vim spiratiuam spiritus sancti: quemadmodum
dicitur Ioan. v. Sicut piter habet vitam in semetipso, sicdedit & filio vitam habere in semetipso: Sic potest dici,
sicut pter habet vim spiratiuam in semetipso, sic dedit filio habere vim spiratiuam in semetipso, & hoc
aeque essentialiter vtrobique. iuxta quod Augustinus exponit praedictum verbum super loannem sermo
ne. xxii. Ait in semetipso, vt non participatione viuat: sed vt communiter viuat, & ipse omnino sit vita
Quid interest: quia ille dedit: ille accepit. Propterea igitur aeque per se pater & filius spirant spiri-
tum sanctum, & hoc iuxta secundum modum dicendi per se: quemadmodum illa est per se, pater est deus
iuxta primum modum dicendi per se. Nulla tamen illarum, pater est deus, pater spirat, filius est deus
filius spirat, est per se & primo: quia nulli illorum ratio inhaerentiae praedicati in subiecto propria est
sed communis ambobus: & sic vtrique conuenit per se: quemadmodum in demonstratiuis communis pas
sio per communem causam convenit pluribus: quemadmodum commutabilis proportio convenit nu
meris & magnitudinibus, sicut dicit Philosophus in primo posteriorum. De illo autem praedicatur tale con
mune solummodo primo & per se, quod est cone vtrique illorum, siquod fuerit tale. ista enim est per se & primo, pr
generat. & propter hoc licet ptir aeque immediate generat & spirat (vt iam dictum est) non tamen aeque per se ge-
nerat & spirat, secundum quod per se sumitur dictionaliter.

16 ⁋ Ad obiectum in oppositum: quod convenit alicui per se
non conuenit ei ab alio: dicendum quod aliquid conuenit alicui a se siue ex se formaliter siue effectiue si
ue principiatiue. Primo modo convenit vtrique illorum ex se quod sit deus & quod spirat: quia per id quid est for
ma essentialis in ipsis. Et quid sic non convenit alicui ex se: sed solum ab alio: non convenit ei per se. Secundo au
tem modo filio nihil conuenit ex se: quia non habet nisi quod habet a patre: sed quid sic principiatiue ha-
bet ab alio, bene habet formaliter ex se & ita per se.

17 ⁋ Ad quintum argumentum de eodem modo, di
cendum quod hic non habet locum praedicta distinctio: quia modus actionis solummodo respicit modum
emanandi ipsam a virtute agentis. Sed est hic distiguendum de ipsa actione: quoniam dupliciter potest circa ipsam
considerari modus, secundum duplicem comparationem quam habet. Vno modo secundum quod per virtutem agentis ema
nat ab ipso: alio modo vt transit in terminum siue obiectum. Primo modo non est difformitas ex parte
actionis in diuinis vbi personae agunt immutabili necessitate secundum modum virtutis suae, nisi sit
aliqua diuersitas in virtute quae agunt. Ista autem virtus in actione spirandi quae est concors voluntas duorum in mu
tuo amore vnius in alterum (vt dictum est supra) potest considerari dupliciter. vno modo ratione principalis signi
ficativoluntatis & amoris. alio modo ratione connotati ex parte voluntatis per hoc quod intelligitur concors, & ex
parte amoris per hoc quod intelligitur mutuus. Primo modo cum voluntas & amor & ratione essentialis in ipsis & ratione
respectus notionalis sub quo sunt ratio spirandi, sunt vnum & idipsum in patre & filio: & sunt pater & si
lius vnum principum secundum hoc (vt habitum est supra) & ex eodem secundum quod idem non est nata procede-
re actio vna nisi vno & eodem modo: dico quod pater & filius spirant spiritum sanctum omnino vno & eo
dem modo. dicente Augustino, xv. de trinitate cap vigesimoseptio. Spiritus sanctus simul de vtroque
procedit: quamuis hoc filio pater dedit, vt quemadmodum de se ita de illo quoque procedat. Cuius rationem
subdit dicens. Sicut pater cum habeat vitam in semetipso, dedit & filio habere vitam in semet: sic Bb100r
dedit ei vitam quae spiritus sanctus est, procedere de illo sicut procedit de ipso. Et Ricardus. vi.
de trinitate dicit sic. Prorsus vno eodemque modo procedit tam a patre quam a filio. Siquidem vtrobi-
quod vna eademque per omnia ratio. Si secundo autem modo consideratur ratio spirandi ratione connota
ti circa voluntatem per hoc quod dicitur concors: cum concordia non est nisi in vniformitate: quo ad hoc
iterum ambo spirant vno eodemque modo, & propterea spiritus sanctus non plus nec minus aut
magis spiratur ab vno quam ab altero. Si vero consideretur ratione connotati circa amorem ex hoc quod
dicitur mutuus, cum ratione qua mutuus, respicit diuersos terminos: quia ex hoc quod est mutuus est
patris in filium & filii in patrem: quo ad hoc non vniformiter aut eodem modo spirant. Sed ista
difformitas consistit in ratione spirandi solummodo vt est in spirantibus se reciprocatiue amanti-
bus: non autem vt respicit actum: & ideo nec redundat in spirandi actum, vt aliquo modo plurifi-
cetur propter ipsos: sicut nec pluralitas eorum qui spirant. Si vero consideretur actus spirandi vt transit in ob
iectum, hoc potest esse dupliciter. Vno modo vt transit in obiectum quod est terminus actionis consti-
tutus per ipsam. Alio modo vt mediante illo transit in obiectum quod est terminus actionis tantum: &
non constitutus per ipsam. Primo modo ipse spiritus sanctus est terminus actus spirandi procedens ab
ipso vt persona in se subsistens: & hoc modo vniformiter & eodem modo procedit ab ipsis: quia nec
plenius nec perfectius ab vno quam ab altero. Secundo modo terminus actus spirandi sunt pater & fi-
lius: qui mutuo sibi spirant, sicut & mutuo se diligunt. Per actum enim spirandi spiritus sanctus pro
cedit vt persona in se subsistens: & sic vt terminus actus constitutus per ipsum. Procedit etiam a pa-
tre in filium, & a filio in patrem vt in terminum actionis, quid est terminus tantum non constitutum per ipsam.
& hoc ideo: quia procedit per modum amoris mutui: & ipse est amor procedens in quo completur mu
tuus amor eorum tanquam in eo quo mutuo se amant, & sic procedit a patre in filium vt quo pater per
fecte amat filium, & a filio in patrem vt quo filius perfecte amat patrem: & ita est nexus amborum
quo mutuo perfecte se amant, non est enim amor nisi tendat in alterum. Hoc ergo modo inquan-
tum spirant spiritum sanctum mutuo vnus in alterum, non omnino eodem modo spirant: sed haec
difformitas nec redundat in spiratum, nec in actum spirandi: quia solum consistit ex parte termi-
norum scilicet patris & filii, inquantum sibi mutuo spirant spiritum sanctum, vt dictum est.