Quaestio 6

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-fe24741

Sources:

Bb: Badius1520b

B90v

1
CIrca sextum arguitur quod duarum personarum emanantium ab illa quae non est ab alia, vna
earum non emanat a reliqua. Primo, quod spiritus sanctus qui emanat non principali ema-
natione, non emanat a filio qui emanat principali emanatione, sic. Dicit enim
Damascenus pri. sen. ca. x. Credimus in vnum spiritum sctum deum ex patre proceden
tem, & in filio requiescentem. est ergo filius in quo terminatur spiritus sancti processio.
Sed non est idem principium a quo quis emanat, & terminus in quo terminatur. ergo &c. Bb91r

2
⁋ Item secundo sic. Cap. xi. dicit. Spiritum sanctum & ex patre dicimus & spiritum patris nominamus: ex filio ve
ro non dicimus, filii vero spiritum nominamus. Item in epistola de Trisagono in fine dicit. Spiritus
hemypostata processio & praemanatio ex patre, filii autem & non ex filio: vt spiritus oris dei verbi enunciatiuus
Sed si emanaret a filio, ex ipso diceretur. ergo &c.

3 ⁋ Item tertio sic. lib. pri. ca. vii. dicit. Oportet verbum
& spiritum habere. Etenim verbum nostrum non est expers spiritus: qui in tempore pronunciationis vox ver
bi sit virtutem verbi in seipsa manifestans. In diuina enim natura non est verbum dei deficiens verbo no
stro: sed sicut dei verbum subsistens, ita & spiritum dei sequentem cum verbo & manentem eius operationem
intelligimus ex patre procedentem, & in verbo quiescentem, & eius existentiae demonstratiuum. Sed
inter enunciatiuum siue manifestatiuum alterius & id cuius est manifestatiuum, non cadit aliquis or
do originis naturaliter. possunt enim duo sic se habere inter se, vt tamen neutrum sit ab altero, non
est autem in diuinis ordo originis inter aliquas personas, quin sit inter illas ex necessitate naturae. ergo &c.

4 ⁋ Item quarto sic. si spiritus sanctus procedit a filio, hoc non est nisi quia actio voluntatis praesupponit
actionem intellectus. Sed quod non propter hoc debet poni procedere spiritus sanctus a filio, probatur: quia ad
actum voluntatis non requiritur in intellectu nisi notitia quae est intelligere siue cognoscere: quam
etiam quasi praesupponit actio dicendi verbum: eo quod verbum est notitia de notitia. Si ergo ambo aequali
ter requirunt eandem notitiam, illa non obstante aeque primo possunt secundum naturae ordinem suas ema-
nationes producere. ergo &c.

5 ⁋ Item quinto sic. cum pater spirat immediate (vt iam habitum est supra) per se
solum, perfectam habet vim spirandi spiritum sanctum. superfiuum autem est fieri per plures, quod per vnicum aequa-
liter potest fieri. in diuinis autem nihil ponendum est superabundans aut supersluum. ergo &c.

6 ⁋ Sexto sic. si spiritus sanctus procederet a filio, cum a filio nihil potest procedere nisi ipso iam existente:
non autem existit nisi iam natus: procederet ergo spiritus sanctus iam nato filio. quod negat Augu
gustinus, vt supra iam dictum est. ergo &c.

7 ⁋ Septimo sic. Si spiritus sanctus procedat a filio, cum etiam
procedat a patre: aut ergo procedit ab ipsis secundum quod sunt vnus, aut secundum quod sunt duo. Non se
cundum quod sunt vnus, quia nullo modo in vnitatem alicuius personae concurrunt. Praeterea si secundum
quod vnus, tunc conuenienter diceretur quod pater & filius sunt vnus spirator, nullo autem modo quod sunt duo
spiratores. consequens falsum est, vt infra patebit. ergo &c. Neque similiter secundum quod sunt duo. quoniam
pater & filius non sunt in aliquo duo, nisi in quo occurrit relatiua oppositio geniti & ingeniti, secundum
Damascenum lib. i. ca. ii. Sed in spirando spiritum sanctum nulla talis oppositio occurrit, dicente Anselmo
de process. spiritus sancti. Ex eo quod pater & filius vnum sunt, idest ex deo est spiritus sanctus, non ex eo vnde alia
sunt abinuicem. ergo &c.

8 ⁋ Octauo sic. si spiritus sanctus procedat ab ambobus: aut ergo vt sunt vnum, aut
vt sunt plura, non vt sunt plura: quia tunc alia esset substantia patris, alia filii. non vt sunt vnum, quia
vnum non sunt nisi in substantia, & illa eadem est in spiritu sancto: ergo eadem ratione spiritus sanctus proce
deret a seipso: quod est impossibile.

9 ⁋ Nono sic. si procederet ab vtroque, aut ergo vt ab vno principio,
aut vt a pluribus. Non vt ab vno, quia neque ratione personae: quia non sunt vna persona: neque ratio-
ne substantiae, quia tunc esset simul cum eis principium suiipsius: neque ratione proprietatis alicuius quae
est communis spiratio actiua: quia si propter vnitatem talis proprietatis quae est ratio eliciendi actum
duo dicerentur vnum principium, eadem ratione propter duas proprietates, quae sunt rationes eliciendi duos
actus, vt sunt paternitas respectu generationis, & spiratio respectu spirationis. secundum quod ambae sunt
in patre, pater diceretur esse duo principia, filii & spiritus sancti: quia vnum principium filii, & aliud spiritus scti.
conlequens est falsum, ergo & antecedens.

10 ⁋ Praeterea. si essent vnum principium, aut ergo vnum quod est pater:
& sic filius esset pater: aut quod non est pater: & sic pater non esset pater, quae ambo falsa sunt. er-
go &c.

11 ⁋ Vndecimo sic. si spiritus sanctus procedit ab vtroque, aut ergo vt ab vno spiratore, aut vt a duo
bus. Non vt ab vno, quia spirator est denominatio ab actu, vt egreditur a supposito. Sed ab actu supr
posita plura denominantur pluraliter, vt plures spirantes. ergo &c.

12 ⁋ Non vt a duobus, quia spiratorem esse
importat rationem principii: & non spirant vt duo principia.

13 ⁋ Item non creant vt duo creatores, sed vt
vnus, quare neque spirant. Neque similiter ab eis vt sunt duo principia, quia non est in eis nisi vna ratio con
munis singularis spirandi spiritum sanctum: propter quam conuenit eis ratio principii respectu spiritus
sancti.

14 ⁋ Quia etiam filius non emanet a spiritus sancto, arguitur primo sic. spiritus sanctus procedit modo volun-
luntatis, filius modo intellectus. sed quod voluntatis est supponit quod est intellectus, non econverso. di-
cente Damasceno lib.o ii. cap. xxvi. Voluntarium est cuius principium est in ipso sciente. & Augustinus
ad Oros. Praeire voluntas sapientiam non potest. illud autem a quo aliud emanat, quodammodo prius
est ipso, vt supra dictum est. ergo &c.

15 ⁋ Quia vnam earum necesse sit procedere ab alia, arguitur sic. di-
cit Ric. v. de triniitate. cap. x. Si gemina persona de vna tantum procederet, neutra alteri immediate ad
haereret. Et vt dicit cap. xii. si vero neutra alteri immediate adhaeret, forent vtique mediata germani
tate coniunctae. & sic non esset inter personas diuinas summa & aequalis germanitas, quod est impossi Bb91v
bile.

16 ⁋ Quia autem emanet filius a spiritu sancto, arguitur per Augustinus ix. de triniate. cap. vltimo. Partum men-
tis praecedit appetitus. appetitu voluntatis procedit spiritus sanctus, vt habitum est: partu vero men-
tis filius siue verbum. ergo &c.

17 ⁋ Quia autem a filio procedit spiritus sanctus dicitur in symbolo Athana-
sii. Spiritus sanctus a patre & filio non factus, nec creatus, nec genitus, sed procedens.

18
⁋ Ista quaestio tangit controuersiam de processione spiritus sancti. Qui enim dicunt
spiritum sanctum non procedere a filio, dicunt quod neutra personarum emanantium a persona quae est a nulla, ema-
nat a reliqua, quia illae duae personae emanantes sunt filius, qui emanat modo naturae, & spiritus sanctus, quid
emanat modo voluntatis. De spiritus sancto autem nullus vnquam dubitauit an filius de ipso procederet: omnes
enim ab initio fidei hoc negauerunt, nec proculdubio hoc introduxerunt, eo quod nec scriptura sacra in ali
quo dicto insinuat, aliquam auctoritatem ascribendo spiritui sancto supra filium, qualis debet esse eius
a quo procedit aliquis, super illum qui procedit ab eo. Illud enim quod Christus dixisse scribitur Esaniae. xlviii.
Dns misit me, & spiritus eius. intelligitur dixisse de missione sua ad praedicandum, & pro natura humana
super quam spiritus sanctus mittendi habuit auctoritatem. De hac ergo quaestione nulla est dubitatio: nisi
quo ad processionem siue emarationem spiritus sancti a filio. Et dicit Magister. xii. distinctione, hi io est quod hoc
multi haeretici negauerunt: & sunt aliqui qui totam ecclesiam Graecorum, quia in hoc non concordat in omni-
bus cum ecclesia latinorum, haereticam in hoc esse dicunt: quod durum videtur multis propter loannem Da
mascenum & quam plurimos alios doctores graecorum. Propter quod dicunt quod in dictis graecorum non est con
trarietas dictis latinorum circa spiritus sancti processionem quantum est ex parte rei. Et hoc ostendunt ali
qui ex parte verbi quo graeci suam intentionem exprimunt. Alii vero hoc ostendunt ex parte modi di
cendi & exprimendi suam intentionem. Primi dicunt quod procedere apud graecos cum hoc quod dicit personae
emanationem, & egressum eius ab illo a quo emanat, dicit etiam progressum eius in alium vt in quo
quiescit egrediens & emanans. Vnde quamquam intelligerent spiritum sanctum egredi & emanare ab vtroque,
non tamen secundum proprietatem vocabuli apud ipsos potuerunt dicere quod procederet a filio: quia etsi
ab vtroque exit: exit tamen a patre in filium & non econverso, & hoc inquantum in emanatione spiritus
sancti vis spiratiua habet esse a patre in filio, & non econverso. Sed contra hoc est loannes in eo quid di-
cit, vt iam habitum est. Spum sanctum ex filio non dicimus. Sicut ergo graeci non dicunt spiritum sanctum pro-
cedere a filio, sic non dicunt ipsum esse ex filio, quocumque etiam modo emanationis. Et hoc verum est pro
multis ex eis. Aliqui tamen ex eis (vt dicunt qui libros eorum viderunt) dicunt quod procedit ex filio. Dicit
enim (vt dicunt) Cyrillus loquens de filio. Spuns veritatis profluit ab eo sicut denique ex deo pre. Et Didy
mus in libro de spiritu scton. Neque alia est spiritus sancti substantia praeter id quid ei datur a filio. ldem ibidem vt De
cretorum cap vlti. Saluator ex se non est, sed ex patre & me est. secundum quod super hoc Magister in senten-
tiis distinctione. xii. plures inducit auctoritates.

19 ⁋ Ideo alii dicunt ad excusationem illorum qui nec dicunt
spiritum sanctum ex filio esse, quod graeci licet non dicunt spiritum sanctum esse ex filio, hoc tamen non negant.
Ratio quare hoc non dicunt, est quia dicit Ioan. Damasceinus in principio sententiarum suarum, pro se
& suis. Omnia quae tradita sunt nobis per legem, & prophetas, & apostolos, & euangelistas sus-
cipimus, & veneramur, & cognoscimus nihil vltra haec quaerentes, haec nos diligamus, & inhis ma
neamus & non transeamus terminos aeternos: neque transgrediamur diuinam traditionem. In quo con-
cordat cum beato Dionysio dicente. Non est audendum dicere aliquid de substantiali diuinitate praeter
ea quae diuinitus nobis ex sacris eloquiis sunt expressa. Quare cum in sacris eloquiis non continetur
expressum de filio quod ab ipso processerit spiritus sanctus: sicut hoc continetur expressum de patre loam. xv.
Spiritum veritatis quid a patre procedit: Idcirco ergo non dicunt spiritum sanctum procedere a filio: & hoc ma-
xime, quia nec synodus generalis Nicena super professione fidei habita hoc expressit: vbi legitur sic
Credimus in spiritum sanctum ex patre procedentem cum patre & filio adorandum. Etiam quia in quibusdam con
ciliis sub interminatione Anathematis inuenitur prohibitum ne aliquid symbolo ordinato in concilio adda
tur. Item quia tempore apostolorum dicitur conscriptum fuisse in quadam legenda beati Andreae. Pax omnibus quid
credunt in vnum deum patrem, & in vnum filium eius, & in vnum spiritum sanctum procedentem ex prie, & in filio perma-
nentem. Nec tamen graeci negabant expresse spiritum sanctum procedere a filio nisi illi qui ex eis expresse erant hae
retici.

20 ⁋ Sed numquid sufficit Io. Damas. & sibi similibus hoc non dicere, aut hoc pro dubio habere, aut fal
sum esse insinuare, cum dicat apostolus Rom. x. Corde creditur ad iustitiam, ore autem confessio sit ad
salutem
: Reuera antequam fuit hoc determinatum & expressum per ecclesiam & posteriores, suffecit confiteri quod
spiruius sanctus procederet a patre, non dicendo neque profitendo ipsum procedere a filio, quia licet etiam con-
traria opinari circa notiones diuinas & alia credibilia quousque veridica ratione aut per auctoritatem
ecclesiae sint detecta: sicut hactenus detectum est quod spiritus sanctus procedat a filio. Hoc enim ordinatum
est profiteri & addi Symbolo Niceni concilii sic. Et in spiritum sanctum viuificantem, qui ex patre filioque
procedit. Et est additum illud Hilioque, auctoritate concilii Ephesini. primi Decretorum penulti. cap de Bb92r
spiritu sancto
, vbi dicitur, Spiritus appellatus est veritatis, & veritas Christus est. Vnde etiam ab
isto similiter sicut a deo patre procedit.
Nec hoc statuerunt sancti patres sola voluntate mo-
uente, sed ex veridica ratione hoc eis ostendente & declarante. Sunt enim ad hoc rationes quaedam du-
centes ad impossibile siue inconveniens, sed fortior est ratio ostensiua. Ratio vna ducens ad inconve-
niens, quid secundum Anselmus in deo est impossibile, est ratio Ricar. iam tacta: quod non essent filius & spiritus sanctus
summa germanitate coniuncti. Vnde vt perfecta sit germanitas: oportet singulam singulae immedia
te coniungi, vt sint a prima duae, & tertia sit a duabus, & media sit ab vna, & ab ipsa sit alia, vt
sic sit in trinitate plena aequalitas, quasi triangulo clauso in tribus lineis, cui nihil addi vel subtrahi
possit: vt scilicet a primo puncto procedant singulae lineae ad secundum punctum, & ad tertium & a secundo
vna ad tertium. Sed ista ratio non plus arguit spiritum sanctum procedere a filio, quam econuerso filium a spirit
sancto. Alia vero est ratio aliorum, & (vt eis videtur) ducens ad impossibile talis. Si spiritus sanctus non pro
cedit a filio, nulla potest esse distinctio filii & spiritus sancti: quia in diuinis non est distinctio personarum
nisi secundum rationes originis, quae non sunt nisi quia vnus est ab alio. quare si vnus eorum non sit ab alio, nul
la est ipsorum distinctio, & non sunt diuersae personae: ita quod ponere filium esse personam aliam a persona spiritus
sancti, & neutrum eorum procedere ab alio, est ponere non solum impossibile, sed etiam incompossibile scilicet quod vna
persona ab alia sit distincta & non distincta. Ista ratio non ostendit potius filium procedere a spiritus sancto quam
econverso, sicut neque praecedens: sed illa est efficacior: quia illud ad quod deducit, vere inconveniens est
& bene sequitur ex positione: sed inconveniens ad quod deducit ista ratio, non sequitur ex positione. Etsi enim spi
ritus sanctus ponatur procedere a patre, & filius similiter, & neuter ab altero, tamen filius a spiritu san-
cto distingueretur, licet aliter & non ita proprie (vt infra videbitur) quam modo. Quia sunt quaedam relationes origi-
nis & oppositae vt quae sunt in diuersis personis quarum vna procedit ab alia, & quaedam dispeatae, vt quae sunt
in eadem persona a qua procedunt diuersae diuersimode, vel in diuersis diuersimode procedentibus ab eadem.
Primo modo diuersaerelationes sunt in patre & filio: secundo modo in patre respectu filii & spiritus
ancti, & in spiritu sancto & filio respectu patris. Et sufficit ista relationum diuersitas in ipsis etiam si
neuter eorum procederet ab alterutro. Quod declaratur ducendo ad impossibile dando opposi-
tum, quoniam si filius & spiritus sanctus non distinguerentur abinuicem nisi quia a filio procedit spi-
ritus sanctus: ea ergo ratione qua spiritus sanctus procedit alio modo a patre quam procedat ab eodem
filius non distinguitur spiritus sanctus a filio. & si sic, ergo eadem ratione nec emanatio qua spi-
ritus sanctus procedit a patre, vt procedit ab ipso, distinguitur ab emanatione qua filius proce-
dit a patre, & vlterius nec vis spiratiua qua a patre emanat spiritus sanctus, a vi generatiua qua a
patre emanat filius, & sic filius & spiritus sanctus inquantum ambo procedunt a patre non sunt di-
stinctae personae, sed vnica: neque similiter emanationes generationis & spirationis sunt diuersae ema-
nationes: sed vnica tantum: & similiter vis generatina & spiratiua non sunt distincta vires: sed vnica: nisi
forte secundum rationem tantum. Et sic aeque principaliter primo & immediate a patre procederent filius & spi
ritus sanctus, quia ista primitiua principalitas & immediatio non fundantur nisi super diuersas ratio
nes originandi in eodem ordine naturae: vt dictum est. Sed huius contrarium onsum est & determinatum in
praecedente quaestione. Vlterius si vis spiratiua vt patris est, non distingueretur a vi generatiua, neque
spiratio a generatione. Quare cum filius vim spiratiuam non habet nisi a patre, & non magis distinctam a vi
generatiua quam secundum quod eam habuit pater, similiter emanatio spirationis vtlest a filio non distin-
gueretur ab emanatione geneationis, nec etiam per consequens ipse spiritus sanctus a filio, quod totum
talsum est. Distinguerentur ergo sufficienter relationibus disparatis filius & spiritus sanctus: si neuter
ab altero procederet: sicut & ipsorum processiones, quae aliter non distinguuntur similiter, neque principia s
elicitiua earum vt sunt sub respectibus personalibus. vt secundum hoc distinctionem inter personas filii & spiritus
sancti per relationes oppositas cum procedunt abinuicem, necesse est reducere ad distinctionem emanatio-
num, & vlterius ad distinctionem principiorum emanandi per relationes disparatas, ita quod si non esset ista distin
ctio dispationis relationum, nec illa oppositionis. Propter quod etiam diuersae relationes disparatae, bene pos
sunt esse in eadem persona principiante, licet non in eadem persona principiata, vt dictum est supra. Non est ergo
aliter quaerenda distinctio istarum duarum emanationum. licet enim inter personas est distinctio per relationes non
solum disparatas, & quasi differentes specie: vt infra dicetur: sed etiam per oppositas, inquantum
vna earum procedit ab alia: inter tamen emanationes non est quaerenda distinctio nisi per relationes dis
paratas secundum diuersum modum procedendi non per oppositas relatiue, quia non procedit vna processio
ab alia, nec relatiue dicitur ad ipsam, siue secunda processio emanet ab vnica persona siue a duabus.
Sed tamen ordo naturae est inter ipsas inquantum vna quasi praesupponit aliam, etiam si secunda processio non esset
a filio, vt dictum est. vt secundum hoc alio & alio modo sit ordo naturae inter processiones: alio vero modo
inter personas: vt non debeamus consimilem modum distinctionis omnino quaerere inter emana- Bb92v
tiones qualem videmus inter personas. Istum autem modum distinctionis esmanationum & non alium
aperte infinuat Augustinus, xv. de triniitate. cap. xxvii. determinando quod propter huiusmodi distinctionem
emanationum filius distinguitur a spiritu sancto quo ad hoc quod vnus dicatur filius, alter non, sic dicens. In
illa aeterna aequali incorruptibili & ineffabiliter immutabili trinitate difficillimum est generationem a pro
cessione distinguere. & infra. Attolle oculos ad istam lucem: & eos in eo fige si potes. Sic enim videbis
quid distet natiuitas verbi dei a processione doni deiipropter quod filius vnigenitus. Non de patre ge-
nitum (alioquin frater eius esset) sed procedere dixit spiritum sanctum. Et interposita declaratione horum
in verbo procedente de nostra intelligentia, & amore de voluntate, subdit. Et ideo quandam in hac
re intelligibili natiuitatis & processionis insinuari distantiam. Quod clarius explicat Anselmus dicens in prin-
cipio de processione spiritus sancti. Haec itaque sola causa pluralitatis est in deo vt pitr & filius & spiritus sanctus
dici non possunt deinuicem: sed alii sunt abinuicem, quia praedictis duobus modis est deus de deo: quod totum
potest dici relatio. Nam quoniam filius existit de deo nascendo, & spiritus sanctus procedendo, ipsa di-
uersitate natiuitatis & processionis referuntur adinuicem vt diuersi & alii abinuicem. & infra. Nam
si per aliud non essent plures filius & spiritus sanctus: per hoc solum essent diuersi. Quod autem prae
dicti ponunt in sua ratione: quod ponere filium esse distinctum a spiritus sancto: si non procedat ab ipso: est po-
nere incompossibilia: Dicendum quod non est verum: sicut ponere hominem differre a bruto si non esset
risibilis, non est ponere incompossibile scilicet quod differret a bruto, & non differret: sed solum est ponere illud
impossibile, quod non differret a bruto per risibilitatem: aut quod esset homo sine risibilitate. Et similiter in pro
posito solum ponitur impossibile scilicet quod filius non differt a spiritus sancto spiratione actiua si non procedit ab ipso,
aut quod esset filius absque eo quod spiraret spiritum sanctum, non tamen sequitur quod non differt ab eo omnino: sicut non se
quitur quod homo si non sit risibile non differt a bruto omnino. immo etsi non esset risibile posito per impossi
bile quod tamen esset, tamen differret a bruto rationabilitate. Sic & in proposito filius a spiritu sancto na
scibilitate differret, etsi non procederet spiritus sanctus ab eo: posito tamen per impossibile quod esset. Ad cuius
intellectum sciendum quod tunc solum ponitur aliquid per incompossibile, quando ponitur cum eo quod princi-
paliter ponit contrarium eius. quod non contingit nisi quando illud priuat aliquid quod est de eius si-
gnificato & essentia, vt si dicatur homo si non esset rationalis differret a bruto: quia remoto ratio
nali non manet nisi id quod communicat cum bruto, quando vero non illud implicat quod est de significato &
essentia positi, tunc non ponit principaliter contrarium eius: sed solum per quandam consequentiam.
Et ideo tale positum solummodo ponitur per impossibile: vt si ponatur homo & quod non sit risibilis. Ri-
sibile enim quia accidens hominis est, est extra significatum eius. Sic est in proposito ponendo filium & non
procedere ab eo spiritum sanctum. Spiratio enim actiua est extra significatum filii, & quasi consecutiua persona
eius ordine quodam, vt patet ex dictis. Et ideo sicut verum esset dicere quod homo si non esset rationalis, non dif
ferret a bruto: quia non differt per se nisi rationali quod priuatur: sic verum est dicere quod homo si non esset
risibile, differret tamen a bruto: quia differt per se per rationale: quod non priuatur nisi per consequen-
tiam quandam priuatione risibilis, quae tamen consequentia neganda est, quia repugnat posito. Repu-
gnans autem posito quod est extra essentiam & significatum suum, semper in falsis positionibus ne-
gandum est, secundum artem philosophi. viii. Topicorum. Et consimiliter verum est dicere in proposito quod
tilius etsi non spiret spiritum sanctum, tamen differt a spiritu sancto natiuitate secundum praedictum
modum, quia non spirare non priuat natiuitatem a filio, nisi per quandam consequentiam, vt patet
ex iam dictis. Praeterea esto quod spirare sit de essentia & significato personae filii, vt sit incompossibile ponere
filium, & spiritum sanctum non procedere ab ipso, quia tamen non pertinet ad personam filii nisi sicut
aliquid quod est commune ei cum patre, cui proprium quo differt a patre est natiuitas, quemadmodum
esse animal commune est homini cum bruto, proprium vero est ei rationale quo differt a bruto:
sicut ergo verum esset dicere quod homo etsi non esset animal, sed rationale tantum, differret tamen abruto,
quia brutum non est rationale: sic verum est dicere in proposito quod filius etsi non spiret spiritum sanctum, differt
a spiritu sancto quia ille non est natus, non obstante incompossibilitate implicata vtrobique: sed falsum
esset dicere quod spiritus sanctus etsi non spiratur, differret a filio: quia spirari est proprium constitutiuum pera
sonae spiritus sancti quo differt a filio & implicantur incompossibilia.

21 ⁋ Sed contra hoc arguitur secundum susti-
nentes contrarium, sic. Relatio non distinguit in diuinis nisi secundum quod realis est & ratione suae
quiditatis. Ratio autem suae quiditatis & realitatis secundum quam vna est alia ab altera, non
sumitur nisi ex eo quod per ipsam suppositum refertur ad suum oppositum. Si ergo spiritus san-
ctus non procederet a filio, & ita non distingueretur ab ipso secundum aliorum opinionem, nec
in patre generatio & spiratio distinguerentur vt disparata nisi secundum rationem tantum, si-
cut nec filius distingueretur a spiritu sancto nisi secundum rationem tantum. Et est dicendum
quod illud assumptum ab eis pro principio, quod realitas relationis secundum quam vna est alia ab altera non Bb93r
sumitur nisi ex relatione ad oppositum, falsum est: quia relationis realitas non sumitur omnino ex
respectu ad suum oppositum: sed ex suo fundamento: vt saepius dictum est in aliis quaestionibus, &
inferius amplius dicetur.

22 ⁋ Ad propositum ostendendum efficacius scilicet quod spiritus sanctus procedit a fi
lio, est ratio ostensiua explicans causam positionis, talis. Secundum enim quod dictum est supra in prin
cipio solutionis quaestionis praecedentis, ab eodem principio per omnimodam aequalitatem absque omni
ordine impossibile est plura procedere: hoc enim non contingit nisi in differentibus materialiter &
solo numero: quemadmodum vnus faber plures producit cultellos, nec vnum mediante altero: vel vna lux
plures radios. Sed vt euidentius illud applicemus ad propositum nostrum, paulo altius inchoandum est.

23
⁋ Sciendum est igitur secundum superius determinata, quod esse est primum & proprium magis omnium eorum quae deo con
ueniunt: quid secundum intellectum ante se in deo nihil praesupponit: sed omnia alia esse in suo intellectu inclu
dunt. Propter quod dicit Diony. ca. v. de di. no. Ante alias dei participationes esse praepositum est: & est ip
sum per se esse maximum. Merito igitur aliis principalius sicut ens deus laudatur: vt praestantiore & digniore alio
rum donorum eius: ita vt propterea quodammodo ordine quodam rationis & intellectus nii ex esse quasi ex primo & prim
cipio procedit viuere, & ex viuere intelligere, & ex intelligere velle: sed alium & alium modum ordinis in
procedendo habent intelligere ex viuere, viuere ex esse, quam velle ex intelligere: quia illa tria se habent inter se in es
sendo vnum ab altero quasi per quandam informationem. Intelligere enim est quoddam viuere, & viuere est quod
dam esse. Non sic autem intelligere & velle se habent inter se: sed potius per quandam distinctionem, non enim velle est
intelligere quiddam nec econverso. Et simiter est de intelligentia & voluntate: & hoc quia ordinem quendam rationis ha
bent inter se: hoc est, licet ambo sint quasi potentiae naturales naturae immaterialis viuentis, tamen actio
voluntatis requirit quasi praeuiam actionem intellectus & non econverso. intelligere enim possumus quae
non volumus: sed velle non possumus quae non intelligimus siue cognoscimus, secundum Augusti
num. Et propter hoc etiam quodammodo quasi immediatius secundum intellectum nostrum se habet in
telligentia ad vitam quam voluntas: vt quasi ordine quodam rationis ex vita quasi procedunt. Et sicut est
talis ordo rationis in ipsis vt habent esse in persona quae non est ab alia quo ad ipsorum actus essen
tiales qui sunt velle & intelligere: sic est in ipsis ordo naturae quo ad ipsorum actus notionales: qui
sunt dicere, generare, & spirare. Sicut enim voluntatis perfectio quo ad actum suum essentialem quasi primum
requirit quasi praeuiam perfectionem intelligentiae quo ad eius actum quasi primum & essentialem: sic perfe-
ctio eius quo ad actum suum notionalem, quasi secundum quo in sua perfectione consummatur vt dictum est su
pra, requirit quasi secundam intelligentiae perfectionem scilicet quo ad eius actum notionalem: quasi secunda autem perfe
ctio intelligentiae consistit in productione verbi: quasi secunda autem perfectio voluntatis consistit in amore procedente, qui
est spiritus sanctus, secundum quod inferius declarabitur. Necessario ergo ordine naturae productio spiritus san
cti quasi praesupponit productionem filii. Vnde & Damascenus dicit lib. i. ca. vii. spiritum sanctum
sequentem cum verbo: neque deficit pater vnquam verbo: neque verbo spiritus. Sed illud potest intelligi se
quentem cum verbo non ipsum verbum sed patrem. Quod non potest stare: quoniam pater ope
re intelligentiae producens verbum omnia quae sua sunt ipsi communicat praeter proprietatem suam
originis qua generat, & relatiua oppositione se habet ad ipsum. dicente Augustino, xv. de trinita.
cap. xiiii. Verbum dei patris vnigenitus filius per omnia patri similis & aequalis hoc est omnino quod pa-
ter: nec tamen pater: quia iste filius, ille pater. Et sequitur post pauca. Proinde tanquam seipsum dicens Pater
genuit verbum sibi aequale per omnia: nec enim seipsum integre perfecteque dixisset si aliquid mi-
nus aut amplius esset in eius verbo quam in ipso. Quicquid ergo est in patre praeter eius proprietatem re-
latiuam ad filium qua pater est, & filium generat siue verbum dicit: filius habet a patre sibi communi
catum per generationem: quare & suam voluntatem foecundam vi spiratiua. Quare cum in quibus est
eadem vis actiua communis quae est principium actionis: & eadem actio coniter procedit ab ambobus: sicut er
go pater vi illa spirat spintum sanctum vt ab ipso procedat: siliter & filius vt ab ipso procedat sicut a patre: vt
sic eo modo quo sequitur patrem, sequitur & verbum. Et hoc est quod dicit Ricar. li. v. cap. viii. Si idem est posse
ambobus cone, consequens est tertiam in trinitate personam ex ambobus & esse accepisse, & existentiam habere. Et
post aliqua interposita. De se immediate existenti dedit quicquod ab omnipotente veraciter dari potuit. Est ergo eis
cone illud esse a quo caeterorum omnium & esse & posse. Ab hac igitur gemina existentia est essentia omnis, omnis existen-
tia, omnis persona: ergo & illa quae est tertia in trinitate persona. Et sicut perfectio vnius est causa alterius: sic sane
perfectio geminae est causa tertiae in trinitate personae. Propter quod dixit filius de spiritu sancto Ioan. xvi. Ille
me clarificabit, quia de meo accipiet. Et ne dicatur, verum est quod accipiet: sed a solo patre: addit. Oia quaecum
quod habet ptur mea sunt. In quo includitur auctoritas principii, & vis spiratiua quam filius habs a pre, & conem
cum pre: per quod insinuat etiam a se habere de suo. Ex quo patet omissum in quaestione praecedenti: quod prima persona quia ex
se habet potentiam qua producitur tertia, immediate eam producit & cum secunda: quia potentiam illam habet
secunda a prima: etiam quod per illam potentiam secunda immediate producit tertiam: & quod tertia persona a prima non solum Bb93v
imediate: sed etiam mediate procedit: nullam tamen mediate tantum possibile est produci in diuinis: vt dictum est ibi.
Propter quod dicit Ric. v. de trinita. cap. vi. In humanis quandoque procedit persona de persona tantummodo im-
mediate: quandoque tantummodo mediate: quandoque autem simul mediate & immediate. Tam lacob quam lsaac
de substantia Abrahae processit: sed vnus mediate tantum, alter immediate tantum. Sed istis processioni-
bus non respondent processiones diuinae: sed magis illa qua de substantia Adae processit immediate
Eua, & de substantia vtriusque immediate Seth, & per Euam mediate de substantia Adae. vt sic Sethde
Adam processerit simul immediate & mediate. Vnde vt concludit in ix. cap necesse est vnam existentiam in
nascibili immediate esse coniunctam: & aliam tam mediate quam immediate: nullam autem mediate tam
tum. Et vt concludit in cap. x. si quarta in deitate persona esse potuisset, proculdubio ex caeteris tribus
eam originem trahere immediate oporteret. Et si quinta persona esse potuisset, simili ratione de cae
teris quatuor immediate procederet. & sic in sequentibus quantuncunque series huius progressionis pro
trahatur. Sicut enim in duabus personis commune est illud posse vnde constat tertiam originem tra
here: sic proculdubio illud posse commune esset tribus: vnde quartam esse oporteret: si quarta in di-
uinitate locum haberet. Alioquin duae auarae sibi reseruarent quid tertiae salua vtriusque proprietate da
ri posset. Quod in istis diximus, proculdubio inuenies in consequentibus: nam huiusmodi differentia proprie
tatum in numero constat producentium: nam prima habet esse a nulla: altera ab vna sola: ter-
tia vero a gemina: et si numerus in plures abundaret, eundem progressionis tenorem per omnes in-
ueniri oporteret. Sic ergo patet veridica ratione quod ex necessitate naturae diuinae spcintum sanctum ne-
cesse est procedere a filio quicquid dicant graeci. Nec valet eis quod secundum Diony. nihil de deitate
audendum est dicere praeter ea quae sacris literis sunt expressa. Verum est vel mediate vel immedia
te. Immediate enim licet sacris eloquiis solum exprimitur id ad quod significandum verba per se sunt
imposita, mediate tamen eisdem exprimitur quicquid per id quod verba primo significant, veridica ratione elici vel in
telligi potest. Propter quod dicit Augustinus in sermone illo, Quia profundissime. De assumptione vero Ma
riae dei matris tanto quae magna sunt cautius tractanda existunt, quanto specialius auctoritatum testimo
niis non possunt ad liquidum roborari. Sed quia (vt dicit continue) quaedam scriptura sancta veris indagatio
num studiis quaerenda reliquit, non superslua aestimanda dum vera indagatione fuerint proposita. Ec
cunda enim est veritatis auctoritas: & dum diligenter discutitur, de se gignere quod ipsa est cogno
scitur. Saepe enim discussa veram intelligentiam parat: quam manifestis sermonibus abscondit. Ex quid
bus post pauca concludit. Quid ergo dicendum vnde diuina scriptura nihil commendat, nisi quaerendum ratione quid
consentiat veritati, fiatque ipsa veritas auctoritas, sine qua necesse est ne valeat auctoritas: Quamquam er
go per verba scripturae non sit expressum vt sensus eorum immediatus: est tamen expressum per
ipsa vt sensus eorum mediatus veridica ratione eliquandus ex sensu immediate expresso. Ex eo
enim quod dicit scriptura spnitum sanctum procedere a patre: non potest procedere ab ipso nisi vim illam
ordine naturae filio quasi prius communicet per generationem: quod studio verae indagationis ratio
dictat. Ex quibus sequitur vt patet ex ratione praeposita, quod necessario etiam spiritus sanctus procedit a
patre. Per hunc modum ex dictis scripturae concludit Augustinus, xv. de trinita. cap, xxv. spcunium sanctum proce
dere de filio sicut & de patre. vbi dicit sic. De ambobus processit spiritus sanctus: quoniam scriptura
sancta eum dicit spcntum amborum. Dicitur enim spiritus filii. Roma. viii. Si quis spcintum Christi non habet, hic non est
eius. Et Galat. iiii. Misit spcantum filii sui in corda nostra. Dicitur etiam spiritus patris. Matthor. x. Non vos
estis quid loqumini: sed spiritus patris vestri. Item de ambobus procedere probatur: quia ab vtroque mis-
sus legitur: quoniam non est mittens nisi habens auctoritatem supra mittentem. dicit enim filius de spiritu sancto
loan. xv. Veniet paraclitus quem ego mittam vobis a patre. &. xvi. Quem mittet pater in nomine meo. Vnde
ppter istum. sensum mediatum sacrae scripturae, generaliter tenendum est quod id quod de vna persona dicitur,
intelligitur de aliis, vbi non occurrit relationis oppositio. Et est multum opus ad hanc regulam fre
quenter inspicere: quoniam (vt dicit Magister sententiarum) cum dicit spiritum sanctum a patre
procedere, non addit solo, & ideo etiam a se procedere non negat: sed ideo patrem tantum nominat:
quia ad eum solet referre etiam quod ipse est: quia ab illo habet. Vnde dicit Augustinus. cap. xxvii.
Si ergo & de patre & filio precessit spiritus sanctus, cur filius dixit de patre procedit: nisi quemad
modum solet ad eum referre quod ipsius est de quo & ipse est. Vnde est & illud quod ait. Mea doctri-
na non est mea, sed eius qui misit me. Si ergo hic intelligitur eius doctrina quam tamen dixit non
suam sed patris: quanto magis illic intelligendus est de ipso procedere spiritus sanctus vbi sic ait,
De patre procedit: vt non diceret de me non procedit: Hunc etiam modum consequenter te-
nuerunt Apostoli.

24 ⁋ Nec est etiam omnino negandum quin scriptura expresserit sensu proprio &
immediato spiritum sanctum procedere ab vtroque, licet sub verbis metaphoricis: vbi dicit loan
Apocalypsis. xxii. Ostendit mihi fiuuium aquae viuae candidum quasi glaciem egredientem a facie Bb94r
dei & agni. Aqua illa spiritus sanctus est: sedes dei & agni concors voluntas est patris & fiiii. Per hoc patet
quod nec valet eis, quod in symbolo Niceni concilii solum conmemoratur spiritus sanctus procedere a patre Per
hoc enim (vt dictum est) dat intelligere quod etiam procedat a filio.

25 ⁋ Quia addunt quod sub Anathemate
prohibet concilium addere synibolo vel subtrahere: verum est quod non licet addere quid non latet in verbo
rum intellectu: quod non est addere: sed implicatum explicare: quod non est aliud: sed idem. Illud autem adde
re symbolo quod aliud est: bene etiam prohibet synodus Nicena: quae dicit in fine symboli quod cantatur
in missa. Qui aliud docuerit, vel aliud praedicauerit, anathema sit. i. contrarium vel modo contrario
secundum quod exponit magister sententiarum, qualiter & apostolus dicit Gala. v. Si quis aliud euan
geliz auerit vobis praeter id quod accepistis, Anathema sit. Vbi dicit Augustinus super loannm parte secunda ser. xliii.
& in ser. iii. super illud. Adhuc multa habeo vobis dicere: sed non potestis portare modo. Non ait
plus quam accepistis: sed praeter quam accepistis: nam si illud diceret, sibiipsi praeiudicaret, qui cupiebat veni-
re ad Thessalonicenses vt suppleret quae eorum fidei deerant. Sed qui supplet quod minus erat: non quod in
erat tollit. Et intellige istud supplere non respectu sensus immediati, sed mediati, quando enim quod la-
tet in sensu immediato suppletur, non tollitur quod inerat: nec proprie additur: sed explicatur. Vnde quam
tuncunque datur sententia contra addentes & diminuentes, non tangit eos qui per hunc modum ad
dunt ad explicationem & declarationem eorum quae implicata sunt, nisi in sententia expresse prohibeatur ta
lis declaratio, qualis prohibita est sub excommunicatione latae sententiae in expositionem regulae fra
trum Minorum editae a Nicolao papa. Propter quid symbolo quod in Niceno concilio sancti patres tradi-
derunt tempore Constantini Augusti, timentes sententiam latam in illo concilio de non addendo ali-
quid symbolo, postmodum sub Theodosio seniore Constantinopoli symbolo formam dederunt: & con
iubstantialem esse spiritum sanctum patri & filio demonstrauerunt, Macedonium, qui spiritum sanctum
deum esse negabat, condemnantes: vt dicitur Decreto. distinctione, xv. cap. i.

26 ⁋ Ad illud ergo quod primo arguitur in oppositum de Damasceno: Dicendum quod etsi in si
lio terminatur processio spiritus sancti: eo quod vis spiratiua a patre habetur in filio: per hoc non potest exclu
di: immo necessario debet includi quod propter eandem vim etiam procedat a filio: vt dictum est.

27 ⁋ Ad
secundum ex dicto eiusdem, Spniam sanctum ex filio non dicimus: Dicendum quod Ioan. Damascenus credi
tur fuisse in principio quando incepit oepinio latinorum diuulgari quod spiritus sanctus procederet a. si
lio, & graeci hoc affirmare nolebant: quia hoc non habebant expressum ex scriptura: vt dictum est
propter quod tanquam graecus nondum foret videns perfecte veritatem, sed in dubio positus, non negauit simpliciter sic
esse: sed dixit non dicimus: & tamen subdit statim quid scriptura exprimit: vnde latini probant spinitum sanctum pro
cedere de filio: cum dicit. Spnium vero filii nominamus. Sed huius contrarium dicit statim (vt obiectum est) in epistola
de Trisagono. vbi dicit. Hilii autem & non ex filio. Et est dicendum quod forte illam epistolam longe ante scripserat
quando firmus erat in opinione, antequam ecclesia latinorum in hoc graecis contrariabatur.

28 ⁋ Ad tertium quod
spiritus sanctus secundum Damascenum est enunciatiuus & manifestatiuus filii: talis autem non necessario proce
dit ab eo cuius est enunciatiuus & dem onstratiuus: Dicendum ad formam argumenti licet non ad inten
tionem Damasceni, quod persona est ei uinciatiua & manifestatiua personae seipsa interius in diuina natura,
vel exterius per effectum in creatura. Quod primo enunciat & manifestat personam, procedit ab illa. & sic secundum
latinos verbum manifestat patrem & spiritus sanctus vtrumque. Quod autem solum manifestat secundo non, nequaquam: &
hoc solum modo graeci & Damasc. ponebant spcnium sanctum manifestare & enunciare filium: quia procedit
ab ipso: & mittitur (secundum ipsos) ad creaturas. & in hoc solum secundum eos habet auctoritatem super
eum propter ordinem suarum processionum. Vnde dicit Damascenus ca. x. Credimus in vnum spnium san
ctum: &c. per omnia similem patri & filio, ex patre procedentem, & per filium traditum & susceptum ab omni
creatura. Vnde Augustinus, xv. de trinita. cap. xxviii. in hoc contradicit graecis dicens. Spiritus au
tem non a patre procedit in filium: & de filio procedit ad sanctificandam creaturam: sed simul de vtroque pro
cedit: quamuis hoc filio pater dedit: vt queadmodum de se, ita & de illo procedat.

29 ⁋ Ad quartum: quod spiritus
sanctus procedit a filio: hoc non est nisi quia actio voluntatis praesupponit actionem intellectus: Di
cendum quod verum est secundum iam determinatum modum. Et quod arguitur contra hoc: quia ea-
dem actio intellectus praecedit actionem notionalem eius: & sic illa supposita aeque primo vo-
luntas & intellectus possunt in actiones productiuas personarum: vt secundum illud forte intel-
ligere possimus quod dicit Damascenus libro primo capite. x. Simul est & filii ex patre genera-
tio & spiritus sancti processio: Est dicendum quod actio intellectus quae requiritur quasi praece-
dens ad emanationem verbi, non est nisi intelligere essentiale: in quo non completur operatio in
telligendi: vt supra visum est. Quod reuera etiam requiritur ad actum volendi essentialem: in
quo non completur actio volendi: vt supra visum est. Voluntas enim de cognitione procedit Bb94v
dicente Augustino, xv. de trinita. cap. xxvii. Nemo vult quod omnino quid vel quale sit nescit. Et di
cunt graeci fundantes se in hoc, quod ille actus intelligendi essentialis sufficit tanquam praeuius ad vtranque
emanationem: vt ipso supposito ambae emanationes aeque primo procedant: nec oportet quod vna ema
natio sit praeuia ad aliam: nec communicari filio vim productiuam spiritus sancti: sicut nec econverso spi
ritui sancto communicatur vis productiua filii. Sed hoc est contra dicta & ostensa in principio dissolu-
tionis quaestionis praecedentis & istius. Nec etiam sufficit actio intellectus quae est intelligere essen
tiale, ad producendum actionem voluntatis notionalem: quoniam sicut ad actionem voluntatis sim
pliciter essentialem praeexigitur actus intellectus essentialis: sic ad completam actionem voluntatis
quae consistit in actione emanationis spiritus sancti: requiritur completa actio intellectus, quae con
sistit in actione emanationis verbi. Et sic (vt dictum est) vim productiuam actionis notionalis volunta-
tis necesse est ordine naturae quasi prius communicari filio: & sic ab ipso simul cum patre produci spi
ritum sanctum. vt dicit Ricar. i. de triniitate. cap. vii. In summae sapientiae bonitate amoris flamma sicut non
aliter sic non amplius flagrat quam summa sapientia dictat. Et cum hoc potest addi: dicendo quod hoc est neces
sarium: quoniam voluntas vt sit foecunda ad spirandum spiritum sanctum: oportet quod non solum sit
voluntas qua quis amat simpliciter: sed quod sit concors voluntas qua quis amat voluntate concordi
cum voluntate alterius: vt sic voluntas spiratiua sit nexus quidam duorum in vnum principium acti
uum: si debeat spirare amorem fluentem ab vtroque vt nexum vtriusque, in vnum principiatum ab
vtroque. aliter enim amor essentialis in voluntate non est perfectus, vt voluntas per ipsum possit esse
perfecte foecunda ad producendum amorem procedentem, qui est spiritus sanctus. Propter quod dicit
Ric. iii. de trinitate. ca. xvi. Inter delitias charitatis & sapientiae hoc maxime solet interesse, quod sapientiae de
litiae valent & solent hauriri de corde proprio. Intimae autem charitatis delitiae hauriuntur de corde alieno: nan
quid intime diligit, & intime diligi concupiscit, non tam delectatur quam anxiatur si de dilecti sui corde non
haurit dilectionis dulcedinem quam sentit.

30 ⁋ Ad quintum quod arguitur quod personarum emanantium
ab alia neutra procedit a reliqua: quia ambae procedunt sufficienter a patre: Dicendum quod licet ambae
sufficienter per immediationem a patre procedant, conditio ordinis naturae ipsarum requirit quod vna earum sit
ab altera: vt dictum est: & cum hoc natura voluntatis, quae soecunda non potest esse nisi vt con-
cors est et duorum: vt iam tactum est. Et sic quod spiritus sanctus procedit a filio: hoc non est propter ali-
quam patris imperfectionem: sed propter naturae conditionem: qua necesse est filium communicare
n ratione illius perfectionis qua spirat spiritum sanctum.

31 ⁋ Ad sextum quod si spiritus sanctus procederet a filio,
procederet ab ipso iam nato: verum est ordine quodam naturalis originis: non autem alicuius duratio-
nis, secundum quod hoc sufficienter expositum est supra.

32 ⁋ Ad septimum, si spiritus sanctus procederet a fi-
lio, cum procedat a patre: aut ergo secundum quod sunt vnus: aut secundum quod sunt duo: Dicendum quod hic distin
guunt aliqui dicentes quod l vt, vim reduplicationis habet: & ita determinat actum procedendi po
situm in praedicato in respectu & comparatione quadam ad subiectum quod est pater & filius. Potest erge
lv vt determinare actum procedendi vt refertur ad subiectum ratione qua est agens: aut ratione vir-
tutis agendi quae est in ipso. Primo modo dicunt quod spirant vt plures. Secundo modo spirant vt vnum
vt iam videbitur. Nullo autem modo spirant vt vnus: sicut probant media contra hoc membrum adducta.
Sed quod ista distinctio pro primo membro sit impossibilis, apparet ex hoc: quoniam agens ratione qua agens
dicit elicientem actum vt eliciens est: non autem rationem eliciendi vt qua elicit. Nunc autem reduplicatio
circa praedicatum non reduplicat nisi causam siue rationem praedicati quam habet in subiecto: qua habet ipsi in
esse: non autem ipsum totum: vt patet ex primo Priorum. Quamquam ergo plures sunt de quo procedit
piritus sanctus: dicente Ansemmo de processione spiritus sancti, Quoniam deus est de quo est spiritus sanctus, est
pater & filius: idcirco vere dicitur esse de patre & filio, qui sunt duo: non tamen vt sunt duo, eli-
cientes scilicet licet aliquo modo vt sunt duo connotati circa rationem eliciendi: vt iam dicetur.

33 ⁋ Adoctauum
quod procedit ab eis vt sunt vnum, aut vt sunt plura: Dicendum quod nullo modo vt sunt plura, secundum
quod ostendit medium contra hoc membrum: sed vt sunt vnum. Non vnum quod est essentia: secundum quod est pu
re absolutum: secundum quod probat medium adductum contra hoc membrum: nec vnum quod est notio
communis relatiua: secundum quod est pura relatio: quia illa non potest esse actionis principium elicitiuum:
vt supra dictum est: sed medio modo inter vtrumque scilicet vt sunt vna essentia non modo sub ratione essen
tiae: sed vt ipsa est voluntas: nec vt est absolute voluntas: sed vt est voluntas sub ratione proprieta
tis relatiuae notionalis communis. Sed adhuc non vt est essentia sub tali ratione penitus est vna: quia
tunc non haberent rationem nexus aut connexorum pater & filius in spirando spiritum sanctum, se-
cundum quod ex sequentibus patebit: immo vt ipsa voluntas est vna connotans distinctionem plurium
patris scilicet & filii circa. illam vnitatem: vt sic dicantur pater & filius spirare spcantum sanctum vt sunt vnum
in essentia sub ratione communis proprietatis relatiuae considerata: & vt ipsi sunt tanquam plures circa illud Bb95r
vnum connotati: licet non vt ipsi sunt principaliter plures distincti actum elicientes, secun-
dum quod iam dictum est in solutione argumenti praecedentis. Et secundum hoc licet non spirant vt
plures sunt distincti principaliter & elicientes actum propter rationem praedictam: spirant tamen
vt sunt connotati plures distincti circa id in quo sunt vnum, quod est ratio eliciendi actum, & sic
vt plures vniti in vna spiratiua ratione. Vniti intelligo per connotationem circa vnam rationem
agendi: propter quam quidem connotationem in vna ratione necessario concurrunt in illam vnam actionem.

34 ⁋ Ad cu
ius intellectum sciendum est quod secundum quod inferius determinabitur, actus essentiales sunt praeuii ordine quodam
rationis, & fundamenta actuum notionalium: & quasi complementa virtutis siue rationis elicitiuae eorum
sub ratione respectus: vt ratio dicendi verbum siue vis dictiua in patre sit diuina iessentia inquam
tum est intellectus informatus sapientia essentiali in actuali actu intelligendi sub ratione respectus
notionalis quem habet pater ad filium: Ratio vero spirandi spcrntum sanctum siue vis spiratiua in patre &
filio sit eadem diuina essentia inquantum est voluntas informata amore essentiali in actuali actu vo
lendi siue amandi: & hoc sub ratione respectus notionalis communis, quem habent coniter pater & filius
ad spntum sanctum. Sed in hoc interest ex parte intellectus vt sit foecundus ad dicendum verbum: & ex para
te voluntatis vt sit foecunda ad spirandum spcntum sanctum: quoniam intellectus perfectam foecunditatem ha
bere potest ad verbi productionem vt existit in vna sola persona. Voluntas autem perfectam foecunditatem ha
bere non potest ad spiritus sancti productionem nisi existat in gemina persona. & hoc quia foecunditas intel-
lectus consistit in plenitudine perfectae sapientiae quae potest esse in vnico. dicente Ricar. iii. de triniitate. ca.
xvi. Nihil definitur contrarium naturae: si plenitudo sapientiae dicatur posse subsistere in singularita
te personae, nam quantum videtur, etiam si sola vna persona in deitate esset, nihilominus plenitudinem sapi
entiae habere potuisset. Ececunditas autem voluntatis consistit in plenitudine perfecti amoris: quid non potest
esse nisi in duobus ad minus. dicente Ric. ibidem, & iam habitum est supra. Plenitudo charitatis si
ue amoris non hauritur nisi de corde alieno. Vt enim dicit lib. eodem ca. ii. quandiu quis nullum alium quam se
ipsum. diligit, ille quem erga se habet priuatus amor, conuincitur quod summum charitatis gradum non
apprehendit. Non ergo (vt dicit cap. iii. potest esse amor iocundus nisi sit mutuus. Quare cum
in amore essentiali voluntas summae foecunditatis esse non possit nisi summe perfectus & iocundus
sit amor: oporteti vt voluntas foecunda sit quod amor mutuus sit: vt (secundum quod dicit ca. iii. sit quid amo
rem impendit: & qui amorem rependit. Quoniam (vt dicit ca. vii. summe diligenti non sufficit si summe di
lectus summam dilectionem non rependit. Et secundum hoc (vt iam dictum est supra) ad hoc quod communis volun-
tas patris & filii sit foecunda ad spirandum spiritum sanctum, non sufficit quod sit vna communis am
bobus, & amor essentialis in ipsa communis, qua ambo simul volunt & amant: sed oportet quod sit
voluntas concors & mutua duorum, qua vnus summum amorem alteri impendit, & ille viceversa
eundem rependit: quo existente soecunda est: vt ex ipsa necesse est emanare amorem qui est spiri-
tus sanctus. dicente Ric. cap. xi. In mutuo amore multumque feruente nihil praeclarius quam vt ab eo quem
summe diligis, & a quo summe diligeris, alium aeque diligi velis. In illis itaque sicut dicit mutuo di
lectis vtriusque perfectio vt consummata sit exhibitae dilectionis consortem requirit: & hoc per vim spirati-
uam quae est ipsa concors voluntas in mutuo amore producendo spcantum sanctum non solum vt sunt vnum in volunta
te illa siue amore: sed vt sunt plures inter se distincti. Quae distinctio connotatur per hoc quod voluntas dici
tur esse concors & amor mutuus. Quia enim sit concors volutas & amor mutuus, non potest esse nisi sint
plurium secundum quod plures sunt. iseparabilis enim praepositio con, associationem importat: quae non est nisi plurium
distinctorum. Propterea bene dicitur in plurali quod pater & filius vel spiritus sanctus sunt tres coaeter
ii: cum tamen ista negatur pater filius & spiritus sanctus sunt tres aeterni. Per hoc etiam quod ista vo
luntas concors est & amor mutuus duorum: licet sit vnus & idem: non tamen est eadem ratio eius
vt est a patre in filium impensus, & econuerso a filio in patrem repensus. Quoniam vt dicit Nic.
lib. iii. cap. xix. quando duo se mutuo diligunt, & summi desiderii affectus inuicem rependunt, &
istius in illum, illius vero in istum affectus discurrit: & quasi in diuersa tendit: & per hoc quod qua-
si in diuersa tendit, quodammodo ratione diuersus est. Sed ista diuersitas rationis est & consistit
in pure essentiali: qua non obstante in illa voluntate concordi & amore mutuo existit foecunditas
penitus vna & eadem: in qua pater & filius vnum sunt omnino: & vniformiter penitus spirant
spiritum sanctum: qui a duobus concorditer diligitur, & duorum affectus tertii amoris incen-
dio in vnum conflatur: vt dicit ibidem Ricar. Et secundum hoc in spiratione spiritus sancti dupli-
citer consideranda est patris & filii distinctio. Vno modo: vt exprimuntur sicut elicientes actum.
Alio modo, vt intelliguntur esse concordes in voluntate & amore mutuo circa rationem eliciendi
actum. Et ex distinctione eius primo modo consideratae & expressae nullo modo dicendi sunt spirare vt
plures. Licet enim sint plures quid spirant: non tamen propter pluralitatem quae principaliter est in illis spirant: sed Bb95v
solum ex distinctione eorum dicto modo connotata. & sic pater & filius non spirant spiritum san
ctum vt sunt plures in actionem eliciendo, licet concurrant in vnam rationem qua eliciunt actum:
sed vt sunt plures in vna voluntate, quae est ratio eliciendi actum concordando & amorem suum
in illa mutuando: quod iam patebit amplius.

35 ⁋ Ad. ix. aut procedit ab eis vt ab vno principio: aut vt a
pluribus: Dicendum quod in talibus maxime aspiciendum est ad significatum termini. Est ergo intelligen
dum propter significatum huius nominis principium, quod in diuinis est aliquod nomen quod pure si
gnificat essentiam puram & per modum essentiae: & non supponit nisi pro essentia: vt hoc nomen
deitas. Est & aliud nomen quod significat essentiam non per modum essentiae: sed per modum sup-
positi: & supponit pro supposito: vt hoc nomen deus. Est autem tertium nomen quod significat relationem
puram & per modum relationis: & supponit solum pro relatione: vt hoc nomen paternitas. Quartum
est nomen quod significat medio modo, scilicet essentiam principaliter: sed sub ratione & modo respe-
ctus siue relationis: vt hoc nomen potentia, & hoc nomen principium. sed differenter. Quoniam potentia signifi
cat substantiam sub ratione respectus ad actum principaliter: hoc nomen vero principium sub ratione re-
spectus ad productum principaliter. Et iterum potentia significat substantiam sub ratione respectus
& per modum respectus quantum est de ratione formali a qua nomen imponitur ad significandum
Propter quod determinauimus supra habendo respectum ad hoc, quod potentia non est quid sed ad aliquid
non quod significet puram relationem: vt hoc nomen paternitas: sed quia licet significat substantiam
& supponit pro substantia: significat tamen ipsam sub ratione & modo respectus. Principium ve-
ro significat substantiam similiter & sub ratione respectus: sed per modum suppositi: vnde & suprpo
nit pro supposito. Vnde tam hoc nomen potentia quam hoc nomen principium significant substan-
tiam principaliter: sed sub ratione respectus: & hoc sub indifferentia quadam & indeterminatio-
ne: quemadmodum hoc nomen persona significat suppositum simpliciter sub indifferentia & in-
determinatione quadam. & determinatur ista determinatio per adiunctum: & cum hoc, hoc nomen
principium supponit pro supposito sub indifferentia & indeterminatione quadam: sicut hoc nomen deus.
uia igitur hoec nomen principium principaliter significat essentiam: licet sub modo relationis: & per hoc di
cit de suo significato potius rationem elicitiuam quam suppositum in quo est, quod per ipsam actum elicit: quamuis eti
am pro ipso supponit: ipsa autem essentia vna est in diuinis, & prima ratio elicitiua omnium diui
norum actuum: vt habitum est supra: & ratio principii maxime primo attribuitur: quia quanto
aliquid habet magis rationem primi: tanto habet magis rationem principii: primum enim & prin
cipium idem, secundum philosophum. i. Posteriorum: Idcirco dico quod in diuinis non est nisi vna ra
tio principii propriissime accepti: & non dicitur nisi singulariter: & hoc siue verificat locutionem
significando essentiam sub ratione vnius respectus siue plurium: & siue supponat pro vno supposi-
to verificando locutionem siue pro pluribus simul, duobus aut tribus: licet accepto principio non
sic proprie, scilicet pro simpliciter primo & remoto, sed pro proximo & immediato actui proprio prin
cipia dicuntur esse plura: sicut & plures dicuntur esse potentiae. Econtrario enim contingit in ratione principii,
& ratione potentiae: quia tanto vnumquodque magis habet rationem principii, quanto magis habet ratio
nem primi & remoti a principiato, vt iam dictum est. Tanto vero vnumquodque magis habet ratio-
nem potentiae, quanto magis habet rationem proximi & immediati ipsi principiato. Propter quid se
cundum philosophum. ix. Metaphy. acetum non est proprie in potentia vinum: sed aqua existens in
stipite. Vnde pater dicitur esse vnum principium filii, spiritus sancti, & creaturarum: quia vna est
diuina essentia, quae in ipso est vnica ratio principiandi illa omnia: licet sub ratione alterius respectus est ra
tio principiandi filium: & sub ratione alia spiritum sanctum: & sub tertia creaturarum. Similiter pater
& filius sunt vnum principium spiritus sancti & creaturarum, licet sub alia ratione spiritus sancti, &
sub alia creaturarum, & licet sint diuersa supposita: & hoc quia in ipsis vnica essentia est ratio pri
ma illorum elicitiua: nec referret in aliquo quin dicerentur esse vnum principium spiritus sancti,
etiam si sub pluribus rationibus respectiuis in patre & filio esset principiandi & originandi ratio
spantum sanctum: quemadmodum non refert in patre quin dicatur vnum principium filii & spiritus sancti: quamuis
essentia in ipso secundum diuersas relationes sit ratio originandi ipsos. Et sic praecisa ratio qua pater
& filius dicuntur principium vnum spiritus sancti, est ipsa essentia sub ratione respectus & relationis sim
pliciter, quem habent ad spcntum sanctum in producendo ipsum. Non dico sub ratione relationis vnius quae est
communis notio vtriusque: hoc enim incidit quod sit vna: quia (vt dictum est) si non esset vna sed plures nihilomi
nus propter essentiam vnam quae habet rationem principii primi, dicerentur vnum principium eius.

36 ⁋ Ex quo pa
tent quaetuor. Primum quod vnitas principii per se sumitur & praecise ex vnitate eius quod est prima ratio principiandi: licet
non nisi vt consideratur sub ratione respectus & relationis ad id cuius est ratio originandi. Propter quod licet eadem
essentia sit in principiato: non tamen eadem ratio principii: quia non est in illo sub ratione eiusdem respe ctus. Bb96r
Secundum est, quod alio & alio modo pater & filius dicuntur spirare spiritum sanctum vt sunt vnum
& vt sunt vnum principium: quia spirant spicnitum sanctum vt sunt vnum in essentia: & sub vna ra-
tione relationis communis qua referuntur coniter ad spcntum sanctum: spirant autem spcntum sanctum vt sunt vnum
principium in essentia, distincti propriis relationibus quibus inter se referuntur. Propter quod pa
tet tertium scilicet quod non bene dicunt quod eadem est notio in patre & filio secundum quam dicuntur vnum
principium spiritus sancti. hoc enim incidit vt dictum est: licet incommutabiliter. Propter quod dicit
Augustinus v. de triniitate. cap. xiiii. Pater ad filium principium est: quia genuit eum. Ex quo concludit Magi
ster senten. lib. i. distinctione. xxix. ca. Deinde. Qua ergo notione est pater, ea filii principium dicitur. i
generatione. Et cap. Vnum autem. dicit sic. Sane intelligi potest & patrem & filium eadem no-
tione vel relatione dici principium spiritus sancti. vbi multum de hac materia per totam distinctio
nem. Quartum est, quod cum dicitur quod pater & filius spirant spntum sanctum vt sunt vnum id e. vnus deus: li
cet in libro de spiritu sancto hoc dicat Anselmus, non exprimitur praecisa ratio vnitatis patris & filii in spi
rando spnitum sanctum: quoniam illud in quo sunt vnum, si praecise exprimatur, oportet quod exprimatur sub ratione
respectus qui soli patri & filio conuenit. Deus autem etsi supponat pro relatiuis suppositis, tamen non si-
gnificat aliquid sub ratione relationis: & cum hoc non significat essentiam vt praecise convenit patri & filio: sed
etiam vt convenit spiritui sancto. Propter quod etiam cu dicitur quod spirant vt vnum id i. vnum principium, non
exprimitur praecisa ratio vnitatis eorum in spirando spinitum sanctum: quia etsi principium significat
essentiam sub ratione relationis: non tamen praecise illius qua pater & filius referuntur ad spiritum
sanctum: sed generaliter qua pater refertur ad filium, & ambo ad spiritum sanctum, & tota trini-
tas ad creaturas: & etiam vna creatura ad aliam. Vnde quia Anselmus ponit praecisam rationem spi-
randi spiritum sanctum in patre & filio quod sunt vnus deus: per hoc probat quod oportet quod spiritus san
ctus sit de filio aut econuerso aequali necessitate qua pater est de filio & econuerso: & similiter spiritus
sanctus de patre aut econuerso. Et manifestum est quod non tenent de forma argumenti. Si enim aliquis
dicat quod spiritus sanctus non procedat ratione deitatis simpliciter: sed solum vt est sub ratione no
tionis relatiuae: & illa ponatur esse in solo patre: sicut est notio generationis actiuae, & cum hoc dicat quod
illae duae notiones in patre nullum habent ordinem inter se: talis potest concedere quod necesse est a pa
tre procedere filium & spiritum sanctum: ita tamen quod neuter ab altero, non obstantibus rationi
bus Anselmus vt patet inspicienti. Vnde si consimiles quaestiones fierent de patre respectu filii & spiri
tus sancti, vtrum produceret eos vt est vnus, an plures, respondendum esset vt prius: quod ipse
qui produceret eos, esset vnus. Si vero quaereretur vtrum produceret eos vt est vnum, an vt est
plura: Dicendum quod vt est vna essentia sicut prius: sed vt sub rationibus diuersarum relationum
siue proprietatum. Si vero quaeratur an procedunt ab eo vt ab vno principio, an vt a pluribus: Di-
cendum quod vt ab vno, ratione vnitatis essentiae: licet sub diuersis rationibus relationum: ita quod si pa
ter diceretur esse plura principia: pluralitas diuinarum essentiarum implicaretur esse in ipso. Vn
de de vnitate principii patris & filii respectu spiritus sancti dicit Anselmus de processione spiritus
sancti. Sicut non credimus spcnitum sanctum esse de hoc vnde duo sunt pater & filius: sed de hoc in quo
sunt vnum: ita non dicimus duo esse eius principia sed vnum principium: si tamen debeat dici de
us habere principium. Principium nanque videtur non nisi rei incipientis esse. Propter quod innuit quod non
sumuntur omnia in diuinis vniuoce secundum modum quo vsitantur in creaturis: sed eminentio-
rii. vnde subdit. Si tamen ineffabili quodam modo intelligatur, quoniam aliter proferri nequit, non incon
grue potest dici principium. Sed est intelligendum dictum illud Anselmi de hoc in quo sunt vnum
non absolute: sed solum ratione respectus. Propter quod etiam nomen principii respectum importat. secun-
dum quod dicit Augustinus v. de triniitate. cap. xiii. Dicitur relatiue pater: idemque relatiue dicitur principium.
& cap. xiiii. Eatendum est patrem & filium esse principium spiritus sancti non duo principia: sed
sicut pater & filius vnus deus, & ad creaturam dicitur vnus creator & vnus deus: sic relatiue ad
spiritum sanctum vnum principium: ad creaturam vero pater & filius & spiritus sanctus vnum
principium: sicut vnus creator & vnus deus.

37 ⁋ Quia arguitur iuxta hoc: si pater & filius es-
sent vnum principium spiritus sancti, aut ergo vnum principium quod est pater, aut quod non
est pater: Dicendum quod vtrunque praecise & separatim loquendo negandum est vt procedit obie-
ctio: sed vtrunque concedendum est coniunctim: quia pater & filius vnum sunt principium spi-
ritus sancti quod est pater pro vno, & quod non est pater pro alio: quia relatio quae includitur
in nomine principii: non est determinata ad vnam singularem vel communem aut ad plures:
nec principium determinate supponit pro aliquo suppositorum: vt dictum est: licet determine-
tur per adiunctum.

38 ⁋ Ad vndecimum: quod si spiritus sanctus procedit ab vtroque, aut ergo vt ab
vno spiratore: aut vt a duobus: Dicendum quod in hoc argumento non solum diuersi contrarian- Bb96v
tur inter se: immo ex magnis doctoribus idem contrariatur sibiipsi: qui dixit super. i. Sent. quod actus
recipit numerum a suppositis: actus autem significatur & in verbo, & in participio, & in nomine vere
bali: & ideo non possumus dicere quod pater & filius spiret spiritum sanctum: vel quod sint spirans, vel
quod sint spirator: sed quod spirant & quod sint spirantes & quod sint spiratores: quamuis sit vnus actus quo spirant. In
prima autem parte summae suae repetit eandem sententiam dicens. Pater & filius licet sint vnum prin-
cipium spiritus sancti: sunt tamen duo spiratores propter distinctionem suppositorum, sicut duo spi
rantes: quia actus referuntur ad supposita. Reuocando autem dictum suum in hoc, statim dicit con
trarium subdens. Sed melius dicendum videtur quod quia spirans adiectiuum est, spirator vero sub
stantiuum, possumus dicere quod pater & filius sunt duo spirantes propter pluralitatem supposi-
torum: non autem duo spiratores propter vnam spirationem.

39 ⁋ Postmodum autem superuenit qui-
dam alius, qui detestans dictam contrarietatem super id eis. senten. scripsit sic. In hac quaestione iidem
sibiipsis contrariantur: nam cum prius dixissent patrem & filium esse plures spiratores: postea di-
xerunt esse melius dicendum, quod pater & filius sunt vnus spirator. Vbi continuo subdit dicens, &
bene, quod tota causa quare nos dubitamus concedere patrem & filium esse plures spiratores, est quia
sicut vna est potentia spirandi in patre & filio: ita est vna potentia creandi in tribus personis: sed pro
pter vnitatem potentiae creandi dicuntur omnes tres personae vnus creator: ergo propter vnita-
tem potentiae spirandi, pater & filius debent dici vnus spirator. Huius autem varietatis quod tres per
sonae dicuntur vnus creator, duae autem non dicuntur vnus spirator, rationem subdit dicens: quod sicut
tres personae non creant in eo quod plures: sed in eo quod vniuntur in aliquo absoluto, puta in deitate: ita
pater & filius non spirant in eo quod plures, sed in eo quod vniuntur in aliquo absoluto: sed hoc aliter &
aliter: nam prout tres creant sunt vnum in deitate, ita quod ipsa deitas creat: sed duo non sunt
vnum in deitate vt deitas spiret. Vt igitur dicit, ratione deitatis cui competit creare, non autem
spirare, potuerunt plures personae dici vnus creator, non autem vnus spirator. Sed manifestum
est ex supra determinatis circa diuinas actiones in generali, quod principium diuinae actionis vt agens
a qua emanat, non potest esse diuina essentia: licet sit ratio eliciendi omnes: sed solum suppositum
subsistens. forma enim rei non agit: sed habens formam agit per formam. Vnde nec actum intelligendi
(de quo magis videtur) attribuit philosophus animae coniunctae sed composito: non enim differt (secundum
quod dicit) dicere animam intelligere, & texere, aut aedificare. Etsi ergo plures vt plures non creant: vel
spirant: sed solum secundum quod vniuntur in vno, scilicet in deitate: non tamen (secundum quod iam
declaratum est) vt in penitus absoluta: sed sub ratione alicuius respectus. Non plus tamen actus crean-
di poterit attribui essentiae diuinae: dicendo quod essentia creat: quam actus spirandi dicendo quod essentia spi
rat: licet de creare validior sit apparentia: eo quod essentia est ratio creandi in tribus personis: non autem
ratio spirandi nisi in duabus. Vnde si alicubi propterea inuenitur quod creatrix dicatur essentia: aut quod
creat: exponendus est sermo vt essentia stet improprie pro eo cuius est. Aliam ergo rationem diuer
sae praedicationis creatoris in singulari de tribus, & spiratoris in plurali de duobus, oportet assignare,
quae non solum ostendat rationem quare sic possit esse: sed quare sic & non aliter debeat esse.

40 ⁋ Ad
cuius intellectum sciendum est: quod licet nomina verbalia eundem actum significent quem verba &
participia: vt aedificator & aedificans: creator & creans: spirator & spirans: alio tamen & alio mo-
do significant ipsum: quoniam verbum & participium significant ipsum vt actu egreditur ab agen
te: nomen autem verbale vt solum ab ipso egreditur etiam habitu. Aedificator enim aptus est aedi-
ficare: etsi non actu aedificet. Aedificans autem non est, nisi actu aedificet. Et similiter in diuinis: quamuis
ibi actus vt est intra non distet ab habitu: nomen tamen verbale de ratione sua non indicat nisi agen-
tem habitu: secundum quod spirans non est nisi a quo actu emanat actus spirandi: spirator autem et
si semper sit in actu spirandi: nomen tamen hoc non indicat nisi spirantem habitu. & secundum hoc verbum &
participium aliter comparantur ad agere debentem: siue aliter respiciunt ipsum: & nomen verbale. Cum enim (vt
supra determinatum est) actus vt est in agere per se sit suppositi: verbum & participium nominant actum vt per
se respicientem suppositum prout suppositum est. Propter quod generaliter ad plurificationem sup
positi sequitur in praedicatione plurificatio in consignificatione pluralis numeri verbi & partici-
pii: vt infra declarabitur loquendo de modo loquendi de deo. Nomen autem verbale quia signifi-
cat actum in habitu qui semper per se respicit vim elicitiuam actus, non autem suppositum: non enim di
citur aedificator nisi qui habet vim & potentiam aedificandi secundum quam aptus est huiusmodi
actum elicere: idcirco non generaliter ad plurificationem suppositi sequitur in praedicatione pluri
ficatio in consignificatione numeri pluralis huiusmodi nominum: sed quandoque sic, quandoque non Ad cognoscendum
autem quando sic & quando non, est aduertendum ex parte ipsius virtutis vel rationis agendi eli
citiuae actus. Aut enim ipsa est diuersa in diuersis: & tunc generaliter nomen verbale pluraliter Bb97r
praedicatur de ipsis, vt Sortes & Plato sunt duo aedificatores. Aut est eadem in diuersis, sicut con
tingit in diuinis respectu omnium actionum quae pluribus personis conueniunt. Sed hoc contin-
git dupliciter. Aut enim sunt omnino vnum in illa vi siue ratione, vt penitus secundum eundem modum sit
elicitiua actus siue ratio eliciendi vt est in vna & in altera, absque omni connotatione distinctionis super
positorum, & diuersitatis eorum in modo agendi per illam. Aut licet sint omnino vnum in illa: non ta
men est penitus secundum eundem modum elicitiua actus siue ratio eliciendi ipsum vt est in vno
& in altero: sed connotat distinctionem suppositorum, & diuersitatem aliquam in modo agendi per
illam. Nomen verbale respiciens in diuersis suppositis vim elicitiuam primo modo, praedicatur de il
lis non nisi in singulari: quia licet plures sint elicientes, propter tamen talem virtutem elicitiuam eliciunt actum vt pe
nitus sunt vnum in illa, & non vt sunt plures secundum se: vt reduplicatio importata per ly vt, determinet
actum in respectu ad personas elicientes ipsum, non notando conditionem elicientium, inquantum scilicet
elicientes sunt: sed virtutis elicitiuae tantum inquantum est ratio eliciendi omnino eadem respectu plu
rium in eliciendo actum, & praecisa ratio qua vna actum elicit & alia: vt licet personae illae sint diuer
sae: non tamen omnino eliciunt actum eo quod sunt diuersae: sed tantummodo eo quod conuenit eis ratio per
sonae: & habent vnitatem in vi actiua dicto modo: ita quod si non esset nisi vna illarum, non minus elice
ret actum quam simul omnes. Tale nomen verbale est hoc nomen creator: quia vim creatiuam quae est
diuina essentia sub ratione respectus ad creaturas, respicit in diuersis suppositis, vt in quae sunt omnia
vnum: & penitus secundum eundem modum ipsa est ratio elicitiua actus vt est in vno & vt est
in altero, absque omni connotatione distinctionis suppositorum circa eam, & diuersitatis siue difformita
tis eorum in modo agendi per illam. propter quod praedicatur de illis non nisi in singulari dicendo
quod sunt vnus creator, ad modum quo dicitur quod sunt vnus deus, vt patet ex dictis Augustini iam su-
pra positis. Quamuis enim sunt plures creantes, propter tamen talem vim elicitiuam, eliciunt actum
creandi vt penitus sunt vnum in illa, & non vt sunt plures secundum se &c. secundum iam di-
ctum modum. Nomen autem verbale respiciens in diuersis suppositis vim elicitiuam secundo mo-
do, praedicatur de eis non nisi in plurali, quia propter talem virtutem elicitiuam etiam eliciunt
actum non solum vt sunt vnum in illa: sed cum hoc vt secundum se sunt plures & distincti: vt redu
plicatio per ly vt, determinet actum in respectu ad personas elicientes ipsum, simul connotando con
ditionem virtutis elicitiuae inquantum est ratio eliciendi, & ipsorum elicientium vt sunt distincti
Et licet illa vis sit eadem talium plurium, non tamen vt penitus eadem, est praecisa ratio qua vnus
illorum elicit actum & alius. Vnde personae illae actum eliciunt secundum quod sunt distinctae & diuersae: non so
lum eo quod conuenit eis ratio personae simpliciter: & habent vnitatem in vi elicitiua praedicto mo
do: ita quod si non esset nisi altera illarum, nullo modo actum illum eliceret sine reliqua. Tale nomen ver-
bale est hoc nomen spirator: quia vim spiratiuam quae est essentia diuina sub ratione respectus con-
munis ad spiritum sanctum secundum praedictum modum, respicit in diuersis suppositis vt in qua
sunt vnum omnino: sed ipsa non penitus secundum eundem modum est ratio elicitiua vt est in vno
& vt est in altero, absque omni connotatione distinctionis illorum circa eam ex connotato circa vim
elicitiuam, secundum quod iam in parte dictum est supra. Aliqua est etiam difformitas eorum in modo
agendi & eliciendi actu per illam, vt iam patebit. propter quod praedicatur de illis in plurali, dicendo quod sunt plures
spiratores. Propter tale enim connotatum & modum eliciendi actum non eliciunt actum solummodo vt penitus sunt
idem in vi spiratiua: sed etiam vt sunt plures secundum se &c. secundum iam dictum modum. Et sic ptr & filius & spi
ritus sanctus in creando licet plures sint, tamen quia omnino vnum sunt absque omni differentia ra
tionis & distinctionis connotatae, totaliter creant vt vnum sunt non vt plures, & sunt vnus creator
non plures creatores: vt ly vt determinet actum creandi vt refertur ad rationem agendi, & nul-
lo modo ad agentes. Pater vero & filius in spirando: quia cum hoc quod sunt plures in se, tamen quia
in vi spiratiua habent aliquam differentiam rationis, & aliquam distinctionem connotatam, licet in
ea sunt omnino vnum re, non totaliter spirant vt vnum: nec totaliter vt plures: sed vt plures in-
quantum connotatur eorum distinctio in vi spiratiua, & quandam rationis differentiam habent in
illa: vt vnum vero inquantum realiter in illa sunt vnum: & vlterius vniuntur in vna communi fice
cunditate: & propter illam distinctionem & differentiam rationis dicuntur spirare vt duo: & esse
duo spiratores: Propter tamen vnitatem foecunditatis in qua sunt vnum omni distinctione & ex-
pressione connotata & differentia rationis reductis in idipsum, etiam bene dicuntur spirare vt vnum
& esse vnus spirator, vt l vt determinet actum spirandi, & vt refertur ad agentes, & vt refertur ad rationem
agendi. Quia cum spirant vt vnum, in eo in quo completur vis spiratiua, melius dicuntur spirare vt
vnum quam vt plures: & quod sint vnus spirator quam quod plures, vt bene dixit Magister praedictus sese corri
gendo, non tamen quin etiam bene dicatur quod sint plures. Quod videtur negare ex hoc quod auctoritatem Bb97v
Hlila, quae dicit quod apatre & filio auctoribus procedit spiritus sanctus, exponit: Dicendo quod ibi poni-
tur substantiuum pro adiectiuo. Quod non oportet dicere, quia bene dicuntur duo spiratores: eo quod
in illa vi spiratiua propter connotatum sunt plures, & propter principale significatum sunt vnum: vt se-
cundum hoc sint plures vniti: & vlterius quia propter rationis differentiam in amore mutuo sunt
sibi inuicem vinculo amoris connexi: idcirco spiritus sanctus procedit ab ipsis vt a connexis: & in
quantum duorum affectus amoris incendio in vnum conflatur, vna. scilicet soecunditate connexorum pr
ducendo ipsum spiritum sanctum: ipse spiritus sanctus dicitur nexus amborum: & procedere vt
nexus amborum, in quo scilicet ambo perfecte connectuntur. vt ratio istius nexus sit quod procedit a
duobus, non solum quia vt sunt vnum in vi spiratiua: sic enim creatura diceretur potius proce-
dere a tota trinitate vt nexus, quia procedit a tribus secundum quod sunt vnum, nullam distinctionem
connotando circa illam vnitatem, vt dictum est: sed cum hoc quia vt sunt plures. Nisi enim secundum
dictum modum procederet ab eis vt sunt vnum & vt sunt plures, nullo modo diceretur procede
re ab eis per modum nexus. Vlterius, quia procedit ab eis vt sic sunt connexi, & in voluntate concordes
& in amore mutui, & per hoc voluntas & amor habent foecunditatem eliciendi amorem proceden
tem: ita quod si in huiusmodi voluntate & amore non esset talis associatio & plurium concursus, hu-
iusmodi foecunditatem non haberent: & talis nexus & associatio nullo modo possunt esse cir-
ca voluntatem huiusmodi vt est in sola persona patris existens: idcirco patet quod circunscripto filio a
sola persona patris impossibile esset procedere spiritum sanctum, vt non solum sit necesse ponere quod spi
ritus sanctus procedit etiam a filio, quia propter processionum naturalem ordinem necesse est filio
communicari voluntatem a patre, qua necesse habet spirare spiritum sanctum, secundum quod procedit
ratio superius posita: sed etiam quod necesse sit ipsum procedere a filio si debeat procedere a patre: quia
in solo patre etsi est ipsa voluntas: quia tamen non esset mutua, non esset foecunda: vt non solum
sit impossibile circunscribere filium a productione spiritus sancti, & ponere ipsum sic procede-
re a solo patre sicut procedit filius: immo sit etiam incompossibile, quia non solum impossibile est
filium circunscribi ab actu spirationis: immo hoc posito per impossibile cum hoc est etiam incompossi-
bile quod spiritus sanctus ponatur spirari a solo patre. Quod totum euenit ex conditione sapientiae a qua
rocedit filius, cuius perfectio hauritur ex corde proprio: & amoris, cuius perfectio non hauritur ni
si ex corde alieno, vt praedictum est secundum Ricardum. In actu autem creandi non sic contigit sicut in
actu spirandi. Quia enim ratio creandi praecisa est ipsa essentia vt est voluntas arbitrio libera absque
omni connotatione distinctionis & pluralitatis personarum, quae vniformiter habet esse in singulis
personis & in tribus: propter hoc circunscriptis ab actu creandi per impossibile duabus personis, non
est incompossibile ponere tertiam posse creare per se solam. & hoc quia creare non conuenit per-
sonae diuinae ratione qua vna vel plures: sed ratione qua est persona diuina simpliciter. lta quod si in
telligatur in deo solum vna persona absoluta, sicut intelligunt ludaei & gentiles: ponendum esset
illam posse creare. Propter quod dicunt quidam, quod tota trinitas & quaelibet persona in ea creant, non
quia talis: sed quia deus. & hoc non solum quia in deo sunt vnum in substantia, quia substantiae
non conuenit creare, vt dictum est: sed quia deus supponit indeterminate pro persona cum hoc
quod significat substantiam. Quod ergo arguitur contra membra diuisionis in argumento, quod a patre &
filio procedit spiritus sanctus vt ab vno spiratore: quia spirator est denominatio ab actu vt egredi
tur a supposito &c. Dicendum quod verum est: sed non ratione suppositi vt actus ab ipso egreditur:
sed ratione virtutis & rationis elicitiuae qua egreditur. Quare cum illa sit vna, licet connotat
pluralitatem suppositorum circa se, vt dictum est, propter illam bene dicitur vnus spirator.

41 ⁋ Si
militer quod arguitur quod non vt a duobus spiratoribus, quia spirator importat rationem principii: &
non spirant vt duo principia: Dicendum quod non est simile de nomine spirator & de nomine principii:
licet ambo assumuntur ab eodem, scilicet a vi communi elicitiua actus: quia ratio principii sumitur
praecise a vi elicitiua vt elicitiua est. Nunc autem (vt dictum est) vis illa completiue elicitiua est.
vt supposita in ipsa habent vnitatem. plures enim vt plures omnino nunquam possunt principiare
vnum simplicem effectum. Ratio autem spiratoris sumitur non praecise a vi elicitiua vt comple-
tiue elicitiua est, & supposita in ipsa vnitatem habent: sed vt circa huiusmodi vnitatem eorum di-
stinctio & pluralitas connotatur. Quia (vt dictum est) vis illa quae est voluntas, actuali amore qua
si informata, ratio eliciendi actum spirandi non potest esse praecisa quia voluntas est & amor duo
rum, sed quia voluntas concors est & amor mutuus: vt propterea quamquam spirator includat in se ratio
nem principii, addit tamen in suo significato ordinem ad personas vt sunt distincti non vt sunt
elicientes actum: sed vt concordes & mutui in ratione elicitiua. propter quod potest spira-
tor praedicari pluraliter: non autem principium, vt dictum est.

42 ⁋ Patet etiam ad illud quod Bb98r
luxta hoc assumebatur de creatore, quod secundum praedicta non est simile.

43 ⁋ Ad illud quod argui-
tur, quod spiritus sanctus procedit a filio, non econuerso: concedendum est. quia ratio illa explicat bene cau
sam illius: quia nisi esset ordo ille principiorum duorum emanantium, non esset ratio quare po-
tius spiritus sanctus procederet a filio quam econuerso. Aliam autem rationem huius exponit Ansels
mus de processione spiritus sancti, quae est ad impossibile & a posteriori: quia (vt dicit) si filius
procederet a spiritu sancto, esset filius eius. Quod proculdubio verum esset si ordine isto voluntas praeiret
intellectum quo voluntatem praeit intellectus: tunc enim persona quae non est ab alia & quae est ab
illa per voluntatem, communi notione essent pater filii: sicut modo communi notione sunt spira-
tor spiritus sancti.

44 ⁋ Secundum eundem modum est concedenda ratio Ricardi, quod vnus eorum ne-
cessario procedit ab altero: & hoc ratione praedicta ostensiua exigente: non autem propter rationes
Anselmi aut Ricar. nisi tamquam propter illas quae declarant inconueniens nisi sic fieret, vt dictum est.

45 ⁋ Ad vltimum, quod secundum Augustinum. ix. de trinitate, partum mentis praecedit appetitus: Dicen-
dum quod ad literam ibi loquitur Augustinus departu mentis per discursum & inquisitionem praece
dentem: quia (vt dicit ibidem) inquisitio appetitus est inueniendi, qui procedit a quaerente, & pen-
det neque requiescit in fine quo intenditur nisi id quod quaeritur inuentum quaerenti copuletur. Nan
voluntas dici potest, quia omnis qui quaerit inuenire vult: & si id quod quaeritur ad notitiam perti
net, omnis qui quaerit nosse vult. vbi sequitur. Ergo partum mentis antecedit appetitus: quo id
quod nosse volumus quaerendo & inueniendo nascitur proles ipsa notitia. Sed iste appetitus est amor
voluntatis imperfectus: sicut & est cum notitia imperfecta. Sed est alius amor perfectus qui coniun
gitur perfectae notitiae quae proles dicitur: de qua continuo subdit. ldemque appetitus quo inhiatur
rei cognoscendae, sit amor cognitae dum tenet atque amplectitur placitam prolem id est notitiam: gignen
tique coniungit. & est quaedam imago trinitatis ipsa mens, & notitia eius, & amor tertius. Talis autem pro
cessus in diuinis non est. dicente Augustino, xv. de trinita. cap. xxvi. Numquid possumus quaerere: vtrum
iam processerat de patre spiritus sanctus quando natus est filius, aut nondum processerat, & illo na
to de vtroque processit, vbi nulla sunt tempora: sicut potuimus quaerere vbi inuenimus tempora, volun
tatem prius de humana mente procedere vt quaeratur quod inuenta proles vocetur: qua iam parta si
ue genita voluntas illa perficitur, eo fine quiescens, vt qui fuerat appetitus quaerentis, sit amor fruem
tis: qui iam de vtroqu. id est de gignente mente & de genita notione, tanquam de parente ac prole procedat:s
Non possunt prorsus ista ibi quaeri vbi nihil in tempore inchoatur vt consequenti perficiatur in tem
pore. Et sic breuiter secundum Augustinum, xv. de trinitate, illud dictum eius in ix. de trinitate diui-
nis emanationibus non potest applicari ad probandum quod voluntas praecedat notitiam: & per con-
sequens spiritus sanctus filium, vt procedat ab illo.

46 ⁋ Veruntamen intelligendum quod omnibus illis
quae inueniuntur in nobis ex parte intellectus & voluntatis & per discursum temporis, in deo in-
ueniuntur correspondentia in permanentia aeternitatis. Est enim in deo quaedam notitia essentialis
in patre: quemadmodum in nobis est prima notitia rei incompleta quae omnem appetitum & amorem
praecedit: & primo excitat appetitum amoris ad inquirendum de cognito notitiam perfectam. Ne
mo enim (vt dicit libr, xv. cap. xxvii. vult quod omnino quid vel quale sit nescit. Isti amori in nobis respon
det in patre amor essentialis cui complacet in verbi conceptu de mente paterna quasi informata
actuali notitia essentiali: et respondet ista complacentia appetitui in nobis inquirenti notitiam per-
fectam: qua habita voluntas illa perficitur & sit amor fruentis, & de gignente mente & genita no-
titia procedens: cui respondet in diuinis amor procedens qui est spiritus sanctus. Et sic in diuinis par
tum mentis ordine quodam praecedit appetitus, scilicet amoris essentialis in voluntate patris vt solius patris:
ille tamen non est amor ille qui est spiritus sanctus: sicut nec amor perfectus est ille amor procedens: nisi quod ille amor
personalis habet in se amorem essentialem: sicut & omnia alia essentialia: & ille amor in nobis perfectus
continet in se illum amorem prius imperfectum, vt dictum est: & sic nunquam est amor nisi procedat
de notitia sibi correspondente, essentialis scilicet de essentiali, & personalis de personali: ita etiam
quod amor personalis procedere non possit nisi praeuia notitia personali de qua eliciatur, vt habitum
est supra.

47 ⁋ Sed intelligendum quod amorem elici de aliquo potest intelligi dupliciter. Vno modo tan
quam de eliciente actum. Alio modo tanquam de illo quod est ratio eliciendi actum. Primo modo amor proce-
dit de notitia ingenita quae peitir est, & genita quae filius est. Sic etiam filius est notitia de notitia, genita scilicet de
ingenita. dicente Augustino decimoquinto de trinitate cap vigesimoseptimo. De horum processu
in nobis quando quid scimus dicimus, ex illo quod nouimus cognitio nostra formatur: fitque in acie cogi
tantis imago simillima cognitionis eius quam memoria retinebat. ista duo scilicet velut parentem &
prolem tertia voluntate siue dilectione iugente: quam ostendit de cognitione procedere. Secundo Bb98v
modo amor procedit de voluntate personali mediante essentiali: sicut & notitia genita de intellectu
mediante notitia essentiali.