Quaestio 4

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-fe2626

Sources:

Bb: Badius1520b

B10r

1
CIrca 4 arguitur quod in deo sit ponendum totum virtuale siue potestestatiuum. Primo sic. totum il
lud quod intrat secundum totam naturam suam quidlibet illorum respectu quorum dicitur totum, est to
tum potentiale. Haec enim est natura totius virtualis. Quod pta per Boe. li. diuisionum, assignam
tem differentiam inter totum virtuale & totum in quantitate: in hoc scilicet quod totum virtuale vt
substantia animae iungitur potentiis, quod non sit in toto secundum quantitatem: & similiter praedica
tur de qualibet parte: quod non contingit in toto secundum quantitatem, Deus secundum totam suam
naturam intrat quodlibet attributurum eius, & quaecunque considerantur in eo ad quae dicitur totum: vt habitum est, & Bb10v
i iamamplius exponetur. ergo &c.

2 ⁋ Secundo sic. mens in homine est totum virtuale ad intellectum & voluntatem, quae sunt
partes imaginis, quibus respondent communia attributa in deo: quae sunt intellectus & voluntas. cum ergo totali-
tas sit perfectionis & dignitatis, quia secundum philosophum. iii. Physicae. totum & perfectum aut idem penitus sunt, aut proxima secundum
naturam. & omnem rationem dignitatis & perfectionis in deo debemus ponere vt pta ex supra determinatis. In
deo ergo ponenda est ratio totius ad voluntatem & intellectum secundum correspondentiam illius quod est in homine. Qua
re cum illud in homine non est nisi totum virtuale. ergo &c.

3 ⁋ In contrarium est, quoniam secundum Boet. lib. diuisionum to
tum virtuale deducitur ad totum vniversale, & ad totum integrale. Quare cum nec totum vniversale nec totum integrale hy
esse in deo, vt supra determinatum est: ergo similiter neque totum virtuale.

4
⁋ Dicendum ad hoc: quod secundum iam determinata ratio totius cadit in deo differenter a ratio
ne perfecti. ex hoc scilicet quod ratio totius est in deo sicut & in aliis respectu multitudinis comprehensae in eo. Ratio
vero perfecti est in eo quod attingit suum conplementum in esse. vt sic totum & perfectum sint idem re, & sola diffe
rant ratione: quia perfectum dicitur habendo respectum ad complementum, totum vero habendo respectum ad omnia conten-
ta in re, in quibus includitur complementum. Et ideo philosophus definiendo totum & perfectum, dicit quod perfectum non est
nisi illud quod habet complementum totum vero cui nihil abest. Et (vt dicit) sicut definimus hoc modo totum
quod est aliquod singulare, vt totum hominem aut arcam: sic & quod est proprie vt totum, est cuius nihil est extra.
Vbi est aduertendum ad perfectam notitiam totalitatis dei: quod philosophus signanter dicit, quod est proprie vt totum: quia
est aliquod totum quod non est proprie totum, & est aliquod totum quod est proprie totum. Vt enim ibi dicit Commen. sicut
cuius nihil est extra, est definitio totius in particularibus, quae non sunt tota in rei veritate, cum sit aliquid extra,
licet non sit pers eorum: quemadmodum extra hominem cum est totus, licet non sit extra ipsum aliquid de intraneis
scilicet pertinens ad substantiam eius, est tamen extra ipsum aliquid extraneum, quid non est de substantia eius: vt ligna lapi-
des & huiusmodi: ita est definitio totius in rei veritate, & est illud cuius nihil est extra omnino, neque de sub-
stantia sua, neque alia. Neque de substantia sua. scilicet indiuiduali, & singulari: secundum quod dicitur homo totus & perfectus,
quia nihil est extra ipsum quod ad singularitatem suae substantiae pertinet. Neque de alia: & hoc dupliciter, nequo. scilicet de
alia suae speciei, neque etiam de alia alterius speciei. Propter primum sunt diminute tota & perfecta singularia illa
quae sunt plura indiuidua sub eadem spe. dicente Commnet. super primum cae. & mun. Quod inuenitur plus quam vnum: est di
minutum, quia si esset perfectum, sufficeret esse vnum. Et haec est cam esse multorum indiuiduorum vnius specd scilicet quod pro
pter diminutionem non fuit natura contenta in esse vnius. Propter secundum sunt diminute tota & perfecta illa
indiuidua: quae secundum Philosophous quosdam continent in se totam naturam speciei: ita quod non sit nata esse in alio indiui-
duo: vt sunt indiuiduum solis & lunae & cuiuslibet substantiae sepatae. quia etsi extra illa non sit aut non
possibile sit esse (secundum Philosophus) aliquid suae speciei (quod non putamus esse verum: vt alibi saepius diximus) es tamen extra illa
aliquiod naturae extranea extra naturam suae speciei. Et secundum hoc dicit philosophus. in pirim. cae. & mun. Qia indiuidua
corporalia contenta in vniuerso diminuta sunt: sed corpus vniuersi est totum & perfectum non diminutum.
vbi dicit Commen. Quod est totum, & perfectum: secundum quod partes eius sunt perfectae scilicet quia nihil est extra ipsum quod est
de substantia sua & suarum partium, & hoc quo ad primum modum eius cuius nihil est extra, & secundum quod
non est plus vno indiuiduo. Credidit enim quod impossibile esset fieri alium mundum suae speciei: & hoc quo ad secundum
modum: & quoniam nihil continet ipsum scilicet quod non est omnino aliud corpus extra ipsum etiam alterius speciei aut generis: neque
possibile est esse secundum quod ipse supposuit, & hoc quo ad tertium modum. Et licet iuxta iam dictum modum
corpus vniuersi esset totum & perfectum in genere corporum, non tamen esset totum & perfectum simpliciter tanquam id extra quod
nihil est omnino. quia extra naturam corporum sunt substantiae spirituales: etiam extra vniuersum, vt est contentum
omnis creaturae, est ipse creator, & sic omnino totum & perfectum non praet dici vniuersitas creaturarum. Quare cum omne
imperfectum & diminutum hiy reduci ad perfectum: opetet ascendere ad creatorem in ipso ponendo completam rationem to
tius & perfecti. Et quia nihil est completius & perfectius vniuersitas creaturae cum ipso, quam ipse per se, quia nihil melius.
vt iam supra ostensum est: Idcirco in rerum vniuersitate non est ponendum aliquod simpliciter totum & perfectum nisi
ipse deus creator, & hoc quia ipse solus perfectus est & totus: secundum tres modos praedictos eius cuius nihil est ex
tra. & hoc quia nihil est extra ipsum quod est de substantia & essentia deitatis & singularitatis suae: siue at-
tributorum eius aut aliquorum quae pertinent ad ipsum quia nihil simpliciter & omnino quod est diuinae essentiae & naturae, est aut
etiam esse potest extra ipsum, quia deitas singularitas quaedam est. Propter quod in natura deitatis non possunt esse
plures dii. Neque deus rationem vniversalis habere potest: secundum quod haec omnia iam supra exposita sunt. Et quia nihil omnino
extra ipsum est, neque potest esse, neque naturae suae neque alterius: quecumque enim extra ipsum sunt secundum, proprias na-
turas limitatas, intra ipsum sunt secundum rationes perfectionum suarum modo eminentiori quam sint in propriis naturis:
secundum quod supra expositum est, & inferius exponendum loquendo de esse creaturarum in deo: In hoc igitur consistit
diuina totalitas quod vniversale omnium est contentiua intra se, siue sint in creaturis quae continet quo ad essentias creatura
rum in rationibus perfectionalibus, siue quo ad illa quae sunt aliquid dignitatis simpliciter in creaturis in rationibus atttri
butalibus, sine non sint in creaturis: & hoc quo ad aliqua quae pertinent ad personas, aut ad talia attri
buta quae forte sunt tantae excellentiae & dignitatis. quod nihil habent sibi correspondens in creaturis.
Secundum igitur rationem talium contentorum in deo, iudicari debet modus diuinae totalitatis. Etlsi transcurramus omnes
modos totalitatis quae sunt totius integralis, & totius vniuersalis, & totius virtualis, nullus illorum pro Bb11r
prie potest poni in deo. Non primus, quia non sunt partes integrantes quantitatem, aut essentiam suam, vt habitum est su
pra: neque similiter partes subiectiuae vniuersalis, quia in ipso non cadit ratio vniuersalis, vt iam expositum est: neque etiam
ratio totius virtualis: quia in toto virtuali coincidunt rationes totius integri. Non dico integrantis quantitatem:
sed integrantis rei essentiam, quarum neutra cadit in deo, iuxta quod processit vltima ratio ld autem declaratur
hoc modo. Cum enim anima sit totum virtuale ad vegetabile sensibile & rationale: & anima est forma corporis animati in
quantum animatum est: & corpus animatum tamquam genus diuiditur per animatum cognitiuum & non cognitiuum: & animatum non co-
gnitiuum sit vegetabile: cognitiuum autem subdiuiditur in cognitiuum ratiocinatiuum, quid est cognitiuum rationale,
& in cognitiuum non ratiocinatiuum, quid est cognitiuum sensibile tantum: animatum simpliciter in ordine differentiarum
est vniversale ad cognitiuum & non cognitiuum, siue vegetabile: & simliter cognitiuum simpliciter est vniversale ad cognitiuum
ratiocinatiuum, quid est rationale, & cognitiuum non ratiocinatiuum, quid est cognitiuum sensibile tantum. Et sic vegetabi-
le, sensibile, & rationale, quae sunt partes virtuales animae, a qua habet corpous esse animatum simpliciter: continentur vt
partes subiectiuae sub animato, & rationale & sensibile sub animato cognitiuo, & sic reducitur totum virtuale
ad totum vniuersale. Quia vero differentiae tam superiores & vniuersales, quam inferiores & particulares si-
mul cum genere concurrunt ad integrandum essentiam speciei: per hoc totum virtuale reducitur ad totum integrale
vt idipsum cadat in ratione totius vniuersalis, & totius integri, & totius virtualis, & eaedem sint partes hinc
& inde.

5 ⁋ Ad cuius intellectum sciendum: quod vegetabile sensibile & rationale alio modo sunt nomina differentiarum
corporis animati: alio vero modo sunt partes animae virtuales. Quoniam cum anima sit forma corporis animati secundum quod animatum est,
vt determinat philosophus in principio. ii. de anima: & per hoc se his ad corpus in ratione principii formalis & dantis
esse. secundum quod dicit in eodem. Causa ipsius esse omnibus substantia est scilicet quae est forma, viuere autem viuentibus est
esse, cam autem & principium horum anima est. Similiter se habet ad corpus in ratione principii agentis & motiui &
dantis opari: secundum quod determinat ibidem de motu locali, sensitiuo, & augmentatiuo. Secundum igitur quod anima
consideratur vt forma corporis animati, & vt simpliciter dicitur tamquam intentio communis, ab ipsa sumitur ratio differentiae communis:
quae est diuisiua corporis simpliciter, & constitutiua corporis animati. Et secundum quod secundum diuersos gradus & intentio-
nes nata est animare, sub ipsa per ordinem differentiae corporis animati sunt vegetabile, sensibile, rationale. Secundum ve
ro quod consideratur vt principium operatiuum in corpore animato, non vt simpliciter, & vt intentio communis, sed vt res de
termiata, ipsa his rationem totius virtualis. Et secundum quod est principium diuersarum opeationum, partes virtuales
sunt vegetabile, sensibile, & rationale: quae re non sunt aliud quam ipsa substantia animae rationalis, & non addunt super
ipsam nisi rationem respectus ad actus. secundum quod alias determinauimus in quadam quaestione de quolibet. Vnde quia
talis respectus non ponit substantiam aliquam aut accidens aut intentionem aliam super essentiam rei, neque super se: ideo
secundum Boet. diuisio totius virtualis media est inter diuisiones per se, in quibus diuidentia aliquid differens re
vel intentione addunt superinuicem: & inter diuisiones per accidens, in quibus diuidentia aliquid: differens secundum rem ad-
dunt suprinuicem. Est etiam media inter diuisionem totius vniuersalis in partes subiectiuas, & totius integri in
partes integrales. Et secundum Boet. differt ab vtraque, & convenit cum vtraque. Differt enim a diuisione totius
vniversalis, quia vniuersale diuisum hiyu esse in diuidentibus per compositionem, saltem secundum diuersas intentiones quibus species
componitur ex genere & differentia, & indiuiduum ex ratione essentiae & suppositi: vt determinatum est supra. To
tum vero virtuale diuisum hiu esse absque omni compositione in singulis diuidentibus. Respectus enim additur suo
fundamento absque omni compositione. Convenit autem cum eadem: quia totum virtuale praedicatur de partibus, sicut to-
tum vniversale de suppositis. Differt etiam a diuisione totius integri, quia vt dicit Boe. potentiis substantia animae iu-
gitur: in eo scilicet quod tota substantia animae quamlibet potentiam subitrat, non sic autem totum integrale. Convenit autem cum
eadem, quia in vtraque pers vna sine aliis duabus potest esse seorsum in alio, vel duae sine tertia. vt vegetabile
in plantis sine sensitiuo, & vegetabile & sensitiuum in brutis sine rationali, quemadmodum fundamentum potest
esse sine pariete & tecto, & fundamentum cum periete sine tecto, licet non contingat illud per vniuocationem omni-
modam in toro virtuali sicut in toto integrali.

6 ⁋ Ad quaestionem igitur descendendo dicimus quod nullius
totius ratio determiati a Boe. proprie convenit deo, neque vniuersalis, neque integralis, neque virtualis: sed nul
lo modo ratio totius vniversalis aut integralis, vt dictum est: aliquo tamen modo ratio totius virtualis: & hoc secundum id quo
differt a ratione totius vniversalis & integralis. In hoc enim quod totum virtuale subintrat per omnimodam realem identi-
tatem illa quae continet, quod non contingit in toto integrali: & absque omni compositione: quod non contingit in toto vniversalis
vt per hoc praedicetur de illis per identitatem, aliter quam praedicatur vniversale de suppositis: totalitas diuina hiy rationem totius
virtualis. Pluralitas enim illa quae continetur in diuina totalitate, non est nisi respectuum super simplicem diuinam
essentiam, quae de omnibus illis per identitatem praedicatur. Sed in hoc differt totalitas diuina a toto virtuali: quod pers vna
vel duae seorsum natae sunt existere in aliena substantia vniuocatione eiusdem generis, vt dictum est, non sic autem illa,
quae continentur in totalitate diuina: quia etsi aliqua illorum seorsum existunt in aliena substantia, vt sapi-
entia, bonitas, & quaedam huiusmodi, & rationes perfectionum in creaturis, hoc non fit per aliquam vniuocationem
vnius generis: sed per puram analogiam. Et hoc quo ad convenientiam quam habet totum virtuale cum toto in-
tegrali. Differt etiam totalitas diuina a toto virtuali, inquantum ipsum totum virtuale habet conuenien-
tiam cum toto vniuersali: quia totum virtuale cum suis partibus vt forma est & principium agendi, potest Bb11v
tranfformari in totum vniuersale & partes eius: inquantum est principium dandi esse, vt dictum est: & per
hoc praedicatur de partibus sicut totum vniuersale. Non sic autem aliquo modo potest tranfformari totalitas diuina
in rationem totius vniuersalis, neque contenta in ipsa in partes subiectiuas: & per consequens neque potest fieri
aliqua praedicatio totius de contentis, ad modum quo vniuersale praedicatur de suis contentis.

7
⁋ Per dicta patent obiecta. Ad primum igitur, quod totum virtuale iungitur sicut & to
tum in deo illis quae sunt in ipso: Dicendum quod est vt sic, inquantum super essentiam totius contenta non ad-
dunt nisi rationem respectus. Est autem vt non, inquantum contenta in toto virtuali nata sunt separari vni-
uoce in aliena substantia, & totum ipsum tranfformari in totum vniuersale, quod non contingit in totalitate diui
na, vt dictum est.

8 ⁋ Ad secundum quod mens est totum virtuale ad voluntatem & intellectum, quae similiter sunt in
deo. Dicendum quod verum est, sed non habet plenam rationem virtualis, quemadmodum habet anima ad vegetabile sen
sibile & rationale. Quia volitiuum & intellectiuum non sunt nata seorsum existere in aliena substantia, si-
cut illa: nec totum quod est mens, natum est tranfformari in totum vniuersale, sicut ibi anima. Et sic quemadmo
dum mens habet rationem totius virtualis ad intellectum & voluntatem, & similiter deus: praeter hoc quod
voluntas & intellectus in creaturis sunt ad actiones accidentales re differentes inter se & a substantia
rei, in deo autem non nisi ad essentiales sola ratione differentes inter se & a substantia rei.

9 ⁋ Ad argu
mentum in oppositum patet quid dicendum secundum praedicta.