Quaestio 2

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-fe2154

Sources:

Bb: Badius1520b

B8v

1
CIrca secundum arguitur quod ratio totius vniuersalis siue totum vniuersale cadat in deo
primo sic. Auicen. v. Meta. definiens vniuersale, dicit quod vniuersale est hoc quod in in
tellectu non est impossibile praedicari de multis. quicquid ergo non est impossibile
dicari in intellectu de multis, est vniuersale. In deo autem non est impossibile praedicari
de multis. Pater enim & filius & spiritus sctuns, multi sunt & plures in personis, & de ipsis
communiter praedicatur vere in intellectu hoc nomen deus vt patet. ergo &c.

2 ⁋ Secundo
sic. praedicamentum relationis vere cadit in diuinis, & manet secundum rationem praedicamen
ti, vt habitum est supra. sed non est ratio praedicamenti quind habet rationem generis, & ita vniuersalis. ergo
&c. Et hoc patet esse in deo, quia bene dicitur, paternitas est relatio, filiatio est relatio, spiratio est relatio.
& constat quod praedicatur de eis non aequiuoce, sed vniuoce, secundum idem nomen & eandem rationem.
ergo est vere commune eis vt genus vel vt species. ergo &c.

3 ⁋ Tertio sic, forma quanto est simplicior,
tanto magis est communicabilis, quia simplicitas est ratio communicabilis eiusdem ad plures vel
plura, essentia deitatis simplicissima est, vt habitum est supra. ergo &c.

4 ⁋ In contrarium est, quoniam non est vni
uersale nisi vbi communitas formae secundum rationem nata est diuersificari in pluribus secundum rem abso
lutam. secundum hoc enim dicit Philosophus quod vniuersale est vnum in multis & de multis. in deo autem nulla
cadit communitas realis absoluta, vt patet ex praedeterminatis. ergo &c.

5 ⁋ Fundamentum determinationis in hac quaestione accipi debet ex alibi a nobis supra de
terminatis, & in quaestionibus quibusdam de quolibet, in quibus determinatum est de natura quiditatis & essentiae
& suppositi, & de eis quae pertinent ad comperationem vnius ad alterum. Est igitur hic sciendum quod ratio vniversalis consistit non
tam in modo praedicandi idem de pluribus, quam in natura & proprietate rei praedicatae, quae debet esse natura & essentia Bb9r
aliqua. Duo enim includit in se vniuersale, & rem ipsam quae est essentia & natura aliqua, & rationem
praedicabilis de pluribus. Propter quod dicit Auicen. v. Metaphysicae. quod vniuersale ex hoc quod est vniuersale
est quoddam: & ex hoc quod est cui accidit vniuersalitas, est quoddam aliud. Vnde cum (vt dicit) fuerit in natura
sui consideratum homo vel equus, erit haec intentio quae est humanitas vel equnitas, alia praeter intentionem vni-
uersalitatis. Definitio enim equnitatis est praeter intentionem vniuersalitatis: nec vniuersalitas continetur
in definitione equnitatis: sed est cui accidit vniuersalitas, & non solum vniuersalitas sed & singularitas.
Vnde ipsa equinitas ex se non est nisi equnitas tantum, nec multa, nec vnum, & sic de multis aliis proprietatibus
suis. Sed ex hoc quod in eius definitione conveniunt multa, est communis & vniuersalis: & ex hoc quod accipi
tur cum proprietatibus, est singularis. Et sicut est de essentia significata nomine absoluto quod est hu
manitas vel animalitas, similiter est de eo cuius est vt concreti significati nomine hominis vel animalis. Vt enim
dicit Auicen. est quiddam quod est animal vel homo consideratum in seipso secundum hoc quod est ipsum: sine
conditione communis aut proprii, aut vnius aut multi. Aial enim ex hoc quod est animal, & homo ex hoc quod homo est, scilicet
quantum ad definitionem suam & intellectum solum absque consideratione omnium aliorum quae communicantur, illud non
est nisi animal tantum vel homo Consideratio igitur ex hoc quod est animal praecedit & animal quod est indiuiduum, & vniuer-
sale: sicut simplex praecedit compositum, & sicut pars totum. Aial igitur secundum rationem triplicis esse considerat scilicet
esse quiditatiui, & esse naturalis, & esse rationis. Et secundum primum esse praecedit esse naturale & esse rationis, si
cut simplex compositum. de quo dicit Auicen. li. v. c. viii. Hoc est cuius esse proprie dicitur diuinum esse, quoniam cau
sa sui esse ex hoc quod est animal, est diuina intentione. Intelligo quia habet rationem formalem & exemplarem in deo,
vt alibi exposui saepius. Esse vero eius naturale est esse suum in particularibus, & cum accidentibus natu-
ralibus. Esse vero rationis est esse eius in intellectu quo abstrahitur a particularibus in quibus habet esse
naturae. Et sic inquantum sic est forma abstracta a particularibus in intellectu, vna & eadem definitione
convenit multis particularibus: & per hoc est vniuersalis: & forma illa sic abstracta est vna secundum
rationem existens in multis particularibus multiplicata & de multis, quia per praedicationem eisdem a quibus
est abstracta, est applicata. Propter quod dicit philosophus quod vniuersale est vnum in multis & de multis. & Con
menta, super principium de anima. Intellectus est qui operatur vniuersalitatem in rebus.

6 ⁋ His visis pa-
tet quae & qualis natura potest in se recipere rationem vniuersalis scilicet illa solummodo quae ex seipsa inquantum est de
ratione quiditatis est natura & essentia tantum, non concernendo rationem vniuersalis & particularis: sed nata in
se recipere rationem vtriusque, & singularis, & vniuersalis. Singularis, per esse determinatum quod habet in
supposito naturali. Vniuersalis, per hoc quod nata est cadere in consideratione intellectus, vt pluribus in quibus
singulariter est multiplicata nata est per praedicationem applicari: in quibus non est vnum numero & re, sed
tantum ratione & conitate vniuersalitatis: quae solum est in re vt cadit in consideratione animae. vnde dicit Auic. Non
est possibile vt vna natura habeat esse in his sensibilibus, ita vt actu sit vniuersalis. idest ipsa vna sit
communis omnibus. Vniuersalitas enim non accidit alicui naturae: nisi cum ceciderit in formatione in
telligibili. FEorma igitur & natura quae de se vt est natura & quiditas quaedam, concernit rationem singula-
ritatis, quia ex se est singularitas quaedam, & ideo non nata est in consideratione intellectus cadere
vt multiplicata in pluribus suppositis, nullo modo recipit in se rationem vniuersalis, quia non potest
esse in pluribus quantum est ex ratione naturae suae multiplicata re & vnica sola intentione, in quo consistit
ratio vniuersalis. Forma deitatis est huiusmodi: vt patet ex supra determinatis: quia est vnica & singula-
ris vnitate rei in diuersis suppositis. Idcirco simpliciter dicendum quod in ipsa nullo modo cadit ratio
vniuersalis. Quare cum in diuinis non sit alia res & natura nisi ipsa forma deitatis, & vniuersalitas
non fundatur nisi in natura & essentia rei: idcirco etiam nullo modo potest esse quod secundum aliquid
quod est in deo cadat in ipso ratio vniuersalis.

7 ⁋ Ad primum in oppositum quod in deo est aliquid secundum intellectum praedicabile de pluri
bus: Dicendum quod aliquid contingit praedicari de pluribus vnitate rei & rationis, vel vnitate rationis
tantum, & diuersitate rei. Praedicabile de pluribus isto secundo modo est vere vniuersale: & hoc contingit
in formis creatis tantum, secundum tres modos quos tangit Auicen. in principio. v. Meta. aut quia actu prae-
dicatur de multis sicut homo, aut quia est possibile praedicari de pluribus, etsi nullum habeat in effectu,
sicut domus heptagona, aut si vnicum habet in effectu tantum: sicut sol. Et hoc modo nihil est praedi
cabile de pluribus in deo: quia in ipso nulla cadit realis diuersitas: & forma dei non patitur in plu-
ribus multiplicationem.

8 ⁋ Ad secundum quod praedicamentum relationis manet in deo: & non est praedicamen-
tum nisi habeat rationem vniuersalis: Dicendum secundum supra determinata in quaestione de praedicamentis:
quod in praedicamento duplex est ratio: vna qua vnum praedicamentum distinguitur ab alio: alia qua quodlibet
distinguitur inter se secundum generalissimum, specialissimum, & subalternum. Secundum primam rationem
verum est quod praedicamentum relationis manet in diuinis: sed non secundum secundam. Et secunda ratio siue con
paratio sumitur secundum rationem vniuersalis: quae non manet in relatione translata ad diuina: quia re Bb9v
latio infra suum praedicamentum non distinguitur nisi per definitionem eius quod est res & natura in ipso, sicut
neque aliquod aliorum. Nunc autem relatio non habet realitatem nisi a suo fundamento. Vnde relatio infra suum ge-
nus non distinguitur nisi per illa supra quae fundatur, & sic ratio vniuersalis non est vere in ipsa nisi quia fundatur
in re vniuersali. Vnde non dicitur similitudo esse species ad hanc & illam, nisi quia albedo supra quam fun-
datur, est species ad hanc & illam, & sic de caeteris relationibus, vt numquam in praedicamento relationis dicatur esse vera ratio
vniuersalis nisi quia fundatur in illo quod veram rationem vniuersalis habet. Quare cum omnis relatio in deo fundatur
super diuinam essentiam, quae nullo modo potest habere rationem vniuersalis, nullo igitur modo relatio in deo rationem vni
uersalis habet. Quamquam ergo relatio praedicetur vniuoce de prnitate filiatione & spiratione: non tamen est vere vni-
uersale illorum: quia non est vnitas rationis praedicamentalis, siuc vnitate rationis in re aliqua multiplicata in
illis: quod requiritur ad rationem vniuersalis.

9 ⁋ Ad tertium quod forma deitatis quia est simplicissima summe est
conicabilis: Dicendum quod verum est in eadem singularitate: quod est contra rationem vniuersalis vt dictum est:
uod in re debet habere vnitatem rationis cum multiplicatione reali.