Quaestio 5

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-fe24236

Sources:

Bb: Badius1520b

B89r

1
CIrca quintum, quod personae duae quae emanant ab illa quae non est ab alia, emanant ab
illa aeque primo principaliter & immediate, arguitur primo sic. emanatione:
quarum principia sunt aequalis potentiae & foecunditatis in eadem persona, aequem
primo principaliter & immediate emanant ab illa, quia quando nulla est prae-
rogatiua inter principia, nec inter principiata. principia emanationum quae sunt
natura & voluntas in patre, sunt huiusmodi, quia aliter non esset in ipsis perfe
cta aequalitas, nec per consequens in personis productis ab eis. ergo &c.

2 ⁋ Secundo sic. Dionysius di-
cit de di. no. capit. ii. Est fontana deitas pater: filius autem & spiritus sanctus genitricis deitatis (si sic
oportet dicere) frutices deo germinati & veluti fiores & superessentialia lumina. vbi alia translatio
dicit. Pullulationes diuinae naturae, & sicut fiores & supersubstantialia lumina. sed in floribus & in lumi-
nibus duobus ab eodem procedentibus, aeque primo principaliter & immediate ambo procedunt. er
go &c.

3 ⁋ Tertio sic. si a persona quae non est ab alia, non aeque primo principaliter & immediate ema
narent ambae personae, hoc non esset nisi quia in ea esset aliquid per primam emanationem per quod pro
cederet ad secundam emanationem. Hoc autem est impossibile, quia tunc persona illa respectu emanationis quae
emanat ab illa, non primo & principaliter esset in potentia antequam in actu. hoc autem est impossibi-
le. ergo &c.

4 ⁋ In oppositum est. quod emanationes duae, quae sic se habent quod terminus vnius est prin-
cipium alterius, non procedunt ab eodem aeque primo principaliter & immediate. emanationes
duae praedictae sunt huiusmodi. emanationis enim quae est generatio, terminus est filius: qui cum patre est
vnum principium emanationis quae est spiratio, vt infra patebit. ergo &c.

5 ⁋ Dicendum ad hoc, quod secundum superius dicta & determinata iuxta auctoritatem
Dionysii, a monade omnis numerus: ita quod omnem pluralitatem & numerum ordinatim opor-
tet reducere ad aliquid primum vnicum, ita quod nec duo per aequalitatem, ad vnum primum ha-
beant reduci. Vnde & philosophus vult. x. Metaphysicae, quod in primis differentiis propriorum generum semper est
ponere vnum nobilius extremum contrarietatis quod primo & principalius participat rationem gene-
ris, & alterum vilius quod per defectum aliquem ab illo naturam generis participat. In deitate ergo
omnem pluralitatem ordinatim oportet ad vnitatem reducere, ita quod duo quaecumque per vniformi-
tatem omnimodam ad vnum primum reduci non habeant. Propter quod cum in deo sit personarum
pluralitas, oportet illam reducere ad vnitatem deitatis: vt sint plures personae, sed tantum vnus
deus, sed non per omnimodam vniformitatem habendo sese ad deitatem, sed ordine quodam: vt sit
vna persona prima, quae ex se non ab alio habeat in se cuncta quae deitatis sunt, & ab illa omnes aliae: & per
hoc primo: ita quod ad ipsam personae aliae sicut ad suum primum & principium habent reduci, &
hoc eadem ratione non nisi ordine quodam, vt vna illarum sit principium alterius, & ad ipsam vt
suum principium habeat reduci, & sic deinceps, vt iam patebit. Si enim duae aeque vniformiter po-
nantur esse ab vna absque ordine, essent in illa vna rationes & proprietates principiandi illas duas
aeque vniformiter & absque ordine. Et sic aut vtraque illarum esset personae illius constitutiua: aut
neutra: puta vel illa qua habet aliquis emanare ab ea vno modo, vel illa qua habet aliquis ema-
nare ab illa alio modo, quia ratio communis qua ab illa habent aliae emanare, eo quod est communis non
propria, nullius potest esse personae constitutiua. Non autem est dicendum quod neutra siue nulla earum
nec vna, nec ambae, quia per nihil aliud personae constituuntur in diuinis, nisi per proprietatem, qua
refertur vnus ad alium secundum rationem originis, vt infra dicetur. Oportet ergo dicere quod vtraque
illarum est personae quae non est ab alia constitutiua in deo. Quare cum (vt iam in praecedente quaestio-
ne dictum est) rationes illae duae seu proprietates emanationum non sunt vnius rationis, sed vna
se habet modo naturae, alia vero modo voluntatis, non esset vnica persona non ab alia, sed duae, non
modo secundum eandem rationem, vt duae innascibiles, aut duae improcessibiles, sed secundum diuersas
rationes, vt duae improductibiles: a quarum vna haberet produci vna persona modo voluntatis: ab
altera vero alia modo naturae: quod necessario vlterius redundaret contra vnitatem vnius dei. Si enim
secundum Hila. plures essent innascibiles, licet secundum eandem rationem proprietatis, plures essent dii.
Sic multo fortius, si plures essent improductibiles secundum diuersas rationes proprietatum,
plures essent dii. lta quod sicut vnitas dei requirit vnitatem innascibilis, & vnus innascibilis vnum Bb89v
deum esse indicat: & pluralitas pluralitatem: sic vnitas dei requirit vnitatem improductib ilis vt vnus sit
improductibilis secundum vnam rationem singularem & vnum modum improductibilitatis: & vnus improducti-
bilis secundum vnam rationem vnum deum esse indicat, & pluralitas pluralitatem, vt idcirco omnino sit in-
conueniens & impossibile vt a persona illa quae non est ab alia, emanent duae aliae aeque primo princi
paliter & immediate.

6 ⁋ Et secundum hoc descendendo ad quaestionem dico ad primum argumentum quaestio
nis de aeque primo: quod quia vna productio illarum necessario (si sic fas esset loqui) praesupponit aliam &
non econuerso: propterea non aeque primo emanant illae duae ab illa quae non est ab alia: sed ordine quo
dam naturae: vt l primo, & similiter secundo explicent dispositionem ordinatorum secundum naturalem ordinem ori
ginis. sic enim licet in diuinis exprimere ordinata in tali origine, vt habitum est supra. Sed quia di
cit Ricar. v. de triniitate. cap. vii. In illa personarum pluralitate, & vera aeternitate nihil ibi aliud praecedit.
nihil ibi alteri succedit, & deo nihil ibi tempore prius, nihil ibi tempore posterius, sed quod non
potest esse prius temporaliter, potest prius esse causaliter, & eo ipso naturaliter: persectio enim per
sonae vnius exigit vtique consortium alterius, & ita sit vt vna sit causa alterius: ex hoc videtur quod ipse
velit quod non solum ordinata naturaliter secundum rationes originum possint explicari secundum statum ordinis
sui per illa quae sunt primum, secundum, tertium, per quae absque dubio explicari possunt: sed per illa quae
sunt prius & posterius, quod reputatur absurdum, quia istud sancti negant, illud vero ponunt. Hila. in si
ne. xii. de triniitate. cap. penul. loquens de filii dei natiuitate dicit sic. Natiuitas deum testetur auctorem
non praeposterum aliquid ab auctore significet. Et quidem confessione communi, secunda quidem ab auctore na-
tiuitas est quia ex deo est. & capit. vltimo. Hilius ex te deo patre deus verus: & a te in naturae tuae
veritate genitus post te ita confitendus vt tecum: quia aeternae originis suae es auctor aeternus. nam
dum a te est, secundus a te est. Reuera si prius & posterius ex se nihil dicerent nisi circunstantias il-
larum rationum quibus inter se differunt ordinata inquantum ordinem habent, & hoc indetermina-
te ad rationes ordinatorum in quocumque ordine, ita quod determinaretur earum circunstantia secundum modum
ordinis & ordinatorum quibus adiunguntur: tunc si adiugerentur eis quae sunt ordinata secundum locum, dice
rent prius & posterius secundum locum: si secundum tempus siue durationem, aut secundum naturam: consimiliter dice
rent prius & posterius secundum tpres seu durationem, aut secundum naturam. Si vero secundum originem, aut secundum
rationem tantum, similiter dicerent prius & posterius secundum originem, aut secundum rationem tantum. Et sic proculdu-
bio intelligit Ri. quod bene indicat per hoc quod dixit. Quod non potest esse prius temporaliter, potest esse
prius causaliter, & eo naturaliter. Et sumit ibi causaliter large pro originaliter: eo enim quo origi
naliter, eo ipso naturaliter. Vnde lib. vi. cap. vii. dicit. Prius & posterius hoc loco intelligi volumus
non temporum successione, sed ordine naturae. & hoc secundum modum quo ordo naturae ponendus est
in diuinis, prout supra in quaestionibus de ordine attributorum determinauimus. Nec etiam sic inueni
aliquem sanctum negantem expresse prius & posterius poni in ordine circa diuina. secundum quod notat prae
cise circunstantiam illius ordinis. Sed quod negant: hoc est maxime secundum quod notant circunstantiam cir
ca ordinata tempore, aut duratione, aut aliquo aliorum modorum ordinis: quae non cadunt aut re
cipiuntur in diuinis: quos tamen in eis ponebant haeretici, & hoc in articulo propositae quaestionis. Quoniam
(vt dicit magister pri. senten. distinctione. xii. Arrius arguebat sic. Si processit spiritus sanctus a pa
tre, aut ergo iam nato filio, aut non nato filio. Si iam nato filio, ante natus est filius quam processit ipi
ritus sanctus. Si autem non nato filio, ante processit quam filius genitus fuit. Quod bene etiam exprimit
Hila. in eo quod post praedictam sententiam suam adiungit in penultimo capit. dicens. Solus hic ita-
quod de deo pius sermo est scire patrem, & cum eo eum qui ex eo est filium. Neque in illud vnquam stul-
titiae atque impietatis erumpam, vt te aliquando sine sapientia & virtute & verbo tuo vnigenito deo do
mino meo lesu Christo fuisse praesumam. Nam cum verbum & sapientia & virtus in nobis interio-
ris motus nostri opus sit: tecum tamen perfecti dei qui & verbum tuum & sapientia & virtus est, absoluta ge
neratio est, vt inseparabilis semper a te sit, qui in his aeternarum proprietatum tuarum nominibus ex
te natus est. Item post praedictam sententiam in capi. vltimo dicit sic. Dum verus tuus est non sepa-
rabilis ab eo es: quia nec sine tuo confitendus fuisse aliquando es: ne aut imperfectus sine generatio
ne: aut supersiuus post generationem arguaris. ldem etiam bene exprimit Augustinus respondens
dictae rationi haereticorum. xv. lib. de trinita. vbi dicit. In illa summa trinitate quae deus est interualla
temporum nulla sunt per quae possit ostendi vtrum prius de patre natus filius sit, & postea de am-
bobus procedit spiritus sanctus. Et aliquibus interpositis subdit. Non possunt prorsus ista ibi quaeri
vbi nihil tempore inchoatur: vt consequenti proficiat in tempore. Cum ergo quaerit vtrum processit spiritus
sanctus iam nato filio, aut iam non nato filio, neutra concedenda est. Sed habendo iuxta eius intel
lectum aspectum ad ante in tempore, ambae negandae sunt: & illa concedenda est, non processit iam na
to filio, quia simultate aeternitatis ambo processerunt simul: licet originaliter prima fuerit processio filii. Bb90r
& secunda processio spiritus sancti, vt dictum est. Vnde quod prius & posterius in diuinis circa illa in
quibus est re perire aliquem ordinem, non recipiantur omnino secundum modum illius ordinis, sci
licet rationis aut originis, prout determinauimus in quaestione de vniformitate diuinorum actuum:
hoc magis contingit ex vsu, quam ex natura rei. Et est ratio vsus illa quam supra expressi in quaestione qua
dam de ordine attributorum, quod prius & posterius siue ante & post in communi vsu fundantur superor
dinata non ratione habitudinis quam habent inter se: sed ratione rerum quas significant: quarum vna
posteritatem in ordine habet respectu alterius, vt ibi declaratum est in creaturis. Quod non potest con
tingere in deo, quia neque ratione substantiae: ipsa enim est vnica singularis, neque ratione relationis, quia re-
latiua sunt simul natura, de non sunt plures res in diuinis super quas fundari possit. Sed si quis
interius inspiciat relationes notionales in diuinis personis, est aliquid inuenire in eis, propter quod
in ipsis fundari possit ratio prioris & posterioris. Relatio enim notionalis in deo dupliciter potest
considerari. Vno modo absolute vt relatio est. Alio modo vt habet rationem originis, vt scilicet
est ratio qua ab alio est aliquis, vt est paternitas: vel qua aliquis est ab alio, vt est filiatio. Vnde li-
cet relationes secundum primum modum considerandi eas, scilicet vt relationes sunt absolutae, sunt simul na-
tura: nec omnino possint super eas fundari prius & posterius: nec mirum, quia nec sic relationes ordinem
aliquem habent inter se originis aut causalitatis, quia secundum philosophum relatiua sunt simul natura, &
neutrum est causa alteri vt sit: secundum modum tamen secundum considerandi eas, scilicet vt pertinent ad
priginem, non sic sunt simul natura hoc est naturali intelligentia, in qua non habent differentiam
secundum primum & secundum, sicut neque secundum ante & post, quin habeant inter se ordinem na
turalem originis. & inquantum huiusmodi non sunt simul natura, hoc est in natura originandi: in qua
secundum eundem modum habent differentiam secundum primum & secundum. Habent etiam iuxta dictum Ri. differenm
tiam secundum ante & post, vt quomodo filius dicitur secundus a patre, quia est ab ipso, sic dicatur
& posterior eo: posterior scilicet origine non tempore aut duratione: aut consimile. Et secundum hoc ad di
ctam quaestionem Arrii vtrum processit spiritus sanctus iam nato filio, an non nato filio, posset responde-
ri iam nato filio: vt ante intelligatur natus filius quam processit spiritus sanctus non quod tempore natiui
tas filii praecedit processionem spiritus sancti: sed naturali origine solummodo. vt dictum est. Quia
tamen pro aliis modis haeretici intelligebant prius & posterius: ideo ecclesia ad illos modos habens
respectum, simpliciter negabat ea esse in diuinis, & ad solos illos modos adhuc retorquet commu-
nis vsus ante & post, prius & posterius. propter quod negat simpliciter illa recipi vllo modo in di-
uinis. Nec tamen video quin quantum est ex natura rei & circunstantiarum quas important, possunt re-
cipi in diuinis secundum modum quo ordo habet esse in illis, & primum ac secundum, nec tamen astruo
sic debere fieri.

7 ⁋ Sic ergo reuertendo ad propositum, dico quod praedictae duae emanationes personarum
ab illa quae non est ab alia, non emanant ab illa aeque primo, sed vna primo, altera secundo, quia ordi
ne naturae. Licet enim vna emanatio non procedit ab altera, vna tamen earum naturaliter alteram
supponit, & non econuerso, vt dictum est: vt secundum hoc sit alia ratio ordinis patris ad filium, &
vtriusque ad spiritum sanctum, & vnius emanationis ad alteram. Hanc rationem per alium modum
assignat Ric. v. de triniitate. cap. vii. dicens. Naturaliter est dualitas prior quam trinitas. Nam illa potest esse sine
ista: ista vero nequaquam sine illa. Naturaliter itaque & illa processio prior est quae potest subsistere in personarum
dualitate, quam illa quae non potest esse sine personarum trinitate.

8 ⁋ Per hoc patet responsio ad secundam partem quae
stionis. Sicut enim non aeque primo illae emanationes procedunt a persona quae non est ab alia, quia secunda
requirit primam, & non econverso, principalius autem est quod ab altero ad esse eius requiritur, quam quod requirit
illud, sic non aeque principaliter emanant emanationes, neque personae illae, sed principaliter emanat ema-
natio illa quae est modo naturae, & similiter persona producta per illam. Ric. autem assignat hanc rationem. loquens
enim de illa prima emanatione, & prima persona, & de ista secunda emanatione, & secunda persona per
hunc modum, lib. vi. capit. vii. dicit sic. Illud primum potest consistere in sola personarum dualitate: illud
auntem posterius omnino subsistere non potest sine personarum trinitate. Quantum vero ad ordinem naturae, prior est
dualitas quam trinitas. nam vbi est trinitas, non potest de esse dualitas: potest autem dualitas esse, etiam vbi
contingit trinitatem deesse. Quantum ergo ad naturae ordinem principalior processio est illa, cui inest princi-
palior procedendi causa. Item alio modo assignat eandem rationem ex parte modorum emanandi. viii. ca. dicens
sic. Principalior autem est illius processio pro modo naturae, quem constat ab innascibili solo procedere.
& cap. xvii. Pater tam filium quam spiritum sanctum de seipso producit: vterque consubstantialis sibi existit, & tamen
vterque eius filius dici non potest: quoniam vtriusque productio vniformis non est. Si enim vtraque vniformis
esset, vna secundum ordinem naturae altera principalior non fuisset. Inter omnes autem procedendi modos con
stat primum locum tenere & caeteris principaliorem esse illum procedendi modum, qui est filii a pa-
tre, nam vbi iste non praecesserit, nullus essendi locum omnino habebit. Intellige praecesserit ordine Bb90v
naturalis originis, non alicuius durationis: vt principalitas etiam illa non dicat gradum aliquem di
gnitatis, sed modum ordinati in ordine originis, quemadmodum & pater dicitur principalior persona in
trinitate, vt iam dicetur secundum Rica.

9 ⁋ Ad tertium autem articulum quaestionis, vtrum aeque immediate
procedunt emanationes ambae personarum: Primo videndum est quomodo duae personae procedentes ab il-
la quae non est ab alia, ambae immediate procedunt ab illa: & deinde principale intentum, quomodo aeque
immediate. Circa primum igitur sciendum est, quod in diuinis a persona quae non est ab alia, necesse est per
sonam primo procedentem procedere immediate. dicente Ric. v. de triniitate. ca. viii. Ab illa principalissima existen
tia necesse est vnam aliquam immediate procedere: alioquin oportebit eam solam remanere. & hoc tantum i-
mediate, quia non est aliqua alia a qua illa siue mediate siue immediate possit procedere. Constat namque (vt
continuo subdit) quod caeterarum nulla omnino esse valeat quae non ab illa immediate vel mediate procedat. Et
hoc quia si a secunda procedit alia immediate, virtutem producendi aliam a se habet a prima, vt etiam illam
tertiam necesse sit procedere immediate a prima. Vt non solum verum sit de diuersis personis productis quod vbi
non est immediata productio, non potest esse mediata: sed etiam de eadem: vt si aliqua vna non sit immediate
producta ab illa, non potest esse mediate producta ab eadem. Et sic in diuinis potest esse immediata productio, quae
nullo modo est mediata: nec requirit aliam mediatam: econverso autem nulla potest esse mediata qn eadem sit im
mediata, & cum hoc requirat aliam immediatam. Vtrum autem sit aliqua mediata, hoc pertinet ad sequentem
quaestionem, & ideo vsque ad illam reseruabitur residuum huius articuli. Sed quantum ad propositum perti-
net, vtrum duae personae quae sunt ab alia, ab illa quae non est ab alia aeque immediate procedunt: Est dicen
dum quod immediatio quia consistit in negatione medii, licet mediatio posset esse multiplex secundum
pluralitatem mediorum, immediatio tamen in simplici & indiuisibili consistit, in qua non est sumere nisi
aequalitatem. Propter quod absolute ponendum est, quod personae duae procedentes ab illa quae non est ab alia, aeque
immediate procedunt ab ea: aequaliter enim in ipsa foecunda est voluntas vt natura, nec magis requirit
medium ad producendum personam per modum voluntatis, quam natura ad producendum personam modo
naturae. Propter quod dicit Ric. vi. de triniitate. capi. viii. In natura diuina aliam inuenis processionem quae im-
mediata est, & principalis: aliam vero quae immediata est non tamen principalis. & ex hoc etiam illa quae
vsquequaque immediata, est principalior quam illa quae simul est mediata & immediata. dicente Ricar-
vi. de triniitate. cap. ii. Processio illa personae de persona vsquequaque immediata est secundum principalem proce
dendi ordinem & secundum naturae operationem.

10 ⁋ Ad primum in oppositum quod principia vtriusque emanationis sunt aequalis soecundi
tatis: ergo aeque primo principaliter & immediate emanant: Dicendum quod aequalis foecunditas be-
ne facit ad aequalem immediationem, vt dictum est, non autem ad aequalem primitatem & principalitatem-
propterea quod foecunditas principii secundae emanationis, est quasi dependens a foecunditate prin-
cipii primae emanationis, & non econverso, vt dictum est & iam amplius infra dicetur.

11 ⁋ Ad secundum de Dio.
Dicendum quod sermo eius in dicto illo Metaphoricus est, & per similitudinem dictus quo ad ipsa emanantia
non autem quo ad modos emanandi, pro quibus procedit argumentum. Est enim similitudo quo ad hoc, quod personae
procedentes in diuinis paternam pulchritudinem & claritatem repraesentant, propter quod quasi siores & lumi-
naria ab ipso praecedentia. Non autem est similitudo quo ad principia florum duorum aut luminarium quae
nullo modo dependent abinuicem in rebus corporalibus, vnde tracta est Metaphora: sicut quasi de-
pendet principium emanationis secundae productionis a principio emanationis primae productionis
vt dictum est.

12 ⁋ Ad tertium quod non est ratio quare ambae emanationes personarum non emanant aeque primo
rincipaliter & immediate, nisi quia aliquod est in secunda emanatione per primam: Dicendum quod ad actio
nem emanationis a voluntate non tam requiritur actus emanationis ab intellectu quia actio volun-
tatis requirit cognitionem voliti, quam quia voluntas non est principium foecundum ad emanationem persona-
lem ab ipsa, nisi sit communicata producto per actionem emanationis ab intellectu. secundum quod in proxima quae
stione sequente declarabitur. Quod vero assumitur in eodem argumento quod ad actionem emanationis a volun
tate nihil requiritur propter quod non aeque primo emanat persona ab ipsa, quam ab intellectu, quia aliter
esset ad secundam emanationem in potentia antequam in actu: Dicendum quod verum est si requireret tanquam non
semper habitum ordie durationis: non autem quando requirit ipsum, vt non habitum ex se & sua operatione, semper tamen neces
sario secum habitum, sed ordine quodam prioritatis originis, si fas esset nobis loqui sic sicut erat Ricardo.