Quaestio 9

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-fe19624

Sources:

Bb: Badius1520b

B72r

1
Irca nonum arguitur, quod in deo non sint nisi duae personae. Primo sic. in diuinis non est ni-
si persona quae non est ab alia, & persona quae est ab alia. sed ita est quod persona quae
non est ab alia, non potest esse nisi vnica, propter perfectionem quam requirit in illa
ratio illa quae est non esse ab alia: vt iam patebit, quare cum in persona non minorem per
fectionem requirit ratio essendi personam ab alia, quam ratio essendi personam non ab
alia: consimiliter ergo propter perfectionem quam requirit in persona ratio illa quae
est non esse ab alia, persona illa quae est ab alia non potest esse nisi vnica. in deo ergo tantum est vnica perso-
na quae est ab alia, & tantum vnica quae non est ab alia. ergo tantum duae personae sunt in ipso.

2 ⁋ Quia sint
plures arguitur sic. in deo est ponere rem quae generat, vt personam patris, & rem quae generatur
vt personam filii, & rem quae spiratur, vt personam spiritus sancti, & rem quae nec generatur nec spiratur
vt communem essentiam: quae non est nisi essentia singularis intellectualis naturae. & talis non est. ni
si persona, ergo in deo sunt ad minus quatuor personae.

3 ⁋ Quia in diuinis personae sint infinitae: arguitur sic.
n diuinis plures sunt personae in eadem essentia propter eius infinitatem & illimitationem qua con-
municabilis est in sua singularitate. sed communicabile propter suam infinitatem non minus est con-
municabile infinitis: eo quod infinitas nullum numerum sibi determinat. ergo &c.

4 ⁋ In hac quaestione supposito ex praedeterminatis quod in deo necesse est ponere plures
esse personas: Primo explicandum est quomodo in diuinis non possint esse tantum duae personae: sed quod
oportet esse tres: & deinde quod non possunt esse plures tribus: vt secundum hoc sint tres, & tantum
tres, nec plures, nec pauciores. Est igitur sciendum, quod sicut persona in deo non accipitur penes ali
quid absolutum: sed solummodo penes relatiuam proprietatem: & ideo propter naturam proprietatis relatiuae
constituentis personam, necessario debet poni pluralitas personarum in deo: & non vnitas tantum: vt habitum
est in praecedente quaestione: Sic consimiliter in deo non accipitur persona penes relatiuam proprietatem quan-
cumque, sed penes illam solam quae pertinet ad rationem originis & emanationis vnius personae ab altera. Alia enim
proprietas relatiua in diuinis realis non est, neque personae distinctiua: vt infra videbitur. Propter
quod penes rationum diuinarum emanationem necessario debet poni numerus personarum diuinarum. Ema
nationum enim termini sunt ipsae personae relationibus constitutae. Quia ergo in deo sunt tantum duo
modi emanandi personam a persona. scilicet per modum naturae vnius, & per modum voluntatis alius, vt infra vi-
debitur: quarum prima procedit a persona quae penitus non est ab alia: vt similiter videbitur inferius: secun-
da vero simul ab illa, & ab alia quae emanat per illam, & terminatur in personam tertiam: vt similiter vide-
bitur inferius: Idcirco secundo in deo non possunt esse pauciores quam tres modi personae: vt sunt in diuinis
persona quae a nulla est, & persona quae ab vna est, & persona quae ab aliis est. Praeterea quia illi duo
modi emanandi sic singulares sunt: vt nullo modo possint plurificari, vt similiter infra patebit:
& singulares emanationes necessario habent singulares terminos: idcirco tertio in deo personae non
possunt esse plures tribus: & sic tantum tres, ita quod nec plures nec pauciores. Sed quia pluratex his
adhuc obscura sunt, primum (vt ait Augustinus i de trinitate. c. ii. secundum auctoritatem scripturarum sanctarum, vtrum
ita se habeat fides demonstrandum est: deinde rationibus magis lucidis quasi a posteriori acceptis de
clarandum est. Auctoritates autem diuinarum scripturarum veteris ac noui testamenti ad demonstrandum quod per
sonae sint tres, inducit sufficienter Magister Sententiarum litid is. distin ii. & ab illo cap. Proponamus er
go in medium, vsque in finem illius distinctionis, quas propterea non oportet hic recitare. Rationes ad
hoc idem demonstrandum acceptas a vestigio dei in creaturis generaliter, & a ratione imaginis in
creatura rationali specialiter, sufficienter inducit per totam tertiam distinct. propter quod eas hic repete-
re non oportet. Sed vnam explicat specialiter Augustini quam non explicat Magister, cum dicit li. lxxxiii, quod
quest. xviii. Omne quod est, aliud est quo constat, aliud quo discernitur, aliud quo congruit. Causam
quoque eius trinam esse qua sit, qua hoc sit, qua sibi anmica sit. Creaturae autem causa. id est auctorem deum dici
mus. Oportet igitur esse trinitatem. Sed haec ratio & omnes consimiles a vestigio & imagine crea-
turarum inductae probabilitatem & nullam necessitatem inducunt, eo quod quicquid est in creaturis, attestatur Bb72v
principaliter eis quae sunt essentialia in deo & communia tribus personis: licet per appropriationem
singula singulis personis adaptantur.

5 ⁋ Sed rationes acceptae ab illis quae sunt in deo, & pertinent
ad eius perfectionem, ad idem demonstrandum hic inducendae sunt. Quarum prima sumitur ex bo-
nitate, amore, charitate, existente in deo. quam ponit Ricar. iii. de triniitate. sparsim in diuersis capitu-
lis, in ca. xi. inquiens. In mutuo amore nihil praeclarius quam vt ab eo quem summe diligis, & a quo sum
me diligeris, alium aeque diligi velis. Demus ergo summo quod praecipuum & optimum est. Vides ergo quo
modo charitatis consummatio personarum trinitatem requirit. Vt enim dicit cap. xiii. Charitas vt es
se vera possit, pluralitatem exigit: vt vero consummata sit, trinitatem personarum requirit. Et cap. xix.
uando solus solum diligit, dilectio quidem est: condilectio non est. Condilectio vero dicitur vbi duo
rum affectus tertii amoris incendio conflatur.

6 ⁋ Secunda vero ratio sumitur ab eodem ex parte
felicitatis & iucunditatis, quam ponit in cap. xvii. sic dicens. Completio verae felicitatis & summae nullo
videtur posse subsistere sine geminatione personae. Et cap. xviii. Et certe si in illa personarum pluralita
te tertia persona deesset, in sola geminatione personae non esset. Et cap. xx. Nam plenitudo summae feli-
citatis requirit plenitudinem summae iucunditatis: plenitudo summae iucunditatis requirit plenitu-
dinem summae charitatis: plenitudo summae charitatis exigit plenitudinem trinitatis.

7 ⁋ Ratio vero
qua probari debet quod in diuinis non sint plures quam tres personae, accepta est a natura rei, talis. In diui
nis non est personarum pluralitas, nisi propter emanationem personalem & relatiuas proprietates, quibus ordi-
nem habet ad actus emanationum personalium: vt dictum est supra. Nunc autem in diuinis non potest es
se nisi tantum vnica persona quae non est ab alia, & a qua aliae, nec possunt esse in diuinis plures ra
tiones, vel modi emanationum quam duo, ita quod quamlibet illarum necesse est esse singularem & vnicam:
per quas non possunt procedere nisi duae personae singulares & vnicae, secundum quod in sequentibus omnia
ista habent declarari. Vna autem singularis persona quae non est ab alia, & a qua sunt aliae, & duae singula
res quae sunt ab alia, non sunt personae nisi tres: in diuinis ergo non possunt plures esse personae quam tres.

8 ⁋ Ad primum in oppositum, quod propter perfectionem suam persona quae non est ab alia est
nica, ergo propter aequalem perfectionem illa persona quae non est ab alia debet esse vnica, Dicen-
dum quod non est ita, quoniam sic est in omnibus quae pluralitatem habent in vniuersa rerum natura, quod
ordinem aliquem habent adinuicem secundum rationem principii & principiati: vt sit omnium illorum
principium vnum, a quo habent educi, & in quod habent reduci, secundum quod in prima quaest. no-
stri sexti Quodlibet exposuimus diffusius, ordiendo Hierarchicum ordinem vniuersi. Et sic primum
principium in ordine quocumque requirit vnitatem, non sic autem procedens a principio. Propter quod
licet in ordine diuinarum personarum sit necesse fore vnicam personam quae non est ab alia, non tamen necesse est fore
vnicam illam quae est ab alia. immo bene potest esse quod sint plures, & hoc propter emanationum pluralitatem: vt dictum
est: & infra declarabitur. Nec sequitur conclusum, eo quod non tenet forma argumenti: quoniam in diuinis est ac
cipere duplicem rationem perfectionis, licet ipsa perfectio non sit nisi vnica, quia de essentialibus est.
Vnam quae est dei inquantum deus est: aliam quae est singularis personae, inquantum talis persona est: vt
patris, inquantum pater est: & filii, inquantum filius est: & spiritus sancti inquantum spiritus sanctus
est. Ratio autem perfectionis dei inquantum deus est, in essentialibus, & absolutis consistit. in qua
vniuoce aequales sunt pater & filius & spiritus sanctus, & aeque perfecti, non tamen tres perfecti, sed
vnus perfectus. Et propter istam perfectionem persona non habet esse persona, nec vnica, nec plures,
sed deus tantum: de qua supra tractatum est. Ratio vero perfectionis personae singularis, inquantum
singularis persona, consistit in relatiuis & personalibus, in qua nec vniuocantur nec conveniunt diuer
sae personae diuinae: scilicet illa a qua est alia, & quae est ab alia: quia personalis proprietas vnius non est con-
munis alteri. Ratio enim perfectionis patris siue ratio secundum quam perfectio est in patre inquan-
tum pater, est propria patri: & non conuenit filio nec spiritui sancto. Consistit enim in sua innasci-
bilitate, in qua habet foecunditatem vt ab ipso procedat omnis alius, & omne aliud: vt infra pate
bit. Ratio vero perfectionis filii consistit in sua natiuitate, in qua habet foecunditatem commu-
nem cum patre: vt ab ipso procedat vnus alius: & omne aliud. Ratio vero perfectionis spiritus
sancti consistit in sua processione passiua, in qua habet foecunditatem communem cum patre & si
lio: vt ab ipso procedat omne aliud. Et sic ratio perfectionis patris vt pater, non conuenit filio:
nec spiritui sancto: nec econuerso. Sicut nec filio conuenit quod sit pater nec spiritus sanctus, nec econ
uerso. Propter quod omnis actio personalis quae conuenit patri, convenit filio, aut spiritui sancto. Sed
in aliqua ratione perfectionis conuenit cum patre filius, non autem spiritus sanctus, quae scilicet con-
sistit in eorum processibilitate, in qua habent communem foecunditatem vt ab ipsis procedat spiritus san
ctus. Propter quod dicit Ricar. iii. de triniitate. cap, xv. Sane in diuinis illis personis perfectio vnius exigit Bb73r
adiunctionem alterius: & consequenter in geminis, perfectio vtriusque requirit cohaerendum tertiae. Quia
ergo persona quae non est ab alia sed a qua est alia, & persona quae est ab illa non conveniunt: & per con
sequens nec vniuocantur in suis rationibus perfectionum personalibus: ideo non sequitur quod licet
vna persona propter suam perfectionem requirat quod sit vnica tantum, quod hoc similiter requirat & alia
vt quod si persona quae non est ab alia & a qua est alia, sit vnica, quod similiter persona quae est ab alia sit vni
ca tantu scilicet illa quae prima emanatione procedit: quamuis sua perfectio requirit quod sit tantum vnica in ratio-
ne suae personalitatis. Quemadmodum enim perfectio patris vt pater est, requirit quod in diuinis non sit nisi
tantum vnus pater: sic perfectio filii vt filius, requirit quod in diuinis non sit nisi tantum vnus filius. Non tamen
quemadmodum perfectio patris qua non est ab alio simpliciter, requirit quod non sit in diuinis alius qui
non est ab alio, siue ille alius intelligatur fore pater, siue non pater: Sic perfectio filii qua est ab alio
simpliciter, requirit quod non sit in diuinis alius quid non est ab alio, siue ille alius fuerit filius siue non filius
secundum quod haec omnia melius clarescent inferius.

9 ⁋ Ad secundum dicendum: quod licet in deo sit po
nere rem substantiae vnicam, & rem relationis in personis triplicem: tamen illa res substantiae vt substam
tia est siue essentia, licet sit natura intellectualis non habet propriam rationem personalitatis. Quo
niam (vt supra expositum est) res quae est essentia secundum quod est essentia siue sit singularis siue non-
non habet rationem personae nisi habeat rationem incommunicabilis: & ideo non connumeratur
cum triplici re personali, nec distinguitur contra eas in constituendo personam, vt posuit loachim.

10 ⁋ Ad tertium dicendum, quod si non esset in diuina essentia alia ratio qua esset communicabilis, & alia
qua est istis communicabilis: tunc argumentum procederet. Nunc autem non est ita. licet enim sit
communicabilis simpliciter propter rationem suae infinitatis & illimitationis: vt propterea in sin-
gularitate essentiae procedit communicatio in diuinis: cum tamen in illa statur in creaturis (vt ali
bi expressius declarauimus ) non tamen est communicabilis nisi determinatis personis propter
determinatum numerum radicum diuinarum emanationum in diuina essentia: cuiusmodi sunt
intellectus & voluntas, vt determinauimus in sexto Quodlibet in quaestione de numero persona-
rum, & adhuc amplius declarabitur. Rationes autem quas Ricar. adducit de triniitate. quod non possunt per
sonae diuinae esse infinitae, logicales sunt omnes, & solum probabilitatem inducunt, sicut & illae per
quas probat personarum trinitatem.