Quaestio 2

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-fe21374

Sources:

Bb: Badius1520b

B78r

1
lrca secundum arguitur quod persona non emanans ab alia in diuinis non sit tantum vni-
ca. Primo sic. productio omnis sicut requirit terminum ad quem sit, sic requirit termi
num a quo. ergo & diuersae productiones sicut requirunt diuersos terminos ad
uem, vt generatio & spiratio in diuinis duas personas quae habent esse ab alio, filuim. scilicet
& spiritum sanctum: consimiliter ergo requirunt duos terminos a quo. sicut est vna
persona innascibilis quae a nulla habet esse, & a qua est actus generandi: sic similiter
est alia persona quae a nulla habet esse, a qua est actus spirandi. & sic sunt duae perso
nae in diuinis ad minus quae non sunt ab alia.

2 ⁋ Secundo sic quod in diuinis non sit tantum vnica persona
quae est ab alia, sed quod sint plures, quod est dignitatis & perfectionis diuinae naturae, ponendum est in di Bb78v
iinis. sed non minoris dignitatis est & perfectionis in diuinis quod persona non sit ab alia, quam quod sit ab alia: immo
potius maioris, vt iam infra patebit. ergo cum illud quod est dignius & perfectius, potius debet poni in di
uinis: cum ergo in deo necesse sit ponere plures personas quae sunt ab alia, consiliter necesse est ponere plures per
onas quae non sunt ab alia: & sic plures innascibilitates.

3 ⁋ Contra. si in diuinis essent plures personae non ab
lia: cum quaelibet persona quae non est ab alia, est innascibilis: essent ergo in diuinis plures innascibiles & simliter plu
res inascibilitates, quare cum illae non essent nisi vnius rationis, & convenientes specie, nunero autem solo differentes
& diuina essentia est vna natura singularis: in vna ergo natura singulari essent plures proprietates eius-
dem rationis & speciei. hoc autem est impossibile, siue fuerint absolutae siue relatiuae, vt patet in creatu-
ris. ergo &c.

4 ⁋ Item persona quae in diuinis non est ab alia, est principium primum omnium aliorum.
ergo duo essent principia prima si essent duae personae non ab alia in diuinis. consequens falsum est
& impossibile, secundum superius determinata circa vnitatem dei. ergo &c.

5 ⁋ Dicendum ad hoc: quod non ab alio esse in diuinis secundum Ricar. v. de trinitate
cap. iii. incommunicabile est, nec potest pluribus conuenire. Quod probat Ricar. ibidem capitulo 4. ex ratio-
ne potentiae principiandi alia a se: quia cum tale sit potens per essentiam non per participationem, ha-
bet ipsius posse plenitudinem: quare habet in se omne posse: quare & ex ipsa est omne posse & omne
aliud esse & omnis alia persona: & sic oportet quod sit sola talis. Huius alia ratio est assignata ex na-
tura relationis, quae plurificat personas in diuinis, in vi. Quodlibeto. Vnde sicut secundum illud quod supra de
terminatum est de vnitate dei, debet poni quod in vniuerso non sint plures quam vnus deus: consimiliter po
ni debet hic quod non sit possibile ponere in deo plures quam vnam personam quae non est ab alia. Et fere
illae eaedem rationes per quas ibi declaratum est quod non sit possibile ponere plures deos, possunt hic ad
duci ad probandum quod non sit possibile ponere in diuinis plures personas quae non sunt ab alia, vt plures in
nascibiles, quoniam si essent plures, necessario haberent plures innascibilitates: quae necessario sunt in
alia & alia substantia deitatis. Propter quod egregie dixit beatus Hila. in libro de synodis. Qui consitetur
in diuinis duos innascibiles, confitetur duos deos. vnum enim deum praedicari, natura vnius inascibilis dei exigit.

6 ⁋ Ad primum in oppositum: quod sicut productio omnis requirit terminum ad quem
sic & terminum a quo: hoc verum est: quia sicut non potest esse sine vno illorum, sic nec sine alio. Non
tamen sequitur vlterius forma argumentandi: quod sicut requirit plures & diuersos terminos ad quem, sic
& plures atque diuersos terminos a quo. immo est fallacia figurae dictionis commutando quid in quo. Nec
etiam sequitur ex ratione materiae: quia maior distinctio requiritur in principiatis quam in principian
te: eo quod ab vnitate nata est procedere omnis multitudo & reduci in ipsam, vt habitum est supra de
vnitate dei. Vnde licet sint plures personae ad quas terminantur emanationes diuersae, vt iam infra vi
debitur: potest tamen esse vna persona a quae plures, & in ipsa plures rationes principiandi simli, vt iam videbitur.

7 ⁋ Ad se
cundum, quod plures esse personas in deo quae sunt ab alia, est de dignitate & perfectione diuinae na
turae, vt iam videbitur: bene verum est. & similiter bene verum est quod non est minoris perfectionis in di-
uinis, quod persona sit non ab alia. Non tamen sequitur quod sit perfectionis in diuinis plures personas esse non
ab alia: sicut est perfectionis plures esse ab alia. imo peccat forma argumenti secundum fallaciam figurae di
ctionis commutando quale in quot. ac si sic argueretur. Sicut est in diuinis perfectionis & dignitatis
personam esse ab alia: sic & dignitatis & perfectionis personam in diuinis non esse ab alia. ergo sicut di
gnitatis & perfectionis est plures esse ab alia: sic dignitatis atque perfectionis est plures non esse
ab alia. quod non est verum: sicut nec dignitatis aut perfectionis esset in diuinis diuinam substan-
tiam posse plurificari in plures deos. Immo quod dignitatis & perfectionis est ex parte principiantis
non oportet quod sit dignitatis atque perfectionis ex parte principiati: propterea quia licet non sit nisi vna
dignitas atque perfectio in diuinis: tamen est alia ratio eius vt est in principio, alia vt est in principiato. sem
per enim aliquod in principio sub ratione maioris vnitatis vel aequalis natum est esse quam in principiato.