Quaestio 3

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-fe21519

Sources:

Bb: Badius1520b

B78v

1
CIrca tertium arguitur: quod in diuinis ab illa persona quae non est emanans ab alia, non emanat
aliqua alia, primo sic, necesse esse (vt habitum est supra in quaestionibus de vnitate dei) non con
uenit nisi vni soli: nec potest plurificari, quare cum nihil sit in deo quind sit necesse esse, non
est ergo magis ratio eius quod est necesse esse in deo ex parte essentiae, quam ex parte personae. cum ergo
de ratione essentiae in deo est quod ipsa diuina essentia plurificari non possit vt ema
net ab ipsa alia essentiadiuina: quia est in se quoddam necesse esse, vt habitum est
es supra: similiter & de ratione personae quae non est ab alia in deo, est quod ipsa persona quae
non est ab alia, plurificari non possit vt emanet ab ipsa alia persona diuina. ergo &c.

2 ⁋ Secundo sic. vt
dictum est ibidem, impossibile est idem esse necesse esse a se & ab alio. quare cum in diuinis non fit per
sona quae non sit necesse esse a se: quia tunc ex se posset esse & non esse: ergo non est in diuinis persona Bb79r
quae habet esse ab alia.

3 ⁋ Tertio sic. si a persona quae in diuinis non est ab alia, emanet alia persona, cum
psa sit deus, & ab ipsa non emanet alia nisi per productionem intra manentem, quia productione trans
eunte extra emanant creaturae, de qua non est hic sermo: illa ergo persona quae emanat ab alia aut
est deus aut non est deus. sed neutrum est ponere, ergo &c. Non quod non sit deus: cum productio di
uina nihil producit nisi in ipsa diuina substantia. In diuina autem substantia nihil potest produci, nisi qui deus
est. Non quod est deus: quia tunc deus produceret deum, ergo aut se deum, aut alium a se deum. Non
se deum, quia nulla res seipsam producit. dicente Augustino id eist de Trinita. cap. i. Nulla res est quae se-
ipsam gignit vt sit. & per eandem rationem neque alia aliqua actione producit vt sit. Non similiter alium
a se deum, quia sic non tantum est vnus deus, quod falsum est secundum supra determinata.

4 ⁋ Item si deus
producit deum, aut ergo producit deum qui est deus pater, aut qui non est deus pater. Si secundo
modo ergo ille qui productus est, deus est, qui non est deus pater: non est ergo vt prius tantum vnus
deus. Si primo modo: ergo producit seipsum: quod est impossibile. ergo &c.

5 ⁋ Item si persona quae non
emanat ab alia, producit deum, aut ergo quia est deus, aut quia est innascibilis & non ab alia producta.
Non quia deus: quia cum deus (vt dictum est) non producit nisi deum: eadem ratione ille productus deum produ
ceret: & ille productus similiter: & essent personae diuinae infinitae. Non quia innascibilis, quia tunc innascibilem
produceret: quia productio diuina est perfectissima: cuius non est nisi sibi simillimum producere.

6 ⁋ Item verum
in diuinis est necessarium, quia in deo nihil est contingens. si ergo haec est vera, deus generat deum, ipsa
est necessaria: quia negatiua sibi respondens est impossibilis, deus non generat deum. hoc autem falsum est
quia sicut illa deus generat deum, est vera pro persona solius patris, & ista, deus non generat, pro per
sona filii & spiritus sancti.

7 ⁋ Item si deus produceret deum, cum producere & produci relationes
distinguentes in diuinis important circa terminos suos, deus ergo esset distinctus a deo: hoc autem
falsum est. ergo &c.

8 ⁋ Item si deus produceret deum, aut ergo voluntate libera, aut natura, aut necessita
te, quia plures non sunt modi agendi. Non natura aut necessitate, quia deus cum sit agens potentis
simum, perfecte dominatur suae actioni: hoc autem solum conuenit agenti libere & voluntarie non
naturaliter aut necessario. Similiter non voluntate, quia actio productionis personae in diuinis non
potest non esse, quia in aeternis non differunt esse & posse. talis actio est necessaria necessitate naturae
quare non voluntaria, quia voluntas & natura sunt ex opposito distincta, vt habetur. vii. Metaphy
sicae.

9 ⁋ Item si deus producat deum, aut ergo de nihilo aut de sua substantia aut de aliqua substan-
tia aliena, non de nihilo, quia tunc productio personae diuinae creatio esset, & esset ipsa persona pro
ducta creatura non deus, non de sua substantia, quoniam id de quo aliquid generatur est in poten-
tia ad illud: & per agens exiret in actum. substantia diuina quae est substantia patris, cum sit pura
forma purus actus est, & ita ad nihil est in potentia, ergo &c. Non de substantia aliena, quia non
esset patri consubstantialis.

10 ⁋ Tertio ad principale sic. actus nobilissimus non est nisi propter seipsum
non propter aliquid, secundum Philosophum. i. &. x. Ethicorum. Actio dei manens intra se nobilissima
est, quia circa nobilissimum obiectum, quod est diuina essentia siue in intelligendo siue volendo siue quo
cunque alio modo agendo. ergo actio diuina manens intra est propter se & in se perfecta non propter
aliquid actum siue productum. sed omnis actio per quam aliquid producitur, est propter ipsum pro
ductum. ergo &c.

11 ⁋ Quarto sic. emanatio significat fieri quoddam siue motum siue exitum: quae in
diuinis penitus esse non potest. ergo &c.

12 ⁋ Quinto sic. si in diuinis ab illa persona quae non habet esse ab i
alia habet emanare alia, ergo aut emanat ab illa procedendo de non esse ad esse, aut de esse ad esse. & hoc
de eodem esse in idem esse, aut de alio esse in aliud. Non primo modo, quia tunc persona in diuinis emanans
ab alia incepisset esse, quia omne procedens de non esse in esse incipit esse. Non secundo modo, quia tunc cir-
ca illam esset mutatio. Et non tertio modo, quia tunc haberet esse antequam produceretur in esse: quod est
impossibile. ergo &c.

13 ⁋ In contrarium est. quoniam si a persona quae in diuinis a semetipsa est, non ema-
naret alia, cum ipsa non possit esse nisi vnica, vt iam ostensum est: non esset ergo in diuinis nisi vnica
persona, & ideo non nisi absoluta, cuius contrarium supra ostensum est.

14 ⁋ Quaestio ista non quaerit nisi vtrum in diuinis sit aliqua emanatio quae est actio
diuina manens intra, qua vna persona nata est procedere ab alia, large sumendo processionem vt comnl
munis est ad generationem & spirationem. Et est dicendum quod sic necesse habet ponere fides catho
lica, quamquam sit difficile eam hoc mysterium capere, & hoc primo ratione accepta ex ratione personae. Ex
quo enim persona quae in diuinis non est ab alia, non est constituta in sua personalitate nisi ex respectu
ad aliam a qua distinguitur, quarum alietas non potest sumi nisi penes rationem originis vnius ab alia
secundum praedeterminata, origo autem vnius ab alia non est nisi per actum emanandi vnam ab alia
non extra transeuntem, quia hoc est proprium emanationis creaturae, oportet igitur ponere in di-
uinis actum emanationis, & hoc vnius personae ab alia manentem intra, & hoc ab illa quae non ema- Bb79v
nat ab aliqua, ne sit processus in infinitum, vt habitum est supra. Si enim in diuinis sit actus emana-
tionis, illud quod per ipsum emanat intra, necessario est persona subsistens: quia in diuina essentia ni-
hil potest esse productum inhaerens: & propter diuinae emanationis perfectionem oportet esse si-
millimum producenti. Secundum diuersitatem enim naturarum, diuersitatem oportet esse modo
rum emanandi in rebus: & quanto natura est altior, tanto emanans in ipsa perfectius est & magis inti
mum, vt patet procedendo ab emanatione in infima natura, inanimata. scilicet vt ignis ab igne, vsque ad ge
nerationem quae habet esse in supremis.

15 ⁋ Ad idem est ratio accepta ex ratione diuinae naturae, quae est
summe actiua: & ideo suiipsius summe diffusiua. Summa autem diffusio non est nisi per emana-
tionem communicando alteri suam naturam in diuersitate personae. Vnde Ricar. aspiciens ad ema
nationem in creaturis dicit primo de trinita. cap. ix. Qui huic naturae fructum foecunditatis dona-
uit, in se omnino sterilis manebit: quasi dicat nequaquam, quia dicitur Esaiae vltimo. Nunquid ego qui
alios parere facio: ipse non pariam: Si ego qui generationem caeteris tribuo sterilis ero: ait domins deus.

16 ⁋ Ad primum in oppositum: quod necesse esse plurificari non potest: quare si essentia non po
test plurificari in deo, quia est necesse esse: neque persona similiter: Dicendum quod verum est secundum
eandem rationem esse. secundum tamen diuersam rationem esse non est inconueniens. Vnde quia, esse es
sentia in deo non potest esse nisi vnius rationis, sicut neque ipsa essentia: esse autem personae non lo
quendo de esse essentiae vel existentiae, sed de esse subsistentiae, potest esse plurium rationum: idcirco
licet necesse esse in deo non potest plurificari ex parte essentiae, vt in ipso deo ponantur plures dii: po
test tamen necesse esse plurificari ex parte personae vt in ipso ponantur personae plures, non secundum
vnam rationem personae vt sint plures innascibiles aut plures nati: sed secundum plures rationes per
sonales.

17 ⁋ Ad secundum, quod in diuinis non est persona quin sit necesse esse, & hoc ex se: ergo non habet
illud ab alio: Dicendum ad hoc secundum praedicta in quaestionibus de esse dei, quod dictum illud, Ne
cesse esse ex se non potest habere necesse esse ab alio, solum verum est de necesse esse quod habetur ratio
ne essentiae, quia ab alio esse principiatiue repugnat diuinae essentiae. Quod enim ratione essentiae ha-
bet esse ab alio, deus esse non potest, vt habitum est supra secundum Auicen. in quaestionibus de vni
tate dei. De necesse esse quod habetur ratione personae, non est verum: sic enim filius & spiritus sanctus ha
bent necesse esse ex se formaliter, licet ab alio principiatiue, vt expositum est supra circa esse dei, &
amplius exponetur infra.

18 ⁋ Ad tertium, quod persona producta ab illa quae non est ab alia, aut est deus:
aut non deus: Dicendum quod est deus. & sic concedendum est quod illa est vera, deus producit deum, quia
licet hoc nomen quod est deus significat solam essentiam simpliciter: significat tamen eam per modum
suppositi in commund scilicet vt habens in se deitatem, & ideo supponit pro supposito. & secundum hoc potest veri
ficare locutionem pro alio & alio supposito in subiecto & praedicato, vt cum dicitur, deus producit deum, quia deus pa
ter deum filium, vt exponit Magister Sententiarum formando quaestionem de generatione. Sed nos
generalius eam ponimus, vt communiter sub ipsa comprehendamus generationem & spirationem
& in summa tractemus hanc materiam. Vnde si deus non supponeret nisi idem, sicut non significat nisi idem
falsa esset: sicut illa est falsa, essentia generat essentiam, quia non idem significat & superponit. Et pe-
nes hoc fundamentum procedunt rationes Magistri pri. Sententiarum distinctione. v. in primis. 4. ca.
quibus probat quod essentia nec generat nec generatur. Cuius causa est, quia non potest habere ratio
nem suppositi nec in significando nec in supponendo: nec etiam extendi potest ad rationem suppo-
siti sicut extenditur lumen & sapientia: eo quod de suo significato ponunt rationem diffusiuam: non
autem substantia aut essentia. propter quod non potest dici essentia de essentia sicut lumen de lumine. Et
quod assumitur: ergo aut se deum aut alium a se deum: Respondet Magister Sententiarum pri. Ii. distinctio
ne. 4. capitulo i. dicendo quod neutrum concedendum est, quia vtraque est falsa, & neutra sequitur ex pri-
mo: quia non est diuisio per immediata. Est enim media propositio inter illas, propter quam illa pri
ma est vera: scilicet quia producit alium a se qui est deus: non autem alius, sed idem deus cum ge-
nerante. Vnde aliqui distinguunt hanc, producit alium deum: quod ly alium possit teneri adiectiue
& tunc esset falsa: quia ly alium dicit in generali diuersitatem quae determinatur per substantiuum ad-
iunctum, notando alietatem in eo quod significatur per substantiuum. & sic in proposito notat alietatem i
deitate. vel substantiue, & tunc vera: quia tunc dat intelligere suppositum pro suo substantiuo: & no
tat solum alietatem in personalitate, & incidit in sensum quem dicimus medium.

19 ⁋ Sed sensus iste violen
ter est extortus faciendo subdistinctionem post ly alium. Vnde de virtute sermonis solummodo pri
mun sensum prius praetendit: nec valet distinctio ad propositum: licet possit valere in se & in alio pro
posito vbi absque subdistinctione posset vtrumque sensum praetendere. Si enim arguatur sic, Deus generans est
deus genitus, ergo idem est deus generans & deus genitus: ergo a simili deus generans non deus
genitus: ergo alius est deus generans & deus genitus: quia ly alius potest teneri substantiue & no Bb80r
tare alietatem in persona, sic est ista vera. alius est deus generans & alius est deus genitus. & repetendum est alius in hac
secunda parte copulatiue: & sequitur ex prima, quia verificatur negatiua pro suppositis. Vel potest teneri
adiectiue, vt suum substantiuum sit ly deus. sic notat alietatem in substantia, & est falsa, vt patet: & ideo non sequtur
ex prima. Et consimili modo posset distingui illa conclusio: idem est deus generans & deus genitus, & contrario
modo vera & falsa: & vno modo sequitur ex praemissis, alio vero modo non. Vnde quia in proposi-
to non valet illa distinctio ex parte ly alium, ideo dicit Praepositinus, quod dicit alietatem tam in substan
tia quam in persona, quia alietas in substantia non est sine alietate in persona: vt sit sensus. produxit alium
deum. i. alium in persona & alia deitate deum. Vnde statuit regulam, quod sicut relatio identitatis refert per identi-
tatem signatum & appellatum: Propter quod illa est falsa, produxit se deum, quia sensus est, produxit se in eadem perso
nalitate, & in eadem deitate deum: Ex quo apud veteres inoleuit regula talis: Non habet locum omnimoda
vnio vbi simul cum vnione est distinctio: Consimiliter relatio diuersitatis refert per diuersitatem signatum &
appellatum. Et notat differentiam secundum vtrumque: propter quod illa est falsa, produxit alium a se deum, vt dictum est. Sed
uaelibet earum falsa est contrario modo pro altera parte copulatiuae. Prima propter identitatem in persona
quam refert lyse: secunda propter alietatem in substantia quam refert ly alium. Propter quod coniungendo partes pro
quibus singulae habent veritatem, constituitur ex ambobus propositio tertia media & vera praedicta, quia pro
duxit alium a se in persona, & hoc ex secunda, quid est deus, & hoc ex prima. Et sic est media propositio ac
cipienda in diuinis ratione materiae propter substantiae identitatem in pluralitate personarum: quod non esset
necessarium in alia materia: vt in creaturis vbi diuersitas personae necessario ponit diuersitatem substantiae
Vt si homo producat hominem & quaeratur: aut ergo se hominem aut alium a se hominem: illa simpliciter danda est, alium
a se hominem, quia producit alium in persona & substantia: & contraria propter ambo simul neganda. Quare nec pro
ducit se secundum identitatem personae, neque secundum identitatem substantiae. Propter quod non est media propositio
accipienda in creaturis, sicut in diuinis, in quibus etiam non esset propositio media accipienda si diuisio
fieret per contradictoria quaerendo, aut ergo produxit se deum, aut non se deum. & est concedenda ista: non se deum
propter diuersitatem in persona. siue quaerendo: aut ergo alium a se deum, aut non alium a se deum
& est concedenda ista, non alium a se deum, propter identitatem substantiae. Ex quo inoleuit alia regula anti
quorum praedictae contraria, talis. Non habet locum omnimoda diuisio, vbi non est ex diuersis causis vnio. I
lam autem mediam propositionem accipiendam in diuinis expressit Augustinus cum dixit de patre in epistola ad
Maximinum. Genuit de se alterum se. i. secundum quod exponit Magister primo sententiarum distinctione. iiii.
in fine, genuit alterum, scilicet in persona, qui est hoc quod ipse est, scilicet in substantia. Nam etsi alius
pater sit quam filius, non tamen aliud sed vnum: vt hoc quod est qui est hoc quod ipse est, sit expositiuum eius quod est
se: vt ly se intelligatur esse neutri generis, & reciprocatiuum substantiae circa personam patris: dan
do illam intelligi circa substantiam. Vnde concedenda est illa, pater genuit alterum se: sicut ista, pater ge-
nuit hunc qui est id quod ipse. propter identitatem ei substantiae est quasi ipse. Propter quod etiam vt propria
accipienda est illa quam profert Augustinus, xv. de Trini. Tanquam se dicens pater verbum genuit. Et secundum
hunc modum propter amoris conformitatem dicit Philosophus. viii. Ethicorum, quod amicus amico est alter ipse. &
poeta dilectam suam finxit esse seipsum, vbi dixit. Dii faciant sine me ne moriatur ego. Est igitur in dictis illis
Augustinus sermo proprius & verus quantum est ex parte rei: sed non quantum est ex parte sermonis. quia vt dicit Simodn
Tornacen. alterum ibi intelligitur esse masculini generis, & ita personale: se vero neutri generis, & ita essentia
le. & sic inuenitur ibi ex parte sermonis improprietas: sicut ibi, Semini tuo qui est Christus, quia re
latiuum non conformatur suo antecedenti in genere. Si autem mutemus hoc masculinum hunc, in hoc neu
trum quod est id, & dicamus pater genuit id quod ipse est, secundum quod dicit Augustinus in ser-
mone de Symbolo, proprie loquendo sermo falsus est: quia sequitur quod genuisset diuinam essentiam
secundum quod arguit Magister id est sententiarum distinctione. v. cap. iii. Vnde vt veritatem habcat exponendus
est & extendendus commutando neutrum in masculinum, secundum quod magister exponit, dicendo pater ge
nuit id quod ipse estid i. filium qui est illud quod pater est. Nam quod pater est, & filius hoc est: sed non qui pa
ter est, & filius hic est. Si autem sumamus relatiuum medio modo, quod non refert simul personam & substam
tiam vt facit pronomen se propter reciprocationem: neque solam substantiam sicut facit ly id, quia neutri generis
est: sed quod indifferenter possit referre vnum vel alterum: illa bene potest recipi. Secundum enim quod dicit An
selmus in prosol. cum dicitur deus de deo, non intelligimus alium deum: sed eundem de seipso. Si
vero mutetur neutrum pronominis in rem nominis: dicendo quod essentia est de essentia, aut substantia
de substantia, secundum quod dicit Augustinus. vii. &, xv. de Trini. & habetur cap v. proprie loquendo sermo est
simpliciter falsus & nimium extensus, & exponendus violenter. secundum quod exponit magister cap. vi. i. filius
qui est substantia seu essentia, de patre qui est substantia seu essentia. Et hoc modo vel consimili ex
ponendae sunt omnes propositiones, & dicta sanctorum quae insinuant essentiam generantem aut genitam. secundum quod
auctoritas Hil. ad hoc adducta in. vi. ca. exponitur in viii. Et cum assumitur in secundo medio, aut ergo produ Bb80v
xit deum quid est deus ptur, aut qui non est deus ptr, Magister Sententiarum hic respondet confuse dist. iiii. ca. ii. facit
enim differentiam in membris diuidentibus, apponendo in praedicato ly deus cum eo quod est pitr, vel non apponendo: di
cendo deum quid est pater, vel quid non est ptre: & dicendo, quid est deus piu, & quid non est deus ptr. Et simpliciter negat il
lam affirmatiuam, deum quidest pitr, nullam penitus faciendo mentionem de illa, deum quid est deus pater: & concedit illam ne
gatiuam, deum quid non est pater, & distinguit illam, deum quid non est deus ptr. Praepositinus autem in summa sua di
cit quod neutra est concedenda: & quod ambae sunt falsae. Magistri in scriptis suis super hoc multiplices ponunt di
stinctiones. Vt ergo totum euoluamus, sciendum quod aliqui distinguunt hanc negatiuam, deum quid non est deus
ptur: quod l qui potest referre l deum relatione simplici pro forma & essentia, vel relatione personali pro supposi-
to. Primo modo est falsa: Secundo modo vera, quemadmodum si dicatur video hominem qui non est dignissima crea
turarum: si ly qui referat hominem simplici relatione pro significato, falsa: si vero personali relatione, vera est.
vt patet. Et quamquam quandoque in dictis authenticis aut vsitatis oportet ponere talem distinctionem: vt si demonstrata
aliqua haerba Romae, dicatur haec haerba crescit in horto meo, vel si dicatur, mulier quae damnauit saluauit: eo
quod pro personali demonstratione aut relatione veritatem habere non possent: de virtute tamen sermonis ibi lo
cum non habet distinctio dicta: quia omnis demonstratio & relatio de vi sermonis personales sunt, dum di
ctio significans id quod demonstratur, aut ad quod sit relatio, stat pro supposito: & nunquam sunt essen
tiales nisi simplex suppositio determinetur in dictione per aliquid sibi adiunctum: vt hic, homo est species
& ipse est vniuersale. Et hoc planum est de demonstratione: quia pronomen demonstratiuum non demonstrat nisi
quod ei est subiectum: neque relatiuum refert nisi quod ei est praepositum, & secundum quod subiectum est & praeposi-
tum, quia ex se non nisi meram substantiam significant, cuius significatio cassa est & vana nisi determinetur per
id quod subest demonstrationi & quod praeest telationi. Quia ergo in proposito ly deum, dicendo deus produxit
deum, non potest ex se stare nisi pro supposito: nihil enim determinat personalem actionem nisi suppositum:
cum additur quid non est deus pater, l qui non potest ipsum referre nisi relatione sub hoc sensu, qui deus pro
ductus non est deus ptr. Et huic concordat in summa sua Simodo Tornacen. Sed tunc Magister Sententiarum
dicit quod cum dicitur qui non est deus pater, respectu huius verbi est, D pater potest esse appositum pri
cipale, & hoc nomen deus specificatiuum ipsius. sic est vera sub hoc sensu: produxit deum quid non est pie, qui
quidem pater deus est: & est primum membrum distinctionis quam ponit Magister, & extorquet eum sensum
vel econverso: & sic est falsa sub hoc sensu: produxit deum quid non est deus qui est pater. Sed in rei verita
te distinctio haec non potest hic habere locum. Cum enim secundum Philosophum, sermones inquirendi sunt secundum
materiam: & secundum Hila, non sermoni res sed sermo rei debet esse subiectus: cum ergo in proposito ser-
mo non est nec intentio loquendi nisi de rebus diuinis, significatis igitur per terminos hic ad praesens vti
non debemus nisi vt rebus diuinis determinantur. Quare cum in diuinis deus est terminus quasi communis & genera
lis, & pater quasi specialis terminus, vt dictum est supra & iam amplius dicetur infra: quandocumque autem appositio
est inter generale & speciale, semper generali debet appositum esse speciale non econverso: dicendo animal homo, non
homo animal, ne fiat nugatio in sermone secundum Philosophum: ideo alter sensus omnino extortus est a Magi
stro vt per illum verificaret antecedens illud, deus producit deum. Et quia omnino obuianti omnino obuiandum est, idcir
circo Magister etiam extorquendo istum sensum vt satiffaciat calumniae & obiectioni haereticorum distin
guit illam negatiuam, vt dictum est: licet forte bene videbat quod non erat distinguenda. Sed adhuc in illo sen
su quo l pater est oppositum ad ly deus, aliqui distinguunt: quod dicendo produxit deum quid non est deus pater, in
ter l deus & l ptr, necessario intelligitur quid est, sub hoc sensu, deum qui non est deus quid est pirtre. & tunc il-
lud qui est pitr, potest poni implicatiue: vt illud totum deus piter teneatur dictionaliter: & sit circumlocutio vnius
personae, sicut hic quod dicitur spiritus sanctus, sicut dixit Alexander in summa sua. sic est vera: & est idem dicere deum
quid non est deus pitr, & dicere deum qui non est pater. Vnde hoc membrum implicite tetigit Magister, cum concessit
istam genuit deum. Vel potest teneri relatiue & orationaliter. & sic est falsa sub hoc sensu: deum qui non est deus
quid deus est pater. & est secundum membrum distinctionis quam ponit Magister, & sensus extortus ab haereti
cis, per quem volebant falsificare antecedens principale. Sed reuera nec ista distinctio valet: quia sicuti
illa praecedente distinctione ille primus sensus extortus est: quia de virtute sermonis ly pitr debet esse ap-
positum ad ly deus, non econverso: sic in ista distinctione iste secundus sensus est extortus: quia ly quod etsi subitelliga
tur propter appositiuam conclusionem quam sermo praetendit: non tamen potest intelligi nisi implicatiue. & sic amota
omni distinctione in rei veritate non refert dicere produxit deum qui non est deus ptr: & dicere, produxit deum qui non est pitoe.
Vnde nisi haeretici in illa produxit deum quid non est deus pitur, extorsissent vnum sensum falsum ad destruendum illam deus
generat siue producit deum: Magister non distixisset illam deus generat deum quid non est deus piti, extorquendo alium sensum
verum ad confirmandum illam deus generat deum, plus quam istam deus generat deum qui non est ptri
sed absolute concessisset illam deus generat deum qui non est deus pater: & absolute negasset contrariam
affirmatiuam qui est deus pater: sicut absolute concedit istam qui non est pitr, & negat illam quid est ptr. Et in rei
veritate si negatiua esset distiguenda, & affirmatiua: & hoc siue deus adiungatur illi quod est pitr, siue Bb81r
non: & contrario modo affirmatiuae & negatiuae sunt verae & falsae: vt patet inspiciendo omnes distin-
ctiones praemissas. & hoc ideo: quia membra illius diuisionis, si deus produxit deum, aut ergo deum qui est deus
ptr, aut qui non est deus ptur, diuisio est per contradictorie opposita: quia omne quid est deus, aut est deus quid est deus
pater, aut qui non est deus pater. & in contradictoriis regula generalis est. Si vnum eorum dicitur
multipliciter, & reliquum. Vnde multum peccat Praepositinus cum dicit in summa sua contra Magi
trum sententiarum, quod neutra illarum concedenda est sic inquiens. Patet solutio argumenti quod in
sententiis inuenitur, huiusmodi scilicet, pater genuit deum, ergo deum qui est pater vel deum qui non est pater.
neutra vera est. Haec est falsa: deus genuit deum qui est pater: quia hoc relatiuum qui in affirmati-
ua personam filii refert, quam hoc nomen deum supponebat: & filius non est pater. Et haec est falsa, deus
genuit deum qui non est pater, quia in negatiua relatio refert signatum & appellatum. Est ergo sen
sus: genuit deum qui non est paterid ist genuit deum filium qui non est pater, & cuius deitas non est pa
ter. Vnde etiam dicit quod haec est falsa: deus generat, qui non est filius: quia ly qui refert deum
non tantum pro persona patris: sed etiam pro eius deitate. Hanc vero dicit esse veram: deus generat &
ipse non generatur, quia nec patris persona, nec ipsa diuina essentia generatur. Supponit autem falsum
in sua responsione, quod relatiuum aliud refert in negatiua quam in affirmatiua: quia tunc aliter negaret
negatio quam affirmaret affirmatio: quod falsum est. Vnde si antecedens tam in propositione affirmatiua
quam in propositione negatiua non supponit deitatem nisi vt est in supposito filii: similiter relatiuum in
vtraque non refert deitatem nisi vt est in persona filii. & sic negatio non negat ibi aliquid de deitate
absolute, nec habet aliquo modo sensum illum, deitas filii non est pater: sed solummodo istum, filius
non est pater. Et hoc Simon Tornacen. in summa sua concedit cum Magistro sententiarum dicens sic.
Deus pater non genuit deum qui sit pater. Accusatiuus enim deum ibi supponit personam filii, & qui
resert eam. Redeundo ergo ad primum dicimus simpliciter & absolute quod deus produxit deum qui
non est deus pater, hoc est qui non est pater: vt declaratum est. Et cum assumitur vlterius, ergo deus est
qui non est deus pater: bene verum est: quia filius est qui non est deus pater. Et cum ex hoc vlterius
concluditur, Non ergo vnus tantum deus est: hanc Magister negat per hoc quod dicit, Non tamen genuit
alterum deum, nec qui genitus est alius deus est quam pater: sed vnus deus cum patre. Sed ad consequem
tiam non respondet quae apparens est, & tamen non tenet, quia consequens falsum est & suum ante
cedens verum: & ex vero (secundum regulam Philosophinihil sequitur nisi verum. Vnde nisi fecisset calumnia & ex-
torsio haereticorum (vt dictum est) vbi dixit, Si vero additur, genuit deum qui non est deus pater: non
debuit dicere, Hic distinguimus &c. immo debuit dicere, hic dicimus quod idem est dicere genuit
deum qui non est pater: & genuit deum qui non est deus pater. hoc enim non refert: vt dictum est.
Et tunc vt respondeat ad consequentiam & ad formam argumenti, deberet addere, & cum ex
hoc vltimo concluditur, non ergo tantum vnus deus est: hic distinguimus: quod dupliciter potest in-
telligi, non vnus tantum deus est. potest enim illud nomen vnus substantiue teneri & supponere illi ver-
bo est personaliter retento. sic est vera sub hoc sensu, non ergo vnus tantum est deus: hoc est non vnus
tantum in persona est deus, immo plures in personis scilicet deus qui est pater, & deus quid non est deus pater, sed
qui est deus filius. Et sic bene sequitur, deus est qui non est deus pater, non ergo vnus tantum deus est
Vel potest ly vnus teneri adiectiue & essentialiter, & determinare in praedicato illud substantiuum
deus retento ly est impersonaliter. sic est falsa sub hoc sensu, non ergo vnus tantum est deus, hoc est
non tantum est vnus deus in essentia, sed plures: vt alius deus in essentia sit deus qui est deus
pater, & alius qui non est deus pater: sed deus filius. quod intendebant haeretici. Et sic non sequitur ex
prima propter fallaciam accidentis: quia lydeus primo positum in antecedente cum dicitur deus est qui non
est deus pater, tenetur personaliter. Aliter enim non esset vera, neque sequeretur ex illa deus genuit deum
qui non est deus pater. In conclusione vero cum dicitur: non ergo tantum est vnus deus, tenetur essentia
liter. Aliter enim haeretici non haberent suum intentum: nec posset concludi ex hoc oppositum
primi antecedentis: quod intendebant haeretici: vt patet consideranti. Ad illud quod assumitur in tertio
medio: Si deus producit deum, aut quia est deus, aut quia est innascibilis &c. Dicendum quod ratione
vtriusue scilicet ratione qua deus innascibilis, habendo aspectum ad actum productionis simpliciter a
persona quae in diuinis non est ab alia, de qua sermo est hic modo: licet alio & alio modo ratione qua
deus, quia deitas est elicitiua omnium diuinarum actionum: vt habitum est supra: & ratione qua innasci-
bilis, quia innascibile supponit proprietatem personae quae non est ab alia: qua primo deitas determi-
natur ad actum emanationis simpliciter: vt inferius declarabitur. Propter quod quia ratione vtriusque
deus producit deum, idcirco non omnis in quo est deitas, producit deum: quia in ipso non est innasci
bilitas. Nec tamen sequitur quod deus productus sit innascibilis sicut & deus producens, quia natura per-
fectae productionis similiter est, quod ex ratione qua productio est, non patitur eundem esse in persona Bb81v
producentem & productum, siue in deo siue in creaturis. Ratione vero qua est perfecta productio in di-
uina natura, non patitur productum esse omnino alium & diuersum in natura a producente. ita quod quanto est
perfectior, tanto minorem alietatem patitur inter ipsos: & hoc in creaturis: & vbi est perfectionis infinitae
nullam omnino: vt contingit in solo deo. Vnde in creaturis est identitas naturae inter generantem &
generatum in vno communi secundum speciem. In deo vero est identitas in vno singulari secundum rationem
indiuidui. Quia autem non patiatur eundem esse, hoc est ratione proprietatis determinantis principium elicitiuu
ad actum. Quia vero non patiatur esse alium vel non omnino vel nullo modo, hoc est ratione naturae, quae est eliciti
ua actus. super illam autem non identitatem producentis & producti fundatur eorum distinctio: & super illam identitatem
fundatur eorum similitudo. Propter quod non sequitur, quod licet simile producat simile secundum naturam, quod generet
simile secundum, proprietatem, immo productio simpliciter requirit contrarium. & sic innascibilis deus ge
nerat similem secundum deitatem, quia deum: dissimilem autem & distinctum secundum innascibilitatem: quia innasci-
bilis producit natum. & per hunc modum Socrates humanitate sua quia est humanitas simpliciter ge-
nerat hominem, non quia Socrates, sed quia homo: quia vero est haec humanitas, generat alium hominem a se, &
hoc quia Socrates est.

20 ⁋ Ad illud quod assumitur in quarto medio: Si illa est vera pro patre, deus gene-
rat deum, & alia est vera pro filio & spiritu sancto, deus non generat deum. Et si velimus extendere
medium: Si illa est vera pro patre & filio, deus producit deum: ista similiter est vera pro spiritu san-
cto, deus non producit deum. Dicendum quod cum veritas propositionis non habet esse nisi ex virtute termi-
norum, & in termino non attenduntur nisi duo scilicet significatum & suppositum: intellectus huius quaestionis depen
det ex significato & suppositione huius termini deus, quia licet veritas propositionis principali
ter causetur ex significato termini: tamen secundum quod diuersimode supponit suum significatum, vel pro
ipso significato, vel pro supposito, secundum hoc diuersimode veritatem habet causare in propositio-
ne.

21 ⁋ Est ergo sciendum primo ex parte significati: quod vniuersaliter omnis dictio categorematica significat
idem scilicet secundum rem & naturam: quae habet esse in supposito, vel vt quiditas & essentia eius: quemadmo
dum humanitas habet esse in Sorte: vel vt accidens eius: vt albedo in Sorte. Vnde hoc nomen deus
non significat nisi deitatem quam significat hoc nomen deitas: quemadmodum album significat solam albe-
dinem, sicut & hoc nomen albedo. ita quod hoc nomen deus quantum est ex parte rei significatae non si-
gnificat aliud quam significetur hoc nomine deitas. Differunt autem solummodo in modo significandi: quia
deus significat per modum suppositi siue subsistentis. dicente Damasceno, Deus significat naturam vt
in habente, & deitas per modum formae absolutae. sicut album significat idem quod albedo: sed album per
modum inhaerentis, albedo vero per modum formae absolutae. Et licet illud nomen deus significet per
modum suppositi, non tamen significat aliquod diuinum suppositum nec vnum nec plura: quia deus non si-
gnificat nisi absolute, & per modum absoluti & absolutum. Nullum autem est suppositum in diuinis,
quod non significet respectum, & modum respectus, vt patet ex praedeterminatis. Et per hoc differt in
significato & modo significandi ab hoc nomine persona: quia persona significat relatiue, & per modum re
latiui, & non nisi relatiuum, licet indeterminate: vt similiter patet ex supra determinatis. Vnde &
quod ambo indefinite supponunt pro tribus personis, hoc est differenter, quia hoc nomen personae illas
tres supponit per indifferentiam: & non aliquid commune, nisi intentionale ad illas: vt similiter patet ex
supra determinatis. Deus autem etsi supponit pro eisdem, supponit tamen primo & principaliter signi-
ficatum, & pro ipso suo significato, quod est vnum aliquid commune tribus: vt quo ad hoc non differant in
eo significatum & appellatum: sed cum alteri termino adiungitur in oratione, ratione adiucti aliquando in
telligitur supponere pro significato, siue pro seipso: aliquando pro supposito relatiuo in quo ha-
bet esse. Pro seipso: vt cum dicitur Deus est conicabilis. Pro supposito: vt cum dicitur deus generat. lta
quod licet sper primo & principaliter supponat suum significatum, & pro illo quantum est de se, in verificam
do tamen loquutionem ratione adiuncti determinantis sibi acceptionem, aliquando primo & principaliter suppo
nit pro supposito relatiuo vno vel pluribus, aliquando pro seipso. secundum quod adiunctum aliquando natum est conve-
nire deo principaliter ratione suppositi, & sibi simpliciter ratione suppositi: vt cum dicitur deus generat, &
vniversale in actibus personalibus: aliquando econverso: vt cum dicitur deus creat, & sicvniversale in actibus essentialibus, quemadmodum
in creaturis praedicata essentialia per prius conveniunt supioribus, & per illa inferioribus: praedicata vero accidem
talia, econverso. Vnde quia natura illa quam deus significat, & supponit, vnica est & sangsaris, & nul-
la propositio est in qua praedicatur aliquis terminus principaliter, cui denotatur aliquid inesse
vel non inesse, siue in qua ipse denotatur alicui inesse vel non inesse, nisi insit vel non insit se-
cundum id quod principaliter significat & supponit, aut principaliter ratione sui, aut princi-
paliter ratione sui suppositi: nulla igitur propositio in qua deo denotatur aliquid inesse vel non in
esse, siue convenire, aut disconvenire, aut econverso in qua deus denotatur alicui inesse vel non in
esse, convenire, vel disconvenire, nisi illud insit vel non insit, conveniat, aut disconveniat deo vel econ Bb82r
uerso ratione illius vnici & singularis quod significat & pro quo supponit quantum est de se primo & prim
ipaliter. Si ergo verum est quod deus creat aut generat, hoc non est nisi quia deo simpliciter & absolute
atione singularis deitatis hoc conveniat, licet propter determinationem acceptionis quam facit cir-
ca hoc nomen deus, hoc non conveniat ei nisi vt est in aliquo vel in aliquibus suppositis relatiuis. Si au-
tem verum est, deus non creat, aut non generat, hoc non est nisi quia deo simpliciter & absolute ratione
singularis deitatis hoc non conveniat, licet hoc conveniat ei secundum quod est in aliquo vel in ali-
quibus suppositis relatiuis. Quare cum deitati singulari, vt singularis est, non potest aliquid si-
mul convenire & non convenire, neque ipsa econverso simul conuenire vel disconvenire alicui: idcir-
co quandocumque affirmatiua verificatur in qua ponitur hoc nomen deus, negatiua simul verificari non
potest, nec econverso, etiam etsi contingat quod pro aliquo supposito verificetur. Vnde cum haec est vera
deus creat, haec non potest esse vera deus non creat. Si haec est vera, deus generat: haec non potest es-
se vera deus non generat. Si haec est vera deus est incarnatus, haec non est vera deus non est incar
natus. Nec est in hoc aliqua differentia siue deo aliquoid conveniat naturaliter & necessario in aliqua perso
na, vt generare in persona pris, siue in nulla persona ei conveniat necessario & naturaliter: dum tamen in aliqua perso
na ei conveniat saltem quocumque modo sit: vt esse incarnatum in persona filii. Vnde ad determinationem quam
praedicatum potest facere circa subiectum, non est hic aliquid attendendum principaliter: licet per hoc determi
nat hanc dubitationem Praepositinus in summa sua, sentiendo aliter quam diximus de suppositione hu
ius nominis deus, sic dicens. Notandum quod hoc nomen deus vbicumque supponit pro essentia, potest sup
ponere pro persona vel personis: sed non conuertitur: quia ex adiuncto supponit tantum pro persona: vt cum
dico deus generat, ibi supponit tantum pro patre: quia talia sunt subiecta qualia permiserunt praedicata
Eodem modo & in negatiua, vnde haec est falsa deus non generat. Sed manifestum est quod contrarium
dicti sui verum est: quia alicubi supponit pro essentia, vbi nullo modo potest supponere pro persona
vt cum dicitur Deus est conicabilis. Nullibi autem supponit pro persona quin ibidem supponat pro essentia
nisi restringatur ad supponendum pro persona tantum per immediatam implicationem, dicendo sic: aliquis
qui est deus non generat: vt filius vel spiritus sanctus. Quamquam enim ex adiuncto per implicationem supponit
tantum pro persona primo & principaliter verificando loquutionem pro ipsa, simul tamen & supponit pro
centia, non enim est verum patrem generare: qui verum sit deum generare, quia non solum supponit patrem: sed simpliciter
supponit vnum deum simplicem, de quo verum est dicere quod generat & generatur, spirat & spiratur:
licet loquutio verificetur varie pro diuersis suppositis primo & principaliter. Vnde non sequitur
istud argumentum, aliquis qui est deus non generat, ergo deus non generat, propter fallaciam conse
quentis ab inferiori ad superius negando vniuersaliter: sicut non sequitur, aliquis homo non
currit, ergo nullus homo currit: quia illa deus non generat, includit illam nullus qui est deus
generat. Et hoc quia iste terminus deus inquantum supponit pro suo significato quid est res sin-
gularis, sic habet rationem termini proprii, & facit propositionem singularem: licet inquantum natus est super
ponere pro suppositis relatiuis, & vt est ommunis eis per communionem non per plurificationem, habet quodammo
do rationem termini appellatiui: & facit propositionem quodammodo indefinitam. Et quo ad hoc bene se
queretur, aliquis quid est deus non generat, ergo deus non generat: sicut sequitur, aliquis homo siue aliquis quid est
homo non currit, ergo homo non currit. Sed in proposito reformat pactum quod eadem res singularis
significatur hoc nomine deus, quod & supponit pro illa vniformiter in negatiua sicut in affirmatiua: li
cet pro alio & alio supposito. Hoc autem nomine homo significatur eadem res vniuersalis, & supponere potest
pro alia & alia re singulari in affirmatiua & in negatiua sicut pro alio & alio supposito. & ideo hoc
nomen homo supponendo pro significato & pro supposito, pro alia re significata potest suppo-
nere in affirmatiua quam negatiua, sicut & pro alio supposito: hoc autem nomen deus etsi pro alio
supposito, non tamen pro alia re significata. Quare cum propositio quae vera est pro supposito, etiam
requirat veritatem pro significato: vt sit vera simpliciter, sicut dictum est: idcirco illae, homo cur-
rit, homo non currit, possunt simul esse verae simpliciter: quia & pro significato & pro supposito simul.
Non autem istae, deus generat, deus non generat: quia etsi pro supposito possint simul esse verae: non
tamen pro significato: vt dictum est. Et sic ista propositio deus generat deum, & ista, deus non generat deum, ratio
ne deitatis quae plurificabilis non est, pro qua lydeus supponit, & per modum subsistentis se habet, simul
verae esse non possunt, immo contradictoriae sunt, sicut istae duae, Sortes currit, Sortes non currit. Nec
differt in eis negatio praeposita, & postposita: ita quod si vera esset negatiua, hoc non esset nisi quia prae-
dicatum disconueniret deo simpliciter ratione suae deitatis: & sic oporteret quod disconveniret ti in quo-
cumque supposito inueniretur: vt esset simul falsa ratione essentiae, & cuiuslibet personae: quia scilicet deus
nec generaret ratione deitatis simpliciter, nec ratione deitatis in aliquo supposito, quod enim discon
uenit deitati simpliciter significatae per modum subsistentis, disconuenit ei in qualibet persona propter Bb82v
vnitatem eius in pluribus personis, econtrario eius quod contingit in creaturis: quia essentia plurisi
catur in pluribus personis. Si autem vera sit affirmatiua, hoc est quia praedicatum convenit deo simpliciter ra
tione suae deitatis. & sufficit quod simul conveniat ei vt est in aliquo supposito: licet disconveniat ei
vt est in aliis.

22 ⁋ Ad illud quod obiicitur quito, si deus produceret deum, ergo deus esset distinctus: quia pro
ductio actiua & passiua important relationes distinguentes inter terminos: Dicendum iuxta iam ex-
posita, quod in quolibet termino est considerare id quod supponit, & est solum suum significatum: & est con
siderare pro quo supponit, & hoc est illud pro quo reddit locutionem veram. Sed pro alio potest ter-
minus supponere & reddere locutionem veram dupliciter. vel primo & principaliter: vel secundario.
Primo modo supponit hoc nomen deus suum significatum per modum suppositi. Secundo autem modo in
proposito, deus generat deum, supponit principaliter & primo hoc nomen deus in supposito pro
supposito relatiuo patris, & hoc nomen deum in praedicato pro supposito relatiuo filii. Tertio autem
modo supponit pro ipsa essentia. Cum ergo dicitur quod productio actiua & passiua important relatio-
nes distinctiuas inter terminos suos, verum est: sed tantum inter illos pro quibus primo & principa-
liter verificatur locutio, & inquantum verificatur pro illis, non autem pro illo pro quo verificat lo-
cutionem secundario, & inquantum pro illo verificat. Quare cum (vt dictum est) propter determi-
nationem actus producendi ly deus supponit verificando locutionem pro patre, & l deum pro filio
primo & principaliter: licet secundario pro essentia: distinctionem igitur notat solum pro ipsis personis
& non pro ipsa essentia. Sed cum exprimitur dicendo deus distinguitur, ly deus primo & princi
paliter supponit pro essentia: quia ly distinguitur non determinat sibi aliquam personam determi
nate, & semper in tali locutione principaliter supponit & denotat locutionem verificari pro essen-
tia, vt significatur hoc nomine deus per modum suppositi: & etiam si significaret non solum per modum
actionis grammatice loquendo, sicut significat hoc verbum discernere, sed veram actionem per mo-
dum actionis, sicut significat hoc verbum creat, dicendo deus creat. Propter quod non sequitur vl-
terius, notat distinctionem inter terminos, ergo inter deum & deum: vt ponatur distinctio intelligi
circa deum ratione deitatis: immo esset fallacia figurae dictionis ex commutatione suppositionis. Super
ponit enim deus principaliter pro persona patris vel filii, vel vtriusque simul, cum dicitur deus producit
deum: econuerso autem pro essentia principaliter, cum dicitur, Deus discernitur.

23 ⁋ Quod arguitur
vlterius, si deus producit deum, aut ergo voluntate, aut natura, aut necessitate &c. Ad huius disso-
lutionem sciendum: quod deum producere deum necessitate, natura, aut voluntate, dupliciter potest intelligi, quia
y necessitate natura & voluntate possunt teneri nominaliter vel aduerbialiter. Si nominaliter, sic sunt
ablatiui: & dicunt rationem originandi actum productionis in originante. & hoc modo deus non producit
deum necessitate: quia necessitas quae est ratio producendi alia a natura, non est nisi principium extra: quae
dicitur necessitas coactionis. Et de tali modo necessitatis intelligebant haeretici quando quaerebant
vtrum pater genuit filium necessitate, vel ambo producerent spiritum sanctum de necessitate. De qua di-
cit Hila. de Syno. Si quis nolente patre dicat generari filium, anathema sit, non enim nolente patre
coactus est pater: vel necessitate naturali ductus cum nollet genuit filium. Et Augustinus ad Orosium
quaestione. vii. Necessitas in deo non est. Si vero praedicta tria sumantur aduerbialiter: vt sint idem quod ne
cessarie & voluntarie & naturaliter, sic dicunt solummodo productionis modum. Sic in omni modo pro
ductionis deus producit deum de necessitate non alicuius indigentiae. iuxta quod dicit Hila. de Syno. xl
Nulla necessitate naturali ductus pater genuit filium, neque consimiliter ambo produxerunt spiritum
sanctum aliqua necessitate. De tali autem necessitate quaerebant haeretici. Sed cum secundum Anselmus ii. libro
de libero arbitrio, duplex sit necessitas scilicet quaedam praecedens, quae est causa vt sit res, & necessitas se
quens quam res facit: vtroque modo cadit necessitas quae dicit modum productionis, in diuina pro-
ductione. Dicitur autem praecedens necessitas ab ipso causa vt sit res: quia est modus actus, ex eo
quod est ratio & principium actus: quemadmodum caelum dicitur necessario moueri: quia de neces
sitate suae formae mouetur: & similiter ignis de necessitate calefacit: quia de necessitate naturali
suae caliditatis. Dicitur autem necessitas sequens quam res facit & quae nihil efficit, quia est modus
actus non ex eo quod est ratio & principium ipsius actus: sed ex conditione ipsius actus. Et haec se-
cunda potest esse vbi non est prima: vt cum dico te ex necessitate loqui quando loqueris. vt enim
dicit Anselmus, cum hoc dico, significo nihil facere posse vt dum loqueris non loquaris, non quod
aliquis cogat te ad loquendum. Sed vbi est prima necessitas necessario est secunda. Et potest pri
ma harum necessitatum appellari necessitas efficientiae. Secunda vero existentiae. Prima necessita-
te secundum Philosophos dicitur caelum de necessitate moueri, quia habet causam necessariam
effectiuam motus eius. Secundo modo dicitur caelum moueri de necessitate: quia non potest esse vt non sit motus
in caelo: & loquens cum loquitur de necessitate loqui: quia non potest esse vt aliquis dum loquitur non loquatur. Bb83r
Primo modo deus preoducit deum de necessitate. & haec necessitas a quibusdam appellatur necessitas
immutabilitatis: & ab Anselmo appellatur necessitas inuertibilitatis seruandi constantiam. Sed se
cundum quod natura & voluntate sumuntur aduerbialiter, hoc modo ambo concurrunt in omni pro
ductione dei de deo: quia deus deum naturaliter & voluntarie generat, & similiter spirat. Quia enim deus
nihil agit nisi vt natura intelligens & voluntaria, cuius natura non patitur violentiam aut indi-
gentiam, cuius intellectus non errat per ignorantiam, cuius voluntas non impeditur per impotentiam:
& sunt penitus idem re in deo pertinentia ad attributa essentialia secundum rationem praecedentia vt
fundamenta, & principia actuum personalium: impossibile est quod in deo aliquod agat natura quod non sciat
& intelligat per intellectum, & quod non velit siue in ipsum non consentiat per voluntatem, neque volun-
tate de ipsa sua substantia, quin natura concurrat & intellectus sciat. De hoc autem minus dubium
est in productione spiritus sancti ab vtroque, quod scilicet productio eius sit natura & intellectu cum hoc quod
est voluntate: quam filii a patre. scilicet quod productio eius cum hoc quod est natura & intellectu, sit etiam vo-
luntate: quia illa est modo voluntatis, & ista modo naturae & intellectus: vt infra videbitur. Natu
ra autem & intellectus ratione absolui possent a voluntate & agere sine illa: quia ordine quodam
rationis natura & intellectus in deo praecedunt voluntatem: vt iam visum est supra, & amplius vi-
debitur infra: non econverso. dicente Augustino ad Orosium. Praeire voluntas sapientiam non potest
Propter quod auctores magis sollicite affirmabant productionem filii cum hoc quod est natura & intel-
lectu etiam esse voluntate. In hoc enim haeretici magis errabant: vt patet per Magistrum. id est sententiarum
distin. vi. per totum. Hic dicit Hila. de Syno. Eos quid dicunt quod neque consilio, neque voluntate pater genuit
filium, anathematizat sancta ecclesia. Et Ric. vi. de triniitate. c. xvii. Producenti qui est ipsa omnipotentia
idem est de se alium producere quod ex ordinatissima causa idipsum velle: ex principaliori autem
causa id velle idem est quod generare. Nam cum vterque procedendi modus constet in voluntate, diffe-
runt tamen pro causae alteritate. Vnde & in causa principaliori consistit principalior modus procedendi. Vul-
tis super his audire verbum abbreuiatum: Ingenitum velle habere sibi conformen, idem mihi vide-
tur quod gignere filium: tam genitum quam ingenitum velle habere condilectum, idem mihi videtur quod produ
cere spiritum sanctum. & cap. xviii. Videtur mihi esse deo patri filium gignere quod personam de per
sona sua naturaliter & pro voto producere. Est autem aduertendum quod licet ambo, natura scilicet &
voluntas, simul concurrunt in duplici productione dei de deo, non tamen eodem modo, sed diuersi-
mode. secundum quod differunt principia elicitiua illarum productionum. In productione enim principali quae
est generatio, quae elicitur a principio quod est natura, deus producit deum naturaliter primo & prim
cipaliter: voluntarie vero secundario & consequenter. In productione secunda quae est spiratio, econver-
so vis elicitiua actus est voluntas vt est potentia libera: naturalis tamen necessitas impellens est in
actum. In generatione enim vis elicitiua actus est intellectus vt est natura, naturali impetu impellens in
actum: in spiratione vero econverso. Sed in generatione voluntas est coniuncta naturae vt consentiens natu-
rae in actum generationis. In spiratione vero natura est coniuncta voluntati vt inclinans cum volun-
tate in actum spirationis. Et sic generans primo & principaliter generat naturaliter, voluntarie au
tem concomitanter: econverso autem spirans spirat: Sed tamen aliter & aliter voluntas est coniuncta naturae in
generatione: & natura voluntati in spiratione: quia voluntas in generatione est coniuncta naturae non
vt coagens: sed vt complacens in actione: natura autem in spiratione est voluntati coniuncta vt
naturali quasi impetu voluntatem liberam inclinans in suam actionem: vt propterea ambae emana-
tiones naturales dici possunt. Propter quod dicit Ric. vi. de triniitate. capitulo i. quod in diuinis nihil est iuxta
donum largientis gratiae: sed totum iuxta proprietatem exigentis naturae. Et Hila. v. de triniitate. Ex
virtute naturae in eandem naturam subsistit filius natiuitate, & ex virtute naturae in eandem na
turam processione subsistit spiritus sanctus.

24 ⁋ Quia ergo inducebatur in argumento, quod deus non
producit deum natura aut necessitate: quia producit eum libere: Dicendum quod libere producit, & ita volun-
tarie: sed voluntate consentiente non eliciente in prima productione, & per hoc voluntarie. dicente Rioar-
lib. vi. ca. iii. Hoc proculdubio erit ei prolemo producere, in eoipso sibi omnia complacere. Per quod non excluditur
quin a natura eliciente, & per hoc etiam necessario & naturaliter: secundum modum necessitatis qui dictus est ca
dere in deo. Voluntate autem eliciente in secunda productione, & per hoc voluntarie: per quod non excluditur a natura
concomitante, & per hoc naturaliter & necessario: vt patet ex iam dictis, & in sequenti quaestione amplius decla
rabitur. Quia autem additur quod natura siue necessitas & voluntas ex opposito distiguuntur, & in eadem actione
non concurrunt, dicendum quod voluntas operatur aut vt libera absolute, aut vt libera arbitrio. Isto secundo modo
non concurrunt in eadem actione natura siue necessitas & voluntas. sic enim deus nihil opeatur voluntate intra
se: siy solum circa creaturas. Et secundum hoc Hila. de Syno. & Anselmus ii. cur de. homo, dicunt quod nulla est in
deo faciendi vel non faciendi necessitas. Item Anselmus ibidem. In deo sola operatur voluntas. Primo autem Bb83v
modo bene concurrunt in eadem actione: vt supra determinatum est disputando de voluntate dei:
licet non eodem modo: vt iam declaratum est hic.

25 ⁋ Quia vero adducebatur quod deus non producit
deum voluntate siue voluntarie: quia productio talis non potest non esse: Potest responderi mo-
do iam dicto distinguendo de voluntate penes diuersum modum quo voluntas concurrit ad actum
generandi & spirandi, econtrario tamen natura. Penes hoc enim accipitur quaedam distinctio magistra-
lis, quod est quaedam voluntas antecedens, quaedam vero concomitans: prima in spiratione. secunda vero in ge
neratione. Sed haeretici Eunomiani (vt dicit Auinus, xv. de triniitate. ca. xx. cum non potuerunt intelli-
gere, nec crederes voluerunt dei filium esse natura genitum: filium voluntatis dixerunt eum esse, volentes
asserere antecedentem voluntatem, qua scilicet vt principio elicitiuo gigneret filium. Propter quod Magi-
ster. vi. distin ca. vl. appellat eam efficientem, & non solum antecedentem ordine vt principium princi-
piatum: sed tempore: intelligendo voluntatem illam non solum antecedentem originaliter: sed etiam anteceden
tem de nouo aut ipsi volenti, sicut nos aliquando volumus quod antea non volebamus: aut ipsi operi siue
rei operatae, sicut deus voluit aliquando creaturam de nouo producere quam antea producere noluit. Quod
dixerunt: vt ostenderent filium dei esse creaturam. Contra quos dicit Augustinus super epistolam ad Ephesios
super illud ca. i. Praedestinauit nos. De domino nostro lesu Christo dictum est: quia cum patre semper fuit,
& numquam eum vt esset voluntas paterna praecessit.

26 ⁋ Ad sequens: si deus producit deum, ergo de aliquo, aut
nihilo &c. Dicendum quod non de nihilo, sed de aliquo, nec de substantia aliena, sed de substantia produ
centis. De aliquo oportet poni esse productum omne quod producitur in diuinis. De nihilo autem non po
test dici productum quod in diuinis producitur. Quoniam sy nihil cum dicitur aliquid esse de nihilo. secundum An
sel. mon. c. viii. tripliciter accipitur. Vno modo negatiue: sicut esse de nihilo dicitur id quod omnino non
habet esse. secundum quod tacens dicitur loqui de nihilo. Hoc igitur modo nihil existens siue in deo siue in
creaturis potest dici esse de nihilo, neque omnino id quod habet esse, siue sit productum, siue non. Contra
dictio enim includeret scilicet quod haberet esse & non esset. & ideo isto modo neque in diuinis neque in creaturis
potest aliquid dici esse productum de nihilo. Secundo modo dicitur aliquid de nihilo: quia non est aliquid de quo
potest dici esse. secundum quod id dicitur de nihilo, quod habet causam sui esse. sic pter in diuinis potest dici esse de nihilo:
vel ipsa essentia diuina: quia non habet principium aut causam sui esse. sed tunc illa praepositio de, inclu
ditur sub negatione: vt idem sit dictu esse de nihilo quid non esse de aliquo. Et ideo isto modo nihil productum
potest dici productum de nihilo in diuinis: quia omne productum in diuinis habet aliquid de quo est & princi
piatiue, & quansi materialiter: vt iam videbitur. Sed iste modus dicendi aliquid esse de nihilo, non debet vsita
ri in diuinis: quia secundum vsum conem non solum praetendit negationem essendi quod non ab alio: sed negationem essendi
simpliciter. Vnde dicit Anselmus mond. c. vi. Licet summa essentia non sit per aliquod efficiens aut ex aliqua materia, non
tamen per nihil atque ex nihilo, quia per seipsam & ex seipsa est quicquid est. Sic & pater ex seipso & per se
ipsum est quicquid est, non ex nihilo. Et ita istis duobus modis dicitur ly de nihilo negatiue. Tertio
modo dicitur de nihilo positiue, & hoc dupliciter. Vno modo, quasi materialiter: vt nihil ingrediatur
materiam rei subiectam, sicut ferrum ingreditur substantiam cultelli qui est de ferro. Sic iterum nihil sit
de nihilo: quia nihil nullius habet esse aliquid. Alio modo originaliter: quia eius substantia ha-
bet esse post non esse. & sic sola creatura habet esse ex nihilo: non autem aliquid productum in diui-
nis: quia nihil est ibi nisi peretuum: vt infra dicetur. De aliena autem substantia ex nihilo tamen concrea-
ta, dicebant haeretici esse productum quicquid in diuinis producitur. Vnde & dicebant nihil produci a
deo, nisi quod esset creatura, & alterius substantiae quam diuinae, & esse productum post producentem: & dice
bant filium creaturam nobilissimam a deo creatam. dicente Hila. in principio. iiii. de trinitate. Aiunt haeretici
filium non ex patre natum: neque deum ex natura: sed ex constitutione esse: quia sicut plures dei filii
ita & hic filius sit: sicut plures dii sunt, ita & hic deus sit: indulgentiore tamen in eo & adoptionis
& nuncupationis affectu: vt & prae caeteris sit adoptatus, & adoptiuis sit maior, & excellentius cum
ctis naturis creatus: & creaturis ipse caeteris praestet, & ex nihilo vt caetera in aeterni illius creatoris sui
imagine constitisse, verbo videlicet de non extantibus iussum esse subsistere, deo potente similitu
dinem sui ex nihilo coaptare. Et dicit hoc contra Arrianos, qui filium dicebant creaturam spiri-
tualem nobilissimam ante alias creatam, & in virgine naturam humanam accepisse. Photinus vero di-
xit, quod initium accepit in virgine cum carnem assumpsit: & ambo dicebant spcnium sanctum creaturam nobi-
lissimam post filium: & ambos dicebant a deo dignitate gratiae deificatos: & ideo vtrumque dici deum in sacra
scriptura. Sed qui sic dicunt (vt dicit Ambrosiuis ist de triniitate. negant filium diuinitate vnum cum patre es-
se. Deleant ergo euangelium: deleant vocem Christin. Ipse enim dicit. Ego & pater vnum sumus. Eos
qui dicunt, erat quando non erat, & antequam nasceretur non erat, & quid ex nihilo factum aut ex alia substantia,
anathematizat catholica & aprsica ecclesia. Vnde ad huiusmodi errorem improbandum ex textu scripturae
potius quam ex vi rationis naturalis, inuigilat vt plurimum disputatio de trinitate Ambrosii & Hila. & Bb84r
aliorum catholicorum: vt patet inspicienti libros ipsorum. Vnde quia ita sit ex dictis sacrae scripturae quae
eorum disputationibus sunt declarata, tenere debemus: & quom intelligere possumus quod deus deum de substam
tia sua producat, inuestigare debemus. Sed (vt dicit Hila . i. de triniate. de natura dei & natiuitate, siue
(vt largius loquar) de processione tractantes exempla afferemus: quia intelligentiae niae infirmitas cogit spe
cies quasdam ex inferioribus tanquam superiorum indices quaerere: vt rerum familiarium consuetudine admonem
te, ex sensus nostri conscientia ad insoliti sensus opinionem educeremur.

27 ⁋ Est ergo sciendum quod in
exemplo productionis naturalis est inuenire ea quibus vti possumus ad intentum nostrum circa produ-
ctionem diuinam. Est enim in productione considerare tria quodammodo re differentia. scilicet subiectam materiam
quae est in potentia ad formam, & ipsam formam quam agens deducit in actum de potentia materiae, & compositum
constitutum in esse ex vtroque, quod est per se terminus productionis naturalis. His tribus differentibus in
productione creaturae secundum rem, est inuenire tria correspondentia differentia secundum rationem tantum
in productione diuina, videlicet ipsam diuinam essentiam & proprietatem personalem, & ipsum suppositum
siue personam ambo illorum in se continentem. iuxta illud quod dicit Augustinus. vii. de triniitate. ca. ii. de
persona filii. Quae est nata sapientia. vt per hoc quod dicit nata, intelligamus proprietatem: per hoc ve-
ro quod dicit sapientia, intelligamus essentiam. Vnde & sicut in productione creaturarum ipsum productum
habet esse per actum productionis: & quicquid est in ipso etiam habet esse in ipso per actum productionis, ita quod
secundum determinationem Philosophis. vii. meta. compositum generatur per se & primo: secundo vero forma in
composito: materia vero tanquam ingenita & incorruptibilis, in composito solum habetur esse per genera
tionem: nullo tamen modo generatur in ipso, nisi largissime loquendo de generatione: consimiliter in pro
ductione diuina quisquis est productus, in deo habet esse suum per actum productionis, &etiam quicquid
est in ipso. Propter quod dicit Augustinus quod essentiam filio praestat de patre generatio: quemadmodum
compositum in creaturis habet esse suum & quicquid est in ipso, per actum generationis naturalis. Est
enim persona quid constitutum in diuinis ex essentia cum proprietate: licet absque compositione: vt in-
fra patebit. Et Hila. dicit quod filius nihil habet hisi natm. id eit quod nascendo accepit: vt exponit Praeposi
tinus. Licet tamen proprie dicimus quod persona producitur per se & primo, tamen non est consuetum dici a theo
logis quod proprietas & essentia vllo modo producantur per accidens: sed solummodo quod habentur per productio
nem in persona producta: licet aliter & aliter: quoniam proprietas non solum habet esse in persona producta
per ipsam productionem: sed etiam simpliciter habet esse per illam: quia in illa habet esse absque productione: essentia vero
per productionem habet esse in producto: sed non habet esse simpliciter per productionem: quia absque productione
passiua habet esse in producente. Propter quod forte aliquo modo posset proprie vel saltem magis proprie
quam de essentia, aut minus improprie dici quod proprietas producatur in persona producta: vt quod filiatio
generetur non simpliciter secundum se, sed tantum in filio. Nullo autem modo proprie dici posset quod essen-
tia produceretur etiam in producto: vt quod deitas generaretur in filio: sed solummodo quod haberetur in
ipso per generationem: & ita quod proprie dicitur essentia communicari filio per generationem. Hila. tamen
concedit substantiam generari in filio, cum dicit. ii. de triniitate. in principio. Pater quomodo erit, si non quid
in se substantiae atque naturae est genuerat in filio: Sed hoc minus proprie & vere dicimus: quemadmo
dum in creaturis minus vere & proprie materia generari dicitur quam forma. Dicimus ergo quod quemad-
modum in productione naturali materia est subiectum generationis, inquantum est in potentia ad formam
& per hoc ad compositum generandum de ea: sic in productione diuina, puta in generatione filii, &
consimiliter in spiratione spiritus sancti: ipsa diuina essentia est quasi subiectum generationis, & vt
aliquid in potentia: licet necessario semper coniuncta actui ad generandum de ea personam constitutam
ex essentia & proprietate, quae est sapientia genita, secundum quod dictum est: vt sapientia nominet subiectum,
quod in creaturis est materia: nata vero nominet proprietatem per generationem habitam, qua filius in es
se generati constituitur, & a patre distinguitur, qui est innata sapientia: cum quo conuenit inquantum
est sapientia simpliciter & absolute. Sic dicendum est quod deus generat deum de sua substantia. scilicet generantis
dicente Augustino in sermone de symbolo, Deus cum verbum genuit, id quod ipse. est genuit, nec de ni
hilo nec de aliqua iam facta conditaque matetia: sed de seipso, hoc est de substantia sua. Et de fi. ad Pe.
Pater de nullo genitus deus semel de sua natura sine initio genuit filium. Ad idem inducit Magister
sentem. distin. v. cap: Dicitur quoque. plurimas auctoritates. Dico autem de substantia generantis cum redu
plicatione inquantum scilicet generans est. licet enim eadem sit in tribus, non tamen habet rationem poten-
tiae vt de ea generetur aliquis, nisi secundum quod habet esse in patre. vt per hoc excludatur inconue-
niens quod Magister sententiarum inducit ex dicta auctoritate Augustini de fi. ad Pe. distinctio
ne. v. capitulo. Dicitur quoque. vbi dicit sic. Ecce hic dicit Augustinus filium genitum de natura
patris. Est autem eadem natura patris & filii & spiritus sancti. Si ergo de natura patris est genitus
filius, genitus est de natura filii & spiritus sancti, immo de natura trium personarum. Propter quod Bb84v
Magister in ca. Ostenditur quoque, respondendo huic inconvenienti exponit eam dicens. Eilius natus
est de substantia patris, vel pater genuit filium de sua natura siue essentiaid i. de se natura siue essen-
tia genuit filium eiusdem naturae siue essentiae. & hoc quasi ly de solum posset dicere circunstantiam qua
si causae efficientis non materialis: quod non oportet dicere.

28 ⁋ Et quod arguitur in contrarium, quod diuina
essentia purus actus est & forma: quare ad nihil est in potentia, &c. Dicendum quod aliquid est in po-
tentia ad aliquid quod est absolutum, & differt ab ipso re vel intentione, & vadit de potentia in actum per
motum & transmutationem rei vel rationis: vel ad aliquid quod est respectus tantum, & differt ab illo so
la ratione, nunquam vadens per transmutationem quancumque de potentia in actum: sed semper naturaliter
coniunctum est actui. Primo modo in creaturis materia est in potentia ad formam tanquam ad differens
re ab ipsa, & transiens de potentia ad actum per realem transmutationem in materia: & similiter for
ma generis est in potentia ad formam differentiae tanquam aliquid differens intentione ab ipsa, &
transiens de potentia ad actum per transmutationem rationis. Nec est tali modo diuina essen
tia in potentia ad aliquid: de qua habeat veritatem medium in argumento, non autem de po-
tentia secundo modo: immo de natura formae diuinae inquantum est actus purus, est quod sit in poten
tia ad plures respectus. Vnde productio diuina ex parte eius de quo producitur, non solum ex par-
te modi producendi, differt ab omni modo productionis qui possibilis est fieri in creaturis. Vt
enim dicit Victorinus in disputatione sua contra Arrium, aeterna generatio improportionabilis est
omni generationi. Vnde qui perfecte vult videre modum generationis diuinae, & hoc quantum pertinet ad
ppositum, debet aspicere ad modos generationum aliarum: & quod nobilitatis est isti productioni ascri
bere, & quod ignobilitatis est abnegare: & tandem ostendere quomodo in eadem est aliquid nobilita
tis quod in nulla aliarum possit inueniri: vt declaratur in Glossa Hebra. id est super illud, Cum sit spledor
gloriae. Differt igitur productio diuina summe a productione qualibet alia, quia illa vadit per
transmutationem ad perfectionem, & in ipsa distat potentia ab actu, in ista vero nequaquam. Differt spe
cialiter a productione naturali quae est generatio: quia illa est de imperfecto substantialiter: ista ve-
ro est de perfecta substantia. In quo plus conuenit cum productione quae est alteratio, quia in illa sub
iectum quod est in potentia, est aliquid existens in actu: sed differt in hoc, quod subiectum in alteratione est
in potentia ad aliquid re absolutum differens ab ipso: in productione autem diuina nequaquam: in quo diuina
productio convenit plus cum productione speciei ex genere: quia in hac productione genus quod est si-
cut subiectum & materia, est in potentia ad aliquid absolutum: vt ad differentiam, quae sola intentione
differt ab ipso: hic autem subiectum est in potentia ad aliquid respectiuum, quid differt ab ipso sola ratione
Et licet ista productio sit magis similis diuinae quam alia, in multis tamen aliis differt: quia productio
speciei ex genere per differentiam procedit de incompleto ad completum, assumendo complementi de-
terminationem: vt secundum aliud & aliud re descendat in aliam & aliam speciem, & sit tantum vnum cone
secundum rationem. In productione autem diuina subiectum non est aliquid incompletum determinatum per as-
sumptam proprietatem: sed vnum & idem re singulare totaliter habet esse per productionem in di
uersis sub diuersis proprietatibus relatiuis: quod est commune non secundum rationem, sed secundum con
municationem. Vnde quia illud commune est vnum & idem singulare, ideo ista est vera, Tres per
sonae sunt vnus deus, & vna substantia: & quia in constitutione personae secum habet rationes proprie-
tatum quae non differunt ab ipsa nisi ratione, ideo & conuersa est vera, vnus deus est tres personae si
ue trinitas. secundum quod Magister probat hoc auctoritatibusi.d is. sententiarum distin iiii. c. Quidam tamen.
Propter vtrumque vero eorum simul omnes propositiones conceduntur in quibus praedicantur concreta de concre
tis: vt ptur est deus: vel abstracta de abstractis, vt paternitas est deitas, vel econverso: vel abstracta de
concretis, vt paternitas est deus, vel pitr est deitas, vt dictum est: licet non sunt sper aeque, propriae: & hoc vbique
vbi non repugnat relationis oppositio seu disparatio. illa enim impedit praedicationem: & hoc vel principa-
liter vel ex adiuncto. Principaliter: aut ratione significationis terminorum, propter quod non dicitur
paternitas aut pater est filiatio, aut filius: aut ratione modi significandi, propter quod non dicitur
essentia generat aut generatur. Ex adiuncto autem, vt licet dicatur absolute essentia est pitr, non tamen dicitur
essentia est pater filii. Licet enim Magister Alexander in summa distinguat, dicendo quod l pater po
test sumi adiectiue vel substantiue: & si substantiue, sic est vera: quia tunc supponit pro tota per
sona habente filium, sub hoc sensu, essentia est persona quae est genitor filii: sicut econuerso ista, pa
ter filii est essentia. i. persona generans filium est essentia: Si vero sumatur adiectiue, sic est falsa: quia
dicit quod essentiae convenit proprietas qua refertur ad filium vt generans ipsum: Magister tamen
Praepositinus in summa sua dicit eam veram esse simpliciter: & ly pater tantum teneri substantiue.
sicut hic, essentia est pater. Quod probat: quia sequitur: pater filii est essentia, ergo essentia est
pater filii. prima est vera: quia pater tenetur substantiue: quare similiter & secunda. Item essentia Bb85r
est pater, haec est vera: quia ly pater tenetur substantiue: aut ergo est pater alicuius, aut nullius.
Si nullius, ergo omnino non est pater. Si alicuius, hoc non est nisi filii. Sed in rei veritate illa est falsa,
essentia est pater filii: & tenetur ly pater tantum adiectiue: quoniam nomina quae imponuntur a potentia actiua vel
passiua, vt sunt magister discipulus, pater filius, aedificator, adiectiua sunt significatione tantum:
& hoc ex respectu quem habent ad aliud, quod respicit potentia a qua imponuntur. Sed ita est, quod cum
aliquid habet rationem adiacentis vel adiectiui ex respectu ad aliud, quanto magis est deteriatus
respectus: tanto magis habet rationem adiacentis: & tanto minus, quanto magis indeteriatus est respectus. si-
cut patet de modo infinitiuo: quod grammatici dicunt quod potius potest supponere quam alius modus: quia alii
dicunt finitam inclinationem ad suppositum, iste vero infinitam. Et similiter adiectiuum in neutro ge
nere potius substantiuatur quam in masculino aut foeminino. Quare cum ly pater, dicendo Pater
filii, habet finitam habitudinem & expressam, non sic cum per se ponitur: ideo licet posset teneri substanti
ue dicendo Essentia est pater: non tamen nisi adiectiue, dicendo essentia est pater filii. Et sic sim
pliciter est falsa (vt dictum est) illa, essentia est pater filii: haec tamen est vera, essentia est pater. Si er-
go obiiciatur Essentia est pater, & non est pater nisi filii: ergo essentia est pater filii aut non est
pater: patet quod est figura dictionis: quia in prima l pater per se supponit pro tota persona: in
secunda cum dicitur pater filii, copulat proprietatem tantum circa subiectum. Patet ergo quod non va
let primum argumentum Praepositini, Pater filii est essentia: ergo essentia est pater filii: quia de-
beret sic convertere: ergo aliquid quod est essentia est pater filii. sicut illa, indiuiduum est homo, non
conuertitur sic: ergo homo est indiuiduum: sed sic. ergo aliquid quod est homo est indiuiduum. Si
militer cum arguitur: essentia est pater: ergo aut alicuius aut nullius: Dicendum quod non sequitur
propter figuram dictionis: quia statim cum additur alicuius aut nullius, aliter copulat quam prius
supponebat: et est dicendum, nullius id es. non alicuius est pater. Et non sequitur ex hoc quod non sit
pater propter figuram dictionis: sed sequitur tantum, ergo non convenit ei proprietas paternitatis. Quia
etiam deitas (vt dictum est) siue essentia diuina habet rationem communis, licet per solam commu-
nicationem: & persona rationem proprii: & sic quandam rationem totius tenet essentia, & persona
quasi rationem partis, licet nec pars nec totum sunt vere in diuinis, vt habitum est supra: pro
pter hoc talis propositio tanquam, propria & vera concedenda est, filius est substantiae diuinae aut sub-
stantiae patris: quasi participatiua conclusione sub hoc sensu, filius est aliquis substantiae patris
di. aliquis in substantia patris subsistens: non autem aliquid. sicut dicimus quod Sortes est aliquid
substantiae hominis, quia in diuersis hominibus est vera partitio humanitatis. Per hunc etiam
modum conceditur quod pater & filius & spiritus sanctus sunt vnius substantiae. id est aliqui quorum vna
est substantia. Sed si ille genitiuus substantiae intelligatur construi secundum habitudinem quasi
cause materialis, vt de quae aliquid vel aliquis producitur: sic ista conceditur: Christus est filius suba
stantiae patris vel deitatis. dicente Augustino, xxv. de trinitate. Quod dictum est filii charitatis suae
nihil aliud intelligatur quam filii substantiae suae. & hoc ideo quia genitus est de sua substantia, quem-
admodum dicimus quod imago est statua aeris: quia de aere facta. Non sic autem possumus dicere
ingenitum esse patrem substantiae diuinae: quia non est de ipsa quasi materialiter productus. Propter
quod dicit Augustinus. vii. de trinitate. Tres personas eiusdem substantiae vel vnam essentiam dicimus
tres autem personas ex eadem essentia non dicimus. Illa tamen, Christus est filius substantiae diuinae, non
debet passim concedi, nisi exprimatur circunstantia quasi principii materialis: quia secundum commu
nem vsum talis constructio solet intelligi penes circunstantiam causae agentis: vt ipsa substantia
diuina intelligatur filium produxisse. Propter quod Magister talem propositionem exponit quasi impropriam
in praedicto cap Ostenditur quoque. dicens. Expone illud filius substantiae patris. i. patris qui est
substantia, & cum quo filius est eadem substantia. Sed non oportet sic exponere: immo sensum habet
verum & proprium. Aliter enim ista: Ingenitus est pater substantiae filii, aeque vera esset & propria sicut
illa Christus est filius substantiae patris, sic exponendo id est filius qui est substantia, quod non est verum
quia construendo illum genitiuum substantiae in habitudine quasi principii materialis, illa est vera
& propria, Christus est filius substantiae patris. Nullo autem modo illa, Ingenitus est pater substantiae
filii, vt dictum est. Aliqui autem dicunt quod in talibus propositionibus Pater genuit filium essentiae suae,
tres personae sunt vnius essentiae, ille genitiuus in omnibus talibus propositionibus construitur ex vi
designationis essentiae: quemadmodum si dicatur mulier egregiae formae: hoc est mulier habens egre-
giam formam, quid non necesse est hic dicere, vt visum est, nec debet: quia talis: constructio solummodo
vsitatur apud grammaticos in formis accidentalibus: non autem in substantialibus: sed secundum illum modum
debent exponi omnes illae propositiones in quibus substantia vel essentia ponitur vt terminus a quo, vel ter
minus ad quem actus personalis. vt illa Hil. ix. de triniitate. Nec corporali insinuatione patrem in filio Bb85v
praedicamus: sed ex eo eiusdem generis genitam naturam naturaliter in se gignentem habuisse na
turam. hoc est: non praedicamus corporali insinuatione. id est quemadmodum locatum est in loco, patrem
esse in filio: sed supple praedicamus genitam natura id et filium qui est natura genita, habuisse in se ex
eo id est ex patre naturam eiusdem generis naturaliter gignentem id est quae est pater quid naturaliter gignit.

29
⁋ Et est hic aduertendum ad pleniorem intellectum praedictorum, quod hae tres praepositiones, a, ab, de & ex, si pro
prie vsitentur, diuersas circunstantias & habitudines nominant: licet proinuicem saepius assumuntur:
quoniam a, praepositio notat circunstantiam & habitudinem causae efficientis siue principii originantis. vnde
illa recipitur, filius est a patre: non autem illa, Filius est a substantia patris. Ab vero notat circunstantiam
effectus siue principiati. Propter quod esse ab alio in diuinis: solum conuenit personae procedenti. De
& ex communiter notant circunstantiam causae materialis & efficientis vel quasi. Vnde istae recipiuntur
indifferenter, filius est de patre, vel ex patre, vel de substantia patris, vel ex substantia patris. Sed
differunt aliquantulum tam in circunstantia materiali quam in circunstantia causae efficientis, vel quasi. In circum
stantia enim materiali differunt: quia de indifferenter & aeque proprie notat circunstantiam materiae quae est aliud
re a forma eius quod ex ipsa producitur, & illius quae non est aliud re ab illa. Vnde aeque proprie dicitur
quod cultellus est de ferro: & quod species est de genere. Ex vero proprie notat circunstantiam materiae pri-
mo modo, non secundo. Vnde magis proprie dicitur, cultellus est ex ferro, quam species est ex genere. Et secundum
hoc in diuinis magis proprie dicimus quod filius est de essentia patris quam quod sit ex essentia patris. di-
cente Augustino. vii. de trinitate. Tres personas ex eadem essentia non dicimus, quasi aliud ibi sit quod essen
tia sit, aliud quod persona est. cuius tamen iam aliam rationem assignamus. Differunt etiam in circunstantia causae
efficientis siue originantis: quia ex aliquo dicitur siue res sit de illius substantia siue non. Bene enim
dicitur quia filius est ex patre, et domus ex artifice. De vero solum dicitur quando alterum de substantia
alterius. vnde proprie dicitur quod filius est de patre: non autem quod domus est de artifice. Hanc distinctionem po-
nit Augustinus li. de nat. bo. Et habetur distinctione. xxxvi. Ii. i. capIllud etiam. Praeter illos autem modos, de
& ex sumuntur ordinaliter solum, vt ex mane vel de mane fit meridies. Sed de hoc nihil ad propo-
situm in diuinis.

30 ⁋ Ad illud quod arguitur vlterius: Si deus producit deum, aut ergo semper producit eum:
aut non semper &c. Hic oportet primo declarare quod diuina productio termiata aditra, aeterna est, sem
per persistens sine principio & sine fine: & deinde concedere vnum membrum diuisionis in argumento
& alterum negare. Primum quidem duplici via declaratur. Vna scilicet deductione ad impossibile: alia. scilicet osten-
siue. Prima quidem, quia si principium haberet durationis aut finem: tunc aut non esset antequam esset, aut a
postquam esset: quod non posset fore sine aliqua mutatione in deitate & ex parte producti & producentis &
eius de quo producitur simul, si non esset antequam esset: quia agens actionem quae non respicit aliquid extra
non agit de nouo nisi aliter se habendo ad actionem quam prius: nec productio potest de nouo esse post
non esse, nisi productum haberet esse post non esse: & esset noua dispositio in eo de quo producitur quae
prius non erat. Mutatio autem in diuinis omnino cadere non potest, vt ostensum est supra. Via ostensiua
idem patet: quoniam productio non incipit aut desinit nisi quia agens secundum alium & alium modum se ha
bet ad subiectum de quo producit: aut ipsum subiectum ad ipsum producentem. Agente enim existente in dis
positione illa quae natum est agere, & subiecto in illa dispositione qua natum est recipere in se illius actio
nem, et sint approximata: impossibile est actionem non esse. In diuinis autem persona quae non est omnino
ab alia, quia est purus actus & semper perfecte foecundus ad producendum, & diuina essentia in
ipso est ab aeterno: & ita non solum quasi approximata: sed summe vnita: est semper perfecte fce-
cunda vt de ipsa producatur filius. Deum ergo necesse est aeternaliter deum producere, vt productus
sit coaeternus producenti. secundum quod declarat Magister Sententiarum distinctione. ix. primi li. in prin-
cipio pluribus auctoritatibus. & sic concedendum est quod deus producit deum semper. Et quia assumitur in at
gumento: quod actio producendi non cessat, hoc non est nisi quia non est aliquid perfecte productum: Dicendum
quod est quaedam productio in qua productum per productionem accipit esse post non esse natura aut duratione
non esse praecedente esse. Est etiam productio in qua productum per productionem accipit esse: sed non post non
esse praecedens natura aut duratione. In prima productione res non habet esse nisi per aliquod fieri
quo ei acquiritur esse. Cui enim acquiritur esse per fieri, nullo modo ex se naturaliter habet esse, vt
iam dicetur. Et de tali productione verum est quod non cessat: quia non est aliquid perfecte productum in ea, vt
patet in productione per motum naturalem. Secundum enim expositores philosophi,s Auer. & alios, omnis forma natu
ralis quae per agens naturale de potentia ad actum reducitur, in eo quod de potentia vadit ad actum per natu
ralem transmutationem quae motus est. secundum esse & esse diuiditur, vt motus ad formam non sit nisi quaedam
acquisitio partis formae post partem, vt quamuis idem sit secundum rem & substantiam in animali bruto viuens
spirans sensibile: si tamen per motum in esse producatur, primo secundum esse distenditur in viuum: deinde ex vi
uo in spirans: deinde ex spirante in sensibile: & non est medium transmutationis simul cum principio Bb86r
& fine. Quamuis enim simul habent esse constitutum in substantia, non simul tamen habent diuersa esse substantiae
recepta per motum: quae complete non habentur nisi in vltimo. Vnum enim istorum de altero procedit secundum
viam generationis continuae: vt sit illud quod est ante, semper in potentia ad id quod est post, secundum Auerro.
Si vero sit productio subita, vt est vera generatio substantiarum omnino indiuisibilium, & illorum quorum
productio est in fine motuum, vt medii illuminatio secundum philosophum. vii. Physicorum, ibi statim cessat
productio: quia aliquid statim est perfecte productum: & tunc agens non operatur nisi ad producti conseruatio
nem: vt sit alia actio qua res producitur & conseruatur: licet agens esset idem. Propter quod Auer. super. ii. Phyae
sicorum distinguit duplex agens: quoddam est causa fieri rei tantum, quid semel influit, & statim cessat,
vt homo in generando filium: quoddam vero quid non solum est causa fieri rei & esse eius: sed etiam conser
uationis vtriusque: & hoc numquam cessat, vt sol generans hominem. etsi eni cessat ab actu generationis:
non tamen ab actu conseruationis. Vnde quia talis est productio in omnibus quae habent esse post non esse vel natu
ra vel duratione: idcirco omnis talis natura habet initium sui esse: quia illa productio cum simplex est
& indiuisibilis, in indiuisibili aliquo necessario habet primo esse, & de caetero non esse, manente pro
ducto per actum conseruationis in se. Vt secundum hoc positio Auicennae, qua dicit mundum ab aeterno habere
esse ab alio, & non esse ex se natura praecedens, implicat incompossibilia. Si vero illa productio esset
composita, necesse esset simiter eam finitam esse & incepisse: quia aliter infinitae essent partes in re producta
per illam productionem. Si autem sit productio in qua productum per productionem accipit esse ab alio: sed non
post non esse praecedens natura aut duratione: in tali productione res non habet esse per aliquod fieri:
quoniam fieri quod ordinatur ad esse, respicit subiectum & materiam: quae ex se non habet esse: sed solum potentiam ad
esse: quod acquiritur ei in producto per fieri. Vnde quia in diuina productione id quod est quasi subiectum &
materia de qua sit productio (vt iam supra dictum est) est diuina essentia, quae habet ex se esse in actu non exi
stens omnino in potentia ad esse, vt habitum est supra: licet sit (vt iam supra dictum est) in potentia quo
dammodo ad personam de ea producendam: Idcirco talis productio non est aliquod fieri rei & esse eius: sed
solummodo est ipsius esse & essentiae communicatio: & ipsius rei cui communicatur ab alio habere esse
relatiuum. Productum enim in esse personali relatiuo habet esse ab alio: & esse essentiale per productionem sibi
habet communicatum ab eodem. Et de tali productione non est verum quod cessat: licet aliquis perfecte & perfectus
sit productus in ea: sicut non cessat quod esse suum habet ab alio: sicut in praedicta productione cessat fieri
quod habet suum esse. Et sicut non oportet quod cesset habere esse suum ab alio: sic non oportet quod inci-
piat habere esse suum ab alio. Habere enim esse suum ab alio, non repugnat nec ponit principium essendi
in duratione, nec praecedere illum a quo habet suum esse: secundum quod dixerunt haeretici. Quod bene declarat
Magister auctoritatibus sanctorum, distinctione. ix. praedicta, de productione quae est generatio & natiuitas.
odu etiam bene confitentur philosophi in creaturis: ponunt enim Mundum habere esse ab alio: sed ab aeterno sine
initio & sine fine, non ponendo quod mundus ex se habet non esse praecedens suum esse vel natura vel du-
ratione, vt secundum praedictum modum posuit Auicenna: sed quod mundus ex se non habuit ab aeterno po-
tentiam nisi ad esse: & quod cum hoc bene staret quod ab alio ab aeterno haberet esse. Sed hoc non potest
poni. Quod enim ex se habet solam potentiam ad esse ex se & sua essentia, nullum esse ponit: quia tunc
esset necessarium accipere illud esse ab alio. Quamquam ergo ponatur habere esse ab alio ab aeterno: ta
men ponendum est secundum positionem Auicennae quod habet ex se non esse praecedens natura vel duratione
& ita per fieri acquisitum: & habet initium & finem, vt dictum est. Vnde in diuinis solummodo potest aliquis
habere esse ab aeterno & ab alio: & hoc absque omnifieri. Cuius propria ratio est, quod subiectum quasi mate
ria existens in diuina productione ex se habet esse absolutum conmunicabile alteri cui per productionem con
uenit ab aeterno suum esse respectiuum: sicut ab aeterno habet oppositum esse respectiuum ille a quo producitur
ne ponatur esse mutabilis. dicente Ambrosio. Dic mihi haeretice, fuit ne omnipotens deus quando
pater non erat & deus erat: Nam si pater coepit esse deus: ergo prius erat, & postea coepit esse pater
Quomodo ergo immutabilis est deus: quasi dicat, nullo modo. Si autem semper est pater: & non est pater nisi
generando filium: generatio autem prsihs et filii natiuitas simul sunt sine medio: filii autem natiuitas & eius
esse sitr simul sunt: quia est perfectissima natiuitas: simul ergo ab aeterno habent esse pitur quod pater est, & filius
quod filius est, quod impossibile est ponere circa vllam creaturam a quocumque ponatur produci. Quod bene declarat
Mgtur distinctione. ix. praedicta, in fine, auctoritate Hil. Et sic in diuinis non cessat nec incipit productio: sed
semper instat institit, & istabit, & productum nec incepit esse, nec desinet esse: sed semper est, fuit, & erit. Sed quem
admodum dictum est supra, quod aeternitati maxime convenit praesens tempus: licet per nullum possit perfecte ex-
plicari: sic & productio & productum si secundum se explicentur in sua duratione, magis proprie explicantur:
dicendo quod productio semper est: & similiter ipsum productum. Similiter si coniunctim explicetur eorum duratio, adhuc
certum est quod minus proprie explicatur per purum praeteritum, dicendo quod productus semper producebatur, siue sem-
per fuit productus, aut quod semper producetur, siue semper erit producendus: ne per praeteritum intelligamus de- Bb86v
fectionem: & per futurum expectationem. dicente Augustino super illo: Ego hodie genui te. In aeternitate
non praeteritum est quasi esse desierit: nec futurum quasi nondum sit. Sed nec propriissime explicatur per prae
sens tantum: dicendo semper producitur, ne intelligatur productio fore in fieri. Sicut enim aeternae productioni re-
pugnat desitio praeteriti, & expectatio futuri: sic repugnat ei fieri praesentis. Vnde etsi perfecte explicar
non possit, expressior tamen modus est quo perfectio productionis exprimitur sine alicuius expe-
ctatione, & ipsius producti instantia sine alicuius desitione, & vtriusque permanentia sine fieri & successio
ne. Quod sit, hanc actiuam, deus producit deum, convertendo in passiuam: dicendo Deus semper productus est
a deo, vt ly productus propter tempus praeteritum quod consignificat, pertineat ad productionis perfectio-
nem, per quam perfectus deus est productus sine alicuius expectatione. Ly est, quia est praesens verbi su
tiui, pertinet ad ipsius producti instantiam sine lapsu in aliquam defectionem. l semper, quia omnem differentii
temporis comprehendit, pertinet ad aeternitatis vtriusque permanentiam sine fieri & successione. Gregorius tame
in sua expositione illa duo, productus & est, refert ad personae productae perfectionem, vt patet in eius aucto
ritate quam ponit super hoc Magtur Sententiarum dist. ix. praedicta in ca. Hic quaeri potest. vbi inuenies plures
auctoritates de hac materia.

31 ⁋ Ad vltimum circa medium praedictum: Si deus producit deum: aut ergo pro es-
sentia aut pro supposito: Dicendum secundum praedeterminata: quod pro supposito, immo pro suppositis: quia princi
pium esse & terminum actionis personalis non est nisi suppositorum. Et quod assumitur contra hoc: quia in deo
non est nisi suppositum relatiuum, quid secundum philosophum. v. Physi. non principium nec terminus potest esse actio
nis: Dicendum est quod verum est per se ratione relationis. Potest tamen rationeleius in quo fundatur. cuiusmodi est ipsa
diuina essentia: quae sub ratione vnius propietatis relatiuae est principium vt quo quasi formaliter: sub ratione
alterius relationis est principium vt de quo quasi materialiter. & ipsa proprietas relatiua est ipsius
suppositi ratio ad modum indiuiduationis in creaturis: quae est conditio & modus existendi quo super
positum habet rationem singularis.

32 ⁋ Ad illud quod tertio adducitur ad principale: quod actus omnis
diuinus est nobilissimus, & ita propter seipsum non propter aliquod productum: dicendum secundum quod superius
est expositum loquendo de diuina actione in generali, quod differunt actus quid est proprie actio, & quid est pro
prie opeatio. Et sicut differunt, sic habent perfectiones differentes. Sicut enim opeis perfectio consistit in actione
circa obiectum perfectissimum, vt patet in opeatione quae est felicitas: sic perfectio actionis proprie dictae est quod ha
beat aliquid perfectum perfecte productum. Et ideo licet actus diuinus quid est proprie opeatio, cuiusmodi est intellige
re, propter suam perfectionem non est propter aliud proueniens ab ipso: actus tamen qui proprie est actio, cuiusmodi sut
generare & spirare, propter alium modum perfectionis suae bene potest esse propter aliud aut propter alium pro
uenientem ex sua actione.

33 ⁋ Ad quaertum: quod emanatio importat motum quendam fieri aut exitum quendam, qualium
nihil est in deo: Dicendum quod verum est per omnimodam proprietatem secundum quam vtimur eis in creaturis.
Vere tamen dicuntur in ipso per aliquam transmutationem. dicente Hii. in principio. iiii. de trinitate. Non ignoramus
ad res diuinas explicandas neque hominium elocutionem, neque naturae humanae conperationem posse sufficere.
Quod enim ienarrabile est, id significantiae alicuius finem & modum non habet: & quod spirituale est, id a specie
corporum exemploque diuersum est. Tmen (vt dicit) cum de naturis caelestibus sermo est: ipsa illa quae sen
su mentium continentur, vsu communi & naturae & sermonis sunt eloquenda, non vtique dei dignitati con
grua, sed ingenii nostri imbecillitati necessaria: rebus scilicet verbisque nostris ea quae sentimus & intelli-
gimus locuturi. Et vt ait li. i. siqua nos de natura dei & natiuitate tractantes comperationum exempla
afferemus: nemo ea aestimet absolutae in se rationis perfectionem continere. Comperatio enim terrenorum ad di-
uina nulla est: sed infirmitas niae intelligentiae cogit species quasdam ex inferioribus tamquam superiorum in-
dices quaerere: vt rerum familiarium consuetudie admonente ex sensus nostri conscientia ad isoliti sensus
opinionem educeremur. Et semper (vt dicit in li. ii. dicti ratio intelligenda erit ex sensu dicentis. Li-
cet ergo emanatio, processio, & huiusmodi nomina accepta a creaturis in illis significant motum, fieri, exi-
tum corporalem, & caetera quae indignitatis sunt: circa deum tamen cum ad diuina tranfferuntur, vsitantur solummoen
pro eo quod dignitatis aliquid & perfectionis simpliciter est significatum illis nominibus etiam circa creaturas
iuxta artem superius expositam. Vnde de exitu personae a persona quem praetendit emanatio, dicit Ambrosius. i
de trinitate. Si vero generationis proprietatem requirimus, ex deo exiuit: nam cum in vsu nostro ia sit
exire quod iam sit, & ex exterioribus secretis prodire videatur quod exire phibetur, angustis licet sermo-
nibus proprietatem diuinae generationis aduertimus: vt non ex loco aliquo videatur exisse: sed vt deus
ex deo. Et li. ii. Neque cum de patre exit quasi de loco recedit, aut quasi a corpore separatur &c. Sed
haeretici emanationem, exitum &c. huiusmodi spiritualem intelligentiam non aduertentes omnia secundum modum quo
vtimur eis in rebus corporalibus, interprstati sunt. dicente Hil. in principio. ii. de triniitate. Ext. terunt plu
res qui caelestium verborum simplicitatem pro voluntatis suae sensu, non pro veritatis ipsius absolutione
susciperent: aliter interprstantes quam dictorum virtus postularet. De intelligentia enim haeresis, non de
scriptura est. Vnde super corporalem verborum intelligentiam formabant omnes suas rationes contra sctonrum Bb87r
patrum spiritualem intelligentiam: & interprstabantur dicta sacrae scripturae corporaliter, quae
spiritualiter erant interpraetanda: vt quia natiuitas in creaturis praestat esse ei qui prius non erat
sic & in deo, & caetera huiusmodi. secundum quod contra ipsos dicit Damascenus li. i. ca. viii. Non fuit
vnquam pater quando non fuit filius: sed simul pater, simul filius ex ipso genitus. Et ita impassi-
biliter & sine tempore, & non fluxibiliter generat & sine coitu, neque principium habet.

34 ⁋ Ad vlti-
mun: quod si vna persona emanat ab alia in diuinis: ergo producitur in esse ab illa &c. Dicendum quod perso-
nam aliquam esse quae non emanat ab alia: hoc contingit quia ipsa ex se formaliter, hoc est ex for-
ma sua quae est sua essentia, habet esse: quia ipsa est esse: immo ipsum necesse esse. Principiatiue
autem nec essentiam suam, nec ipsum esse habet ab alio: propter quod nec producitur in esse. Econtrario autem perso-
na quae emanat ab alia principiatiue, suam essentiam & esse totum quod habet, ab alio habet: propter quod verum
est dicere quod producitur in esse ab illo. Sed hoc intelligi potest dupliciter. Vno modo quod ab illo ei conicetur esse.
Alio modo quod ab illo ei acquiratur esse. Primo modo in diuinis personae emananti ab alia conicatur esse ab
illa: quia totum quod habet & essentiam suam & esse principiatiue habet ab illa, inquantum ipsam
producendo communicat ei suam essentiam de qua illam producit, & in essentia communicat ei esse
suum, & omnia quae habet, praeter proprietatem suam qua distinguitur a persona ab ipsa produ-
cta. Propter quod & ipsa persona producta a se formaliter, hoc est ex forma sua quae est sua essen-
tia, habet esse: sicut & ipsa persona producens: quia loannis. xvii. sicut pater habet vitam in semet
ipso: sic dedit & filio habere vitam in semetipso. Secundo autem modo, persona emanans ab alia
in diuinis, nullo modo producitur in esse ab alio: quia quid sic in esse producitur ab alio, non ha
bet esse ex se formaliter: hoc est ex forma sua, quae est sua essentia: sed in essentia sua recipit esse ab alio
existente. Propter quod oportet quod sit aliud in essentia ab eo a quo producitur. Talis autem est essentia vni-
uersae creaturae: quam etiam philosophis qui ponebant mundum ab aeterno fuisse, ponebant ab alio habere
esse per acquisitionem, quia ex sua essentia non habet esse, eo quod ipsa ex se non est esse neque necesse
esse: sed possibile esse tantum. Propter quod etsi ab aeterno haberet esse ab alio, aeterna numquam diceretur esse.

35 ⁋ Et cum vlterius quaeritur in argumento: Si persona emanans ab alia producitur in esse ab illa,
ergo aut de non esse producitur in esse, aut de esse in esse: Dicendum quod lyde potest dicere aut circunstam
tia principii quasi materialis: aut circunstantiam ordinis circa productum. Primo modo cum persona in diuinis
producitur de ipsa diuina essentia, quae est ipsum esse quod communicatur producto, verum est dicere quod produca
tur de esse in esse: & nullo modo de non esse in esse. Et quod quaeritur tunc vlterius in argumento
aut ergo de eodem esse in idem esse aut in aliud: dicendum quod non de alio in aliud, vt probat me
dium ad hoc: sed de eodem in idem: sed alia & alia ratione vt de ipso: & vt in ipsum: quia de
eodem vt est patris, in idem vt est filio communicatum a patre. Et propter hoc non sequitur
quod persona illa haberet esse antequam produceretur vel non per productionem: quia esse illud non
est eius inquantum est de ipso productus, sed inquantum est in ipso. Sed hoc modo in crea-
turis nulla est productio possibilis de esse in esse: quia producens nunquam creaturae communicat
suum esse. Si vero l de notet circunstantiam ordinis: sic in diuinis nulla persona producitur de
non esse: quia producens non producit nisi de sua substantia, quae est ipsum esse: quae est etiam
ipsa substantia producti. Nihil autem produci potest de non esse in esse, siue non esse sola na-
tura siue etiam duratione ponatur praecedere ipsum esse: nisi sit tale quod eius substantia est in po
tentia ad esse & non esse: ita quod ex se ei solummodo conuenit non esse: esse autem non nisi ab
alio: quemadmodum posuit Auicenna circa essentiam creaturae. Vnde & aliqui alii philoso-
phantium qui ponebant quod creatura mundi ex se erat in potentia ad esse: sed nullo modo ad
non esse, & de necessitate naturae a deo haberet esse ab aeterno sicut & ipse erat aeternus: dice-
rent creaturam mundi productam fore in esse: sed non de non esse. Similiter secundum istum mo-
dum in quo de notat circunstantiam ordinis, nulla persona diuina producitur de esse in esse, nec
de eodem esse nec de alio. Non de alio: quia tunc mutatio esset circa ipsam personam produ-
ctam: sicut quando notat circunstantiam principii quasi materialis circa essentiam de qua pro
ducitur. Nec de eodem: quia absque producto nunquam habuit hoc esse: & tamen esset absque produ-
ctione sua in esse si ita esset.