Quaestio 1

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-fe21190

Sources:

Bb: Badius1520b

B77v

1
CIrca primum arguitur: quod in diuinis non sit ponere personam aliquam quae non sit ab alia,
primo sic. Persona quae non habet esse ab alia, nec quo ad esse, nec quo ad esse personam
seipsa sola est & subsistit. Sed quae sola seipsa est & subsistit, absolute est & subsi-
stit: quia solum excludit omne adminiculum alterius. ergo &c.

2 ⁋ Secundo sic, quid est ne
cesse esse, est tantum vnicum, quod non est ab alio est necesse esse. ergo quod non est ab
alio est tantum vnicum. Si ergo in diuinis est persona quae non est ab alia, in diui-
nis persona est tantum vnica. hoc autem falsum est. ergo & illud ex quo sequitur scilicet quod in di
uinis est persona quae non est ab alia.

3 ⁋ In contrarium est, quoniam si in diuinis non est persona quae non est ab alia
non esset persona in diuinis omnino: quia non esset prima in quae est origo: sed semper vna esset ab alia praecedente in infinitum
& si non esset primum, non esset aliquid eorum quae sunt post. secundum Philosophum in secundo meta.

4 ⁋ Dicendum ad hoc: quod iuxta dictum Ricar. v. de trinitate ca. iii. in principio, illud quod
dictum est supra de esse dei quo ad diuinam substantiam, scilicet quod necesse est ponere in ordine re-
rum vninersi aliquam substantiam quae est deus, esse ex seipsa & non ab alia: Similiter dici debet de es
se dei quo ad diuinam personam scilicet quod in ordine diuinarum personarum necesse sit ponere aliquam
personam diuinam quae habeat esse a semetipsa non ab alia. Nam (vt dicit ibidem) si ista persona esset
ab illa: & illa ab alia: & sic de caeteris: huiusmodi concatenationis productio absque dubio in infinitum o
cederet. Intellige, nisi ponamus circulum in emanatione. Sed tunc sequeretur quod eadem persona ema
naret a seipsa: quod est inconueniens. dicente Ansemmo. Nec intellectus capit, nec natura permit-
tit illum qui de alio est, esse illum de quo est. Ne igitur numerum diuinarum personarum in infinitum
extendamus, oportet proculdubio vt concedamus quod aliqua persona ex semetipsa existat & aliunde
originem non trahat. Sed istam deductionem praecedit ratio quam Ricar. inducit lib. primo cap. vi. vs
quod ad cap. xii. de diuina substantia, applicando ad personas sic. Vniuersaliter omne esse triplici distin
guitur ratione. Erit enim ab aeterno & a semetipso: aut econtrario nec ab aeterno nec a semetipso:
aut inter haec duo ab aeterno quod non tamen a seipso. Nam illud quartum quod huic tertio membro vide Bb78r
tur econtrario respondere, nullo modo ipsa natura patitur esse. nihil enim potest esse a semetipso quod non
sit ab aeterno, quandiu ei nihil fuit, omnino nihil potuit: nec sibi ergo nec alteri dedit vt esset. Sed ex
illo quod non est ex seipso siue ab aeterno siue non ab aeterno ratiocinando colligitur illud esse quod est a se
metipso, & eo ipso etiam ab aeterno. Nam si nihil a semetipso fuisset, non esset omnino vnde ea existere pos
sent quae suum esse a semetipsis non habent, siue ab aeterno siue non ab aeterno: & tunc quidem nulla
erit origo & procedetur in infinitum, vt iam dictum est: secundum quod processit vltimum argumentum.
Et per hunc modum ad huius quaestionis determinationem possunt adduci fere omnes rationes superius
adductae ad probandum aliquam substantiam esse quae deus est, & primam in ordine vniuersi, quae neces-
sario a seipsa habet esse non ab alia, & quae est omnium aliarum origo in se & a se, primo continens, &
quasi praeambiens cuncta quae ad absolutum esse deitatis pertinent: & similiter id quid pertinet ad ratio
nem personalitatis suae, & a quo habent quicquid in se habent, omnes res aliae, siue sint diunae personae
siue creaturae, vt habitum est supra, & iam amplius habebitur infra. Et haec est persona illa quae ingeni
ta siue innascibilis dicitur esse in diuinis.

5 ⁋ Ad illud ergo quod arguitur primo in contrarium, quod persona quae non habet esse ab
alia, seipsa sola est & subsistit: Dicendum quod verum est formaliter licet non effectiue, vel (vt magis proprie,
licet non vsitate loquar) productiue. Productiue enim persona quae non est ab, nec ase nec ab alio habet esse pro
ductiue, sicut nec ipsa diuina essentia, secundum quod superius hoc circa esse dei declaratum est de diui
na essentia: & eaedem declarationes hic applicari possunt (vt patet inspicienti) ad diuinam personam.

6 ⁋ Et cum assumitur in argumento: quid seipso solo est & subsistit, absolute subsistit: Dicendum quod non est
verum, quia aliquid potest seipso solo formaliter ita quod a nullo principiatiue esse & subsistere dupli
citer. Vno modo quod sicut a nullo alio habet esse & subsistere, sic nec in ordine essentiali & naturali ad
vllum habeat esse & subsistere. & quod tale est, reuera non nisi absolute habet esse & subsistere. Sed
sic in diuinis nihil habet esse nisi diuina essentia, & quae essentialiter pertinent ad ipsam. nihil etiam
omnino sic habet in diuinis subsistere, vt iam habitum est supra. Alio vero modo quod licet a nullo alio
habet esse & subsistere: tamen non est nec subsistit nisi in ordine ad alium, & quid tale est, non nisi relatiue ha
bet esse & subsistere. & hoc modo persona quae in diuinis non habet esse ab alia, licet a seipsa sola, vt
dictum est, habet esse personaliter & subsistere: hoc tamen non convenit ei nisi in ordine ad alium quid ab ipso ha
bet esse & subsistere, vt iam amplius declarabitur.

7 ⁋ Ad secundum: quod illud quod est necesse esse, est tantum vni
cum &c. Dicendum quod haec est distinguenda, quod est necesse esse est tantum vnicum, ex parte eius quod est vnicum, quia potest
teneri essentialiter vel personaliter. Siue enim e quod, teneatur essentialiter siue personaliter, si ly vnicum tenetur
essentialiter: vera est sub hoc sensu. scilicet quod cui, siue fuerit essentia siue persona, convenit necesse esse, ipsum est
vnicum in diuina essentia. Si vero ly vnicum teneatur personaliter, falsa est sub hoc sensu: cui conuenit
necesse esse siue fuerit essentia siue persona, ipsum est vnicum in persona. Et quod assumitur: quod non est ab alio,
est necesse esse: verum est vniuersaliter de eo quod non est ab alio effectiue, & solum tale. Nihil enim factum
ab alio siue creatum est necesse esse. Non solum autem quod non est ab alio principiatiue, est necesse esse: vt perso
na ingenita siue etiam diuina essentia: sed etiam quod est ab alio personaliter, vt persona filii & spiritus scti
Cum ergo concluditur, ergo quod non est ab alio, est tantum vnicum: verum est essentialiter, quia non est nisi
vnus deus. Sumendo vero vnicum personaliter, sic duplicem causam habet veritatis: quia aut tantum vnicum
in sua prsonalitate, sic est vera accipiendo non ab alio principiatiue. In diuinis enim non est nisi vnica per-
sona quae non est ab alia, vt declarabit sequens quaestio. Aut tantum vnicum in personalitate simpliciter:
sic est falsa, siue non ab alio sumatur principiatiue siue effectiue: quia ponit tantum vnicam personam in di
uinis esse, vt procedit vlterior conclusio falsa ex falsis. secundum enim quod praemissae verae sunt, nequaquam sequitur: &
maxime non ex illa quod in diuinis sit persona quae non est ab alia: sed potius ex illa maiore, quod est necesse esse
est tantum vnicum, in falso eius sensu sumendo l vnicum personaliter: & ex illa prima conclusione, ergo
quod non est ab alio, est tantum vnicum: sumendo ly vnicum pro vnico in personalitate simpliciter
vt patet inspicienti.