Quaestio 10

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-fe19943

Sources:

Bb: Badius1520b

B73r

1
CIrca decimum arguitur, quod in diuinis non sit vna persona in alia mutuo & eodem
modo, Primo sic. Philosophous. iiii. physicorum assignat octo modos essendi in: & Qui
non supponuntur esse plures. sed nullo istorum modorum vna personarum diui A
narum est in alia, vt patet inducendo. ergo &c.

2 ⁋ Secundo sic. quod habet esse in sem a
per exeundo ab alio, nunquam habet esse in illo: quia esse in, & exire ab, sunt contrariae
habitudines: quae non possunt esse in eodem respectu vnius. filius habet esse in sem
per exeundo a patre: quia dicitur loanenis. xvi. Exiui a patre. &. xiii. Adeo exiuit. &
Micheae. v. Egressus eius ab initio a diebus aeternitatis. qui exitus exponitur de aeterna generatione
qua semper filius generatur, & semper generatus est, vt infra videbitur. ergo filius non est in patre
nec econuerso per consimilem rationem, vt patet intuenti. ergo &c.

3 ⁋ Tertio sic. si vna persona est
in altera: aut ergo ratione substantiae: aut ratione relationis: aut ratione vtriusque, non ratione substantiae: quia ratione
substantiae sunt idem: & ratione qua aliqui sunt idem, vnus non est in altero: quia esse in, est nota diffe
rentiae siue distinctionis inter illos quorum vnus est in altero. ldem enim inquantum idem non est
in seipso: quia tunc aliquid esset in seipso primo & per se: quod est impossibile secundum Philosophum
iiii. physicorum. Eo autem quo sunt idem non distinguuntur aut differunt. Non ratione relationis
quia ratione relationis opponuntur: & oppositum non habet esse in opposito inquantum oppositum
est. ergo non ratione vtriusque secundum Auctorem lib. vi. principiorum. ergo &c.

4 ⁋ Quarto sic. si
pater est in filio, cum pater sit deus & filius deus: ergo deus est in deo. consequens est falsum, quia
non est nisi vnus & idem deus: & sic idem esset in seipso: quod est contra Philosophum. iiii. physi-
corum. ergo & caetera.

5 ⁋ Quinto sic. si aliquid est in alio quod est in eo quod est in, est & in illo in
quo est illud. si ergopater est in filio, & filius in patre, pater est in seipso,. quod est impossibile se-
cundum iam dicta. ergo &c.

6 ⁋ Sexto sic. Si filius est in patre, non autem est filius nisi vbi est filiatio
ergo filiatio in patre est. ille autem est filius in quo est filiatio. pater ergo est filius. Eodem modo
potest argui quod pater est filius si pater est in filio: & similiter de generatione actiua & passiua, quod sci
licet generatio passiua sit in patre: & ita quod pater generetur: & quod generatio actiua sit in filio: & ita
quod filius generet. consequens est falsum. ergo & antecedens.

7 ⁋ Septimo sic. opposita & repugnantia
sicut ex se non possunt esse in eodem: sic nec per aliquid vnum. calidum enim & frigidum nunquam per Bb73v
aliquod vnum possunt concurrere in eodem, quare cum filiatio & paternitas sint opposita, nunquam in
d eodem concurrunt per vnum. ergo &c.

8 ⁋ Octauo sic. proprietas illa quae per se conuenit personae vt si
bi propria, per personam non potest attribui essentiae. Dicimus enim quod generare proprium est personae
& similiter generari: & non conuenit essentiae per personam: quia essentia nec generat nec genera-
tur. ergo eadem ratione nec proprietas quae convenit essentiae vt propria ei, per ipsam vllo modo pote
rit attribui personae. esse in, est talis proprietas, vt patet: ergo per hoc quod essentia communis personis
sit in personis: ex hoc non potest haberi quod persona sit in persona, non est autem alia ratio principa-
lior huius, vt patet ex dictis sanctorum. ergo &c.

9 ⁋ Nono sic. sicut proprietas diuinae essentiae est quod sit in
diuinis personis: sic & est eius proprietas quod sit vna numero singularis & eadem in eisdem: ita quod non
plus nata est communicare personis in quibus est, suam proprietatem quae est esse in, quam suam proprie-
tatem quae est esse vna & eadem, quare cum propter vnitatem diuinae essentiae in diuersis personis per
sonae illae non possunt dici esse vna & eadem persona: consimiliter propter hoc quod diuina essentia est in
illis, vna illarum non potest dici esse in alia.

10 ⁋ Decimo sic. si singulae personae mutuo essent in sin-
gulis: ergo & consimiliter singula eorum quae insunt vni earum, essent in singulis personis, & etiam
in singulis quae eis insunt: & econuerso: & sic in diuinis essent omnia in omnibus: & ita maxima con
fusio: quemadmodum in corporalibus erat summa confusio ponendo omnia in omnibus secundum
positionem Anaxagorae. consequens impossibile est in diuinis: quia non esset tunc in diuinis summa
discretio & distinctio personarum & personalium proprietatum. ergo &c.

11 ⁋ Vndecimo sic. si perso
na esset in persona quia essentia est in eisdem: non ergo alio modo persona esset in persona: quam essentia
est in persona: quia quod inest alicui per alterum: non potest inesse illi aliter quam secundum modum illius
vt si illud inest per se, & istud similiter: vt patet inspiciendo in singulis, quare cum essentia est in per-
sona vt aliquid personae & denominans ipsam, & vt in qua subsistit: similiter ergo si persona per es
sentiam esset in persona, vna persona esset aliquid personae alterius denominans ipsam, & in qua suba
sisteret. consequens est falsum vt patet. ergo &c.

12 ⁋ Duodecimo sic. si plures siue plura dicantur esse mu
tuo in seipsis, vnum scilicet illorum in altero: quia aliquod vnum conmuniter est in eisdem: ergo simil
ter si plures aut plura habent esse in eodem, eadem ratione vnum eorum ex hoc dicetur esse in al
tero. hoc autem est falsum. Dicimus enim quod albedo & dulcedo simul sunt in vno vt in lacte: non tamen
dicimus quod albedo est in dulcedine, nec econverso. ergo & primum est falsum.

13 ⁋ Decimotertio sic. si in diui
nis aliquod est in alio, si non sit idem ipsi, compositionem facit cum ipso, vt patet de essentia & proprietate.
Cum enim proprietas est in essentia, si non esset ipsa idem cum ea, ponerent compositionem in diui-
nis, quare si in diuinis vna persona ponatur esse in altera, & vna non est altera, nec eadem ipsi, hoc po
neret compositionem in diuinis. vtrumque horum est impossibile. Impossibile est ergo quod in diuinis vna
persona ponatur esse in alia.

14 ⁋ Decimoquarto sic. quicquid est in deo deus est. eadem ergo ratione quicquod
est in patre pater est. si ergo filius est in patre, filius est pater. ergo &c.

15 ⁋ Decimoquinto sic arguitur
quod non eodem modo vna est in altera: & econuerso, quia dicit Hila. vii. de trinitate. Pater est in fi-
io: quia ex eo est filius: filius in patre: quia non aliunde est filius: vnigenitus est in ingenito quia ab inge-
nito vnigenitus. Sed istae rationes & modi quia ex ipso alius: & quia ipse ab alio: omnino diuersi sunt:
immo oppositi. ergo &c.

16 ⁋ In oppositum est, quoniam qui subsistunt in vno simplici non sepeati aut diuisi, ne
cessario insunt sibi inuicem, aut sunt idem omnino: quia non est medium. omnes personae diuinae sunt
huiusmodi. ergo &c. Et hoc est quod dicit Saluator Ioan. xiiii. Ego in patre & pater in me est.

17 ⁋ Hic secundum auctoritatem sacrae scripturae proculdubio tenendum est quod sin-
gulae personae diuinae sunt in singulis. Et cum tantum in persona duo sunt, substantia & relatio, secundum quod i-
ferius declarabitur: non est in hoc aliquid de dubio nisi secundum quod illorum persona possit esse in
persona, & quomodo secundum illud si secundum alterum tantum: aut si secundum vtrumque quomodo hoc
contingit. Et dicunt aliqui quod vna persona dicitur esse in altera ratione essentiae: & alii quod ratione relatio
nis.

18 ⁋ Ratione essentiae, quia tota essentia vnius personae est in altera. secundum quod dicit Damascen-
nus. iii. Senten. cap. vi. Confitemur deitatis naturam omnem perfectam esse in vnaquaque suarum per
sonarum, omnem in patre, omnem in filio, omnem in spiritu sancto: & vbi est substantia seu natura perso
nae, ibi & ipsa est. Per hanc ergo vnitatem naturalem, vt ait Augustinus in principio de fide ad Pe. to-
tus pater in filio & spiritu sancto est: & totus filius in patre & spiritu sancto: totus spiritus sanctus
in patre & filio. nullus horum extra quemlibet ipsorum est. Hinc etiam dicit Ambrosius super episto
lam ad Corinth. Per hoc intelligitur pater esse in filio & filius in patre: quia vna est eorum substantia.

19 ⁋ Ratione vero relationis dicunt alii quod vna persona est in altera quia vnum relatiuorum intel-
ligitur in altero. Sed dictum horum non videtur esse sufficiens: quia per hoc quod substantia patris
est in filio & econuerso, non habetur nisi quod pater est vnum cum filio & econuerso. Si ergo ex Bb74r
hoc pater diceretur esse in filio & econuerso, tunc vnus diceretur in altero secundum quod vnum sunt.
eo autem quod aliqua vnum sunt, non habetur quod vnum in altero sit: sed potius contrarium: quia in co
uod pater est vnum cum filio, est idem quod ipse: in eo autem quod aliquid est idem, non est in quia secundum
Philosophum. 4. physicorum, alia est ratio eius quod est in quo, & alia illius quod in hoc: & tunc pa-
ter cum non sit minus idem sibiipsi quam filio, consimiliter diceretur esse in seipso sicut & in filio. & hoc
per se & primo: quia pater per se & primo est idem sibiipsi, non autem per aliquid aliud a se: nec per aliquid
sui. Hoc autem omnino est impossibile circa corporalia, vt probat Philosophous. iiii. physicorum, nec
minus est impossibile circa spiritualia, vt patet ex eisdem rationibus: quia media eodem modo ap-
plicabilia sunt spiritualibus & corporalibus vt patet inspicienti. Arguit enim Philosophus. quod si ampho
ra vini esset per se in seipsa, cum non sit in se nisi quia amphora est in amphora: & similiter vinum: aut
quia vinum est in amphora: ergo amphora non solum esset amphora: sed esset vinum & amphora
& similiter vinum non solum esset vinum sed etiam amphora & vinum. Similiter in proposito si
filius, hoc est substantia genita, esset in seipso per se, cum non sit in se nisi quia substantia est in sub-
stantia genita: & similiter genitum: aut quia genitum est in ipsa substantia: ergo substantia non so-
lum est substantia, sed proprietas & substantia: & proprietas non solum est proprietas, sed substan-
tia & proprietas. Et ita si secundum dictum modum ponendi vna persona esset in alia, scilicet se-
cundum solam essentiam, eadem ratione si in deo non esset nisi vna persona, illa eadem ratione es
let in seipsa quomodo vna est in alia. quod falsum est. Similiter per hoc quod pater & filius inuicem sunt
relatiua, non habetur nisi quod vnus sit ad alium: & quod intellectus vnius non est sine intellectu alterius
non quod vnus sit in altero vel intelligatur in altero, secundum quod patet de relatiuis in creaturis. Clarum
est igitur quod haec difficultas maior est quam videntur explicare dictae auctoritates sanctorum. Et ideo dicen
dum quod in diuinis vna persona est in alia non ratione solius essentiae, nec ratione solius relationis: sed potius
simul ratione vtriusque, scilicet substantiae & relationis: & ita non separatim, secundum quod dictae opinio
nes vel expositiones ponunt: sed coniunctum. Si enim in diuinis personis non esset vnitas substan-
tiae sicut nec proprietatum, manifestum est quod in diuinis non plus diceretur pater esse in filio quam in crea
turis. Similiter si non essent distinctae & differentes secundum proprietates relatiuas sicut neque
penes substantiam, vna non diceretur esse in alia: sed potius eadem cum ipsa, vt dictum est.

20 ⁋ Ad cu-
ius intellectum paulo tamen altius inchoando videndum est quomodo modus essendi in, in diui-
nis differat ab octo modis essendi in, in creaturis, quos ponit Philosophus. 4. physicorum. Sciendum
est igitur quod haec praepositio in, quia notat circunstantiam continentiae: continentia autem necessario re
quirit distinctionem atque differentiam aliquam contenti a continente: & econuerso: quia vbi ha-
bet esse omnimoda identitas & indistinctio, impossibile est aliquid esse in, vt dictum est & iam am-
plius dicetur: ad hoc ergo quod in diuinis personis vna dicatur esse in altera, non est sufficiens ratio idem
titatis in substantia: sed ad hoc oportet quod ratio illius sit aliqualis alietas habita per distinctionem in
ter illas.

21 ⁋ Sed distinctio potest intelligi inter continens & contentum dupliciter, aut secundum to
tum quod est continentis & contenti: vt scilicet nihil quod est vnius sit alterius. aut secundum par-
tem seu quasi secundum partem: vt scilicet aliquid quod est continentis non sit eius quod est contentum.
Primo modo locatum est in loco: videlicet liquor in vase: & forma in materia: & motum in primo mo-
tiuo: & quod est ad finem, in suo fine: & in talibus vnum est in alio: non econuerso: & hoc aut nul-
lo modo, aut non secundum eundem modum essendi in. Secundo modo contingit dupliciter. aut enim
aliquid est continentis quod non est eius quod est contentum: sed nihil est contenti nisi sit continentis: cu-
ius conuersum est impossibile. aut aliquid est contenti quod non est continentis: & econuerso: & ali-
quid est commune vtrique. Primo modo pars est in toto & totum in partibus, & species in genere & ge
nus in speciebus. & nec isto modo nec praecedente in diuiuis vna persona habet esse in alia: sed so-
lum vltimo modom. Et sic esse in, secundum octo modos quos ponit Philosophous in. iiii. &. viii. physi
corum, non competit proprie secundum aliquem illorum modorum essendi in, quo vna persona est
in alia. In illis enim octo modis quos ponit Philosophus, ratio essendi in, per se est diuersitas aliqua
inter continens & contentum, vt patet discurrenti per singulos: in isto vero ratio per se eius est conveniem
tia siue id in quo conueniunt continens & contentum, vt iam patebit ex dicendis. Vnde de isto mo
do essendi in, dicit Hila. iii. de trinitate in principio. Haec sensus hominis non consequitur, nec exem
plum aliquod rebus diuinis comparatio humana praestabit.

22 ⁋ Ad cuius intellectum specialiter de
scendendo ad propositum, Sciendum quod aliquid vel aliquis potest dici esse in alio dupliciter. Vno mo-
do per se & primo, vt id quid est, secundum totum sit in alio per se & primo. Alio modo quod sit in illo secundum totum per se
sed non primo: vt scilicet id quid est in, totum sit in alio primo per aliquid sui. Primo modo in creatu Bb74v
ris aliquid est in alio: quemadmodum locatum est in loco. sed sic nihil potest esse in seipso, vt probat
Philosophous. iiii. physicorum. Sed & nec isto modo in diuinis contingit aliquid vel aliquem esse in se
ipso sicut neque in creaturis. Et propter easdem rationes neque etiam possibile est isto modo in diui-
nis personam vnam esse in alia: licet sit possibile in creaturis. Quia cum aliquid totum est in alio
primo & per se, & quicquid est eius similiter aeque primo & per se est in illo: vt si in loco centri pri-
mo & per se est tota terra, & quaelibet pars eius aeque primo & per se est in centro: licet non separatim.
uare si persona filii tota esset per se & primo in prie, & proprietas filii simiter vt filiatio, primo & per se esset in perse, &
eque primo sicut & deitas filii: quare & denominaret patrem sicut & deitas: & esset pter filiatione filius sicut dei
tate deus. Praeterea si aliquid est in alio per se & primo, impossibile est vice versa quod illud in quo est
aliquod aliud sit per se & primo in eo quod est in ipso: quia idem esset continens & contentum per se & primo
respectu eiusdem: & esset idem respectu vnius totum exterius & totum interius. quod est impos-
sibile & in corporalibus corporaliter, & in spiritualibus spiritualiter. Et ita si vna persona esset secun
dum totum per se & primo in alia, vt filius in patre, non posset econverso pitr per se & primo esse in filio secundum
totum vllo modo vel saltem eodem modo, quod non est tenendum in diuinis: quia mutuo & vniformiter singulae personae
diuinis ponendae sunt esse in singulis. Quia vero secundo modo aliquid sit in alio scilicet per se sed non primo, quia per aliquid
sui quod primo & per se habet esse in illo, hoc potest esse dupliciter: aut quod illud aliquid sit vnius & non sit alte-
rius: aut quod sit vnius, ita quod sit etiam alterius. Primo modo in creaturis habet aliquid esse in alio
secundum quod auis dicitur esse in laquao, quia pes eius est in laquao. sed isto modo in diuinis non contingit vnam personam es
se in alia, quia in diuinis personis nihil est vnius quod non sit alterius, per quid scilicet persona vna ha-
bet esse in alia, quia in diuinis personis illud quod est vnius & non alterius, non est nisi personalis pro
prietas: & proprietas vnius personae non est primo, & per se in alio, vt per illam persona possit esse in
persona illa per se, etsi non primo. non enim filiatio est primo & per se in patre, vt per illam totus filius &
diuinitas ipsius sint in patre per se, licet non primo. Quia cum filiatione distinguitur filius a patre, ipsa
filiatio primo & per se quantum est ex parte sui potius est extra patrem, quam in patre: & per eam filius
extra patrem quam in patre: licet intra & extra non recipiantur proprie in diuinis. Si vero sit aliquid i
alio per aliquid sui quid sit vnius eorum ita quod simul sit etiam alterius, isto modo essendi in, nihil in crea
turis habet esse in alio: quia duobus differentibus in creaturis, nihil in re est commune singula-
re vtrisque per quod vna creatura possit esse in altera vllo modo. Et hoc modo proprie in diuinis vna
persona habet esse in alia & tota in tota: sed non per se & primo tota in tota: immo per aliquid sui quod habet cone
cum illa in qua est, quod est in illa per se & primo: & per illud ipsa habet esse tota in illa per se, licet non pri
mo & hoc ratione illius quod habet commune cum illa. Dico igitur concludendo propositum: quod in
diuinis persona vna habet esse in alia secundum substantiam & secundum relationem simul. Secun
dum substantiam, vt secundum illud secundum quod principaliter persona vna habet esse in alia: quia
ipsa substantia eius est in illa primo & per se, & per illam ipsa tota persona: quae nec secundum se totadi
ceretur esse in illa secundum substantiam communem: sed potius diceretur esse vnum & idipsum
cum illa, si non esset in ea. Secundum relatiuam proprietatem qua differt ab illa: vt secundum il-
lud secundum quod persona vna habet esse in alia non tamen primo: quia ipsa proprietas vni-
us personae non est in alia persona nisi quia substantia quae est eius in qua fundatur sua proprie.
tas, est in illa persona. Substantia enim vna numero & singularis, non potest esse in aliquo quin
in illo simul sit quicquid fundatur in illa substantia. & non solum secundum hoc vna persona est
in alia: sed singulae mutuo sunt in singulis. Vnde Hila. ista intimius perquirens quam alii sancti, qui non
exprimunt personam esse in persona nisi secundum substantiam, vt patet in primo Sententiarum
distinctione. xix. cap. Et inde est. vbi ista materia tractatur: etiam exponit vnam personam esse in
alia secundum relationem, in libro. iii. de trinitate cap. primo, sic inquiens. Cognoscendum itaque est
atque intelligendum quid sit illud, ego in patre, & pater in me. Si tamen comprehendere ita vt est
valebimus: vt quod natura rerum non pati posse existimatur, id diuinae veritatis ratio consequatur. &
post pauca subiugit. Quod in patre est, hoc in filio est: quod in ingenito, hoc in vnigenito, alter ab altero, &
vterque vnum non duo vnus, sed alius in alio, quia non aliud in vtroque. Ecce vnus in alio est secundum substantiam. &
sequitur continue. Etr in filio: quia ex eo filius: & filius in patre: quia non aliunde filius: vnigenitus in igenito quia ab in
genito vnigenitus. Ecce quia vnus in alio est secundum relationem. & libro. vii. cap. xix. Insunt sibi
inuicem dum non est nisi ex patre natiuitas. Ecce in, secundum proprietatem. Dum in deum al-
terum natura vel exterior vel dissimilis non subsistit. Ecce in, secundum substantiam. Et propterea
quod vna persona est in altera non solum secundum substantiam, sed est secundum proprietatem, vt sit tota in tota: contigit quod
etiam subsistendo vna est in altera, & subsistit in ea. Propter quod dicit in fine libri, nihil differ- Bb75r
re esse & inesse: inesse autem non aliud in alio, vt corpus in corpore: sed ita esse & subsistere, vt in sub
sistente insit: ita vero inesse vt & ipse subsistat. vt secundum hoc eodem modo persona habet esse in per-
sona mutuo & secundum substantiam & secundum relationem, non aliter ptr in filio quam filius in pre: licet cum alia rela
tione pitur est in filio. Et hoc ideo: quia substantia per quam personae ipsae & proprietates suae cum ipsis sibi inuicem in
sunt, eodem modo est in ipsis quantum pertinet ad modos essendi in Quamuis enim pro tanto alio modo sit essen
tia in personis: quia in vna est vt communicata ab alia vel ab aliis: in alia vero vt non communicata ab al
tera: hoc non refert ad propositum. Si autem diuersimode esset in illis, secundum hoc diuersimode
esset pater in filio & filius in patre.

23 ⁋ Et est hic aduertendum, quod licet in patre persona quae inest & qua
si continetur, non inest aut continetur principaliter ratione totius: sed ratione alicuius quod est eius
sicut dictum est: persona tamen cui inest & quae quasi continet primo & principaliter ratione to-
tius quod est in eo, non autem ratione alicuius eorum propter quod continens, secundum quod per se
& primo continet, quasi excedit contentum secundum quod primo & per se continetur: & est continens quasi
extra contentum: & continet per aliquid quod differt a contento: & excedens id quo primo & per se
continetur. Contentum vero econuerso est quasi intra continens, & non continetur primo & per se
nisi per aliquid in quo conuenit cum continente, & exceditur ab eo quo primo & per se continet.

24 ⁋ Secundum hoc soluitur difficultas summe disturbans intellectum intelligendo patrem esse in fi
lio & filium in patre mutuo. secundum quod dicit Hilarius. iii. de trinita. in principio. Affert pleris-
quod obscuritatem sermo Domini cum dicit. Ego in patre, & pater in me est: & non immerito, natu
ra enim intelligentiae humanae rationem dicti huius non capit. Videtur enim non posse effici vt quod
in altero sit aeque idipsum sit extra alterum: & cum necesse sit ea de quibus agitur non solitaria sibi es
se, numerum tamen suum in quo sint conseruantia, non posse se inuicem continere: vt qui aliquid aliud habeat
intra se, atque ita maneat, manensque semper exterior, ei vicissim quem intra se habeat, maneat aeque
semper interior. Haec quidem sensus hominum non consequitur: nec exemplum aliquod rebus di-
uinis comparatiohumana praestabit. & hoc quia talis modus essendi in, non potest inueniri in crea
turis, maxime corporalibus. Sed in diuinis quoquo modo consequitur intellectus. dicente Hila. libro
septimo cap. xxiii. Pater in filio est, et filius in patre deus in deo: non per duplicem convenientium ge
nerum coniunctionem (vt patet in vino & amphora) neque per insitiuam capacioris substantiae natu
ram (vt patet de vapore in aere) quia per corporalem necessitatem exteriora fieri his quibus con-
tinentur interiora non possunt: sed per natiuitatem viuentis de viuente natura dum res non differt
dum naturam dei non degenerat natiuitas: dum non aliud aliquid quam ex deo deus nascitur. Ex iam
dictis plane patet difficultas dicta.

25 ⁋ Ad primum ergo: quod in diuinis persona non est in persona secundum aliquem octo
modorum essendi in: Dicendum quod verum est secundum quod iam expositum est. Annumerat enim
Aristote. sufficienter modos essendi in, qui in creaturis habent inueniri: a quibus omnibus iste est l
diuersus: qui in creaturis inueniri non potest: sed solum in substantia increata. Volunt tamen aliqui
quod ad aliquem illorum reduci possit: sed hoc diuersimode, inquantum persona habet esse in perso-
na secundum substantiam & secundum relationem. Primo modo dicunt quod quia pater est in filio &
econuerso: eo quod substantia patris est in filio & econuerso: substantia habet esse in patre & filio secun
dum modum quo forma communis habet esse in speciebus, quamuis enim in diuinis non sit genus
aut species, quodlibet tamen diuinum suppositum quasi vnam speciem relationis continet: & dei-
tas inquantum est communis tribus differentibus quasi specie, est quasi forma generis, licet alio
& alio modo communitatis, vt tactum est superius & adhuc amplius tangetur. Secundo vero mo
do dicunt quod quia pater est principium originatiuum filii, & filius principiatum quid & origina-
tum ab eo: idcirco filius est in patre sicut originatum in originante: & pater in filio sicut originans
in originato. & reducitur ad illum modum quo aliquid habet esse in primo mouente, aut econuerso.

26 ⁋ Neutrum horum sufficit, nec pertinet ad propositum. Non primum. licet enim pater est in filio
& econuerso secundum substantiam: & ita eo quod substantia eadem est in vtroque: non tamen secun-
dum eundem modum filius habet esse in patre & econuerso, quo substantia habet esse in patre &
in filio: quia substantia est in persona sicut aliquid quod est de constitutione eius: non sic autem persona in per
sona: sed sicut continens distinctum in continente distincto, quod non potest esse secundum modum
quo forma est in supposito: nec potest (vt dicit Hila. exemplum inueniri in creaturis: nec est in eis aliquis
modus essendi in, similis in aliquo quantuncunque remota similitudine, ad quem potest reduci, vt patet ex iam
dictis. Similiter secundum dictum nihil valet ad propositum. hic enim non quaeritur de esse vnam personam in
altera, nisi inquantum vna existit intima alteri, non autem vt emanans ab ipsa. Vnde licet secun- Bb75v
dum quod vna emanat ab altera, modus essendi vnam in altera reducitur ad modum quo aliquid
est in primo mouente: aut econuerso: hoc tamen nihil ad propositum: quia hic quaeritur modus
quo vnus habet esse in aliquo, vt in coexistente. Vnde etsi in diuinis essent duae personae quarum
vna non procederet ab alia, vt filius & spiritus sanctus: si procederent a solo patre, propter suba
stantiae identitatem vna posset dici in altera: sicut modo cum vna procedit ab altera.

27 ⁋ Ad secun-
dum quod vna persona se habet in semper exeundo ab alia: ergo non habet esse in ipsa vt in coexistente
uod etiam est contra iam dictum: Dicendum quod exitus personae a persona non est intelligendus per
ocorum aut naturarum distantiam: sicut intellexerunt haeretici nitentes probare ex hoc diuersita
tem naturarum generantis & geniti: sed intelligendus est solummodo per exeuntis & eius a quo exit
distinctionem relatiuam, in eadem tamen substantia absolute. Vt enim ait Hila. vii. de triniitate. ca. xvii.
non per defectionem aut protensionem aut deriuationem ex deo deus est: sed ex virtute naturae in na-
turam eandem natiuitate subsistit. secundum quod melius patebit infra circa emanationes personarum
Primo modo exire ab, & esse in, sunt dispositiones contrariae: & non possunt simul conuenire eidem.
Secundo autem modo non sunt contrariae: sed simul in eodem necessario: quia quod generatur, est de
ndiuidua substantia generantis, separatum nullo modo ab eodem.

28 ⁋ Ad tertium, quod vna persona non
est in altera ratione substantiae: quia ratione substantiae sunt vnum & idem: & non est esse in, fine disti
ctione: Dicendum quod bene arguit quod non ratione solius substantiae absque relatione: sed ratione vtriusque
secundum expositum modum vna persona est in alia. Et quod arguitur quod non ratione relationis: quia ra-
tione relationis opponuntur: & secundum quod habent oppositionem, potius habent personae non esse in inuicem quam esse: Di
cendum quod verum est principaliter & primo. Si enim primo & principaliter non essent in inuicem secundum
substantiam, nunquam essent in inuicem secundum relationem. Postquam tamen principaliter sunt in inuicem se
cundum substantiam, sola substantia sine relatione distinguente non faceret eas esse in inuicem: sed po
tius idipsum, vt patet ex praehabitis.

29 ⁋ Ad quartum, quod si pater est in filio, deus est in deo: ergo idem
est in seipso: cum non sit nisi vnus deus: Dicendum quod deum esse in deo nos oportet confiteri. dicen-
te Hila. vii. de trinitate cap. xvii. Vnum & absolutum & perfectum fidei sacramentum est deum ex
deo & deum in deo confiteri, non corporalibus modis, sed virtute naturae. & cap. xviii. Vnigenitus
cum ipse deus sit, tamen etiam per naturae vnitatem cum eo deus, & per id quod ipse deus est & in
eo deus est, habens in se & quod ipse est & quo ipse subsistit. Vt enim per Esaiam loquitur, in te est deus & non est
alius deus praeter te: & indiuiduam & inseparabilem patris & filii diuinitatem ita prophetauit. Non
tamen oportet confiteri eundem esse in seipso licet non sit nisi vnus deus: quoniam cum hoc bene
sunt plures personae quae sunt in inuicem. Licet enim hoc nomen deus significat naturam siue essentiam
tantum: & hoc in communi secundum modum quo essentia dicta est communis, supponit tamen
ex modo significandi pro suppositis: quemadmodum hoc nomen homo aut animal: nec quo ad hoc
est aliqua differentia ex parte essentiae: licet ibi vnica sit in pluribus siue plurificata. Vnde licet deus sit
vnus & idem propter significatum vnum singulare: est tamen bene deus in deo propter suppositum
aliud & aliud: non tamen alius deus in alio, nec idem in seipso: sed alius in persona in alio, vt exposi
tum est.

30 ⁋ Ad quintum: si pater est in filio, & filius in patre, ergo pater est in patre: Dicendum quod ve
rum est: quia nihil potest esse in contento quin sit in continente. Sed non oportet quod eo modo quo
est in contento, sit in continente, nisi sit contentum in primo continente primo & per se: & similiter secun
dum contentum in primo contento: vt si ignis est in caelo, & in igne aer sicut in loco: ergo & aer est
in caelo sicut in loco. Non tamen hoc omnino eodem modo: quoniam ignis est in caelo vt in loco
proprio & determinato: aer vero est in caelo vt in loco communi & excedente. Verum est er-
go in proposito quod quia filius est in patre & in filio pater, pater est in seipso: non tamen sicut filius
est in ipso & sicut ipse est in filio. quoniam filius totus est in patre, & similiter pater totus est in fi-
lio per se, licet non primo secundum praedicta: pater autem non est in seipso per se omnino: quia
etsi totus sit in seipso, hoc non est secundum totum vt est totus: sed secundum illa quae sunt eius
vt aliquid eius sunt: & ita quasi per accidens. Quemadmodum enim in corporalibus ampho-
ra vini quod est quoddam totum compositum ex amphora & vino, secundum Philosophum. iiii. phy
sicorum, est in seipsa per accidens vt per suas partes: quia scilicet in amphora vini est amphora & si
militer vinum vt partes eius: sic in proposito pater inquantum est quoddam totum, scilicet sub-
stantia ingenita, cuius secundum nostram rationem intelligendi quasi partes sunt substantia &
proprietas quae est ingenita, est in seipso quasi per accidens: quia scilicet in substantia ingenita
est substantia, & similiter ingenita, vt quasi partes eius: et hoc sigillatim. Non enim vnum illorum est
in patre primo, et alterum per illud consequenter: sed ambo aeque principaliter. propter quod nequa-
quam totus est per se in seipso: sed quasi per accidens solum. Quia vero vnum illorum, vt essentia patris Bb76r
est in filio per se & primo, & per illam consequenter proprietas eius, & per hoc totus pater: propter hoc
aliquo modo per se totus pater est in filio. Et sic licet per aliquid sui sit in filio & in seipso: aliter ta-
men & aliter. Et consimiliter intellige de esse filii in patre & in seipso.

31 ⁋ Ad sextum: si filius est in pa-
tre, ergo filiatio est in patre &c. Dicendum quod esse in multum aequiuoce accipitur in diuinis cum
dicitur filius est in patre, proprietas patris est in filio, essentia filii est in filio, proprietas filii est in filio,
proprietas filii est in essentia filii, esse filii est in essentia eius: quia quod filius habet esse in patre, hoc est
subsistenter: & similiter quod proprietas filii est in patre: aut substantia filii secundum quod est filii. Sed
aliter & aliter filius est subsistenter in patre: filius enim non est in patre vt aliquid eius, sicut sub-
stantia & proprietas eius: sed vt subsistens in ipso, quia in ipso est subsistendo. Vt per hoc excluda
tur latens quastio in hoc dicto, filius subsistit in patre: quia illa determinatio potest determinare
ly subsistit ratione actus essendi: qui intelligitur in ipso, tanquam materialis in quolibet verbo adiectiuo:
vel ratione, proprii actus, qui exprimitur per participium subsistens. Primo modo dictum illud verum est sub hoc
sensu, filius est in prse subsistens. Secundo modo falsum sub hoc sensu, filius est subsistens in patre. denotaretur enim
quod filius in subsistendo inniteretur patri quasi fundamento suo in subsistendo: quemadmodum di
citur subsistere in diuina essentia. & sic in primo sensu subsistere in, dicitur subsistenter siue substantia
liter: in secundo vero fundamentaliter. Et sic cum dicitur filius esse in patre, esse in intelligitur sub-
sistenter. & similiter cum, proprietas filii dicitur esse in pirse, quia non posset totus filius esse in prse nisi quicquid est eius simil
esset in patre, vt procedit obiectio, hoc intelligitur subsistenter: sed hoc non quia ipsa in patre subsi-
stit: sed quia est per se in filio subsistente in patre inquantum subsistit in eo. Et non solum proprie-
tas filii: sed etiam sua essentia vt sua est, & habita in ipso sub ratione geniti, est in patre subsistenter:
quia est in filio subsistente in patre: licet eadem essentia vt est patris in patre est formaliter: quia est
forma quasi communis qua ipse est deus: quemadmodum proprietas filii est in filio, & proprietas patris est
in patre: licet non per inhaerentiam vt forma propria qua filius est filius: & qua pater est pater. Quae qui
dem proprietas & habet esse in essentia secundum alium modum essendi in scilicet fundamentaliter: quia
in essentia fundatur proprietas, vt infra habet declarari: & per hoc quod proprietas qua persona subsi-
stit habet fundamentaliter esse in substantia vt cui innititur: ideo & tota persona in seipsa dicitur es
se quasi per accidens: sed alio modo quam prius, quasi scilicet aliquid eius, vt proprietas est in aliquo quid est
eius vt in substantia illius. & hoc quemadmodum in corporalibus amphora vini dicitur esse in ampho-
ra vini: quia vinum quod est pars eius, est in amphora quae est altera pars eius. Et secundum hunc mo
dum etiam deus essentialiter acceptus dicitur esse in seipso: quia sapientia eius & caetera huiusmodi
habent esse in substantia eius. Cum ergo arguitur vlterius: si filiatio est in patre, ergo pater est filius: patet
aequocatio de esse in Bene enim sequeretur si esset in ipso formaliter sicut est in filio: & sicut paternitas
est in pre. Nunc autem non est in ipso nisi subsistenter, vt dictum est: & quid sic est in alio, est in ipso vt disti-
ctum & discretum ab ipso non denominans ipsum. Et consimiliter est de generari & de aliis quae insunt filio formaliter,
& pri insunt subsistenter, vt dictum est.

32 ⁋ Ad septimum, quod opposita & repugnantia per vnum & idem non possunt
esse in eodem: Dicendum quod verum est in creaturis vbi ex eadem proxima radice non oriuntur. Ibi enim opponuntur
respectu subiecti. Non autem illud verum est in deo: quia omnes diuinae proprietares ex eadem radi i
ce proxima quae est essentia oriuntur, & in ipsa radicantur. Propter quod & inquantum relationes
sunt, opponuntur respectu obiecti, vt non possint oppositae esse in eodem formaliter. Non tamen
opponuntur respectu subiecti in quo radicantur, quin per ipsum possunt inesse eidem, vnum
eorum formaliter: alterum vero subsistenter, vt dictum est.

33 ⁋ Ad octauum, quod proprietas propria
personae non conuenit essentiae: quare nec econuerso: Dicendum quod verum est secundum eundem
modum. potest tamen ambobus conuenire secundum alium & alium modum, vt in proposito. Li-
cet enim proprietas non conueniat essentiae vt cuius est formaliter: conuenit tamen ei vt cuius est fun
damentaliter. Similiter esse in licet non conueniat personae formaliter denominando id in quo est: bene
tamen conuenit ei subsistenter, vt dictum est.

34 ⁋ Ad nonum, quod diuersae personae non sunt vna perso-
na: licet vna essentia vna sit & eadem cum ambabus: ergo similiter licet vna essentia insit amba-
bus: non tamen ex hoc sequitur quod vna earum sit in alia: Dicendum ad hoc quod non est simile: quo-
niam esse vnum cum alio nullam penitus notat rationem differentiae: sed puram identitatem. vbi
enim est maior vnitas, & maior identitas. Propter quod non sequitur omnino etsi vnum est idem am
bobus, quod sint inter se idem: quia ex hoc quod sunt vnum & idem in vno, non habetur quod sint vnum
& idem in omnibus. Sed esse in aliquo, necessario ponit aliquam differentiam eius quod inest ab eo
cui inest, vt dictum est. Propter quod si aliquid inesset duobus in quo conueniunt, si in illo radi-
cantur ea quibus differunt, necessario ex adiuncto intelliguntur simul inesse quibus differunt: & sic
personae totae in totis, vt dictum est.

35 ⁋ Ad decimum, quod si personae singulae essent in singulis, hoc pos Bb76v
neret in diuinis summam personarum confusionem: contra illud Athanasii. Neque confundentes &c.
Dicendum quod in diuinis singula sunt in singulis tam in essentialibus quam in personalibus: ita vt per omnia (si
cut iam dictum est) non solum vnitas in trinitate & trinitas in vnitate, sicut dicit Athanasius: sed etiam
trinitas in trinitatae scilicet ratione personarum, veneranda sit. dicente Augustino. vi. de triniitate. in fine. In se
infinita sunt, & singula sunt in singulis, & omnia in singulis, & singula in omnibus, & omnia in omnibus
& vnum omnia. Est igitur vnitas substantiae veneranda in trinitate personarum. scilicet in patre & filio & spi
ritu sancto: & hoc tanquam forma conmunis in suppositis quorum est forma: & similiter trinitas in vni-
tate personarum pris & filii & spiritus sancti, in vnitate essentiae vt in qua subsistunt: & similiter trinitas in
trinitate: & hoc dupliciter: vel vt singuli veneretur in singulis, & hoc sex combinationibus: vt scilicet pater
veneretur in filio & spiritu sancto: & filius in patre & spiritu sancto: & spiritus sanctus in patre & filio: vel
vt omnes venerentur in singulis & singuli in omnibus, & hoc nouem combinationibus: vt pater si
lius spiritus sanctus in patre & in filio & in spiritu sancto omnes simul, licet secundum alium & alium modum
essendi quaelibet personarum habet esse in seipsa & in alia, vt dictum est. Et licet (vt dictum est) personae sunt in
sonis, & etiam per hoc personalia quae sunt in personis, sunt in eisdem in quibus sunt ipsae personae: non tamen isunt sibiinui
cem, vt filiatio non est in paternitate propter oppositionem quam habent inter se. Ipsa tamen essentialia cum hoc quod
sunt in singulis personis & earum proprietatibus, insunt etiam sibiinuicem: & hoc absque omni confusione tam in per
sonalibus, quam in essentialibus: quia cum hoc quod sibi insunt mutuo, retinent suas distinctiones persona-
lem & realem personalia, & hoc quemadmodum si duo corpora ponantur simul in eodem loco, glo-
riosum & non gloriosum, vtrumque eorum mutuo est in altero, sed tamen absque confusione: quia sub eadem distin
ctione quam haberent si essent extra se: rationalem vero essentialia. Tunc autem solummodo esset confusio
si ex eo quod insunt amitteretur distinctio inter id quid inest & cui inest: quemadmodum in chaos confuso se
cundum Anaxa. nulla erat distinctio carnis ab osse & ligno aut lapide & caeteris huiusmodi. Qui videt hoc
vel aperte vel per speculum in aenigmate (vt dicit Augustinus in fine. vi. de trinita, gaudeat co-
gnoscens: deum honoret: & gratias agat. Qui autem non videt, tendat per pietatem ad videndum non per
caecitatem ad calumniandum, quoniam vnus est deus licet trinitas: nec confuse accipiendum ex
quo omnia, per quem omnia, in quo omnia.

36 ⁋ Ad vndecimum: si persona per essentiam esset in persona, non esset aliter in
illa quam ipsa essentia &c. Dicendum quod verum est si per solam substantiam vt est substantia simpliciter, vna persona esset to
ta in alia. tunc enim persona non esset nisi substantia. Aut si non tota esset in illa, tunc solum esset in illa per substantiam
quasi per accidens & quasi secundum partem: quemadmodum si duo corpora essent coniuncta sub vno capite, vnus illorum qui ca-
put vnum haberent commune, esset in altero secundum partem, & non secundum totum: & ideo quod sic esset in alte
ro: ipsum totum non denominaret illum in quo esset: sed solum pars illa per quam esset in illo. Nunc au
tem quia persona non inest in persona per solam substantiam, licet primo & per se sit in per illam: sed etiam
per proprietatem licet ex consequenti, vt dictum est, & per hoc non per substantiam vt substan-
tia est simpliciter: sed specialiter vt est sub proprietate eius cui inest: quae est alia ratio esse substan
tiam quam sit ratio substantiae vt est eius cui inest: Filius enim non est in patre per substantiam, nisi
quae est sub ratione siue proprietate geniti: quae in patre vt est forma ipsum denominans, non est
nisi sub ratione ingeniti: non enim pater est sapiens sapientia genita: sed ingenita, vt habitum est
supra: Et licet substantia simpliciter considerata vt simpliciter considerata est primaria ratio qua
re persona est in persona, quia communiter est in ipsis vt forma communiter denominans ipsas: quia ta-
men secundum quod talis non est proxima & perfecta ratio huiusmodi: sed solum secundum quod est sub ratio-
ne proprietatis personae quae inest: & secundum hanc rationem non inest vt forma denominans in per
sona cui inest altera: sed solum vt subsistens in illa, inquantum est aliquid subsistentis in illa sicut
dictum est: Idcirco, non alio modo inest persona personae, quam inest ei substantia, per quam inest inquan
tum est proxima ratio essendi in esse: licet aliter insit inquantum ratio est eius prima. Et potest esse exem
plum huius manifestum si ponamus Christum vbi modo sedet ad dexteram patris includere in ma-
nu sua corporaliter hostiam consecratam. hoc enim posito verum est dicere quod in manu Christi est
tota hostia quo ad sacramentum & rem sacramenti: & econuerso tota manus Christi est in hostia
quae est sacramentum: ita quod dimensiones manus Christi per concomitantiam ad substantiam quae
est vi transubstantiationis sub dimensionibus hostiae, sunt sub dimensionibus hostiae: & quod econverso di-
mensiones hostiae sub dimensionibus manus Christi: hoc clarum est. Ecce quia substantia manus
Christi est sub dimensionibus manus primo quodam modo: quemadmodum deitas est in patre sub
forma paternitatis in patre: & per transubstantiationem est sub dimensionibus hostiae quodam modo: quem
admodum per generationem deitas est in filio sub proprietate filiationis, & concomitatiue per sub
stantiam manus dimensiones manus sunt sub dimensionibus hostiae quodam modo: quemadmodum proprie
tas paterna per deitatem est in filio: & econuerso: licet non quemadmodum dimensiones sunt sub di- Bb77r
mensionibus manus, quia illae non sunt ibi per concomitantiam, sicut est proprietas filiationis in patre
Propter quod non est mirum si totus pater est in toto filio, quia ex eo filius est, & econuerso quia ipse
ab illo est, vt dicit Hil. Cum videmus quod tota manus Christin est sub dimensionibus hostiae per actum
transubstantiationis, & econverso tota dimensio hostiae cum substantia manus & eius dimensionibus existentibus sub
hostia sub manu Christin tota per actum comprehensionis, vt per hoc etiam tota manus Christi secundum substantiam
& dimensiones sub speciebus hostiae quas continet, continet etiam seipsam totam. vt nullum videatur incon-
ueniens si totus pater continens totum filium in quo continetur totus pater, in filio contento conti-
neat seipsum totum.

37 ⁋ Potest autem ad medium rationis facilius responderi: Dicendo quod non semper opor
tet quod ens in aliquo per aliquid sit in illo, modo quo illud, quoniam totum bene est per accidens in aliquo
vt per suam partem, in quo pars ipsa est per se.

38 ⁋ Ad Duodecimum: quod pluribus existentibus in eodem vnum
eorum per illud non dicitur esse in altero, ergo nec per vnum existens in pluribus illi dicuntur esse in
inuicem: Dicendum quod plura existentia in eodem per illud non sunt in sese iam: quia illud vnum non est
aliquid essentialiter vtriusque. Si tamen non esset de essentia vtriusque, per illud vnum illi in quo est, essent
quodammodo in sese: vt dictum est de corporibus iunctis in vno capite. Et sic in proposito, quia vnum
quod est in diuersis personis, est aliquid vtrique, per illud necessario sunt in sese, & etiam secundum totum
per concomitantiam proprietatum, vt dictum est.

39 ⁋ Ad Decimuntertium: quod in diuinis est in alio, & non est
idem illi, facit compositionem: Dicendum quod aequiuocatur esse in quod enim est in alio fundamentaliter siue
radicaliter & non subsistenter, si non esset idem cum illo, poneret compositionem, vt patet de proprietate
& substantia, & hoc quia non distinguuntur relatiue inter se. Propter quod si non essent idem, oporteret
quod hoc faceret diuersitatem realem absolute, non ratione tantum, & talis diuersitas necessario poneret con
positionem realem. Quod vero inest subsistenter, quia inest vt manens distinctum, sicut dictum est secundum Hil.
tale bene est in, non tamen idem propter relatiuam distinctionem, & hoc absque aliqua compositione: quia di-
uersitas relatiuarum proprietatum in eadem substantia non facit compositionem: quare neque in subsistentibus in
illa.

40 ⁋ Ad Decimumquartum: quicquid est in deo deus est, ergo quicquid est in patre pater est: Dicendum
quod non est simile, quia deus nomen est essentiae, licet supponat pro persona. Et propterea quia a diui
na essentia nihil differt in diuinis nisi sola ratione siue sit essentiale siue personale: idcirco quicquid
est in deo deus est, quemadmodum quicquid est in ente ens est. vt sicut propterea ens non potest
esse genus ad diuersa entia differentia specie, sic deus non potest esse genus ad diuersas personas quae
relationibus diuersis quasi secundum speciem distinguuntur. Paternitas enim in creaturis, est relatio super
positionis, & filiatio suppositionis: & illa fundatur in potentia actiua, ista in potentia passiua. Pater autem & per
sonam significat, & pro persona supponit. Et propterea quia a persona aliquis differt in diuinis plusquam sola ratione,
qui tamen potest esse in ipso secundum praedeterminatum modum: idcirco non quicquid est in patre pater est, li
cet quicquid sit in deo deus est.

41 ⁋ Ad Decimumquintum quod personae diuinae non insunt sibi eodem modo, quia
pater est in filio, quia ex ipso est filius, & filius in patre, quia ipse est a patre: qui sunt modi omnino diuersi: Dicen
dum secundum praedicta quod haec non est tota causa essendi personas diuinas in se. Propter quod praemisit ibi Hil. Alius
in alio, quia non aliud in vtroque, quia enim non aliud est in alio, sed vna eademque substantia singularis
haec est ratio inchoatiua quare vna tota persona est in tota persona alia. Propter quod in creaturis li-
cet a patre est filius, non tamen in filio pater est: & licet filius sit a patre, non tamen in patre filius est, quia alia
& alia substantia est in vtroque. Vnde si essent plures dii diuersi secundum substantiam, vbi esset vnus ne
quaquam esset alter. secundum Dama id est sententiarum. ca. v. & sic non est vnus in altero. Causa autem siue ra-
tio illius completiua est quia alius est ab alio: quae si non esset, non esset vnus in alio sed penitus idem
vt dictum est: quia relatiuis proprietatibus non distinguerentur: nisi si per impossibile in eadem singulari substam
tia deitatis ponantur plures ingeniti, quorum vnus non est ab altero. Tunc enim vnus necessario esset
in altero totus, quia subsistenter in substantia simplici: & in nullo posset esse substantia, quind in ipso esset quaeli
bet proprietas fundata in ipsa, vt dictum est. Vnde Hil. supposito quod non possint plures subsistere in eadem
substantia singulari simplici distincti proprietatibus nisi vnus esset ab altero: ideo hoc totum insinuando dixit.
Pater in filio, quia ex eo filius. hoc est, quia est in ipso per proprietatem, quae ab ipso habet esse filius. Et econverso filius
in patre, quia est a pre. hoc est quia in ipso est per proprietatem qua est ex ipso. vt sic quantum est ex parte substantiae
insunt sibi secundum idem: quantum vero est ex parte proprietatum insunt sibi non secundum idem, propter quod insunt vt sub
sistens in subsistente. Nec obstat alietas relatiuarum proprietatum secundum quas insunt, vniformitati essen
di in, quia ambo sunt in per idem, scilicet per communem essentiam prout praedictum est: per quam modo eodem
filiatio qua filius subsistit in patre, est in patre subsistente & continente in se filium, & filiationem in
filio: vt scilicet fundatur in essentia: & consimiliter paternitas qua pater subsistit in filio, est in filio sub
sistente & continente patrem in se & paternitatem in ipso, per hoc quod fundatur in eadem essentia diuina
secundum modum praedeterminatum. Nec etiam obest isti vniformitati quod pater alio modo habet deitatis Bb77v
essentiam, quia a se non ab alio: filius autem non habet eam nisi ab alio vt a patre. Alia enim est ra-
tio eius quod est habere ab, & habere in. Hilius enim licet non habet vitam a semetipso sicut habet cam
pater: sed a patre: sicut tamen pater habet vitam in semetipso: sic filius habet vitam in semetipso:
licet hoc dedit ei pater, vt dicitur loannis. v. FEilius enim per se viuit formaliter: licet non a se prin-
cipiatiue. Et sic quamquam secundum aliam proprietatem pater est in filio & filius in patre, & alio mo-
do substantia communis habita est in patre & alio modo in filio, vt propterea dicat Hila. Pater in
filio, quia ab eo filius: & filius in patre, quia ipse est ex patre: vniformiter tamen & vno atque eo-
dem modo pater habet esse in filio & filius in patre: & per consequens singulae personae in singu-
is, & omnes in singulis, & singulae in omnibus, secundum iam expositum modum.

42 ⁋ Ratio & aucto-
titates in oppositum adductae concedendae sunt: & patet ex dictis quomodo ratio veritatem conclu-
dit auctoritatis: & quomodo veritas auctoritatis intelligenda est.