Praeambulum

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-fe21140

Sources:

Bb: Badius1520b

Br

1
SEquitur Art. IIlll. de modo emanandi vnam personam ab
alia. Et circa hoc quaeruntur. x. Quorum
Primum est: vtrum in diuinis sit ponere aliquam personam quae non
sit ab alia emanans.
Secundum: vtrum persona non emanans ab alia in diuinis, sit tantum vnica.
Tertium: vtrum ab illa persona in diuinis quae non emanat ab alia, ema
net aliqua alia.
Quartum: vtrum ab illa persona quae in diuinis non est ab alia, ema-
nent plures aliae quam vna.
Quintum: vtrum personae duae quae emanant ab illa quae non est ab
alia, emanent ab ea aeque primo principaliter & immediate.
Sextum: vtrum personarum emanantium ab illa quae non est ab alia, vna earum emanet a reliqua.
Septimum: vtrum persona quae communiter emanat ab illa quae non est ab alia, & ab illa quae est
ab alia, vt spiritus sanctus a patre & filio: emanet ab eis aeque primo principaliter & eodem modo.
Octauum: vtrum a qualibet dictarum trium personarum emanet aliqua alia.
Nonum: vtrum actus emanationum notionales generandi & spirandi sunt quaedam intelligere &
velle, siue quidam actus intelligendi & volendi.
Decimum: vtrum emanationes actuum notionalium generandi & spirandi fundentur in actibus es
sentialibus intelligendi & volendi, quasi praesupponentes illos.