Quaestio 4

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-fe23783

Sources:

Bb: Badius1520b

B87r

1
CIrca Quartum arguitur: quod ab illa persona quae in diuinis non est ab alia, non emanant
plures aliae quam vna. Primo sic. vbi non est nisi vnum simplex principium emanandi
osonam: neque nisi vna simplex emanatio: & ita neque nisi vnum emanans: quia ab eodem
inquantum idem non procedit nisi idem. in persona illa quae in diuinis non est ab alia
non est nisi vnum simplex principium emanandi, vt ipsa diuina essentia, in qua
nulla est diuersitas nisi secundum rationem tantum, vt habitum est supra: ergo in deo Bb87v
non est nisi vna simplex emanatio: neque emanans persona. et si in eis sit aliqua diuersitas, illa
erit secundum rationem tantum: quae non sufficit ad personarum differentiam siue distinctionem, vt infra dicetur
ergo &c.

2 ⁋ Secundo sic. quarumlibet duarum emanationum tantum differunt inter se rationes principiorum
emanationum, quantum rationes terminorum. sed duarum emanationum per modum. scilicet naturae & voluntatis ra-
tiones principiorum sunt in eadem persona, d scilicet non est ab alia: ergo & similiter rationes terminorum possunt esse
in eadem persona quae est ab alia,d scilicet sit emanans modo naturae & voluntatis. & eadem ratione quotquot sint
principia & rationes emanandi in persona quae non est ab alia, ab illa non potest emanare nisi vnica persona siue
vnica emanatione siue pluribus.

3 ⁋ Tertio sic. illa quae sunt differentia sola ratione, non possunt esse princi
pia differentium re: quia cum plurima sint in deo attributa differentia ratione vt habitum est supra, tunc pari
ratione secundum quodlibet diuinum attributum esset aliquid emanans differens re ab illo a quo emanat: quod falsum
est, quaere cum omnia quae sunt in persona quae non est ab alia, differunt inter se in illa sola ratione. ergo &c.

4 ⁋ Quarto
sic. diuersus modus emanandi secundum speciem in eadem natura, non diuersificat emanans secundum speciem. dicente
Ambrosio li. de incarnatione verbi. Diuersa initia in plerisque, et vnam inesse substantiam, de scriptu
ris exemplum proferam. Licet ergo sit diuersa emanatio modo naturae & voluntatis: non propter hoc erit
emanans diuersum specie. In diuinis autem (vt infra videbitur) non est emanantium diuersitas nisi specie
vel quasi. ergo &c.

5 ⁋ Quinto sic. vnius naturae non est nisi vnus modus communicandi eam. Secundum enim
Commentatorem super. viii. Physicae. mures generati vnus ex propagatione, alter ex putrefactione, non sunt
eiusdem speciei. natura diuina non est nisi vnica. ergo &c.

6 ⁋ Sexto sic. de ratione personae quae non est ab alia,
est quod non sit nisi vnica. ergo & similiter de ratione personae quae est ab alia.

7 ⁋ Quia vero emanent ad minus tres
arguitur Primo sic. quia in creaturis videmus tria principia emanationum & actuum elicitiua, quae sunt
natura, ars siue intellectus, & voluntas. Quare cum ista tria sunt in deo: & duo illorum scilicet natura &
voluntas, ponantur principia emanationum: & per hoc emanare duas personas ab illa quae non est ab alia
eadem ratione ab arte quae est in ipso emanabit tertia.

8 ⁋ Secundo sic, non magis differunt natura &
voluntas in deo, quam natura & intellectus. Si ergo voluntas in persona quae non est ab alia est prin-
cipium productiuum alterius personae quam natura: ergo similiter & intellectus.

9 ⁋ Dicendum quod secundum Ricardum li. v. de trinitate cica. v personam esse aliunde non est incon
municabilis existentia. alioquen cum personam esse non aliunde sed ex semetipsa (vt iam ostensum est) sit existem
tia omnino inconicabilis: non essent in diuinis nisi duae personae tantum: vnica tantum quae habet esse ab alia: sicut est
vnica tantum illa quae non habet esse ab alia. Et sic illi modo essendi quae persona habet esse ab alia, non repugnat
plures esse ab alia in diuinis: sicut repugnat illi modo essendi quo persona habet non esse ab alia. Et sic
non est possibile plures personas in diuinis non hire esse ab alia: cuius ratio habita est supra. Possibile est tamen
plures personas in diuinis esse ab alia: cuius ratio est communis quo ad vtrumque: quod scilicet de ratione primi &
principii est vnitas: non sic autem de ratione eius quod habet esse ex principio. dicente Dio. iiii. ca. de di.
no. Dis dyas non est principium: monas autem totius dyadis principium. Eteni (vt dicit in ca. v in Mo
nade omnis numerus ante subsistit, quantum autem a monade prouenit, tantum discernitur & multiplicatur. Et
haec multiplicantur & discernuntur differentia absoluta rerum qualis est in creaturis, siue relationum re
alium qualis est in personis diuinis, siue rationum tantum qualis est in attributis diuinis essentialibus. Et est
triplex plurificatio ordine quodam se habens inter se & ad primam vnitatem. Plurificatio enim creatura
rum praesupponit ordine durationis plurificationem diuinarum personarum: & illa ordine quodam rationis
plurificationem attributorum: de quorum nunero sunt intellectus & voluntas: quae sunt duo principia opea
tionum omnis intellectualis naturae: quae cum caeteris omnibus essentialibus ad diuinam essentiam pertinent. Persona
illa quae in diuinis non est ab alia: ex seipsa in seipsa ambit & continet: & ordine quodam ab ipsa habent inesse
aliis. Ex illa enim, vt dicit Ricar. v. de trinitate. ca. iiii. est omne quod est, ex illa omne esse, omnis existentia, omnis persona
humana angelica & diuina. Per hoc enim quod ambo illa principia in se ex se non ab alio continet: ha-
bet illa in se in plena foecunditate & non exhausta ad productionem duarum personarum intra semetipsam:
vt non solum sit possibile personam in diuinis esse ab alia, sed etiam propter duo principia emanationum in
diuinis quae sunt in illa, necesse est quod ab illa emanent duae aliae: vna per principium quod est intellectus: alia per prin
cipium quod est voluntas.

10 ⁋ Ad cuius intellectum sciendum, secundum quod determinatum est in prima quaestione. vii.
Quodlibet: quod in intellectuali natura intellectus & voluntas perfectionem suam non habent nisi in duplici modo
actionis: quarum vna est essentialis actio intellectus & voluntatis: alia vero personalis siue notionalis.
Non enim habet diuinus intellectus suam perfectionem quantuncumque perficiatur per actum intelligendi essentialem
quousque in ipso concipiatur verbum procedens per eius actum dicendi notionalem. Similiter neque voluntas per actum vo
sendi essentialem, quousque producatur in ipso amor procedens per eius actum spirandi notionalem, secundum
quod expressius in illa quaestione declarauimus, & diffusius ab illa parte, Est igitur sciendum tamquam a prin-
cipio &c. vsque ad illam partem, Vlterius autem est aduertendum. Bb88r

11
⁋ Ad primum in oppositum: quod in persona quae non est ab alia, non est nisi vnum simplex
principium emanandi, vt diuina essentia: quaere neque nisi vna simplex emanatio &c. Dicendum quod licet di
uina essentia quae est forma vnica, simplex sit in essentia: est tamen multiplex in virtute. Et ideo ab ipsa
inquantum est penitus idem, & secundum eandem rationem, non procedunt diuersae emanationes: sed solummodo sub ra
tionibus diuersis diuersarum proprietatum: sine quibus non est proxima ratio eliciendi aliquam emana
tionem productiuam personae: licet ex se sit prima ratio omnium diuinarum emanationum, vt dictum est su
pra, & amplius declarabitur infra.

12 ⁋ Ad secundum: quod duarum emanationum quarum principia sunt intel
lectus siue natura & voluntas, termini a quo, sunt in vna & eadem persona quae non est ab alia: ergo &
similiter termini ad quem siue rationes terminorum ad quos: cum non magis differant termini a qui
bus, quam termini ad quos siue rationes eorundem: Dicendum quod aliqua differre plus vel minus potest
intelligi dupliciter. vel secundum formam: vel secundum subiectum. Possunt enim quae magis differunt forma
conuenire in subiecto plus quam illa quae conveniunt forma. plus enim differunt albedo & dulcedo quam duae
albedines: illae autem simul sunt in eodem subiecto: nequaquam istae. Licet ergo non plus differant rationes ter
minorum emanationum quam principiorum: bene tamen possibile est rationes principiorum compati se in eodem
non autem rationes terminorum. Cuius ratio est, quia ratio principii semper vergit in vnitatem: ratio
autem principiati in pluralitatem, vt propterea cum omnium necesse sit esse vnum primum principium, & primum
principium debet hire in se rationes principiatiuas omnium aliorum quae recipiunt esse ab eo, necesse est quod
in primo principio quod non est ab alio, prima principia primarum emanationum sint simul: licet ra
tiones terminorum nequaquam. Et hoc ideo: quia emanatio quae est ad terminum secundum vnam rationem vt ad
productum sub ratione filiationis, principaliter procedit a principio quod est intellectus siue natura
ex adiuncto autem a principio quod est voluntas, & non econverso. Econverso autem emanatio quae est ad terminum
secundum rationem spirationis, principaliter procedit a principio quod est voluntas: ex adiuncto solum a prin-
cipio quod est natura, & non econverso. Et sic impossibile est quod vna persona habens in se duas rationes
terminorum, procedat seu emanet secundum illas duas emanationes: sicut impossibile est quod prin-
cipaliter emanet secundum vtranque emanationem: & secundum neutram, sed secundum ambas ex adiuncto.

13 ⁋ Ad tertium: quod natura & voluntas in persona quae non est ab alia differunt sola ratione: ergo non pos-
sunt esse principia plurium emanationum differentium re &c. Dicendum quod natura quae est intellectus &
voluntas, dupliciter possunt considerari in persona illa quae non est ab alia. Vno modo simpliciter & absolute.
sic sunt principia praecisa actionum essentialium, quae sunt intelligere & velle. Alio modo vt cum proprie
tatibus relatiuis. sic sunt principia proxima actionum notionalium, quae sunt dicere & spirare. Primo
modo verum est quod sola ratione differunt inter se: nec sic possunt esse principia proxima diuersarum emanatio
num personalium re relationis differentium, licet sint principia remota. Secundo autem modo non est verum quod so
la ratione differunt scilicet totum hoc, intellectus cum vna proprietate relatiua, & voluntas cum alia: immo dif
ferunt re ratione relationum. Sunt enim diuersae relationes reales dispeatae: licet non relatiue oppositae, secundum
quod sunt in persona quae non est ab alia, vt iam dicetur. Nec est simile de aliis attributis: quia rationes eorum
non dicunt propria principia aliquarum actionum omnino: sicut faciunt natura, intellectus, & voluntas. Pro-
pter quod non obstante quod sola ratione differunt, possunt esse propria principia actionum essentialium: &
sub rationibus proprietatum relatiuarum etiam possunt esse propria principia actionum notionalium,
vt iam videbitur.

14 ⁋ Ad quartum: quod diuersus modus emanationis secundum speciem non diuersificat ema
nans secundum speciem &c. Dicendum quod large sumendo diuersitatem secundum speciem, ponimus in diuinis spe
cie differre duos emanationis modos, & modos essendi diuersos personarum diuinarum. iuxta illud
quod dicit Ambrosius proxime ante auctoritatem inductam. Quia non ex alio sit pater, nec ex se fi-
lius, species hic videtur esse diuersa: species vtique distincta: sed indistincta diuinitas. Per hunc etiam
modum etiam ipsas personas iam dicemus specie differre: sed cum diuersitas siue distinctio secundum spe
ciem procedit a forma. secundum philosophum. xi. Metaphysicae. secundum quod duplex est forma, vel (vt magis proprie
loquar) duae rationes formae, scilicet absolutae quae est ipsius essentiae, & relatiuae quae est ipsius pro
prietatis. Secundum primam in diuinis nulla est distinctio secundum speciem, immo deus est vna species
in vna singulari natura non plurificabili. Quam tamen distinctionem arguebant esse in deo
si in ipso sit ponere esse ingenitum & genitum: quia ambos esse vnius substantiae secundum nume-
rum intelligere non potuerunt. Vnde & contra tales dicit Ambrosius assumptam proposi-
tionem: quod in plerisque sunt diuersa initia secundum diuersum modum habendi & accipiendi: vbi tamen non
est nisi vna natura habita aut accepta. Et hoc declarat in creaturis de vna natura communi, quae
diuersimode producta est in diuersis. secundum quod declarat ex textu Genesis. Et in fine declaratio-
nis concludit. ltaque aduertimus quae eiusdem generis sunt diuerso modo esse coepisse, alia de
aquis, alia de terra, alia de maris & foeminae generatione: & tamen vnius esse naturae. ltaque si in his quae Bb88v
mortalia sunt, hoc potest conuenire: quemadmodum patris & filii & spiritus sancti diuinitati le-
gem cuiusdam necessitatis imponunt: scilicet diuersa initia. Secundum autem formam respectiuam in diuinis
bene potest esse & est distinctio secundum speciem vel quasi. Sicut enim paternitas & filiatio sunt relationes di-
uersae quasi specie: sic pater & filius constitutae personae per illa sunt personae quasi specie diuersae: sed con
tinentes totam speciem suam in singulis indiuiduis non plurificabilem in aliis, vt infra dicetur. & tali diuersi
tate secundum speciem diuersus modus emanationis secundum speciem, vt sunt generatio & spiratio, bene distiguunt
emanans secundum speciem.

15 ⁋ Ad quintum: quod vnius naturae non est nisi vnus modus conicandi eam: Rndendum
est distiguendo & ex parte modi communicandi, & ex parte naturae communicatae. Ex parte naturae conicatae
dicendum quod natura dupliciter conicatur per actum productionis aut emanationis. Vno modo vt quae habet esse per pro
ductionem non solum in principaliter producto: sed etiam secundum id quod est. Alio modo vt quae habet esse secundum id quod
est absque productione: licet non in producto. Primo modo omnes formae creaturae habent esse per productionem:
quia non solum habens formam, habet esse per productionem, sed etiam ipsa forma: quia ex se non habet esse omnino.
Secundo modo forma deitatis habet esse per productionem: quia in ipso producto: non autem in se: quia ex se habet
esse etiam in supposito producto. Propter quod dictum est supra, quod in diuinis forma deitatis nullo modo pro
ducitur: sicut neque materia in naturalibus: sed solum habetur per productionem. Forma vero naturalis
quodammodo generatur. Sed primo modo proprietas personalis personae productae quodammodo habet
esse per productionem, vt supra dictum est: sed illa nullo modo est comunicabilis nec in se: quia singula-
ris est, in quo convenit cum deitate: nec in suppositis diuersis: & in hoc differt ab eadem. Ex parte ve
ro modi conicandi dicendum quod modus conicandi naturam potest dici vnus vel diuersus aut tantum ex parte conicam
tis & producentis id cui conicatur: aut tantum ex parte ipsius actus producendi illud: aut vtroque modo. Isto
tertio modo vnius naturae bene est diuersus modus communicandi in creaturis, vt patet in exen-
plis Ambrosii iam positis de productione eiusdem volatilis secundum speciem modo cle aquis: modo de terra
modo per coniunctionem maris & foeminae. Sed hoc non contingit in illis quae non fiunt natura
liter in creaturis absque sexuum conmixtione, nisi vbi agens est supnaturale. In diuinis etiam vnius
naturae bene est diuersus modus conicandi, vt deitatis a patre in filium per generationem, & ab vtroque
in spiritum sanctum per spirationem. Primo modo adhuc eiusdem naturae est diuersus modus communicam
di in creaturis: et hoc vel altero agente supnaturaliter, vel vtroque naturaliter. De primo po-
nit Ambrosius exemplum de veritate naturae carnis humanae quae in Christo & nobis diuersis est
orta principiis: erat tamen vnus modus formandi eam. Suppleuit enim spiritus sanctus id quid semen
virile egisse potuisset: & per hoc virgo quantum erat in se naturalis mater fuit. Si vero vtroque
agente naturaliter: sic quaecumque generantur ex propagatione maris & fceminae, si virtute solius so
lis, stellarum, & corporum caelestium eadem posset in materia produci commixtionis proportio secundum ca
lidum frigidum humidum & siccum: & talis virtus qualis cum naturali calore a generantibus effun-
ditur in semine: eadem secundum speciem possent produci virtute solis, caeli, & stellarum absque maris &
foeminae coniunctione. Et hoc quia ex parte agentis intra & ipsius productionis, iste modus produ-
cendi idem est cum illo qui est per propagationem. Sed illud negarent philosophi posse fieri: et ideo non posse
eandem naturam conmunicari per propagationem & sine. Propter quod dicit Auerrois: quod mus ex putrefa
ctione generatus & fine non est eiusdem speciei: quod forte non est verum in speciebus vilibus saltem. Si vero
modo praedicto est diuersus modus communicandi ex parte actus producendi tantum, si agens sit supna-
turale, bene potest communicare eandem naturam secundum diuersos modos producendi eam, vel ex mate
ria praecedente, vel per creationem ex nihilo. Si vero sit agens naturale creatum, nequaquam. Et per hunc
modum pater eandem naturam deitatis communicat filio & spiritui sancto secundum diuersas pro
ductiones. cuius ratio est foecunditas & perfectio vtriusque principii, scilicet naturae & volun-
tatis in deo: cum in creaturis non possit esse foecunditas communicandi naturam nisi secundum prin-
cipium quod est natura: non autem secundum principium aliud, etiam si principium quod est voluntas
sit in illa: & hoc propter eius imperfectionem naturalem.

16 ⁋ Ad sextum: quod persona quae non est
ab alia, non est nisi vnica, quare neque illa quae est ab alia: Non est simile: & patet quomodo non est
simile, & per consequens solutio argumenti ex eis quae iam dicta sunt ad corpus quaestionis, & in
dissolutione secundae rationis huius quaestionis, & etiam ex dissolutione primi argumenti ad
quaestionem. ix. praecedentis tituli.

17 ⁋ Ad septimum: quod tria principia sunt emanationum, natura,
ars, & voluntas: ergo tres emanationes & tres personae ad minus procedunt ab illa: Dicendum
quod in intellectualibus natura, ars, & intellectus sunt vnum principium & idem, non autem natura
& voluntas. & hoc ideo: quia intellectus per obiectum sibi praesens impetu quodam siue quadam
immutabilitate naturalis necessitatis elicit actum suum, sicut & natura absoluta non intelle-
ctualis: non sic autem voluntas, sed libere fertur in ipsum, secundum quod inferius amplius declarabitur. Bb89r

18
⁋ Ad octauum, quod non minus differunt natura & intellectus, quam natura & voluntas: Sicut ergo natu-
ra & voluntas sunt diuersa principia emanationum, similiter natura & intellectus &c. Dicendum quod
licet minus non. differant natura & intellectus, quam natura & voluntas secundum rem, minus tamen
differunt secundum modum operandi. propter quod (vt iam dictum est) natura & voluntas sunt diuer
sa principia emanationum, non autem natura & intellectus.